장음표시 사용
111쪽
rasse ineunte vere suscep isse, media astate confecisse. Inter Gabinij collegas fuit L. . Roscius Otho. quem Cicero pro Murena ait restituisse equestri ordini non solum dignitatem, sed etiam voluptatem. Tulit
enim hoc anno tribunuspl.legem,ut equitibus R. in theatro quattuordecim gradus
proximi assignaretur,auctor Liuius li. 99.&Dio lib. 36. de eadem lege Asconius in Cornelianam ita scribit:Roscia est, qua L. Roscius Otho biennio ante confirmauit, ut in theatro equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur. Meminit eiusdem Tacitus lib. I1. Horatius in Epodo,& epist 1.lib. I.& Iuuenalis Saty. 3. Tu vide Xylandrum in Annotationibus
in Plutarchi Ciceronem.in quas ea transtulit, quae ante biennium ad ipsum pro nostra amicitia miseram. Eodem anno, cum magnus ambitus esse C. Cornelius tribunus l.is, qui biennio post maiestatis reus Uic erone defensus est,tegem de inbitu tulit: in qua grauissimis poenis crimen boc
sanxit. quare senatus consulibus manda uit, ut huic rei moderarentur. qui tumi se a tulerunt, aud ore Dione, ut eorlim,
qui ambitus conuicti essent, nemini aut magistratusa gerere, aut in senatu essς luceret,
112쪽
ceret,addita etiam multa pecuniaria Hare est lex Calpurnia de ambitu, quam seuerissime scriptam fuisse, Cicero pro Murena ait.Indicta erant tum comitia,ante quae ut Dio scribit, nihil sciscere licebat: sed cum interim ca didati multa nefaria fatacerent, caedesque fierent, senatus decreuit, ut ante quam lex de ambitu lata esset, comitia ne haberentur,&consulibus prγsidi si daretur. excitauit etiam turbas Co nelius , ut Dio & Asconius scribunt. ob quas cum dilata comitia essent, Cicero ter praetor primus centuriis cunctis renunciatus est, ut ipse in Maniliana testatur. Licebat autem ei praeturam petere hoc tempore biennio post aedilitatem. vide epist.2F. lib.Io. Famitan praeturae petitione com , petitores illustres multos cum haberet, praetor primus designatus est,auctore Pl tarcho.ipse praeterea in Bruto,se &praetorem primum & incredibili populi volu tate esse factum at idem in Pisonem confirmat. Cicero igitur praetor primus, id est primo loco factus fuit ex octo illis. qui tu fiebanLPraetores cum Cicerone designati septehi fuerui, Voconius Naso, M.Aaetorius, C. Flaminius, C. Orchinius,C. Α-quillius Gallus,P. Cassius,& C. Antonius, . Cicero
113쪽
Cicero pro Cluentio,& Asconius. De mitijs praetorijs agit Cicero episto. 8. & 9. libr.I. Att.quq hoc anno scriptae fuerunt iri nona, candidatos omnibus iniquitatibus exercitos fuisse testatur. Extremo huius anni mense, a. d. I V. id. Decem. quem dio Tribunispl. ineundo magistratui sollenno fuisse,ex Liuio & Dionysio patet C. Manilius tribunatu inito, post pauculos dies subnixus libertinorum & seruorum manu Iegem tulit, ut libertinis in omnibus tria bubus suffragium esset, auctor Asconius in Cornelianam & Milonianam. atq; hoc Dio lib. 36. ita scribit, τω ἔθν τοῦ τῶν Βαλευ-
quorum verborum sententia, a docto Inta terprete non satis bene expressa, haec est, Manilius libertinis extremo anni die sub vesperam comparatis nonnullis e multit dine, lege lata dedit, ut cum patronis suis suffragia ferrenti '--ο urbis D CL XXX UIL ciceronis XLI COSS.fuerunt,
114쪽
HISTORIAE nΗOs Consules nominat Cicero in Ca
til. 1. & pro Sulla. quibus ipse Kal. Ianuaria praeturam iniit, quam hoc anno gessit. Indicat Asconius in Cornelianam, Sequenti, inquiens, anno M'. Lepido, L. Volcatio cos. quo anno praetor Cicero nisi reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Indicat idem Cicero pro Coelio: Fuit ac
iduus mecum praetore me:non nouerat
Catilinam: Africam tum praetor ille obtinebat.secutus est annus: causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Quare si Catilina causam de pecunijs repetundis anno sequente Cotta & Torquato cos. dixit, ut ex Asconio,&oratione pro Sulla cognoceituri hoc anno,quo ille ricam obtinuit; Cicero praetor Romae fu it. quod Dio e pones res gestas huius anni diserte scribit Praetor Cicero quaestioni de pecuniis repetundis praefuit. ut ipse pro Rabirio Postumo ita cofitetur: Accusaui de pecuniis r petundis, iudex sedi,prstor quaesiui.&pro Cornelio: Postulatur apud me praetorem primum de pecunijs repetundis. idem ostendit pro Cluentio:vbi quaestionem de pecunijs repetudis sua vocat. Iudicia Cic.
115쪽
greq; exercere. De Licinio Macro ide memoriae proditu ait, eum, qui & ipse multu inciuitate poterat, & Crasso patrono ute batur,cum de pecuniis repepetundis apud Ciceronem praetorem accusatus esset, &iudices adhuc sententias ferrent, fretum sua potentia & studio amicorum domum . ab ijsse,&caput statim totondisse, sumtaq; veste pura tanquam victorem in forum reuertiue. sed cum Crassus in vestibulo occurre ns, eum omnibus sententiis damna tum esse,dixisset, reuersum discubuisse,a que ita decessisse, aiunt. quaeres Ciceroni ut qui iudicia magna cum diligentia
exerceret, gloriam peperit. hactenus Pluia tarchus. Valerius Max. lib. 9. cap. 12.rCm paullo aliter narrat. Cicero autem epist 3. lib. I. Att. quam hoc anno praetor scripsit,
Nos,inquit,hic incredibili ae singulari po 'puli voluntate de C. Macro transegimus: cui cum aequi fuissemus: tame multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus, quam ex ipsius. si absi, latus esset, gratia cepissemus: Meminit in eadem epistola comitiorum Q. Fratris quibus ille aedilitatem petijsse videtur. Kale.
Ianuarij huius anni C. Manilij lex de libertinis S.C. damnata fuit, auctore Dion. Tu
116쪽
Manilius, xt Pompeij gratiam colligeret, legem promulgauit, ut Pompeio, qui tum in Cilicia belli maritimi reliquias perse quebatur, Bithynia, Phrygia, Lycaonia
Galatia Cappadocia, Cilicia, Colchis,A menia minor cum omni apparatu belli pi ratici, & copijs omnibus, quae sub Lucullo meruerant, bellumque Mithridaticum, quod Lucullus iam annis septem gesserat,
committeretur, Plutarchus in Pompeio,
Appianus in Mithridatico, Dio lib. 36.
Hanc legem promulgatam Catulus &Hortensius viri consulares de more dis uaserunt, Cicero praetor suasit oratione, quae pro lege Manilia exstat. qua bellum Mi thridaticum & genere necessarium;&ma gnitudine periculosum, Cn. Pompeio, in quo summa esset scientia rei militaris,ui tus,auctoritas, & felicitas, trasmittendum esse persuasit. Eodem anno A. Cluentius Auitus veneficij a T. Atio accusatus,a Cicerone praetore apud QtaVoconium de fensus fuit. Veneno sustulisse cum alios nonnullos,tum Oppianicum vitricu suum arguebatur. sed Cicero antequam ad hoc crimen veniat, Cluentium longa defensione primum de falsa infamia purgat. Cum enim Oppianicus ante annos octo Lucul-
117쪽
to & Cotta cos. ut supra demonstrauimus, E Cluentio accusatus & condemnatus eiaset, defensor eius L. Quinctius rem in in uidiam adduxit,cum dicere pecuniam in iudicio fuisse versata mi & cum incertum esset, ex qua parte esset profecta, populus R. non credidit ab Oppianico datam, quia damnatus erat, & errore multorum in falso crimine Cluentius suit, ut scribit Asconius in Verr. 2. Hoc tempore Ciceronem etiam pro M. Fundanio, & in Gallio di xisse, Carolus Sigonius in Fragmentis Ciceronis annotauit: sed de oratione pro Callio dissentio. M Ciceron cellam,cum praetura fungeretur, scholam M. Antonii Gniphonis frequentasse, Tranquillus duillustrib. Grammaticis auctor est. Cum P. Vatinius,patronus asper, & magistratuum contemtor, strum is oppletum collum haberet, ac coram a Cicerone praetore aliquid peteret, idq; ille non concederet, sed diu deliberaret, dixit;ea de re se, si praetor esset, nihil dubitaturv.cui Cicero, At ego
tantas ceruices non habeo.Extremo men-
. se huius anni, cum Ciceroni iam biduum aut triduum prςturae superesse Manilium
quidam furti apud ipsum postulauit. Si debat Manilio populus, quod propter
118쪽
Pompeium,cui amicus erat,accusari videretur. cum igitur Manilius unum diem petiisset,ac Cicero tantum insequentem ae dis set populus indigne tulit: quod mos ense ut decem minimum dies praetores reis darent. quare productiis in concionem tribuni spl. ibiq; accusatus, cum rogasset, ut audirent, dixit; Se, qui in reos semper quantum leges permitteren comis & humanus futuet, indignum iudicasse, non eundem se Manilio praestare. itaque ei diem, quem unum praetor in sua potestate haberet, dedita opera prinnivisse: cum nosit eius, qui rei causam adiuuare velit, ad alium magistratum iudicium reijcere. hac oratione animi populi ita commutati sunt, ut Ciceronem laetis acclamationibus prosecuti rogarent, ut Manilij patro cinium susciperet. quod ille praesertim ob Pompeium absentem cupi d. recepit:ma gnaq; vi oratonis in studiosos potetiae paucorum & Pope ij invidos inuectus est. Hactenus Plutarchus: Dio autsi de cadem re in hanc sententiam scribit: Cum homines nobiles Manilio accusationem comparastasent,isq; in hoc incubere' i dies sibi pro rogaretur, Cicero praeter & quaestionis tua dex praeter alia, quae contra Manilium fe*
119쪽
uo M. T. CICERONI scit vix in posterum diem iudicium distulit anni & praeturae exitum praetexes. quod cum multitudo indigne ferret, in concio nem venit, coactus a tribunis pl. senatum
que insectatus Manilii caussam defens rum se promisit. Sed quo minus hoc iudi cium fieret, Dio tumultum in caussa fuisὸ
ait. quem breui expediam. Comitia Consularia hoc anno habente L. Volcatio Tullo, Consules designati fuerunt P. Autronius Paetus &P. Cornelius Sulla.designa tos iam L. Cotta & L.Torquatus lege Cal purnia de ambitu,de qua diximus,accusarunt & damnarunt, atque ad se magistra tum transtulerunt, ut Cicero in orati in to ga candida, Asconius,Sallustius & Dio testantur. Cicero quoque lib. a. de Finib.ait. L. Torquatum adolescentulum eripuisse P. Sullae consulatum, & ad patrem suum retulisse. Eodem tempore Catilina, cum de prouincia Africa decessisset petiturus consulatum, pecuniarum repetundarum reus, factus prohibitus fuit petere, auctore Sallustio & Asconio.Tum contra Rem p. coniurauerunt pauci in quibus a Sallustio P Autronius, L. Catilina & Cn. Piso numerantur. Dio & Suetonius illis addunt P. Sullam,nec dissentit Liuius li.1oI. quo nota
120쪽
HISTORIA. Istemine Sulla post annos quattuor α.To quato accusatus ab Hortensio & Cicero ne defensus suit. Hi circiter nonas De cem.consilio communicato, parabant in Capitolio Kal. Ian. Cottam & Torquatum cos. interficere. ea re cognita, in nonas Febr. consilium caedis transtulerunt. sed
neque tum caedes facta est, quod Catilina signum coniuratis prius, qu im parati es sent,dederit,Sallustius & Asconius.. nno Orbis P CL XXXVIII, Cis ronis XLII COSS. fuerunt, L. AURELIVS COTTA. L. MANLIVS ΤORQUATUS.
Agraria secuda.& in Catil. 3. his ver bis: Memoria tenetis, Cotta & Torquato cos.complures in Capitolio turres de cae Io esse percussas,cum & simulacra deorum immortalium depulsa sunt,& statuae vete rum hominum deiectς,& legum aera liquefacta. tactus est etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus. &cet.Eadem prodi gia Cicero in secundo de Consulatu Uraianiam Musam narrantem fecit versibus elegantissimis, qui exstant lib. I. de Diuinat.
