Johannis Lomeieri Zutphaniensis De veterum gentilium lustrationibus syntagma. : Cum indice necessario

발행: 1681년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 DE LUSTRATIONIBUS CAp. V.

judex totius terrae, non potest non exigere peccatorum poenas, quae illi adeo naturalis, ut ei repugnet remittere peccata , sine sufficienti satisfactione. Quantulum a gentilium Stoicorum castris absunt inter Christianos illi, qui Deum sontes nulla interveniente satisfactione ab sol vere posse docent, ne pretiosii simi λυτρου , sanguinis Jesu Christi vim agnosse re cogantur Z Sed hujus erroris jugulum petit S. Scriptura , allerens τὸ δικαιωμα τῆ Θεου relucere in reatu peccatoris , & ipsis ethnicis agnitum fuit, eos qui talia faciunt dignos esse morte. Rom. I. 32. Impius thesaurigat sibi iram in diem irae, και αποκαλυι εωρ δι κα κοισιας ῆλῆ. Rom. a. s. Deus ipse justitiam vindicativam sibi vendicat: meum est ulcisci, ego rependam. Ideo horrendum cst incidere in mairps Dei viventis: est enim ignis consumens, Iu Unaccessa, in qua tenebrae nullae , odit iniquitatem. Impius non potest coram eo consistere. Paulus, 2. Thes. I. s. asserit, δίκαιον παρα τά λωπ αν αποδοῦνα ποις θλίβουσιν υριάς ξ λιον. Nonne diluvium Noachicum , S domar Gomorraeque subversio Deum peccatis irasci demonstrant Z Cur Deus legem in monic Sinai tam solemniter promulgavit , additis tot manifestis irae signis , nisi ut testaretur justum judicem ex justitia ad vindictam obligari Z Quid volebant sacrificia , nisi ut in animalium sanguine ira Dei adversus peccata legeretur ' Quid causae fuit, c Deti, Filium suum miserit in mundum , nisi ut est et ἱλας - δια π.-

Sanctius de Deo ipsi gentiles philosophati . non tam in scholis disputantes, quam religionibus Deos in templis colentes. Cur tam se dulo sapientes eorum Nemesin sive Adrasteam υπερογκων comitem vC-nerabantur ' cur ille monet

Distite justitiam moniti, o non temnere Divos PQuid sibi volebant Tisiphone cum sororibus ' Quid Minos, Tacus, ac Rhadamanthus quid omnes inferorum poenae Scilicet ἔχει λο,

ἔκδικοὴ ιμμα. Legatur Plutarchi di ber περὶ των υπογε- βραδέως τιρια- ρου μενων. in quo plurima quae a Christiano dicantur ac discantur. Provoco ad ipsius animae sese excutientis testimonium. unde illi metus ZIuven. sit. II. Prima est hac uisio, quod se

Pudice nemo nocens absolvitur, improba quampis Gratia fallacis Praetoris vicerit urnam.

Quid agitavit Neroncm matricidam, ac Orestem ' quid Iudam ad

62쪽

CAp. V. VETERUM GENTILIu M. r

ad laqueum adegit ' Egrcgie Tertullianus, de tcstim. animae, cap. r. Si anima aut divina aut a Deo data es, fine dubio datorem suum novit. Eis norit , utique o timet, ut tantum postremo aut orem. Annon timet quem magis propitium velit , quam iratum ' unde igitur naturalis timor anima in Deum, si Deus non norit irasi ' quomodo timetur, qui nesiit

ossendist quid timetur nis iras unde ira, mst ex aivmadversione Z unde animadi ero , lusi de Dei judicio Z unde judiciam , nisi de potestate ' Cujus testat summa , nisi Dei solius P hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris , nullo irridente vel prohibente praedicare, Deus videt omnia, ct , Deo commendo, o Deus reddet, ct Deus internos judicabit. Cum ergo quo se verterent miseri nescirent , Deo tamen cjusque justitiae quantum quidem ipsis suffcere videbatur , ex corruptae rationis dictamine , satisfacere conabantur. Hinc orta lustrationum Θελογρησκεία. , quae poenae rationem magis vel minus manifestam adjunctam habuit : quod tum ilυρολογία vocum , λυτρου, tuo &c. indicat, tum aperte ostendunt hostiae succedaneae, quae poenas h minis , cujus in locum substituebantur , debitas luebant. lustrationes in sernales , quibus reliquae respondebant , poenas manifeste prae se ferunt. 6. ASneid.

Ergo exercentur poenis, veterumque malorum

Supplicia expendunt: alia panduntur inanes Suspensa ad ventos: aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, atque exuritur igni. In lustrationibus quoque per ignem , & aquas marinas, vim igne atra habentes poenae ratio satis est conspicua: plerisque victimae additae & poenam & peccati consessioncm , Numinisque placandi conatum non vulgarem arguebant ; his enim ἀμαρ ἰοις ὀ, quod homo sacrificans commeritus suerat, inserebatur.

63쪽

62 DE LUSTRATIONIBUS

CAP. VI.

Vota, moti reus: damnatus. Ga ordinaria: Castrensia, T rbana , magistratuum pro populo. Populi pro magistratibus. Fiebant L l. Januariis , an die tertio post ' Votum Mediis. Vita rustica ,

nautica. Extra ordinem to ebantur templa, pecunia , ver sacrum , decimae. ος , HVbraeorum Magistris x p sepes sanctimo

nia dicta , inter actiones , ἐκουσίως, spontaneo animi motu εΘελογρησει, profluentes , primum locum tuentur: quibus gentiles sponte Numinibus suis se bligabant ad ea praestanda, quibus Deos iratos propiatios , sibi magis laventes ae quasi obnoxios reddere posse credebant. Qui ergo votum susceperant, illius rei erant , quia ad illud solvendum se obligaverant , Voti autem jam compotes ejus damnati dicebantur, quia votorum persolutionis se reos omnino sectos , quasi ex numinis arte voti concepti conditione adimpleta , maxime intelligerent. Quaolutione neglecta, Deos majestatis suae vindices, atque iratos sensuri essent. Nam votum, ait Tertuli. adv. Psych. cap. II. cum a Deo acceptatum es , legem in posterum facit per auctoritatem acceptatoris: exinde enim faciendum mandavit, quifactum comprobavit. Vota vel solennia erant vel extra ordinem suscepta. Inter solennia praecipua erant Castrensia, Urbana, Rustica, Nautica. Castrensium & Urbanorum meminit Tertullianus de cor.mil. c. I 2. Ecce annua votorum nuncupatio, quid videtur e Prima in principiis, secunda in Capitoliis. Accipe post loca se verba : Nunc tibi, Pupiter, bovem comaibus decoratis vovemus esse futurum. ubi per principia non intelliges pri ripia imperii, aut anni ineuntis, sed cum Fr. Iunio, Th. Cantorum secuto, principia castrorum, in quibus legionum Aquilae, vexilla ac signa asservabantur, & ubi jus dicebatur. Nam ipse Tertullianus se loca votorum indicasse dicit, quae loca in castris erant principia , in urbe capitolium. Sic judicat & Lipsius ad Tacit. annal. I 6. c. I. qui & eodem

64쪽

CAp. VI. VETERUM GENTILIUM.

eodem Tertulliani loco facturum profuturum legit, quod etiam Can-terum secutus censuit Iunius.

Urbana fiebant vel a Magistratibus pro salute populi, vel a populo

pro salute Magistratuum . Utraque circa Kal. Januarias. Prioris generis erant illa, quae interdum ipse Imperator, interdum Consules , Praetores, Censores, aut Pontifices pro selicitate Principis , Senatus aut Populi Romani ad annos v. x. xx. xxx. S plures V ta nuncupabant;quae dicebanturQuinquennalia, decennalia, Vicennalia, Tricennalia &c. Sueton. Aug. c. 97. Vota,qua in proximum lustrum suscipi mos est , collegam suum Tiberium nuncupare jussit. Suscipiebant turin Capitolio, scriptisque& subsignatis tabulis , ne amplius in dubio

ponerentur, confirmari solebant; atque ipsas quas tabellas, Deorum, quibus voverant, genibus cera affigebant. Iuven. sit. Io. Ergasupervacua haec, aut perniciosa perantur, Propter qua fas est genua incerare Deorum. Porro nuncupabantur ejusmodi vota cum his aut similibus conditionibus , Si Imperator salvus vixerit: Si Resp. Rom. manebit in suo statu V. X. xx. aut plures annos : Si victoria successerit , ista sacrificia tali, aut tali Deo praestabuntur, & in ipsius honorem isti ludi & s sta celebrabuntur ; eoque finito tempore Vota solvebantur. Postmodum vero tabulas votivas ad Imperatorum adulationem in numismata transmutatas fuisse facile est percipere ex magna illorum copia, quae apud omnes antiquitatum studiosos reperitur. quod ex Laevin. Hulsio in serie numismatum Imperatorum Rom. notavit Sertorius Umsatus, de notis Rom. pag. I 72. Adde Spanhemium de Uuct prast. numism. p. II S.ISq. I 83. De votis quae Magistratus nuncupabant saepe est in Livio, unus I cus omnium instar erit, Lib. ri. Cum C. Flaminius Coc privatus clam in provinciam abiisset, hoc etiam patres in illo accusabant, quod Capitolium se solennem rotorum nuncupationem fugisset , ne die initi magistratus Iovis Opt. Max. templum adiret. Tibullus ad Messallam. Nam modo fulgentem Tyrio subtemine restem

Indueris, oriente die, duce fertilis anni, Splendidior liquidis cum Sol caput extulit nudis, Et fera discordes tenuerunt praelia venti, Curva nec assuetos egerunt flumina cursus, Quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,

65쪽

Ulla nec aerias volucris perlabitur auras,

Nec quadrupes densis depascitur asperas iras, uin largita tuis sint multa silentia votis. Votorum a populo pro Magistratibus factorum plurima occurrunt Gxempla. Plin. paneg. ad Trajan. Ut in unius salutem coli ita omnium vota 2 cum bise ac liberis suis intelligerent precari , quae pro te precarentur.& post : Nuncupare vota, ct pro aeternitate imperii, ct pro salute civium , imo pro salute Principum, ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. in fine ejusdem panegyrici: Unum omnium votum est , SALUS PRINCIPIS. Similia occurrunt in Trajani & Plinii epistolis amoebaeis,

Observatum hic anni principium: Tacit. ann. I 6. cap. 22. Thrasea obj ectatum, quod principio anni Votorum nuncupationibus non adfuerit. Tiberius aegre tulit, cum comperisset, ineunte anno, pro Neronis&Drusi salute publice vota esse suscepta. Sueton. Tib. cap. 3 q. Circa diem dissentire videntur scriptores. Alii enim ipsis Kal. I nuariis vota suscepta esse innuunt. Sueton. Neron. cap. q6. Votorum nuncupatione Xal. Ian. magna jam ordinum frequentia, vix reperta Capiatolii clares. Alii vero postea, nempe III. Nonas ejusdem mensis. Plutarchus Ciceronis natalem ait incidiste in III. Ian. quo die Magistratus Vota faciebant, α pro salute Principis sacrificabant , Ca)usor. deverb. signis l. 23 . Post Kalendas Ianuarias die tertio , pro salute Principis vota suscipiuntur. Lucian. Pseudol. Μαλλον-άπο τῆς

Iunio magno , qua Romani, juxta veterem consuetudinem , ct ipsi rota quaedam pro toto anno faciunt, osacri cant. Reapse autem non dissentium. Vero enim simillimum est, ipsis quidem Kalendis , ea vota ex prisco ritu concepta, quae soli colis pro imperii, & populi salute nuncupabant 1, quae autem pro Principe d inceps subtexta, tertio scilicet ante Nonas, dic laetiore, pompa augustoire. vid. Reines Par. lect. lib. 2. cap. q. Sed & certissimum , v tori Rep. ipsis Kal. Ian. Vota suscepta mille, hic enim Dies, si quis alius religiosus fuit in vulgus. I. Fast. Pro pera lux oritur, linguisque animisque farete , Nunc dicenda bono sunt bona rerba die. Lite vacent aures, insanaque protinis absint Purata, disser opus lirida turba tuum.

66쪽

Cernis odoratis ut luceat ignibus aether e

Et sonet accensis spica Cilissa focis e

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,

Et tremulum summa spargit in aede jubar.

Vestibus intactis Tarphas ituran arces,

Et populus festo concolor ipse suo es.

7amque nori praeeunt; ases, nora purpura fulget, Et nova conspicuum pondera sentit ebur. Colla rudes operum praebent ferienda juvenci , Quos aluit campis herba Phalisca suis. Vide quae notavit Lipsius, ad Tacit. annal. q. cap. 36. ct 7 o. Propter rei insolentiam addam, quae de Mevio narrat Porphyrio: hic post absorptum patrimonium , Kal. Ian. alta voce optavit ut L. nummorum aeris alieni haberet. quidam astantium miratus quaesivit, quid

sibi vellet , quod tam solenni die incommodum sibi optaret respondit ille : Non est quod mireris, Lxxx. cnim millia debeo. Vota Rustica quotannis ab agricolis fiebant. Eclog. .

- Et cum solennia vota Reddemus Nymphis, o cum lustrabimus agros. Et post. Ut Baccho, Cererique, tibi sic vota quotannis Agricolae facient, damnabis tu quoque votis. Supersunt Nautica , initio navigationis suscepta. a. AEneid. Viarum pro reditu simulant. soluta autem ea seliciter peracta. I. Georg. Votaque servati solvent in littore nauta Glauco, o Panopea, ct Inoo Melicerta. 3. Tneid. Quin ubi transem se steterint trans aequora classes, Et positis aris jam vota in littore solves. Cum Diagorae, in Samothracia , ex suspensis tabellis , multitudo eorum qui , votis nuncupatis, tempestatum vim evasissent, monstraretur , salse regessi: nusquam pictos esse qui naufragium sectia sent. Vide Brison.form. pag. io I. o Schesserum , de milit. vav. re

rerum. lib. q. cap. 2.

Extra ordinem rebus dubiis , aliave occasione Diis vovebantura. Templa: AEneas, AEneid. 6. Tum Phoebo ct Trivia soliti de marmore templa Instituum, festosue dies de nomine Phoebi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris.

67쪽

6 DE LUSTRATIONI Bus

Templa tibi statuam, tribuam tibi thuris honores. Sibylla autem , quod Dea non esset, hunc honorem negat: Nec Dea sum, dixit, nec sacri thuris honore

Numanum dignare caput.

Bello contra Volscos , L. Furius Dictator , Deorum opes adhubendas ratus , inter ipsam dimicationem , aedem Iunoni Monetae vovit, cujus damnatus voti , cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. Senatus duumviros ad eandem ardem , pro amplitudine P. R. faciendam, creari jussit. Locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manlii Capitolini fuerat, anno post quam vota dedicatur. Liν. lib. 7. Veneri Erycinae Fabius Max. ze-dem vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cujus maximum imperium in civitate esset. Menti aedem Attilius Praetor vovit. id. lib. 22. Cum initio belli Latini victus inopia laboraretur , & magnus esset metus, ne tandem desceret, terra fructus

negante, & bello, ne aliunde subveherentur, vetante ; inspectis libris Sibyllinis cognitum est, Cererem, Liberum, & Liberam placandos esse. Votum itaque fecit Pollumius Coc priusquam exercitum educeret, si imperii sui tempore benigna esset annona, templa se illis constructurum, & instituturum in singulos annos sacrificia. Vota Dii

exaudiverunt. Dion. Halic. lib. 6 cap. 1 .

II. Pecunia tum certa tum incerta, & inde Ludi. Licinius quidem Pont. Max. negavit ex incerta pecunia vovere deberi ; cum autem ad collesium Pontificum P. Sulpitius Coc retulisset ; posse , imo etiam rectius esse Pontifices decreverunt. Vovit itaque in ea dem verba Consul, praeeunte Max. Pont. quibus antea quinquenn lia Vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia, quantam tum cum solveretur Senatus censuisset , ludos donaque salstit-rum. toties ante ludi magni de certa pecunia, ii primi ue incerta. Liv. lib. 3I. cap. 9. III. Versacrum, quod erat pecus natum inter Kal. Martias, de

pridie Kal. Majas. υν. lib. sq. hoc autem populi Injussia voveri non

poterat. Populus autem in haec verba rogabatur , ut est apud Livium. lib. 22. cap. Io. Velitis jubeat ne hoc sieri e Si respublica populi Romani Quirinum ad quinquennium proximum , fu uti mea, quae salva est, servata erat hisce duestis, quod duellum populo Rom. cum Carthaginiensi esu, quaque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpes sunt ' datum donum auit populus Romanus Quintium, quod Ver attulerit ex sudo , opilio , caprino,

68쪽

CAp. VI. VETERUM GENTILIUM.

bovilla grege , quaque profara erunt, Iovi feri, ex qua die Senatus p pulusque jusserit. Qui faciet, quando volet ; quaque lege volet , facito: quomodo faxit , probe factum esto. si id moritur quod feri oportebit, profanum esto , neque scelus esto. Si quis rumpeti, Occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto , vere cui cleptum erit. M atro diefaxit insciens probe factum esto. s nocte, fre luce, si e servus spe liber faxit, probe factum esto. Si ante id ea unatus populusque jusserit feri ac faxit, eo

populus solutus uber esto. Homines etiam Vere sacro continebantur. Cum enim Samnites pestilentia laborarent. Sthennius Mettius ejus gentis princeps, convocata concione civium suorum, exposuit, se vidisse in uicte, praecipientcm Apollinem, ut, si vellent eo malo liberari, Veracrum voverent, id est, quaecunque vere proximo nata essent, imm laturos sibi. cum autem homines immolati non essent, post annum vigesimum ejusdem generis pestilentia rursum incessit: ideoque, ex or culo ejusdem Apollinis, homines urbe expuis. Festus in Mamertini. IV. Decimam ex praeda Vrienti Dictator Camillus vovit Apollini. Lip. lib. s. cap. a I. Alioqui decimae Herculi sacrae. Vov bantur & hecatombae, item homines ut victimae piaculares, de quibus deinceps. Plura legere in in Brisson. form. pag. 93-- II S. &Nex. ab Nex. lib. s. cap. 2 2.

Peccata insecras personas: in emnonis in Chusin. delicta Vflabum. Sacrilegium. Junonis Lacinia

templum a Fulvio Flacco .violatum. Thesaurus

Proserpinae a Z Flaminio spoliatus. Apollo De

phicus, otitus Homicidium. Sybarita oraculo prohibiti , aliique : non item qui socium imprudens

Occiderat. Uperstitiosa gentilium maxime apparuit, si

φ quo modo iram numinis concitatam sensissent: quod tum ex peccatis, tum ex eorum poenis facile colligebant. Peccata sanctissimae Dei naturae repugnare, adeoque eum irri

tare

69쪽

a DE LUSTRATI ONIBUS CA'. VII.

tare dictabat conscientia, praesertim si aut in homines , ac res Diis sacras committeretur. Sacerdotum suorum contumeliam ulti sunt Dii: contumelia Agamemnon affecit Chrysen Apollinis Sacerdotem, qu re Classis Graecorum peste vastatur. Homer. Iliad. A. Vestalium Vimginum , quo major apud Romanos erat auctoritas, eo graviora earum

delicta censebantur , non solum ipsarum Virginum suppliciis ', sed publicis etiam supplicationibus & lus attonibus expianda. Opimia

de Floronia stupri compertis , alteraque sub terram, ut mos in, ad portam Collinam necata, altera sibi mortem conscivit : L. Cantilius , scriba Pontificum , qui cum Floronia stuprum secerat, a Pont. Max. eo usque virgis in comitio caesus est, ut inter verbera expiraret.

Hoc nefas in prodigium versum, Xviri libros adire jussi. & Fabia iis Pictor Delphos ad oraculum missus , sciscitatum quibus precibus supplicationibusque Deos possent placare. Interim ex fatalibus libris sa criticia aliquot extraordinaria facta: inter quae Gallus& Galla, Graecus & Graeca in foro boario sub terra vivi demissi, in locum saxo conseptum , ibi ante hostiis , minime Romano sacro imbutum.

Lir. lib. 22. Propter res sacras violatas non minus superstitios gentiles. Cel bratum olim fuit Laciniae Iunonis templum, quod sex millia Crot ne aberat, de quo Livius , lib. 2 q. cap. s. Sanctum omnibus circa populis.

Lucus ibi frequenti silva, o proceris abietis arboribus septus, lata in m dio pascua habuit , ubi omnis generis sacrum Deae pecus pascebatur, sivendo pastore. separatimque egres cujusque generis greges nocte remeabant ad stabula, nunquam infidus ferarum, non fraude violati hominum, magni igitar fructus ex eo pecore capti: columnaque inde aurea solida facta Osacrata est : inclytumque templum divitiis, non tantum sanctitate fuit. Ac miracula aliqua Unguntur plerunque tam insignibus L ocis, Fama est, aram esse in restibulo templi, cujus cinerem nullo unquam moveri venIo. Sc vius ad s. aeneid. v. 332. aliud miraculum narrat. Si quis ferro in regula templi ipsius nomen incideret , tamdiu illa scriptura manebat, quamdiu is homo viperet , qui illud scripsisset. Hoc templum violarunt Hannibal & Fulvius Flacus. De Hannibale Cicero , i. dedi Pin. cum columnam auream ex hoc Iano auferre vellet dubitaretque utrum ea solida esset , an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque solidam invenisset, statuissetque tollere, secundum quietem visa est es Iuno praedicere ne id faceret, minitarique si id fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo

70쪽

CAm. VII. VETERUM GENTILIUM. α

bene videret , amitteret : idque ab hCmine acuto neglectum non est. itaque ex eo auro, quod exterebratum erat , buculam curavit sociendam , eamque in summa columna collocavit.

De Fulvio Flacco, Livius, lib. q2. cap. 3. Hic Censor, cum aedem Fortunae Equestris, quam in Hispania Praetor bello Celtiberico v overat, faceret enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. . Magnum ornamentum se ratus templo

adjecturum si tegulae marmoreae essent : profectus in Brutios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit , id satis fore ratus ad tegendum quod ae dificaretur. Naves paratae suerunt quae tollerciat, atque asportarent, auctoritate Censoria sociis deterritis id se crilegium prohibere. Postquam Censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. quamquam unde essent , silebatur, non tamen celari potuit. Fremitus igitur in curia ortus est: ex omnibus partibus postulabatur, ut cos . eam rem ad Senatum referrent. Ut vero arcessitus incuriam Censor venit multo infestius singilli universique praesentem lacerare e templum augustissimum regionis ejus , quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede, ac prope diruisset. Detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. Censorem moribus regendis creatum, cui sarta tecta exigere sacris publicis, & loca tuenda, more majorum, traditum esset : eum per sociorum urbes diruentem templa , nudantemque tecta aedium sacrarum vagari: &quod si in privatis sociorum aediliciis faceret, indignum videri posci, id Deorum immortalium demolientem facere,& obstringere religione

P. R. ruinis templorum templa aedificantem : tanquam non iidem ubique Dii immortales sint , sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. Cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent Patres, relatione facta, in unam omncs sentcntiam ierunt: ut hae t gulae reportandae in templum locarentur, piaculariaque Iunoni ferent. Quae ad religionem pertinent cum cura facta r togulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex rationem inire potuerit, re demtorcs nuntiarunt. Flaccus post hoc factum negatur mentC constitisse. quin etiam per summam animi aegritudinem expiravit, cum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse , alterum graviter accidisset atactum. Val. Max. lib. I. cap. I. Flaminii,

Legati Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam avari tiam justa animadversone vindicavit Senatus, eodem Valerio tesse, G cum

SEARCH

MENU NAVIGATION