Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

411쪽

CAP. IV. DE ATTRIBUTIS

Speciatim tamen gubernatio haec prouidentiaque diuina, circa homines, totamque vitam illorum, maxime autem circa ultimum vitae terminum, sese exerit. Quod tamen non ita capiendum, ac si unicuique decreto immobili terminus vitae constitutus sit, sed causis naturalibus plerumque diurna prouidentia se accommodat, interdum tamen singulari quadam ratione, aut in poenam, aut in commodum hominum, illum aut prolongat Deus, aut abbreuiat. Id quod, si modo ad res nostras attendamus, quotidiana quemvis docebit experientia. F. XXXIII. Ast vero hic, immo generatim de prouidentia diuina, hoc probe obseruandum, ne aut cum Epicuro prouidentiam diuinam toliamus, aut fatalem necessitatem inducamus; rum porro: via causis ordinariis non facile discedamus, semper vero diuinam iis adesse prouidentiam, supponamus, nec tamen Deum iis ita alligemus, ut eum nihil sine ordinariis causis agere nobis persuadeamus: denique ut probe teneamus, Deum cuncta

modo simplicissimo ceu sapientiae diuinae

conuenienti agere, cui cum repugnet multiplicare motus, mirum non est, quod qua dam Occurrant, quorum ratio statim non

pateat, cum tamen simplicissimus ille agen

412쪽

DIVmIS, ET PROVIDENTIA.

di modus simile quid requirat. Atque haec si probe observentur, facile occurri omnibus dissicultatibus potest, quae contra. diuinam prouidentiam moveri solent.

materiam, eoncedit, ens

perfectissimum esse imis perfectum, S.I . Deus quoque a o,iribusereatis distinctin est , s. XI. id quod probatur, S.XII. Nec cum materia necessario coniunet, est , XIII Per Vinorim um quid inia religatur, S. 1. Eius fundamenta ordine inia dicantur, S II. III. lv. .

Dein enim est ons Amme Fundamenta vinoeisimi perferaum , S. VIII. pra aliata euertuntur,s. Materia autem,enssumme xlv . TV. XVI. XVII. imperfectum . S. v. XVIII. XIX. Ergo qui asserit, Deum esse Conclusio, S. LX.

f. I. CVm illa impietas , quam Spinoga in scenam iterum produxit, nota hodie paΩsim sit, operae pretium fuerit. paucis eius fundamenta hic conuellere, ut eo maius robur iis addatur, quae de Deo hactenus disputauimus. Summa autem impii erroris in eo consistit, Deum et mundum uiue unum idemque

413쪽

que: seu mundum nihil aliud esse , quam Deum expansum. Deum nihil aliud esse. quam mundum contractum, vi alii hoc extulerunt , in re ipsa idem cum Spinora semu

entes.

S. II. Spinoga autem hunc errorem suum s quentibus superstruxit sandamentis: Ad na-itiram , inquit, D stantiae pertinet existere. Quam propositionem ita demonstrat: substantia non potest produci ab alio ster corollari propos praeced. erit itaque causa sui , id es spredi finit. ι.) ipsinu essentia inuolait necessario ML flentiam , siue ad naturam eius peninet exsere. In ethica ordine geometrico demonstrata proinposiι. VII . III. Propositio sexta, ad cuius corollarium in demonstratione septimae propositionis provocat , haec est: una substantia non potes produci ab alia substantia. Hanc ita demonstrate In rerum naIura non possunt dari duao subsantiae eiusdem attributi. per propos . praeced. hoc es, serpropos. a. quae aliquid inter se commune habent. Adeo e per proposit. 3ὶ νῆα alterius causa esse neqVit , siue una ab alia non potes produci. in T. D. Corollarium sequens huic subiungit et hinc sequitur , substantiam ab alio

produci nonposse. Nam in rerum natura nihil iatur praeter subsantias earumque assectiones , ut Patet ex axiomat./.ra definit.I. et s. Atqui a subissantia.

414쪽

Hantia produci nonpotes Per praeced. propos. 9 Ergo sabstantia absolute ab alio produci non potes. f. IU. Quinta propositio, ex qua praecipue sextam deducit, ita se habet: in rerum natura non possunt dari duao, auiplures substantiae , eiusdem naturae sue attributi. Hanc ita demolistrat: Si da entur plures instinctae , deberent inter sedistingui , vel ex diuersitate attributorum , vel ex diuersitate assectionum , sterpropos praeced. 9 si

tantum ex diuersitate attributorum , concedatur

ergo, non dari nisi unam eiusdem ait ibuti. At si ex diuersitate affectiomim, cum sobstantia sit prior natura fua Uectionibus, per stropos .i .li de . postis ergo assentionib- , et in se considerata, hoc est, perdem. 3. et O. vere considerata, non poteris concipi , ab alia Hstingui, hoc est , per propos. praeced. non poterunt dari plures , sed tantum

una. s. E. D. . U.

Porro in sextae propositionis demonstratione, prouocauerat etiam ad propositionem secundam, quae haec est: duaosub Hiae diuersa ait Uura habentes , nihil inter se commune - habent: itemque ad tertiam propositionem, ita se habentem : quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest. . V l.

Et hoe est velut compendium systematis SpinoZiani, cuius summa huc tandem redit: Βυ Vnam

415쪽

vnam tantum esse substantiam, et non dari substatariam, quae aliam essicere seu creare Potuerit, adeoque praeter eam substantiam rerum naturalium, quae existunt, nullam dari aliam substantiam, quae creaverit illas, vel quae earum causa esse potuerit,nullumque adeo dari Deum. f. VII.

Ad istum vero errorem consutandum, hoc obseruasse sussicit, quod apertam et manifestam inuoluat contradidit onom. Etenim cum ex consideratione huius uniuersi, ut supra ostensum , luculentissime patear, Omnia, quae videmus ct percipimus , summam arguere sapientiam , necesse est, ut causam quandam, tali sapientia praeditam,nec minori potentia instructam, agnoscamus. Haec autem et sapientia, et potentia, non

nisi in ens omnium perfestissimum cadit, cui vel minimum impersectionis tribuere, absurdum fuerit. Si ergo ut a Deo quicquid ullam inuoluit

imperfectionem, remoueamus, par est, se quitur,eum et a se ipso esh, et necessario eκ- istere, et sua natura aeternum esse, summa

realitate et encitate praeditum, indivisibiliter et simplicissime unum, vita viuidissima,parique conscientia sui, ut et facultate omnia operandi et essiciendi praeditum,liberrimum Porro, sapientissimum, optimum, beatissimum

416쪽

SPIN ZISMUS PROFLIGATUS. 387mum eum esse, inde cognoscimus, et Ut paucis omnia dicamus, quicquid persectionis

cst, complectentem.

f. IX. Iam vero si mundum generatim, speciatim

autem mundum materialem contemplemur. in eo omnia ista secus se habere deprehendimus. Nulla ratio est, quae suadeat, eum nece stario existere: contingens ergo est. interitui obnoxius, ab alio dependens, cum necessario sui causim agnoscat, per se realitate destitutus, diuisibilis insuper et multiplex,uita carens, mortuum et mechani- cum quid conscientia sui, et viribus aliquid agendi, per se destitutus,co aditoni et necessi- tati obnoxius eita Haec omnia, naturam et indolem materiae contemplando. facile deprehendimus. f. X. Si quis ergo asserit, Deum et munium, speciatim macerialem, essu Vnum idemque, ille simul fateatur, necesse est, Tem necessariam et contingentem, quae est a se, et quae / est ab alto' summa Tealitate praeditam, et eadem destitutam; etc. unum idemque esse: id quod tamen a nullo sanae mentis comPOtri

fieri posse constat. 8. XLAst, inquis, inde constat, quod Deus non

sit materia. Forte est spiritus, isque neceS-sario cum materia coniuristus. Sed notan-

417쪽

CAP. V.

dum, ad Spinoaismum euertendum hoc quidem sufficit, quod Deus non sit materia.. Interim cum illorum error , qui unum spiritum, eumque necessario cum materia coniunElum statuunt, proxime ad SpinoZismum accedat, potest itidem facile eadem ratione demonstrari, quod isti pugnantia secum asserant. s. XII. Nimirum quantum nobis de essentia spiritus constat, neutiquam ad eum requiritur, ut necessario sit, sed esse etiam nequeat et praeterea ex operationibus spirituum intelligimus, eos non omnia posse, non omnia scire, limitatamque et circumscriptam illorum et naturam, et potentiam, adeoque ab

alio, qui hosce limites illis posuit, eos esse

pendentes, et quae alia sunt facile obse vanda. Hinc ergo colligimus, inter spiritus, quos cognoscimus, et inter Deum, maximum intercedere discrimen, et qui Deum mundumque spiritualem unum idemque dixerit, eundem asserere, id, quod necessarium est et contingens, persectissimum et impersectum, illimitatum et limitatum, independens et dependens, infinitum et finitum etc. esse unum idemque, seu aperte comtradictoria asserere.

g. XIII. Quod autem Deus non possit esse necessatio cum materia coniunctus, inde liquet.

quod

418쪽

quod ista necessaria coniunεtio desectum libertatis, coactionem necessariam, sumis mamque adeo impersectionem arguar. Dari autem Deum, hoc est, ens liberrimum, nulli coaetioni, necessitati, obnoxium, su- praeuicimus. Ergo, qui Deum cum materia eoniunctum asserit, simul unum idemque cns et persectissimum et impersestissi- .mum essh fateatur necesse est, id quod rursus manifestam contradidi ionem inuoluit. S. XIV. Iam quod ad ea fundamenta attinet, quibus errorem suum superstruxit Spinora, ea

oppido lubrica sunt atque infirma. Id quod

pancis demonstrabimus. Ad naturam, inquit , substantiae,pertinet existere. Si uniuersaliter capiatur haec propositio, falsa est. Namque nec ad naturam spiritus, neque ad naturam materiae, pertinet necessirio existere. Sin particulariter, vera quidem est.

quod ad naturam Dei pertineat existere, sed tum Spinoetae nihil prodest. s

Probatio praecedentis propositionis haec est: una subsantia non potesiproduci ab alia subissantia. Qu'd assertum iterum si uniuersaliter capiatur, longe est falsissimum. Nihil enim obstat, quo minus substantia infinitis perfectionibus praedita, aliam producere substantiam possit. Nullam enim hoc involuit contradictionem. Particulariter au-

419쪽

39otem si capiatur: vera quidem est, quia Deus produci non potest: ted tum iterum ad id, quod vult Spinora, probandum inepta. f. XVI., Quod addit porro: in rerrem natura non possint dari duae, aut plures substantiae, eis demnaturae seu attributi, hoc est , ut ipse interpretatur, commune aliquid inter se habentes, iterum longe est saliis limum. Res ipsa docet, lapides, metalla, plantas, a imalia, utut subst antias inter se diuersissimas, tamen in certo tertio inter se conuenire, adeoque eiusdem esse naturae atque attributi.

f. XVII. Nec rectius se habet, quod demonstrationis loco subiungit: dura aut plures res disin- Lia, dista,qui inter se vel ex diversitate attributorum subsantiarum, vel ex diuersitate earundem

assectionum. Datur namque distinctio tertia, realis quaedam, quae illic inueniri potest, ubi eadem sunt plurium substantiarum attributa et affectiones, inter omnes scilicet substantias indiuiduas. f. XVIII.

Praeterea ,ut demonstraret ,unam substa tiam non posse produci ab alia , hanc quoque posuerat assertionem: duae substantiae

Huras attributa habentes , nibit inteν se commune habent. Inepte prorsus. Duae enim substantiae, hoc ipso dum sant substantiae, hoc inter se commune habent, quod viri

420쪽

l que conceptus substantiae competat. Ast prouocat ad definitionem substantiae. Per substantinn, inquit, intelligo id, quod in se est .

et per se concipitur , hoc est, cultu conceptus non indiget conceptu alteritu rei, a quo formari pose, H. Esto , recte se habere hanc definitio nem, ex eo tamen , quod substantia est id, quod in se est, hoc est, quod non est in alio, neutiquam sequitur: ergo substantiae diversi attributa habentes, nihil habent inter

se commune.

mune inter se habent, earum Pna alteritu c.t

si esse non potes. Atque id ne frustra asse ruisse videatur, ita probat: quae per se in . vicem non possunt retelligi , eorum Pnum alteriis causa esse non potes. Atqui substantiae nihili commune inter se habentes perse inuicem intollia gi non possunt. E. Ast hic primo ponit, dari substantias, quae nihil commune inter se habent, quod falsissimum esse ostendimus. Posito autem dari tales substantias, nihil tamen obstat, quominus una, quae infinitae est persectionis, alterius causa esse queat. l Ad probationem quod attinet, ne quid de maiori propositione dicamus, minor iterum et falsala, et supponit id, quod non est deisl monstratum. Supponit perperam,dari substantias nihil inter se commune habentes.

SEARCH

MENU NAVIGATION