Quaestiones scholasticodogmaticae ... Auctore d. Fortunato Venerio. Tomus 1. 8 De Deo homine quaestiones ..

발행: 1738년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

De cognoscibilitate, exisentia m.

eum ly in messio annorum non cogamur explieare de medio annorum mundi, sed potius Christi, videtur enim aetas triginta trium annorum media hominis

aetas, & in Christi persena dictuna fuit:

Ego dixi in dimissio annorum meorum,vadam ad portas inferI quando eo suscitato& ad inferos descendente expediantes

animas λlvit, & triumphali pompa ad

Coelestem Gloriam , quam aeterna redemptione inventa aequisivit, ipse perduxit .

ARTICULUS III.

Utrum Incarnatio fuerit eonperiem.

αδ. R T Ultifariam siuini posse quod.

L eonveniens dicitur, non est qui dubitet inter Theologos. Primo quia aliquid sit possibile. Secundo non Elum quia sit hujusmodi, sed etiam expediens& decens, vel quia afferat aliquam utilitatem , vel quia sit consentaneum viri ii naturalique alicuius rei propensioni; Tandem aliquid esse potest eonveniens respectu sui idest bonum sibi, vel resipe' istu alterius , id est bonum alteri. 29. Incarnationem suisse convenientem in primo sensu non potest in dubium revocari, cum non selum se is. se possibilem, sed peractam Fide Divina

teneamus. Secundus modus convenientiae , non explicatus per aliquam utilita tem , quam Deus ab incarnatione receperit , hanc enim a creatura, quae omnia habet a Deo, Deus nequit habere, & de ipso dixit Propheta: Deur meus ra tu, quoniam bonorum meorum non eges ; sed per ordinem consentaneum Divinae Sapientiae, & bonitatis propensioni, quae se creaturae communicet, locum facit difficultati, quae primo resolvetur de convenientia per respectum ad Deum , deinde ad creaturam. 3o. Dicendum primo. Incarnati nem fuisse convenientem Deo. Ita omnes Theologi. Prob. communi Doctorum ratione juxta S. Damast. lib.3. cap. I. Illud conis veniens est Deo, quod dirigitur, atque est maxime aptum ad ostendendam Divinam bonitatem, sapientiam,justitiam, ac omnipotentiam, sed in incarnatione

struantur haec omnia, ergo. Prob. mi.

ostenditur Divina bonitas, quia miserias pauperum non despexit; sapientia, quia adinventa est pro peccato difficillima satisfactio ;justitia, tam Deo satisfaciendo , quam per hominem hostem illuni superando, qui hominem vicerat; tandem omnipotentia, cum nihil majus esest, aut excogitari possit, quam Deum in

ejusidem personae unitate naturam humanam issumere, ac vere fieri hominem, ergo . Qui d si ad Divinam bon itatem inspiciendam revertamur, magis cert incarnationem Deo convenientem sui D' se cognostemus. Si enim convenien& . est, id est boni naturae consentaneum,

esse sivi diffusivum , ut docet S. Dionys .

de Divin. nomin. Conveniens erit, ocsummi boni naturae consentaneu ia , modo summo ' disiundere, atqui per incarnationem Deus modo sum inci se di L. sundit , nec magis ad extra se diffundere poterat, ergo. Communicat se Deus in ordine naturae, & confert dona sua, sed naturalia; communicat se in ordine gratiae , & confert dona supernaturalia , sed creata; communicat se in ordine gloriae,& donat se ipsium, sed in esse objectivo, intelligibili, Sc accidentali; in incarnatione vero communicat se ipsum , sed inesse proprio personali & substantiali . Hinc recte Augustin. Cum Deus M omnipotens , plus dare non pocuit, eutissimur, ρωι dare nescipit, cum μditissimus, ut dare non habuit; Et quamvis incarnatio totius Trinitatis , vel unius tantum personae assumentis omnia individua, vel naturam persectiorer . suisset major communicatio, ut inquiunt extensive , non fuisset tamen intentive , cum haec habeatur, ex quo natura assumpta habeat idem esse personale cum natura Divina, quod obtinetur, sive natura assumatur a pluribus, sive ab unica

32쪽

persiona; ex alia parte ad majorem mysterii aestimationem expediens filii, hoc opus unicum esse ac singulare, sicuti gratia & gloria ad majorem sui commendationem paucis communicantur.3 i. Dices; Quod bonum se diffundat non est sena per naturae boni conveniens, ergo ratio superior non probat, incarnationem fuisse convenientem ex parte Dei. Prob. ant. Quod majus h num se magis diffundat, non est semper conveniens naturae majoris boni, sic Angelus est majus bonum, quam homo, nec tamen magis se diffundit, quia homini , non Angelo conceditur faecundi

ias , ergo. Sed contra; argumentum est v

rum , si non siupponatur capxcitas se dinfundendi , & ideo si in Angelo Eret capacitas secunditatis , secunditas esset

ipsi conveniens, nunc vero supponitur in Deo communicabilitas per incarn tionem, ergo actualis communicatio per

istam erit illi conveniens; Et certe in re nostra supponenda est ex fide hujusmodi communicatio, aliter nihil probari posiset , cum quis posset concludere, conveniens esse Deo producere creaturam

persectissimam , & videri per visione tasui comprehensivam , quia sic maximest communicaret, quod tamen non contingit , quia utraque censetur impossibilis , ut suo loco probatur.3 a. Hic tamen adnotandum arbitror , bonum esse diffusivum sui, multifariam intelligi posse . Primo; Bonum potest se diffundere in genere cauis finalis, quia movet ac allicit ad sui am rem ; quae diffusio appellatur caualitas intentionalis . Secundo; Potest se dis-sundere communicatione etiam reali, quando communicatio sui per efiicientiam ex ejusdem bonitate procedit, vel produeendo sibi similia, vel propriam, persectionem elargiendo, qui modus communicationis in suo genere persectus est , praesertim si est ad alium perficiendum sine propriae persectionis di minutione; ut contingit in creatione

Art. III. . I 3

proveniente a Deo , non tamen in generatione proveniente ab homine vel ab alio vivente, cum stmper fiat per se stantie propriae partem communicatam, nec in propriorum bonorum largitione facta a viro liberali, cum fieri nequeat sine talium bonorum privatione,qui ira dus , esto procedat ex recta, honestaque propensione, attamen sine imperfecti ne non est. Tertio; Potest se diffundere intrinsecus, per hoc quod aliquid secundum esse proprium alteri communicetur, & oriatur persectio tam illius

uod communicatur, quam alterius, cuit communicatio, dc haec contingit i ter materiam & formam . Tandem potest se diffundere neque propter persemctionem ejus, quod se communicat, neque cum privatione boni , quod comm nicatur; atque hoc genus communicationis optimum est, & tanto prcestantius, quanto excellentius est bonum, quod communicatur,quod ve admittitur etiam

in natura Divina Divinisque persenis,ut docet fides.Histe positis; Divina bonitas& persectio per incarnationem non communicatur iis modis, ex quibus aliqua impersectio progreditur , sed soluin- modo priori ac posteriori, in quo maxima persectio relucet,uti compertum est. 33. Opp. I. In mysterio incarnati

nis Divina Majestas deprimitur sub Angelis , iuxta illud: Minuisi eum paulo

minus ab Angelis . Laeditur justitia, cum obligetur innocens ad sitis faciendunta, pro reis; confunditur aeternitas, cum sic Deus habeat initium, progressum, &finem; tandem immutabilitas tollitur, cum Deus incipiat esse , quod prius non erat, ipsique adveniat nova relatio ac denominatio realis, quae sine mutatione esse non potest, ergo incarnatio non suit

Deo conveniens.

Resp. Scandala haec pu filiorum jam in Evangelio a Christo fuisse praedicta . Assumpsit Majestas Divina naturam Angelis inferiorem juxta naturalem conditionem , longe tamen siuperioremio donis gratiae; Quem hominem tu con

33쪽

14 De cognostibilitate, exisentia Sci

s deras, Angeli adorant; donatum est illi nomen,quod est se per omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur , coelestium , terrestrium, & infernorum;

Qui suit sub Angelis positus, fuit etiam

gloria & honore coronatus,&super Ope- . ra manuum Dei constitutus . Miraris Deum conceptum in earne Scias de

Spiritu Sancto natum ex Uirgine. Miraris jaeentem in Praesepio i Scias a Regibus adoratum . Miraris fugientem in AEgyptum i Seias ibi idola suisse subversa. Credidi pauperem, sed miracula perpatrantem ; Credidi captum a militibus, erucifixum, sepultum, sed milites prosternentem,& vocis imperio sublevantem . terram eoneuti , silem obscurari, petras se indi, & tandem virtute propria resurgentem ad Patris dexteram collocatum. Siccine depressam

asseres Divinam Majestatem Z Cum opposita juxta se polita magis elucescant, Divinar sulgor persectionis humanae infirmitatis unione magis enituit. Non habebat Deus quomodo cresceret ascendendo, invenlt quomodo cresceret de-stendendo. Cui enim inquit Plinius ad Trajan. Ubil ad augendum fasgis seres, boc unum restit, si descendat. Si tamen quid vile sentis de Christo, memineris , duas in ipso naturas sine substantiae confusione reperiri; Quae tibi videntur serdida, tribuat formae servi, qua minor est Patre, non formae Dei, qua aequalis est Patri. Neque justitiam Iaedi suspiceris, si innocens pro nocente puniatur, sponte enim , & maxinue liberalitatis conatu factus est fidejustor noeentis , satisfaciens ut homo sibi ipsi ut Deo I nec detrectes, si immensum &eircumscriptum , si aeternum, ac tempOraneum praedicamus ; An non affirmas hominem corruptibilem secundum cor pus , incorruptibilem secundum Uimam Z Cur non ergo de Christo asseres immensitatem, & restrictionem, tempus, ac aetemitatem Sed de ejusdem immensitate,quam vis in utero Uirginis,

audias quid dieat Augustin. se epist ad Volusian. Non habet hoc Domina Cis silana, quod ita At Deus infusus carnI --

mox, ut curam gubernandae universit iis vel deferuerit, pel amiserit, vel ad i lud corpusculum quasi contractam tra fluoris; Deus non mole, sed virtute magnus es innis magnitudo virtutis ejus nuialas in angus entit angustas . Non tandem cogites mutationem aliquam in Deo contigisse, nostra enim suscipiens

in se immutabilis perseverat. Nihil per incarnationem Deus aequisivit intrinsecus vel recepit; Non est hujusmodi unio intelligenda vel ad instar subjecti, vel rniae, sed praecise ad instar termini , &tota mutatio facta est in natura assumpta, non in Verbo assumente; Quare, castigatius loquendo,potius diei debet, Uer hum Divinum univit sibi naturam humanam, quam univit se naturae humans, ut recte perpendit & respondet S. Th. hic ad i. , se habere autem ad instar termini , nulla imperfectio est sub consideratione termini, sed Qtum seb consideratione creati. Quod si velis, argum e tum a te propositum concludere , dicas, vel mundum non esse a Deo in tempor conditum , neque modo animas rationales creari, vel Deum in hujusmodi creatione mutari, quia de non creante sit creans; sicut ergo dum creat, tota mutatio est in effectu producto, ita , dum sibi naturam univit, tota mutatio fuit iii

natura unita .

3 S. Dices. Disparem valde rati nem esse, nam Deus in creatione non est id , quod creatur, nec enim Deus dici tur v.g. Coelum, dum Coelum creat; at in incarnatione Deus dieitur, & est ii mo , ergo sicuti, si Deus creando Coelum diceretur Coelum, Deus mutaretur, ita si Deus se incarnando dicitur homo, debet mutari; ratio autem est , quia denominatio Creatoris est nactrμ . extrinseca, in re autem nostra intrinse-

ea est, δc inde fit, in primo eassi esse δε-lum mutationem in re creata , non sic in secundo.

Sed contra cone. assumptum, & a sero

34쪽

sero disparitatem , quia si Deus creando

Coelum, diceretur Coelum, non contingeret hoc, nis vel quia Coelum esset subjectum, in quo reciperetur Deus, vel Deus, in quo reciperetur Coelum , &ideo Deus deberet mutari; at Deus dicitur , 8c est homo, & quidem intrinsece

per intimam unionem, non per recepti nem, sed per Elam terminationem. Quare denominatio intrinseca tune solum infert mutationem, quando habetur aliquid recipiendo, non quando Qtum aliquid intrinsece terminando, 8c idem die de intrinseca relatione, quod tamen a me falsium sustinetur in quaestionibus Philosbphicis , Anselm. enim a I. cap.

Meno l. inquit: Ego nec major, nee m nor homine pos annum nascituro, OmneIautem isas relationes habere poterosmeri qua mei mutatione. 36. Instabis. Si daretur aliquis i cus, quem Deus de novo occuparet, Deus mutaretur, ergo s daretur aliqua' humanitas, quam Deus de novo termi-

' naret, mutaretur.

Sed contra. Uel iste loeus est pece- existens , vel de novo productus, s hoc

sccundum ne. ant. si primum e c. ant.& ne. cons disp. est, quia si Deus fieret de novo praesens Ioeo praeestistenti, non esset actus purus nec infinitus in replendis loeis, & non esse praesentem non Oriretur ex desectu loci, sed ipsius Dei, qui proinde acquireret novum ubi. E

contrario Deum non terminare humanitatem , non est desectus ex parte Dei. Praeterea; occupare omnia loca spectat neeessario ad immensitatem, se ut omnia tempora ad aeternitatem , non sic ad subsistentiam Divinam terminare humanitatem , sed solum libere, quando v luerit, dc quam voluerit; dc ratio hujus est , quia non est assignabilis alius esse

Dus primarius immensitatis, e contra

est assignabilis alia terminatio prima facta per subsistentiam, nimirum terminatio naturae Divinae.

37. Ex his collige, quare Deus nequeat aliquid velle dc intelligere in tem-

Art. III. Is

pore sine sui mutatione, quia nimirum , objectum supponitur ab aeterno intelligibile & eligibile , & ideo si Deus illud

de novo intelligeret ac vellet, esset mutatio in ipsb Deo, praesertim quod intelligere & velle sunt actus immanentes, qui recipiuntur in seo principio. E' convtrario posse aliquid agere , ut experientia docemur, proinde etiam posse terminare. Rursius habes, quid respondeas aliis argumentis smilibus, ut sunt, tra sire de non esse ad esse, de contradictorio in contradictorium inferre mutati nem, haec enim vera sunt, si fiant per receptionem, non si per solam terminati

nem, dc praeterea, in re nostra non fit transitus de non esie ad esse simpliciteri, sed tantum de non esse unito ad esse unitum . Addo tandem; Haec Sc similia argumenta non fieri contra convenientiam

incarnationis, sed contra possibilitatem, ideo sunt contra dogma fidei, non contra Theologicam Quaestionem. 38. Opp. a. Quae distant inter se in snite non junguntur convenienter, scut, s quis pingeret humanum corpus, & ipsi adderet caput equi, sed Deus & earo diastant infinite, se ut summa simplicitas a

summa compositione, ergo . Confirm. inconveniens esset, si summae honitati uniretur malitia, ergo etiam inconveniens fuit, summum spiritum uniri cor pori , consequenter &c. Resp. majorem esse veram, quando non servatur ordo persectibilis 3c persectivi, servatur autem in re nostra , cum natum humanae non desit potentia obedientialis dicta ad hanc unionem , dc subsistentia Divina, seu Verbum habeat tanquam naturalem inelinationem sese ita communicare, uti probatum suit; atque ex hoc habetur contra adductum exemplum disparitas. Neque dicas t tam persectionem terminativam siubsistentiae Divinae absorberi ab infinita ter minabilitate, quae est in natura Divina , proinde non posse aliam terminare na

35쪽

16 De cognoscibilitate, exisentia M.

ejus probet impossibilitatem , solvitur

dicendo, ab Erberi tanquam a suo ter mino adaequato primario, non sic secundario, sicut scientia Dei habet pro ad quato objecto primario ipsium Deum,

pro secundario vero creaturas omnes.

Ad eonfir. negatur cons quia corpus est quid bonum a Deo creatum, & in sua linea ad Deum tendens,& ideo potest ipsi conjungi, malitia vero neque est a Deo , neque ad Deum, & ideo neque est conveniens nec est possibile , quod ipsi

uniatur.

39. Opp. 3. Si inearnatio fuit conveniens Deo, non inearnatio fuisset inconveniens, cum absentia convenientiae inserat inconvenientiam, sed hoc non est dicendum, CUI . Resp. argumentum hoc valere doeonvenientia afferente aliquam utilit

tem & persectionem , non de illa, quae instituta est ad manifestandam libere persectionem , aliter inconveniens suis set Deo, si mundum non condidisset,& nunc etiam inconveniens esset multa non producere, quae potest , & per qaae amplius dignitatem ac siimmam persectionem suam posset ostendere; Porro inearnatio fuit Deo conveniens secundo inodo , non primo scut praemissum fuit.

o. Haec de incarnationis convenientia ex parte Dei dicta sunt, abstrahendo ab hac vel illa Persona Divina ;quaeri autem posset, utrum fuerit conveniens etiam eX parte personae, quae nam turam humanam assumpsit; & assirmative sentiendum; ad quod quidem declarandum nulla potest ab intrinseco ratio promoveri, sed solum quaedam sese exhibent congruentiae . Decebat enim , Verbum illud, per quod omnia si rata

sunt, Omnium esse reparatorem , illamque personam mediatoris munus suscipere, quς media est inter Patrem & Spiritum Sanctum , immo per quem homo aptius fieri poterat Filius Dei adopti us , quam opere Filii Dei naturalis Hie dicitur sapientia Patris , per quem erudiendus erat homo, qui per i guorantiam peccavit, iuxta illud, omnis peccans es ignorans . Et eum Filius aeterni Patris sit ejussiem substantialis imago,per hunc redimendus erat homo, qui est imagos militudinis. Plura alia invenies apud

Sanctos Patres,prqsertim Damascenum, ac Bernardum.

convenientia incarnationis ex parte humanitatis assumptae, tum totius speciei humanae, immo totius universi; in quare pro sententia affirmativa nullam video dubitandi rationem. Si enim assu m piam humanitatem consideremus, haec juxta siuam potentiam obedientialem

passivam ad sanctitatem substantialem &gratiam unionis erecta suit, ita ut verum

sit dicere; Uerus homo est verus Deus, effecta fuit digna cultu latriae , & adeo

sublevata, ut quo altius attolleretur, non haberet, ut loquitur S. August. do predest. Sanct. cap. a S. Si vero totam humanam speciem intueamur, haee suit per incarnationem reparata, condec

rata Dei filiatione, & ad haereditatem

aeternam evecta. Si tandem totum universum, jam conflat bonum partis fieri

bonum totius, & cum in homine rerum omnium gradus contineantur scarina liter juxta illud Greg. hom. 29. in Evang. Habet esse eum lapidibus, vivere cum a boribus inentire cum animalibus, inte Agere eum Angelis per illius utilitatem toti universb commodum derivasse , compertum est . Alias duas congruentias afferre placet. Una est, quia, cum in abstantiis creatis una natura integra

sit in una persona, in substantia Divina una natura sit in pluribus personis, decens fuit modum adinveniri, quo duae natum integrae essent in una persona ἀAlia est, quia, cum fuerit productio ex viro sne foemina, ut fuit productio Eus; sine viro & sne foemina, ut suit productio Adami, ex viro 3c foemina, ut est productio ordinaria; conveniens fuit,

ut etiam daretur productio ex stemina sne viro, ut sic in universo omnes PC- tum differentiae apparerent.

36쪽

a. Contra hoc videtur esse, incarnationem non fuisse convenientem ex parte natura: Angelicae, etenim per illam non servaverunt Angeli suam con- naturalem in homines pra eminentiam, effecti homine inseriores. Verum nullius momenti censendum est, etenim non sent inferiores natura humana utcumque , sed ut illi addita fuit persectio

excedens totam naturam Angelicam ,

cui si serte aliquod contigit detrimentum , multa deinde per plura dona supernaturalia gratiae, & gloriae utilitasi collata suit. 3. Esset quoque contra primum argumentum illud, quo dicitur, cum i per incarnationem spoliata se erit natu-l ra humana propria subsistentia tanquami persectione sibi connaturali, adhuc in ut ipsa servari ad propriam su bsistentiarn i propensionem; Uerum nullus est ingei nil tam rudis, ut quid sit respondendumi ignoret , si persectionem siubsistentiaei Verbi Divini tanto persectiorem humal na, quanto creatum per increatum exi ceditur, perpendat, praeter alia, quaei dici possent.

i . Superest ad hujusce rei comi plementum inquiramus, utrum Conve-s nientius assumpta fuerit natura humana, , quam Angelica, vel quaevis alia irrati I nalis, & utrum incarnatio convenientius facta Lisset vel ab initio, vel seb finei mundi. Quantum ad primum , respond.

assirmative. Ex parte enim naturarum irrationalium deerat convenientia dignitatis, cum licet habeant eanden potentiam obedientialem pals vana ad unionem cum Verbo , attamen si elevarentur, non possent Verbum unitum

vel sermali ter cognostere, vel diligere, licui potest natura rationalis; inquit autem August. in Manuali cap. 26. Ut f miliarius duigeretur ab homine Deus , in militudinem hominum Deus V ruit. Propter quod dixit Christus Luc. I a. ignem veni mittere in terram , ct quid polo, nisus accendatur. Ex parte vero

Art. III. I

naturae Angelicae deerat convenientia necessitatis , vel quia tota natura Angelica peccato non erat insecta, sed sol uni

aliqui suo peccato persenali, vel quia Angeli juxta S. Thom. inflexibiles sunt;

Vel ut ait Scot. in I. dist. Io. qu. unica Angeli non alterius tentatione, sed propria voluntate ceciderunt, ideo non fuit conveniens eos reparari, quia, ut dicit Ansel. lib. I. Cur Deus Homo, cap. a I. Sicut Angeli reciderunt nullo nocente ita nullo adjuvant urgere debent. 4S. Quantum ad a. sentio negative. Etenim incarnatio, cum si peccati remedium , peccatum non debuit praec

dere, nec statim post peccatum fieri, ut homo in propria infirmitate humiliaretur; & Christus multiplici prophetiarum apparatu praenuntiaretur,multi sique

sesipitiis, lacrymis peteretur ac votis . Totum hoc explicat S. August. tract.3I. in Joan. inquiens. Multi dicunt, quare non antea venit Chrisus t quibus reno dendum es, quia nondum venerat pleniaturi temporis , moderante illo per inem factasunt tempora ; Sciebat enim , qua do venire deberet. Primo per multam ias feriem temporum ct annorum praecedem durfuit, non enim aliquid parvum Pent rum erat: diu fuerat praedicendus , semper tenendus: quanto major Iudex veni bat , tanto praeconum longio eries procedebat. Non debuit etiam usque ad finem Mundi differri, ut successores pos sent pro collato beneficio gratias rependere , novos ritus, novamque legem a Christo datam exercere , & tandem, ut loquitur S. Thom. ad inani standam Divinam virtutem , quae non siluin homines salvos faceret per fidem Christi venturi, sed etiam praestntis ac praeteriti, &sic ejus exemplis &doctrina facilius M alacrius ad virtutem excitarentur.

Fateor tamen in hac re verum esse illud, quod ait Chrisest. hom. 27. in cpist. aὸ Rom. Si quaesieris qua ratione tuoc tamdem apparuit, periculosam rem facies, insteria Dei curiose examinans, ct r timem illorum exigens: neque enim talia

37쪽

18 De cognosci bilitate, existentia No.

curiose inquirenda, sed diligenda sunt,

ct amplectenda: obedientiam enim Adraexigit, non curio ratem .

ARTICULUS IU.

Utrum Incarnatio fuerit necessaria.

necessi talem ad opera externa, constans est omnium Theologorum opinio ; Incarnationem itaque non fuisse Deo absolute necessariain physice, compertum est. Fuisse tamen necessariam moeraliter, ita ut, licet non incarnatio suerit possibilis, attamen moraliter imposisbilis , fuit sententia Raymundi Lullii,& magis affirmarunt Granad., & Ruitet. In multiplici autem sensu fieri potest dissicultas ; Primo simpliciter & absolute . Secundo ex siuppositione vel orbis eonditi, ve I hominis elevati ad finem . supernaturalem, vel peccati commissi& reparandi, ideo per diversas assertiones est dirimenda.

nem non fuisse necessariam neque moraliter . Hoc ita commune est apud Theologos, ut oppositum saltem ut temera

rium cens tur.

Prob. Opus incarnationis sunυ- Divinae liberalitati, ac dilectioni tribui debet, ita ut verum sit illud Apostoli ad

Ephes a. Propter nimiam charitatem Osuam, qua duexit nos, cum essemuI mortis peccato, convivificavit nos Chrso &cap. I. In quo habemus redemptionem perjanguinem ejus, ut notum faceres nobis Sacramentum voluntatissuae fecundum beneplacitum ejus. Et Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Alium suum inem tum daret, sed hoc non bene servatur per libertatem physicam cum necessitate morali, ergo. Prob. mi. Si in hoc eς set tantum libertas physica cum necessitate morali, non recte diceretur prointer nimiam charitatem, sed propter honestatem & excellentiam incarnationis, ergo . Hoc magis confirmatur, si consideremus Sanctorum Patrum, Prophetarumque selpiria, inania enim h ec sui csent, si ad incarnationem fuisset in Deo moralis necellitas, ut manifestum est in omnibus rebus, ad quas hujusnodi necessitas datur. 68. Liceat tamen moralis necessitatis naturam perpendere, & si in hac plures imperfectiones, Deum dedecentes, includi demonstrabo, a Deo esse rejiciendam procul dubio concludendum erit . Iam vero demonstro . Primo ;Quia sequeretur, Deum non habere spersectissimum dominium sitarum creaturarum, ille enim persectus Dominus est , qui potest ponere, & non ponere, producere, & destruere; at Deus in adversariorum sententia ita se beret ad opus incarnationis, ut ni oraliter illud non potuit let non ponere, ergo. Quia

moraliter est impossibile mille talos coenses proiicere, licet physice possibile sit, quis dicet esse in persecta hominis

potestate eos ita projicere Rationem hanc primam confirmavit S. Augustin. lib. I 3. de Trinit.cap. I o. qui loquens de hoc mysterio haec habet: Parum es, ut istam modum , suo nos ster mediatoren

Dei ct hominum Christum Iesum Deus

liberare dignaxur, offeramus bonae , ODivinae congruum dignitatriveram ctia ut s*damus, non alium modum possibilem Deo defuiwe, cujuspotesati cuncta aequalice usaeent. Atqui non omnia aequaliter subjacerent, si ad aliqua haberet necessitatem moralem, ergo ad nihil hanc habet. Secundo i Moralis necessitas ad aliquid explicari non potest, nili per dissicultatem maximam oppositum

superandi, ut experimento compertum est, at excogitare in Deo dissicultatem istam respectu non incarnationis, quis non videt, Divinam omnipotcntiam quam maxime deprimi r Adde tandem, omnia, quae probant necessitatem moralem , probare etiam necessitatem pbysicam , ut patebit. 9. Dicendum secundo . In nulla suppositione vel creationis univerti, Ves

38쪽

elevationis hominis ad finem supernaturalem , vel peccati commissi & reparandi fuisse necessariam Incarnationem. Prob. prima pars. Nulla est connexio & ordo inter decretum creationis vel ipsam creationem, & inter decretum incarnationis vel ipsam incarnati nem, ergo ex creationis suppositione incarnatio necessaria non fuit. Prob. ant. decretum creationis vel ipsa creatio est in ordine pure naturali, incarnatio est

in ordine supernaturali , & quidem substantiali, quia hypostatico, sed inter ea,

quae sunt ordinis naturalis & supernat ratis , praesertim siubstantialis, nulla datur connexio, ergo. Prob. mi. Id, quod est ordinis naturalis, nullam habet exi gentiam activam vel passivam ad id, quod est ordinis supernaturalis , cum hoc dicatur propter excessum se per omnem naturam creatam, ergo. Iuxta

hanc doctrinam doeent omnes sapientes Theologi , & nos in secundo ΤOmo probavimus, possibilem esse statum pura

naturae, cum Deus non teneatur ipsi conserre dona supernaturalia, a sortiori itaque non tenebitur ad incarnationem, quae inter omnia supernaturalia dona maximum est. Io. Prob. secunda pars. Elevatio hominis ad finem sit pernaturalem haberi poterat sine incarnatione , ergo ex illa siuppositione non insertur necessitas incarnationis. Prob. ant. elevatio hominis ad finem supernaturalem haberi ser- maliter potest per dona supernaturalia creata, nimirum habitum gratiae, virtutes infusas, & actualia superna auxilia , sed haec omnia haberi poterant sine incarnatione, ergo. Prob. mi. Potest ex dictis haberi ordo naturae sine gratia, ergo etiam haberi poterat ordo gratiae 1 ine incarnatione, distantia enim quae est inter naturam&gratiam est tantum in ordine , & finiti 1 finito, quae est inter gratiam & incarnationem est in siil,stantia, & finiti ab infinito ex parte unius extremi, proinde &c. II. Prob. tertia pars . Supposito Tom. III. peccato adhue inearnatio eommendatur a Seripturis & Patribus opus a summa Dei dilectione proveniens juxta dictanum. 67. quibus addo illud Apost. ad Tit. 3. Anaruit benignitas, ct humaniatas Salpatoris Nostri Dei, nou ex oper

Minsitiae, quae fecimus nos, sed hecundum misericordiam suam. Ergo supposto peccato commisso non fuit necessaria incarnatio; Immo peccatum magis ain. tum erat ad removendam Divinam la gitatem ab incarnationis beneficio . Uerum quis negabit potuisse relinquere totum humanum genus sine remedio, sicut

reliquit Angelos peccatores t Sufficiat quod legitur Sap. i a. suis tibi imputa-bu , s erierint nationes quas tu fecisi r

52. Prob. quarta pars . Non deerat Deo alius modus reparandi hominis lapsum; Primo quia gratis poterat dimittere debitum . Secundo; poterat accertare opera alterius hominis peccatoris ,

supplendo misericordia sua satisfactionis defectum, vel poterat creare alium hominem cum plenitudine gratiae & facultate satisfaciendi pro homine peccat re, ergo ex suppositione peccati reparandi incarnatio non fuit necessaria. Juxta hanc rationem Ioquuntur communiter Sancti Patres. Sunt sulti , qui dicunt, non poterat aliter sapientia Dei h minem liberare , ait S. Augustin. lib. de Agone Christ. cap. II. praeter testimonium laudatum supra num. 8. Heraciter confitemur, quod redemptionem generis

humani alio modo perficere potuisse , si voluisset. Inquit Hugo de S. Uict. lib. i.

de Sacram . par. 8. cap. IO.

SI. Opp. I . contra primam . Divina voluntas hecessitatur inoraliter ad id quod est melius, cus imprudenter ageret, sicut imprudenter ageret homo, si proposito ab intellectu bono persectiore , illud non eligeret, sed incarnatio

meli. est non incarnatione, ergo ne cessitatem moralem habuit ad incarnationem. Confirm. Non datur ad extra Opus excellentius incarnatione, & magis manifestans attributa Divina. immo, C a ut

39쪽

ao De cognoscibilitate, exisentiam.

ut includens persbnam Verbi, est in nite amabile, sed ab infinita amabilitate Deus necessario trahitur, & ut diligens se ipsem , debet suam gloriam promovere, sicut si quis e meae iter diligeret

Petrum, Petro vellet omne bonum,

ergo

. . q. Resp. si perpendantur termini hujuste argumenti, jam vides, non so- Ium probari necessitatem moralem , sed physcam , & metaphysicam , cum nullo modo possit Deus imprudenter agere.

Di recte dis maj. ad id quod est melius

per ordinem ad Deum cone. maj. per Ordinem ad objectum ne . mai. dic mi. incarnatio est melior non incarnatione secundum se conc. per ordinem ad Deum, si bdistin . ex Dei electione cone. ex aliqua in Deo necessitate ne. mi. & cons Si consideremus res in se ipsis, datur una melior alia, si autem . per ordinem ad Deum, qui infirma mundi eligit, ut sortia quaeque confundat, una non est melior alia, cum Deus a nulla possit aliquam persectionem acquirere, utpote continens persectissimo modo quamineumque lineam persectionis . Quod igitur unum eligat, aliud relinquat, non ex

objecti persectione, sed ex propria oritur libertate . Non sic contingit in homine, qui recipiens persectionem ab

objectis, imprudenter ageret, si tamen hoc dici potest) si proposito meliore bono, hoc non amplecteretur. Hinc ait Hugo de S. Vid . in sum. tradi. I. cap. Iq.

tom. 3. Nihil ipse ex debito, sed sola bonitate eit: Homines ex debit aciunt, quia meliores inde fiunt, vel deteriores , inon faciunt. Quod si argumentum hoc urget, jam dicendum erit , aequaliter debuisse Deum omnia producere,melior

enim est creatio non creatione, generatio non generatione, & eum sit possibilis Mundus isto persectior, alioquin daretur creatura persectissinna , teneretur Deus ad hujus productionem . Perperam hoe admittes. Ad confirm .eonc. pri mas duas partes, sed nego teneri Deum

ad mani se standam gloriam siuam, cum ex hujusinodi mani statione selieitas. beatitudo , & persectio Dei non augeatur , & cum Deus potuisset magis mani sestare attributa se a per aliquod aliud opus praeter incarnationem, habuisset 8chaberet ad hoe necessitatem , quod non: Miror, a te non dici, necessitari ad i carnationem etiam Patrem,& Spiritum Sanctum , quia etiam horum inearnatio melior est non incarnatione, & magis saltem extensive gloria Dei mani staretur; Quod vero additur de infinita amabilitate, quae est in Uerbo, non est ad rem , nam ex hoe sequitur necessario amari Verbum, & quidem sum me necessario, non sisturn moraliter: Ex dictis

habet quid postremo res mdeas , efficaciter enim diligens petrum vult ipsi

omne bonum , quia Petrus ulterioris boni capax est aequirendi, non sic Deus, qui 1 nulla creatura bonum aliquod potest accipere. 33. Ut autem omnia solvantur quae contra assertum nostrum opponi possent, firmiter tene, etiam hominum & beatorum aetiis meliores esse, non quia tendant in objectum ex se melius, sed melius per ordinem ad Divinam voluntatem, ideo tam in Coelo quam in Terra dicitur , Fiat voluntas tua ; & si aliquando voverint, se facturos quod melius est ex parte objecti, ut legitur de S S. Theresia,& Andrea Avellino, ideo hoc faciunt, quia se existimant ita Divinae voluntati magis uniri, quod si hoc non esset, actus

illorum quacumque virtute carerent ;Quare quod est melius objective, melius est materialiter, quod est melius, quia

magis juxta Divinam voluntatem, est melius ibrmaliter. Tandem advertC, Deum quidem non posse velle malum , posse tamen nolle bonum, & ipsem nolle honum, ex quo ipse nolit, ob fines ignotos nobis, sed Deo notissimos, melius est; Quamobrem , si in re nostra o luisset incarnationem , non incarnRtio melior fuisset incarnatione .

36. Ob. a. contra primam partem

secundi asserti. Deus est optimus & pCr-

40쪽

Ωuis. I. Art. IV.

sectissimus artifex , sed hoc dato inter

ereationem universi , & incarn1tionem datur eonnexio, ergo . Prob. mi. Si

Deus est persectissimus 3ce. debet proserre quod est persectionis & complementi in Universis, sed ita inter creationem , & incarnationem datur connexio , quia incarnatio spectat ad hujusu odi persectionem & complementum, ergo. 37. Resp. argumentum nimis probare, nam sequitur Deum teneri ad producendum quemcumque persecti nis gradum, & universium persectiorem: in forma, conc. maj. quae servatur perhoe, quod Deus possi, non per hoc, quod Deus debeat , & ejusdem pers

ctio relucet in modo, quo res producit, non in ipsis rebus productis, unde setiam in minimis est maximus, nec plus potentiae re ipse exercet creando animam rationalem, quam mustam; ne.mi.

ad prob. dis maj. debet proferre quidquid est persectionis & complementi debiti & connaturalis conc. indεbiti & Q-

Pernaturalis ne. maj. e contra dis mi. ne. cons quae Omnia clara sent ex prob. nostra. 58. Oh. 3. contra secundam partem . Datur major connexio inter dona supernaturalia creata necessaria ad hominis elevationem ad finem supernaturalem & incarnationem , quam inter dona natu M, & dona supernaturalia, ergo licet inter ista non detur connexio, datur tamen inter illa; Prob. ant. petr dona Q- per naturalia potuerunt homin s de scongruo mereri incarnationem, ut suo Ioco tradetur , non sic per dona naturae potuerunt mereri dona supernaturalia creata, ergo datur &c. Confirm. Elevatio hominis ad finem sepernaturalem continet ipsam incarnationem , ergo , Prob. ant. primo. Ex quo homo sit et vatus ad finem supernaturalem factus est haeres Dei, & eo res Christi, ut ait Apost. ad Rom. 8. sed cohaereditas cum Christo continet incarnationem , ergo. Secundo. Homo elevatus ad finem siu- pertiaturalem debet exercere operati

nes sepernaturales, sed operationes supernaturales esse nequeunt sine incarnatione , cum haec sit principium morale omnium operationum , ergo. 39. Resp. dato ant. negari conseq., nam haec major habitudo hon erit sufficiens ad inserendam connexionem, a que hoc eruitur ex eodem argumento, nam si conceditur tantum meritum congruum incarnationis , jam non habetur ipsius in fallibilitas, ergo neque necessitas. Sed in principiis meis probatio an tecedontis est salsa, & tantum verata, quantum ad circumstantias, non quantum ad substantiam. Ad confirm. ne. ant. ad prob. dis maj. factus est cohaeres Christi ab extrinseco,&ex suppositione incarnationis jam faetis,& Christi, quem

Deus libere voluit conc. ab intrinseco , & ex natura elevationis nC. maj. & sic ad reliqua, operationes enim supernaturales haberi potuissent per dona actualia. Areviter, elevatio ad finem supernaturalem per gratiam Christi reduplicative includit incarnationem, sed in hoe sensu nulla quaestio; elevatio ad finem supernaturalem simpliciter & specificative non includit, & in hoc sensu conclusum fuit; Et revera , s Adam non peccasset ,

Christus per Thom istas & communi rem recentiorum non fuisset, & tamen fuisset hujusnodi elevatio. 6o. Ob . . contra ultimam. Reliquit Deus Angelos in propria damnatione, ergo non potuit relinquere homines, ergo ex suppositione peccati commissi Rreparandi fuit necessaria incarnatio; Prob. conseq. Si Deus reliquit Angelos in propria damnatione , debuit eorum numerus restaurari, sed non poterat restaurari nisi per hominum salvationem ,

ergo. Prob. mi. non poterat restaurari

per alios Angelos, quia Angeli de novo producti non essent aequales aliis, si non peccassent, siquidem de novo prinducti , si non peccassent, perseverantiam habuissent visa vindicta in prioribus , priores vero, si non peccassent, nullam vindictam peccati vidissent, ergo non

SEARCH

MENU NAVIGATION