Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

401쪽

a 1 CAP. IV. DE ATTRIBUTIS

summa, quae ubique ex admirabili mundi dispositione elucescit, sapientia, a nobis sine intellectu concipi nequit: ast eas, quas in homine obseruamus, intellectus operationes, id earum videlicet perceptionem, com- politionem earum, diuisionemque, et ratiocinationem, Deo tribuere,absonum flaret, ob summam, quam secum vehunt, impersectionem. Ideas enim v. g. percipimus praecedente aut sensuum internorum, aut exteris norum motu, aut meditatione. Neutrum

de Lino dici potest, cum et sensas corpus supponant, et meditatione opus non esset, si statim omnium rerum ideae menti noli ae obuersarentur. De reliquis autem operationibus id multo magis patet, omnibusque manifestum est. f. XI. Praeterea in humana cognitione has anim aduertimus imbecillitates, quodio mo nec

suam, nec rerum extra se positarum nat

ram intime perspe iam habeat, sed qua dam saltem operationes et proprietates cognoscat, quarum notitia ad felicitatem homini conuenientem sit necessaria. Quin vero et in hoc capite diuina cognitio longe aliter se habeat, dubitari nullo modo potest. Si autem quaeratur, qua ergo tandem ratione Deus intelligit 3 ingenue profitemur, hoc nos ignorare. Hoc scimus, Deo inti-

me cuncta perspecta esse: nec quicquam isti

402쪽

Iorum, quod cognitionis imperfecitionem arguit, illi posse tribui, cetera nobis non

constant.

g. XII. Soloni autem omnia, quae sub cognitionem naturae intelligentis cadunt, ad quatuor reserri classes, praeteritorum, prisesentioum , futurorum, possibilium. Ad praeterita ouod attinet, nos ea ope memoriae, ne e is fluant, retinemus, sed ita, ut menti nostraceo tantum tempore obiiciantur, quo actu de iis cogitamus; praeterea innumera aut non attendentibus, aut inuitis, Habuntur: quae omnia Deo neutiquam tribui possunt, cum praeterita aeque ac praesentia semper illi obuersari merito censeantur. f. XIII. Praeser tia hominum valde est limitata, diuina contra omnes limites respuit, praesensque est non modo corporeis aetionibus, sed etiam spiritualibus, seu mentis cogitationibus. Neque enim corpora minus quam spiritus secit, adeoque non illa magis quam hos nouit.

f. XIV.Futura duplicis generis sunt, vel necessario euentura. quae interuenientibus meris corporibus aguntur' vel contingentia, qUaea libertate spirituum pendent. Illa quin Deus omnia accuratissime cognoscat, nemo dubitat. Ast de contingentibus, magna

403쪽

inter eruditos est contentio. Certe si contingentia sunt, non videntur praecognosci posse , etenim si certo praenoscantur, non amplius sunt contingentia, incerta autem

eorum cognitio Deo indigna est. Rursias si haec cognitioni diuinae subtrahantur, sumniae eius aliquid detrahitur perseis hioni. Quae eiusmodi sunt, ut sola ratio hic vix quicquam definire queat: ast ex scriptura sacra constat, Deum utique sutura quoque contingentia praecognoscere. f. XV. Possibilium quoque cognitio Deo recte tribuitur. Haec vero cognitio Dei, quae circa res possibiles versatur, vocari in scholis solet, scientia simplicis intelligentiae, itemque

naturalis, uti etiam quae circa sutura occupatur, eaqae quasi in certo tempore considerata ,sientiam visionis, itemque liberam vocant; saturorum autem conditionatorum,

ubi conditio cum effectu, seu re futura, non nisi contingentem habet connexionem, entiam mediam appellitant. De his omnibus multa disputari subtiliter et vane selent, quibus, ne tempus perdamus, non immorabimur. XVl. Altera spiritus facultas, est voluntaες quae itidem, sed remota procul omni imperse- Aione, reste Deo tribuitur. Cumque vix in homine satis pateat, qaid sit voluntas, salis

404쪽

DIUlNIS, ET PROVIDENTIA. 37ssaltem rediitas hoc percipiatur, quam verbis exprimatur, multo minus, quid voluntas Dei fit, explicari ulla ratione potest. In homine autem cum voluntas tum demum recte se habeat , cum id vult, quod eum velle debere rstio di Etitat, facile animaduertitur, diuinam voluntatem semper rationibus sapientissimis iustissimisque suffultam esse. f. XVII.

Vtriusque facultatis effectus sunt assiones. Deum ergo agere etiam certum est. MO- .dus autem. quo Deus iis res creatas agar, non constat. Nonnulli quodam virtutis effluuio, quod ab illo in has transiret, hoc fieri censuerunt: alii Deum agere voluntate sua dicunt, adeo, ut ad solam volitionem,sine ulla aliat ratione,res quam fieri vult, peragatur. Ast ut prior sententia obscura est: ita postrema ea nititur hypothesi essentiam spiritus in mera consistere cogitatione, quam 'sapra reiecimus. f. XVIII. Posito autem quod Deus agat, recte illi etiam potentia agendi tribuitur, non eo quidem sensu , ac si ullum ei obstaculum poni posset, quo minus statim adlusini,quae vult, sed quod ipse pro summa sua sapientia, obseruato recto ordine, peragit, quicquid per- Egeie decreuit. Haec autem potentia cum se extendat ad omnia, quae fieri possunt, seu quae nullam inuoluunt contradictio

405쪽

3 6 ' eAp. IV. DE ATTRIBUTIS nem , ideo omnipotentia dicitur. Sed id ad dendum , quod Deus, cum mundum condeis

reti certum veliat ordinem sibi praescripserit, iuxta quem si agat,potcntia Dei ordinata dicitur, sin ab eo discedat, absoluta, et huc miracula spectant, de quibus tamen iam supra egimus. f. XIX. Sunt praeter haec et alia spirituum attriis huta , quae secreta omni impersectione transferri ad Deum solen t ut inuisibilitati

immaterialitas, simplicitas, immutabilitas, i et alia, ea autem cum per se Pateant, et a quovis facile intelligantur , nulla explicatione, aut prolixiori commentatione indigenia Qgare id saltem obseruamus, quod licet ini his aliisque quaedam Dei et spirituum videatur esse conuenientia, discrimen tamen, quod inter hos et Deum intercedit, sit maneatque maximum. Idque ex eo maxime fuit, quod Deus independens est , quia cete rorum entium omnium causa est, ideoque et infinitus id , quod finitum est, terminos essentiae suae circumscriptos habet, ab eo, a quo pendet. Et hinc cetera fluunt, quae in iis etiam , in quibus cum rebus creatis conuenire videtur, longissime tamen ab harum conditione cum remouent, quae iam

Solet quoque hoc discrimen inter attribu-

406쪽

DIVINIS, ET PROVIDENTIA. 377ta diuina constitui, quod quaedam summam infinitamque Numinis perfectionem in se designent, quaedam autem quandam

Numinis erga res creatas operationem conis notent , ut omnipotentia , omniscientia etc . et

huc etiam pertinent proprietates Dei Dorales, ut nonnulli vocare solent.

. XXI.

Hae autem morales proprietates virtutes, si accuratius eas conssideremus, in homine nihil aliud sunt, quam sanitissimae,persectissimaeque voluntatis diuinae adumbrationes, seu Dei quaedam imitamenta. Consistit enim, ut alibi docuimus, vita beata hominis virtutibus dediti,in imitatione Dei. Ergo omnis, quae in isto conspicitur,persectio proprie et originaliter in Deo est, et qualis illa sit, in umbra virtutum humanarum quodammodo cognoscitur. g. XXII. Quemadmodum itaque summa et cenistrum virtutum humanarum es amor, scilicet Ordinatus, et rationi conueniens, ita qui dixerit, Deum esse summum amorem, omnia dixerit. Ex hoc enim fonte omnes virtutes'

persectissimo tamen modo Numini tribuendae, fluunt. 6. XXIII. Hominis amor tendit partim ad superi res, praesertim ad Deum, partim ad seipsum, partim ad alios, aut aequales, aut inseri

407쪽

xes. Superiorem quem amet, Deus no

habet. Se ipsum modo perfectissimo, sane issimo, et inestabili amat, Des: smulque a se remouet, quicquid summae suae et infinitae persectioni repugnat et adversatur, id quod iustitiam diuinam, quae ex

eius sanctitate fluit, vocamus. f. . XXIV. Non minus tamen res a se conditas teneris rimo amore prosequitur: ast pro diuersa obtestorum conditione, et essectorum etiam varietate, diuersas amor hicce diuinus sertitur denominationes. Si enim nostram indignitatem spectemus,paria, si miseriam no- ram, si bona ipsa, quae accepimus, si promissionem bonorum, falli nesciam, veracitas, sit promissioni S ce tissimam expletionem, , vocari solet, et sic porro. .

S. XXV. . 'Supersimi denique opera diuina , quorum

duo commemorari creatio et proυidem

ria. Sed de creatione quantum satis est, iam supra dictum. Namque quod de corpori-

'bus ibi disputauimus, id pari ratione de spi

ritibus est intelligendum. Hoc si Item addo , modum prorsias esse imperiae Rigabilem, Operamque et oleum perdere, qui eum se assecuturos sperant. Sive enim quis dicat cuncta per emanationem ex essentia diuina, . aut per productionem extitisse, nihil tamen

408쪽

DIVlNIS, ET PROVIDENTIA.

37s' dicit, quod capere clare et perspicue mens humana possit. S. XXVI. Prouidentia diuina cundia regi clare comvincimur, si admirabilem et cons antem naturae ordinem, si omnium eventuum, etiam maxime particularium, sapientissimam ad certum finem dire itionem, et id genus alia

documenta, serio nobiscum reputem US. Nec generatim modo ad totum hoccs universum, sed speciatim ad singulas res a Deo conditas, haec se prouidentia eκ tendit: tum quod omnes ac singulae diuina prouidentia indigeant, tum quod in illis diuinae dire-etionis vestigia euictentissime haud raro conspiciantur. Nesciunt autem, quid dicant, qui hanc rerum minimarum curam

Deo indignam putant et quod enim dignum fuit, vi ab eo produceretur, cur non et dignum esset eius prouidentia8 Et illud insuper dignitatis inter res naturales discrimen, magis ab opinione erronea hominum, quam a re ipsa procedit. XXVlI. Solent autem tres prouidentiae diuinae

modi constitui, conseruatio , concursuου, seu ι operatio , et gubernatio. Quod Deus res omnes conseruet, manifestum est, cum res creatae non magis seipsas conseruare, quam

creare queant. De modo nihil definiri potest, quippe qui est supra captum hominum.

409쪽

CAP. IV. DE ATTRIBvTIs Nonnulli volunt, semel creatis rerum naturis eam inditam stabilitatem, vi suae naturae vi esse pergant, nisi a Deo destruantur: alii conseruationem veluti perpetuam quandam creationem essse contendunt, adeo ut vi voluntatis diuinae in esse suo semper perseuerent; alii praeter voluntatem influxum quendam Dei in res creatas admittunt, cuius vi conseruentur. Qiraelibet harum sententiarum fias habet dissicultates.

De Numinis ad actiones rerum creatarum nonnulli ita sentiunt, non edi ab his vllam actionem , ad quam Deus non concurrat. Alii contra a Deo semel datam rebus creatis operandi facultatem duntaxat conseruari contendunt, sine cooperatione

in singulis actionibus. Quidam denique

rebus creatis omnem agendi facultatem de- trahunt, atque actiones, quae causis secundis vulgo tribuuntur, proprie Dei esse autumant , qui ex occasione earum agat.

f. XXIX. Vltimam autem sententiam iam supra r futauimus. Secunda, cum prima, dubia velut inter se contendunt palma. Interim nullam video rationem, cur prima, quae recepta hactenus passim fuit, admitti non possit. Etenim quod nonnulli dicunt, maioris potentiae indicium esse, producere machinam,

quae ipsa aliquid agere possit, quam quae

410쪽

DIUINIS , ET PROVIDENTIA. 3v

semper opificis concursu indigeat, parum probar. Non enim quaeritur, qualem machinam Deus producere potuerit, sed qua- lem produxerit. lam si constet, eum produxisse machinam, cum qua ipse concurrat, concludendum, hoc sapientiae ipsius suisse conuenientius. Decet enim, sapientiam divinam non ex nostris conceptibus, sed ex ipsis operibus diuinis aestimare. 8. XXX. Nec obstat, quod per hanc sententiam Deisus etiam ad malas hominum a mones conis currere videatur. Concurrit enim saltem ad motus phy sicos, qui in se sunt indifferen- tes: horum autem motuum determinatio cum omnino ab hominis voluntate pendeat. manifestum est, quicquid actioni inest prauitatis, id recte homini tantum imputari. f. XXXI. . Tertius diuinae prouidentiae actus est

gubernatio, quae cum in rctum mere corporearum, tum humanarum maxime, sapientissima directione et administratione sita est. et interdum ordinario, interdum extraordinario modo procedit. Aliter etiam causae liberae a Deo flectuntur et disponuntur, alia ter necessariae: in Virisque modus non satis constat. Sic ad homines quod attinet, ais.fieile est definire, an Deus immediate cogitationes animis ingerat, an utatur tantum Obiectis externis, an alia ratione hoc peragat.

S. XXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION