Ioannis Tardini ... Disquisitio physiologica de pilis

발행: 1609년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 약학

271쪽

122 DE PILORVM ratio paulo altius repetenda est ex ipso Art. stotele: Is igitur 4. meteor. cap. a. putredin εdeffinit corruptionem propriν calidi in humido ab extraneo colore; quam dessinitionem ut intelligas, id praemonendum est, putrefactionem non competere viventibus visunt viventia, sed quatenus sunt mixta, in hoc enim differunt mors,& putrefactio, quod mors sit cor ruptio viventis, ut est vivens, nempe separatio animae a corpore, putrefactio autem est corruptio misti, ut mistum est λ nempe dissolutio corporum, ex quibus mistum primo coponebatur: unde putrefactio dicitur vltimus finis omnium mistorum, quod enim primum est incompositione; postremum est in resolutione; cum igitur vivens prius sit mistum quam vivens; in viventis corruptione,& dissolutione.prius cessabit esse vivetis, per mo tem quam esse misti, per putrefactionem: ac propterea scribit Aristoteles, mortem esse viam ad putrefactionem : anima enim est veluti vinculum;elementorum substatias.. Contrariasque ipsorum qualitates in unum Concentum,&te Iaperiem colligens,ea igitura corpore separata, dissoluitur quoque unioeolum ex quibus componebatur mistum: at que haec dissolutio putrefactio est. Ut autem

272쪽

COLORIBVS. a 23

melius innotescat quomodo fiat ista dissolutio, attendendum est quomodo fiat permi-stio. Ergo ut exacta fieret qualitatum permi stio;solers, & prouida natura indidit calori virtutem quandam masculam, qua in humidum insiliret, & fugeret mere sicco; humidum enim est materia ebullitioni apta, per quam optimε fit permistio : Indidit etia eadem natura,vim quandam sicco ut humidum prolectaret, & in se absorberet: calidum ergo in humido existens,intro penetranS, commodissime permiscet ambo passiua ; sicque consummatur vera permistio, quae opus est solius Dei,& naturae. In putrefactione igitur, humiditas illa,quae erat veluti vehiculum caloris; quaeque per siccum diffusa erat;per putrefactionem in exterioreS partes euocatur,& effunditur, unde fit ut ea quae putrent,primo humida evadant, ut videre est in pomo tritico &c. Hoc enim dum putrescit, multa grana simul conglobantur, quia eorum humor in superficiem etasus ad inuicem conglobatur. Corpora vero solidiora, in quibus exacta est passiuarum qualitatum permistio, non evadunt humidiora, sed cariola, & rubiginosa, & propter paulatinam humidi resol utionem facile friabilia: neque fulci ea quia

273쪽

' a 24 DE PILORVΜvt paulatim ad se perfici em trahitur humiditas, ita paulatim dissipatur: humidiora vero

corpora dum putrent, fetorem emittunt. quia multum humidum effunditur, & plurimum natiui caloris dissipatur: fetoris autem origo est, humidum non regulatum a calido: cuius rei indicium est, quod cum primum humidum putrens obtinetur a calido, ad novam formam misti, cessat faetor, ut cum ex Cadauere vermes generantur. Recte itaque

sagax, & prouida natura, sicuti fiagoris sensum animalibus indidit,ad vitanda incomm da,quae longe sunt: ita fetoris abominatio- 'nem ijsdem inseruit, ut fetentia tanquam praua & incocta alimenta euitarent. a Ex his multa occurtut quae Aristotelis sententiae opponas; ac primo cum putrefactio sit vltima misti dissolutio,ea in vitietibus praece- debet separatio animae a corpore: Ergo si canicies a putredine stiscitatur, prius desinet pilus este vivens, quam canestat, atqui functiones animasticae no minus exercentur iupilis cane centibus,quam ante caniciem.

Secundo, pili sunt siccissimi, & solidissimi,

ut falcmar omnes;quae autem talia sunt,nus quam derepente putrescunt , cum enim insolidis corporibu umiditas ad unguem permista

274쪽

COLOR Illus. a1smista sit cum siccitate , sane dissicalter poterunt adinvicem separari, constat autem rc-pentinam caniciem saepius contigisse. - lTertio Arisboteles ad putrefactionem requirit deffectum calidi innati, & intentionε caloris externis qui possit internum humidueuocare; in quo nativus calor residet: atqui, ut supra docuimus, nonnulli una nocte cani

evasere, cum tamen constet nocturnum: acrem non esse admodum calidum. Quarto non datur regressus a corruptione,ad generationem ς Ergo si canicies est pili putrefactio,non dabitur regressus ab illa ad pristinum pili colorem: contrarium autem docent & Aristoteles experientia;quibusdam enim qui per morbum cani evaserant, restituta sanitate pristinus pilis color redditus est. Quinto videmus permultos canicie ame-ctos,qui tame bene habent, omniaque naturae munia rite exercent; Ergo in illis non videtur accusanda putrefactio, cum ea sit vlt, ma misti dissolutio. Sexto situs ille corporum cariosoru, quem vult Aristoteles esse causam caniciet,est facide separabilis a corpore cui adhaeret, ut videre est in carie parietum , rubigine ferri, &

275쪽

alijssimilibus, imo docet Aristoteles stum illum per summa inhaerere; atque a poetis senectutispruinam nuncupari. At vero cani pili quantumuis fricentur, aut abluantur semper albi remanent;Ergocausa caniciei debet esse fixa , & permanens; & quod consequens est; non erit is situs, quem agnoscit Aristoteles, illum enim si vel flammis digitis attrectes,sta

Denique, si etiam in cadaueribu , pilus integer, M incorruptus per multoS annos remaneat; imo M in nonnullis etiam. si scat, q6sem V in Viventi- ... tibus, qui integra si nitate . :

276쪽

COLORIBVS. 22 Pi Potest recipi siententia s Altera causa est eius Aristotelis, si de pluries- rim alimeti crud fas euctione alimenti pilorum debiliore iamrras . . intelligatur. . --σ Accidit 'stoque cania Pilorum materia a cae- - Res exse ratibne μυ-eteris humoribus separata ginum se .ex tinctura albesiit; pituitae. 3 Vari,s ex causis, idem ' I Et certa quoque aeris colorsuscitaturi se aquarum proprietate Caniciei causi es ab- , suscitatur.

Elcrum,illud hoc loco praetereundum non videtur. in pilis tuo, quod ad rem presentem pectat,esse considerada, ipsamici licet pilorum subsi antiam,&

alimentum intra pilum reconditum: aC propterea cum scribit Aristoteles caniciem ex putredine suscitari s id duobus modis potest intelligi, nempe vel putrefactions substi

277쪽

118 DE PILORVM tiae, vel de putrefactione alimenti: Si igitur Aristoteles, putredinem ipsius substantiae pili incuset, hoc placitum. superioribus rationibus satis confutatum videtur; sin. autem , caniciem in solam alimeti putredinem referar, non videtur haec sententia omnino rejicienda.Vtrum autem distinxerit Aristo. substantiam pili, ab eiusde alimento,no satis constare videtur ι Si enim pilus t radice tantum incrementum suscipiat, ut man iste expressit. 3. de histo. anim.cap. II. nulla erit distinctio inter substantiam,& alimentum pili : Quoniam autem ex variis locis Aristo. supra collegimus pilos secundum omnes partes Crescere,& nutriri, poterit fortasse illius sententia de alimenti putrefactione intelligi; atque

haec explicatio ipsius menti magis accommodata videtur ut patet eX cap. q. l ib. S. de gener. animal. ubi sic habet. De alimento aut 'quodquamcumquepartem corporissubeatura intelligendum est, ut calore proprio concoquatur qui cum

agere nequeat, deprauatur alitio, se aut repletio sequatur, aut aegritudo : quibuου igitur hominUin oc, Illud quoque adnotandum est, pilorum substantiam in se spectatam, prout a Contagio halituum , Maliorum humorum separataeust, albescere, siquidem utile excremen

tum a

278쪽

tum, tertiae coctionis, partium solidarum, quo pilos constare superius docuimus, albescit,ut patet in semine medulla &c. cuius rei illud etia argumentu est quod radices pilorum candescant quia magnam huiusce humoris copiam contineant, ex quo fit ut pili quocumque colore imbuti sint, tandem per aetatem canescant, dum scilicet calor natiuus imbecillior factus, humorum halitus no potest in cutem deturbare. dc substantiae pilorum permiscere. x3 Tertio id etiam obseruandum est, variis ex causis eundem colorem posse induci; tum in alijs partibus corporis, tum etiam in pilis: docet enim Aristoteles ijsdem ex causis Glaucedinem in oculis,& canitiem in pilis contingere, Glaucedinis autem variae Causae, tum ab Aristotele, tum a Galeno, tum ab alijs numerantur, quidam causam referunt ad augmentum Glacialis cum diminutione Albuginei, quς diminutio exsiccitate prouenit:qubdam ad cruditatem quae frigiditatis est Q les: quidam ad copiam spirituum, qui caloris sunt indicies; quidam ad albediuem vuear. Quare tertio Epidemion exGlaucedine modo frigiditatem significari ait, G . modo hu

279쪽

non cst quod quispiam miretur si unius&eiusdem coloris varias causas assigne sequentibus auertionibus. Prima A stertio , causa caniciei est defiectus hlamoris alimentiti j quo pilus nutridur: IPrqbathaea quia in canicie, pili attenuantur, de cDntabescunt,attenuatio autem illa desse , ctu alimeti indicat ut docet Gal. 1. de Tcper.

Secundoecontrariorum contrariae sunt cau--: qigrudinis autem pili causa est abundantia humoris alimenti iij , Ergo albedinis causa erit .dessectiis eiusdem: minor probatur, quia docee Aristoteles Gruibus senescentibus pCnnas nigrescere, ob magnam alimenti

copiam eas in partes defluontis accedunt, etiam an eiusdem confirmationem illae ratio-iIes,qurb siti a confecimus, colorum mutationes iti pilis con tingere,ob abundantiam . vel deflectum alimeti. Tertio ijsdem ex causis contingit Glaucedo in oculis, & canicies in pilis et Glaucc autem ex humoris deuictu sitscitatur; Ergo & canicies minor demonstratur ab A ristotele eleganti similitudine petita ex Coloribus qui in aqua visuntur Si cnim aqua pauca sit, & multo lumine col- 'lustretur;apparet alba,& pelluces : si vero al- itior sit , ita tamen ut oculus, ad imum usque

280쪽

penetret; apparet in ea color qui aqueus dicitur quid si praealtus cst gurges, nigricat. Ad eundem modum, si humor oculi paucus est, dc multo spiritu perfusus, fit Glaucus: si plurimus,nigricats si moderatus, medium aliquκ colorem obtinet : ac proptera infantum,ae senum oculi ut plurimum Glauci sunt; illorum quidem, quia ob oculi paruitatem,sicut& reliquorum membrorum, humidum contentum paucum est; Horum vero membra, cum arescant omnia, multo magis arescunt humores oculorum. Eade quoque colorum

diuersitasan nubibus cospicitur: si enim densae sint, multumque vaporis contineant, ni grescunt; si rarae albescunt; si medio modo se habeant; medium quoque sortiuntur colorem. Denique: probatur affer. albedo in animalibus deterioris temperamenti est indiciualba enim animalia infirmiora sunt nigris,unde quamuis comuniter dicamus, ex omni pilorii genere, bonos, & generosos equos, posse comparari: tamen ut plurimum, nigredo, tum in equis, tum m tauris : alijsque animalibus; generositatis, & roboris est argumen- ' rum: quin etiam nonnulli, oua a nigris Gallinis edita, tanquam suaviora , & perfectius

cocta commendan e. - - .L.

SEARCH

MENU NAVIGATION