Johannis Lomeieri Zutphaniensis De veterum gentilium lustrationibus syntagma. : Cum indice necessario

발행: 1681년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ih DE LUSTRATIONIBUS C A p. I. II.

απρωιασ2M. αποδιοπομπι σασθω. Sed ad nominis explicationem satis.

Non agimus hic de expiatione civili, perquam satis fit hesis & ali quinultui is, quae suos quoque ritus habuit. Livius lib. I. cap. IAE. Romulus bello quidem abstinuit, ut ramen expiarentur Legatorum injuriae , Regisque caedes , foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. dclib. 9. cap. I s. Pontius Herennii filius, Samnitium Imp. ut expiaret Comsulum ignominiam, sub jugum cum cateris es missus. Sic expiationis sacrae ritus in praetextum aequitatis inventus videtur, ut qui jure absolvi non possent, veluti religiosa quadam ceremonia, ac divina ope liberarentur. Scilicet quod Philosophia summae potestati civili tribuit, id fabulae ad Deos reserunt , quo sensu expiatio criminum respondet restitutioni famae, & honoris infamibus indultae. Sacra autem, de quibus nunc agimus , Lustrationes sunt actiones ct ceremonia religiosa, i stigante diaboli, obstetricante hominum superstitione ac εΘελο- agentibus instituta, o solennibus personis, rebus, ritibusque a bibitis peracta, quibus se a peccatis purgare, mala apertere, Numenque

lacare conabantur.

CAPUT. II. Diabolus aemulatus MDeri Dei nomen , opera: Historia am sacram fabulis in Ohil : suos habuit sacrorum Antistites. Cista in sacris Sacchi , Isidis, Cereris. gentes circumcise, lotiones Leriiticae 6hristum respicia ebant. Tapti simus , aliaque apud idololatras.

Erissime scripsi Tertullianus , apolog. cap. q7. Omnial adversus veritatem de ipsa veritate construota sunt, operantibus:amulationem istam spiritibus erroris. Primus enim sacerrim inarum horum sacrorum sons in illa diaboli κακογία quaerendus est, qua , tanquam Dei Simia quidvis tentavit, ut honores soli De I debitos in se transferret. Nomen Dei sanctissimum, & creaturis incommunicabile in Iovis & Iacchi titulis idololatricis profanavit, ut aliqua saltem veri Dei nomine superbiret. Stupenda Dei opera in

omnium

32쪽

CAp. II. VETERUM GENTILIUM.

omnium rerum creatione, diluvio Noachico, confusione linguarum, di turris Babylonicae destructione anilium fabularum portentis ita involvit , ut ea unquam facta esse. Nec pueri credant , nis qui nondum a re larantur. Fabulosa gentilium Heroum historia sacrae historiae corruptela est. Quis enim Saturnus Coeli filius , nisi Adamus Dei filius , nonacia anno occultando sortitus, quia in paradiso vocem & conspectum Dei

fugiens latebras quaesivit ' Quae Eva nisi nπN AEgyptiorum Isis e

Tubal-Κain fabrorum pater Vulcanus est: ejusque soror Naevia, a pulchritudine dicta , Venuι. Noachus Panus, spectans πρόσσω καὶ ὀπίσσω, qui utrumque viderat mundum, dictus a l' quod vinum n tat, quia & vitem coluit, & vino obrutus ludibrium filio debuit, qui Chamus in Jove Hammone revixit, ut cxyaphete Iapetus factus est. Non-nc in Baccho videmus Mosem Z in Hercule monstrorum domitore Samsonem e in Typhoeo inum gigantem ' quae fusus exequuntur qui gentilium idololatriam descripserunt. Verus Deus suos habuit ministros tum ordinarios , Sacerdotes, Levitas: tum extra ordinem, Prophetas, Naairaeos : Diabolus suos habuit Pontifices Maximos, Sacerdotes, Flamines, Flaminicas, Vestales, Augures , extispicesi aruspices, astrologos , Vates, Sibyllas, & qui alicui Deastro capillos suos consecrabant scilicet No

Praecipuum sacrarii apud Hebraeos instrumentum fuit Arca foederis, quae in ipso adyto collocata tabulas legis manu Dei scriptas servabat, tecta operculo, typoscit: Christi, veri ἰλοις κριου Haec diabolus aemulatus est. cistas inter sacra habuerunt cultores Bacchi : al. Flacc.

Tympanaque, ct plenas tacita formidine cistas. Isdis : Apul. lib. II. Ferebatur ab alio cista, secretorum capax, penitus celans operta magnificae religionis. Cereris: Arnob. lib. s. adv. gentes : Eleusniorum volorum notas ct origines producunt turpes antiquarum elogia literarum: ipsa denique symbola, qua rogati sacrorum in acceptioniabus responderis: 3dunavi, atque ebibi Dceonem, ex cista sums ct in cala-rbum misi, accepi, rursus in cistulam transtuli , quae totidem sere verbis

ex Clem. Alexandr. προτρε s. προς in. mutuatus est Arnobius. Ceremonias in sui honorum maxime torquere voluit Princeps hujus

mundi. Circumcisionem sorderis divini σφραγίδα Diaboli instinctu B 1 alii

33쪽

,, DE LUSTRATIONIBUS CΑp. II. alii extranei a scedere AEgyptii , Colchi , AEthiopes, Troglodytae

imitati sunt. Non tantum sacrificia, sed & lotiones lustrationesque plurimas Deus, sapientissime infantili Ecelesiae suae aetati prospiciens, instituerat: si quis impuri quid attigi siet: si immundo somnia visu nocturnam

vestem. ventremque supinum maculassent, &c. aqua lustrabantur. Si quis cadaver aliquod attigillet , cinere juvencae ruta solenniter combustae, aqua & hyssopo lustrabatur, ex lege: Num. I9. Respicientes fide sanguinem Christi purgantis nos ab omni peccato. Quid hic Di bolus p Audiamus Justinum Martyrem apol. 2. pro Christianis Id lavacrum , quia Damones ex Prophetis didicerant, essecerunt, ut qui adeunt templa seipisti aspergant, priusque osserant illis gratos nidores atque libamina, aut etiam totos se abluunt , antequam subeant delubra eorum: nam ct calceis exutos introire sacrorum causa jubent sacri ci, dum iidem genti amulantur quoddam quod Mosi Propheta accidisse sciunt. Novi Testamenti sacramentorum prius animae lustrationem in aquae Lavacro obsignat: alterum spiritualem κοινωνίαν corporis & sanguinis Domini per externa panis & vini symbola confirmat. Et haee coni minare voluit impurus genius. Tertuli. de baptis. cap. s. Hic quoque studium Diaboli agnos imus, res Dei aemulantis, cum ct ipse Baptismum in suis exercet. Just. Mart. apol. modo dicta circa finem : Quod in Mithra m steriis imitari mali damones conati sunt , panem ct aquam poculum initiandis eos apponere, cum quibusdam incantationi bus, potestis disicere. Plurimi simul complexus est Tertullianus de praescript. adv. haeret. cap. o. Diabolus, inquit, ipsas quoque res sacramentorum , in idolorum mysteriis amulatur. Tinguit 9 ipse quosdam, utique credentes θ Iideles suos, expiationem delictorum de lavacro repromittit , osic adhuc in tiat Mithra: signat illic infrontibus milites suos , celebrat 2 panis oblati nem , ct imaginem resurrectionis inducit, ct sub gladio redimit coronam. Quid ' quod θ summum Ponti cem in unis nuptiis statuit Z habet O virgianes, habet continentes. Catervius Numa Pompilii superstitiones revolva

mus, s sacerdotii oscia, insiguia 2 pririlegia, si sacrificialia ministeriact

iorumenta, ct rasa illa sacrificiorum is piaculorum , ct votorum curio mrates confideremus, nonne manifeste diabolus morostatem legis Mosaica imitatus en punicus ejus scopus est hac ratione Euangelii salutarem potentiam retundere , non secus ac Magi A gyptii miracula per Mosen facta, praestigiis suis ita sunt imitati , ut cor Pharaonis obduresceret. Eleganter

haec v

34쪽

CAp. II. III. . VETERUM GENTILIUM.

haec expressit Tertullianus, apolog. cap. q7. Itaque ct ridemur Dei praedicantes judicaturum. Sic enim or Poeta ct Philosophi tribunal apud imseros ponunt. Si gehennam commivemur, qua est Uvis arcam subterraneus ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim o Pyriphlegethωn apud mortuos amnis est. Et si paradisum vominemus, locum irina amaenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum , maceria quadam ignea iulius Zonae a notitia orbis commmis segregatum, Elysii campi Idem eccu

CAPUT III.

Super tio μα λψκειαν. myus a religione discrimen. Lactantius Ciceronem immerito castigavit. Timor Dei

duplex. quid religio ' quid superstitio ' Ventilium

religio superstitio. Huyussilia duae πο Θεοτης & ἐλλα-

I quis ignem in aquam aut Iapides conjiciat, faciJe eum extingui; At vero si in linum, stipulam, pulverem pyriaum, aliamve materiam quae facile ignem concipit, mome to flammam excitari animadvertas: Sic ignita Satanae jacula, si in cor vera religione imbutum incidant, facile repelluntur,escontra Vero si animus vana superstitione sit occupatus , quae alter hujus mali sons est, &quasi mater, ex qua pater tenebrarum quaelibet idololatriae monstra pro lubitu gignit. Superstitionis a Religione distantiam astruere conatus est Cicero, 2. de nat. Deor. Non enim, inquit, Philosophi solum , sed etiam majores nostri superstitionem a religione separarerunt. Nam qui totos dies precata tur 9 immolabant, ut sui liberi bi superstites essent, superstitiosi sunt a pellati. Qui autem omnia, quae ad cultum Deorum pertinerent , retractarent, ct tanquamque relegerent, ii dicti sunt religiosi ex religendo, ra qream ex eligendo eligentes, se ex deligendo deligentes, o intelligendo intelligentes. His enim omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso. Ita factum est in superstitioso ct religioso alterum vitii nomeu , alte

rum lauris.

Verum Lactantius , lib. q. cap. 28. hanc distinctionem ineptam

B a iudicat,

35쪽

judicat, quia in iisdem diis colendis & superstitio & religio versatur, quid enim asseretur causae , cur precari pro salute filiorum semel religiosi : & idem decies facere superstitioli este hominis arbitrandum sit λ Si enim semel facere optimum est, quanto magis is pius 8 Si hora prima, ego & tota die: si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plures: quia multiplicata obsequia demerentur potius quam ostendunt. Non enim nobis odiosi videntur ii famuli, qui assidui & frequentes ad obsequium suerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, & n men reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut D os satis honorat, laudetur etiam qui minus .Quod argumentum etiam ex contrario valet: Si enim totos dies precari & immolare criminis est, ergo & semel. Si superstites filios subinde optare vitiosum est, superstitiosus igitur & ille , qui etiam raro id optaverit. Aut cur vitii nomen sit ex eo tractum, quo nihil honestius , nihil justius optari potest e Nam quod ait religiosos a relegendo appellatos ; qui retractentea diligenter, quae ad deorum cultum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciunt, religiosorum nomen amittant, cum multo utique diligentius, ex assiduitate ipsa, relegant ea quibus dii colu tur Hoc autem verum putat Laetantius esse discrimen , quod retiagio veri cultus sit, superstitio falsi. Interesic quid colas, non quemadmodum colas, aut quid precere. Gentilesque omnes superstitiosos tantum non religiosos , Christianos solos religiosos esse contendit. Nomenque religionis non a relegendo, sed a religando , sive vinculo pietatis deductum esse judicat, quod hominem sibi Deus religaverit,& pietate obstrinxerit, quia servire nos ei ut Domino, & obsequi ut Patri necesse est. Lucretium ergo hoc nomen melius esse interpret tum, non qui filios suos superstites optant omnes enim optamus sed aut eos qui superstitem memoriam deis chorum colunt, aut qui parcntibus suis superstites, celebrant imagines eorum domi, tanquam de rum penatium. Nam qui novos sibi ritus assumebant, & in deorum Vicem mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant , hos superstitiosos vocabant. Eos vero qui publicos & antiquos Deos colerent, religiosos nominabant. Unde Virgilius.

Vana superstitio, veterumque ignara Deorum. Sed cum veteres quoque Deos inveniamus eodem modo consecratos

esse post obitum, superstitiosi ergo qui multos ac falsos Deos colunt. Christiani autem religiosi, qui uni & vero Deo supplicant. Quamvis autem secundum Lactantium judicem, gentes a vero Deo,

veraque

36쪽

CΑμ. III. VETERUM GENTILIUM. ' is

veraque adeo religione alienas superstitionis insimulantem: eum tamen aliquo modo in Ciceronem injurium es e puto. Non enim in cultus objecto, sed in gradu ac modo hanc collocat distantiam. cum, etiam in Cimmeriis Ethnicismi tenebris, non omnem Deorum metum laudabilem esse viderit. quod etiam sacrae literae asserunt, vid. Exod. ro. ro. & I. Ioh. q. I 8 Religionem igitur cultum Dei ex amore ; superstitionem eorundem Deorum cultum, sed ex metu solo prosectiim esse voluit: qui quidem metus rationis expers animum perturbat, territumque ligat, unde metum , q. ligamentum Graeci dixerunt: ut habet Plutarchus , de superstit. cap. 3. Idem , quamvis aliquo modo dilute, dixit Seneca, epist. 7. Deo setis est quod colitur se a natur, non potest amor cum timore miseert. Rectius, epist. I 23. Superstitio error insantues, amandos timet, quos colit violac. item lib. 2. de Clem. cap. s. Religio Deos coiit, superstitio violat. Maximus Tyrius , serm. q. pietatem a superstitione sic distinguit. E'ι δε μι καἰ ανΘρμοις προς Θελ επιαιξίοι , o ἐυσεβης θεῶ, ο δεισιδαίρων Θεῆ. Καὶ μακάρι' ο ευσεβοῦς Θεου , δυςυπις δἰ ο δει σιδαίμων. Si quid hominibus cum Deo commune est, homo pius amicus Dei eII, superstitiosus adulator; Et sobrius quidem cultor Deique amicus beatus, superstitiosus autem nuser. Plutarchus Δεισιδαιμονiαν sive superstitionem desinit, δοξαν Θῆ, καὶ δίως πο/τικῆν - , ἐίαπεινῆν' καὶ συντρίβού γ τον ανΘρα 'ρν, οιρμενονειεν ειναι Θεους, ειναι δὲ λυπιθους Mei βλαβερους ' Opinionem turbulentam , quae timorem homini incutiat, eumque consternet ac deprimat , existima

rem quidem esse Deos, sed eos acerbos damnososque putantem. Rabbini Deum aut δαιμονα pIN ' metum vocarunt, Sanhedr. cap. 7. g. I m. s ductor alium ad idololatriam incitat his verbis: mapnam 'ru'Es Deus smetus in loco isto. videantur Theophrasti characteres , cap. δεισιδαιμονίας, & Plutarchus de superstit: Verum ergo Religi nis de superstitionis discrimen hoc est: Religio veri Dei verus est cultus, complectens omnia officia, vero Deo, ex ejus mandato, debita: Superstitio autem non tantum est cum creatura creatoris loco colitur, sed etiam cum verus D cus colitur modo non legitimo. Vide latius

disserentem Gisberi. Voetium pari. s. dispp. selectarum , rit. De super stitione. Interest quidem, Laetanti, quid colas: sed maxime quoque inter est quemadmodum colas aut quid precore. Non enim quilibet cultus Deo acceptus est. Frustra me colunt docentes doctrinas qua sunt mandata hominum. Mati. 23. Nec quidvis a Deo petendum, scd secundum

37쪽

is DE LUSTRATIONI Bus C Ap. III.

voluntatem ejus. I.Ioh. 3.1q. Omnis ergo gentilium religio vanisi sima fuit superilitio, quia falsos Deos commentitio cultu celebrabant. Religionem illi, ut virtutem , in mediocritate ponebant: Superstitionem autem, ut in excessu peccantem, vitio vertebant; quae inepta distinctio est, & a Lactantio jure merito castigata. In religione non audiendus Neoptolemus qui paucis philosophandum dixit, nec Afric nus qui nimium diligentes non amabat. Κάαπιοι κως etiam religiosi

dicti sunt , qui nimia & superstitiosa religione se alligaverant, ride

Quin & ipse Cicero omnes gentiles superstitiosos esse docet, 2. Tusc. Balbum sic loquentem iaciens: Videtisne igitur, ut a Plysicis rebus, bene atque utiliter inpentis, ratio si tracta ad commentitios is fictos Deos e qua resfalsis genuit opiniones , erroresque turbulentos, ct superstitiones pene aniles. Audiamus & Augustinum, lib. q. de civ. Dei. cap. 3o. Quis non intelligat eum Ciceronem in conari, dum consuetudinem civitatis timet , religionem laudare majorum, eamque a superstitione veste sejungere, sed quomodo id posit non invenire ' Si enim a majoribus illi appellati sunt superstitio, qui totos dies precabantur 9 immolabant , nunquid non is illi qui instituerunt, quod se reprehendit Deorum simulachra diversa aetate oveste di Itinet a Deorum genera, conjugia cognationes ' Hac utique cum tanquam superIlitiosa culpantur, impii t ista culpa majores talium simulachro rum inititutores atque cultores, implicat ct ipsum , qui quantolibet eloquio se in libertatem nitatur erolvere, necesse habebat Uta venerari : nec quod in hac concione disertus insonat , mutire auderet in populi concione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias , non caelo o terrae , scut iste distulat, sed ei qui fecit cauum o terram, qui has superstitiones , quas iste Balbus, velut balbutiens rix reprehendit, per altispinum Christi humilitatem, per Apostolorum praedicationem, per fidem Martyrum, pro Peutate morientium , ct cum veritate Pirentium , non solum in cordibus religiosis , rerum aliam tu adibus superstitiosis, libera suorum servitute subvertit. Superstitio duas peperit filias πολυΘεοῦ, α & ἐθελοθρη aίαν. Πολυλο ις revera αθει, . Gentiles Deorum copia laborantes aΘεοι v eantur Apostolo. Eph. 2. I 2. cum enim in objecto cultus errarent, propriae imbecillitatis conscii, quodvis arripuerunt cui inniterentur: The phyl. in Act. II. Δεισιδαίμων λέγε'αι, ο δεδιως τα δαιαρνια, ο πάία Θειά ων, λίγον , καὶ πνευρια Superstitiosus dicitur is, qui

timet daemonia, qui omnia pro numine colit , o lignum, ct lapidem, of ritum. In P ctronii Arbitri fragmentis it c θ εογονια ex superstitione orta sic describitur: Primus

38쪽

C A p. m. VETERUM GENTILIUM. et

Primus in orbe Deos fecit timor, ardua coelo Fulmina cum caderent, discussaque maenia flammis, Atque ictus flagraret Athos , mox Phoebus ad ortus Instrata dej ectus humo, Lunaeque senectus, Et reparatus honos: Uncrina effusa per orbem , Et permutatis dissunctus meobus annus Projecit vitium hoc: atque ei ror jussit inanis Agricolas primos Cereri dare mess honores:

Palmitibus plenis Bacchum vincire: Palemque Pastorum gaudere manus: natat obrutus omni Neptunus demersus aqua: Palla que cavernas Inndicat. Et voti reus, O qui vendidit orbem ,

yamybi quisque Deos arido certamine sngit.

Tanta autem Dcorum gentilium tandem copia extitit, ut Varro necessarium judicaverit eorum contexere catalogum , veritus ne periarent, non incursu hostili, sed civium negligentia: de qua illis, velut ruina , liberare voluit, ct in memoria bonorum per hujusmodi libros recondi, atque servari utiliore cura , quam Metellus de incendio sacra Vestalia, O AEneas de Trojano excidio Penates liberase praedicatur. August. lib. 6. de C. D. cap. 2. EΘελογεηmcεία & in objecto & in modo cultus errat , Decunda idololatriae mater , dammata Paulo. Col. 2. 23. hinc innumer biles ceremoniae de quibus Theophrastus Character. cap. 17. περὶ δεισιδαιμονίοις, & Plutarchus. cap. q. & II. Addam haec ex Horat. lib. 2. sit. S.

Frigida si puerum quartana reliquerit, illo

Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus In Tiberistabit, casus Medicusne levarit grum in praecipiti, mater delira necabit In gelida fixum ripa, febrimque reducet. aus ne malo mentem concussa Timore Deorum.

39쪽

DE LUSTR A T ONIBUS,

CAPUT IV.

CAP. IV.

Θεοι καγαρσιοι. Certi. Superi. Jupiter , funo Sospita , ausistitas mella, rapollo, Sol, Diana , fieres, Bac

chus , Venus Cluacina, Neptunus. Lua mater. Hercules αλεξ. - . Plures Dii conjunm. Θεοξ,iα.

Inferi. Februarius mensis. Irce toxumi , Genii. Incerti, quare sic dicti Z Deorum numina incerta , nomina occulta. Eorum epocatio γ excessus. Deus ignotus Atheniensium. II. Cabiri.

Ilia Superstitionis natu maxima πολυγεότης innumerabilem eastrorum multitudinem esse satis indicat ; omnes tamen & singulos ad dicendum suffragium quasi per praec

iem non evocabor Esset enim συγκεχροιένη. C

mitia haec sine maxima eorum parte iacile celebrari possunt. Multi e rum Dii minorum gentium , & quassi Senatores pedarii partes assensit bus implent. Quamvis inter se invidia flagrantes cxpostulent , ut apud Ovid. s. Fast. Nos quoque tangit honos , festis gaudemus ct aris, Turbaque caelestes invidiose sumus. Aliorum tamen ingratiis , aliquos tantum in septa cogam , n glectis caeteris. Dii in lustrationibus culti, vel certi erant vel incertit quam divisionem nobis praeivit Varro, qui . apud Augustin. lib. 7. de Cir. Dei, cap. I7. in iis libris, quos rerum divinarum & humanarum inscripsit Deos dispescuit in certos ,& in incertos. Nam trium librorum extremorum primum de Deis certis absolvit, alterum vero de Deis incertis quoque aggressus dicitur. Certi erant de quorum nominibus ac numinibus, adeoque cultu ac placatione certo persuasi esse dicebantur. Atque hi vel Superi, vel Inseri, vel tandem Medioxumi. quorum

ἐπωνομαι ex Iulio Polluce, lib. I. tales: Θεοι ικεσιοι, τορ αιοι, ἀποτροπαμ γ

40쪽

CΛs. IV. VETERUM GE NTILIUM. 1

Dii superi vel singuli seorsim colebantur, vel plures coniunctim. Inter singulares primum locum jure suo obtineat Pupiter, ne si alius eum occupet, Saturni instar deturbetur. Hic ergo καΘα σιγ dictus Herodoto, lib. I. quem invocavit Croesus Adrastum expians. Eu

Pausanias, ut infra, cap. 13. videbitur. Cui & ara apud Argos erecta. Pausan. Corinthiac. Virg. 3. AEncid. Luuramurque yovi, rotisque incendimus aras.

Apud Livium, lib. 2. ludi magni instaurati dicuntur Pui, quod

T. Latinius, an T. Annius, Val. M. lib. I. cap. 7. an Annius, ZI Crob. Salum. lib. I. cap. II. homo de plebe somnio monitus fuisset,

prioribus ludis praesultatorem blaxi displicuisse. Sosia , in Plauti Αmphitruone, act. 2. sic. 2. Porem prodigialem vocat, quia mola salsa , aut thure placatus prodigia depellat. Iovi Panonem jungimus. Haec Varroni Cos. Rom. irata, quod sum puerum, in templo Jovis, ad excubias tenendas collocasset, quasi alterum Ganymeden metuens, causa fuit infelicis illius pugnae, quae apud Cannas contigit, ideoque hoc factum, post aliquot annos m

moria repetitum, sacrificiis expiatum est. Val. Max. lib. I. cap. I. L ctant. lib. 2. cap. I7. Haec scilicet matrona Tonantis causas irarum,

saevosque dolores animo excidere haud passa est, nisi studiose adna dum placata. tantaene animis caelestibus ire ' Februatae cognomen habuit, teste Festo. Philologia, apud Mart. Capcll. lib. 2. de nuptiis Philol. sic Iunonem alloquitur: Fluoniam , Februalemque ac Februam mihi poscere non est necesse , cum nihil contagionis corporea sexu intemerata pertulerim. Alii Febralem , Romani Februlem vocabant. Mense Februario sacraei fiebant, ejusque seriae Lupercalia, qua die muliere sebruabantur a Lupercis, amiculo Junonis, idest , pelle caprina, quare hic dies februatus appellatur. Kalendae omnes , inprimis Fcbruariar Junoni fura . r. Fest. C di Princi-

SEARCH

MENU NAVIGATION