De Aristotele etiam in Arte Poetica componenda Platonis discipulo. Dissertatio inauguralis philologica

발행: 1872년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

QUAM

COΝSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

ALMA LITTERARUM UNIVERSITATE

RITE CAPESSENDOS

AUCTOR

3쪽

PRAECEPTORI CARISSIM

5쪽

Quicunque Plat0nis dialogos perlegerit, Sciet eum Saepissime de artibus disserere, modo obiter tangentem, modo uberius et fusius in earum naturam inquirentem. Ita mihi cum Platonis scripta perscrutarer, permulta obveniebant, quae Aristotelici de arte poetica libri me comm0nerent

Quae ne in dubio relinquerem, id mihi proposui, ut quae

Aristoteles in arte p0etica exp0Suerit, ea quam P0SSein accuratissime cum Platonica doctrina compararem. Quo facto si quid novi n0n protulissem, me ipsum tamen ad Aristotelem Platonemque melius intellegendos haud parvum fructum capturum esse pro certo habebam. Quum igitur accuratius illa disquisivissem, alia Platonis dicta Aristotelem ipsis verbis in librum suum recepiSSe, alia refutasse, aliis quasi fundamentis novae doctrinae exponendae usum esse vidi. Priusquam autem eXponam, quae inveni, tria praemittam: primum, quo intellegatur, talem comparationem non temere institui; alterum, quo o8tendam, qua eligendorum Platonis verborum ratione usus sim; denique eorum mentionem faciam, qui hujus quaestionis partem aliquam jam attigerunt. Et primum quidem talis comparatio minus ex re eSset,

Si auctorum c0mparatorum alter alterum non respiceret;

Aristoteles autem primo obtutu Platonis praecepta in artis poeticae institutione exponenda neglegere videtur, qu0niam nusquam, ut alibi facit, ejus nomen affert. Quare certum antiquitatis testimonium, quod eam opinionem redarguit,

6쪽

haud parvi existimandum est. DiverSitatem enim, quam inter utrumque de artibus in re publica c0lendis fuisse, nemo est, qui nesciat, Ari8t0telem diserte exp0suisse, Platonemque resutasse, Proclu8 Neoplatonicus u08 d0cet. Qu0d testimonium optime explicatum invenies in J. Bernaysii libell0, qui inscribitur: Grund Zuge der veri0renen Abhand- Iung des Arist0teles uber die Virhung der Trag0 die. Bres-lau. 1857. p. 164. 165. Proetus enim in problematum, quae ad Plat0nis dialogum de republica scripsit, Secundo poeticas qua8dam quaestiones tractat excerptas ex libro decim0 rei publicae, et inquirit in illud, num Plato suo jure p0etas trag0ediarum et comoediarum e civitate eX-pulerit; occasione autem data de ea re magnam inter Platonem et Aristotelem dissensionem fuisse lect0ri narrat, ideoque ipse primum Aristotelis sententiam refert, quam mox refellere conatur: τὰ δε δευτερου τουτο δ' 'v, τὐτραγωδιαυ-καὶ κ , ' ρδιαυ ατυπωc, Staερ δια τ0υ-

Ρroclus igitur librum Aristotelis novit, in quo ille disertis verbis Plat0nicam de expellendis poetis Sententiam resutabat, ut saepius in iis libris, qui ad n08 duraverunt, Aristotelem de Platonis verbis judicantem videmus cf. B0nitetit

indic. Arist0telicum s. v. Πλατω, . Jam apparet Arist0telem ea, quae Plato de arte poetica Statuisset, non Solum DOViSSe, Sed etiam in sua ipsius doctrina exc0lenda diligenter ob-SerVaSSe. Quare nostro jure censebimus, Arist0telem, Si eadem atque Plato docuerit, ea a Platone accepisse; iu

7쪽

autem alia praescripserit, Vel si quam Sententiam nomine auct0ris non allat0 impugnarit, quae quidem a Platone defenditur, tum Platonis eum recordari putabimus. Quod si cui in eligendis Platonis verbis fortasse vel

min0ra, quam quae in c0mparationem Vocari debeant, vel quae a Platone magi S adumbrata, quam accurate eXp0Sita Sunt, elegiSSe Videar, n0n is Sum, qui putem, ea ip8a verba Aristotelem quoque inspexi SSe, priuSquam Sua Scripsisset, sed id mihi per8uasum est, Plat0nem de artium

natura eo saepiuS cum di8cipuli S c0llocutum e8Se, quo magis artibus non Solum e0mm0Veri hominum animos, Sed

et ad bona et ad mala sensim adduci putaret re p. 492 B. C401 C f . et saepius); et quod ipse celeberrimis illis verbis,

quae in Phaedro legimus exponit, multo praeserendam eSSexivam magistri eum discipulis colloquentis vocem libris perpetuis, dubium non eSt, quin de ii8 rebu8, quae ejus maxime interessent, in academia etiam Saepius diSSeruerit, quam in libris suis. Itaque Verisimile est ea, quae in libris Seriptis adumbrata m0do praebentur, ab ipS0 Saepius libero Sermone pertractata e88e. Qui Verborum ip8orum magi Stri sons quoniam nobis praecluSus eSt, aliud quidquam in comparationem Vocare non licet, nisi qu0d ex dialogis Platonicis re vera Ρlatonicum esse ostendi poteSt;

tum Vero neque ea, quae minutiora forta8Se Iiderentur, Si Aristotelem ipsum Platonem audivi 8Se ignoraremuS, SpernemUS , neque VaniS imaginationibu S considere c0gemur. Aristoteles autem in conscribendo libro de arte p0etica magi S n0n repudiaSSe Videtur, quae ei comiter memoria

Suggerebat, quam de industria Plat0ni S verba quaesivisse. Ne denique e0s taceam, qui hujus quaeSti0ni S partem aliquam jam attigerunt, Paulus Benius Eugubinus tu commentariis, quos in artem poeticam scripsit, passim nonnulla

8쪽

Platonis in comparationem vocat, ita tamen, ut Saepius non recte intellegat Aristotelis verba. Quam composuit Platonis Poeticam ex ejus dialogis collectam μ, inspicere mihi non licuit cf. Graesentiani artis poeticae editionem, 1821, cui praefixi sunt indices editionum et versionum p. XLIV). In recentiorum numero Zellerus in libro, qui inscribitur: Geschichte der Philosophie der Griechen etc., Jo. Vahlenus in commentariis ad Aristotelis artem poeticam, Bernaysius in libell0, cujus mentionem jam feci, nonnulla Plat0nis verba asserunt. Telchmuellerus in studiorum Ari-Stotelicorum parte altera p. 99 paene omnia Aristotelem a Platone accepisse affirmat; Platonis doctrinam Eduardus Muellerus in libro, qui inscribitur: Geschichte der Theorie der Κunst bei den Alten. B. I. optime eaeposuit. DiSSe tatione, quam Guil. Abehenium de notione apud Platonem et Aristotelem scripsisse ex UeberWegii historia

philosophiae antiquitatis p. 132ὶ vidi, uti non p0tui.

Continuam autem comparationem omnino non reperi. Quaestionem meam ita instituam, ut ordinem Sententiarum, qualis in libro Aristotelico est, Sequar; quae per totum librum dispersa ad tragoediam et imitationis notionem pertinent, in unum colligam.

Caput I.

Et initio quidem libri, in c. I. p. 1447 a. 8 Aristoteles

Se dicturum esse affirmat primum de arte poetica ipSa, deinde de singulis ejus generibus. Eam autem artem poeticam, quae hic Significatur, partem tantum universalioris artis, quae p0etica nominatur, eSSe, ex reliquis libris Scimus. Quae universalior ars ex Vocis, quae est ποιῖιv, notione

9쪽

pendet. Et in ethicis ad Nicomachum Aristoteles ipse dicit lib. VI. c. 4, 5. p. 1140 a. 2 ss.), se in ex0tericis libris exp08uisse, quae diversitas inter id, quod est ποιctu, et quod est πραττειv, intercedat. BernaySiuS autem demonstravit, id in dial0g0, qui de poetis agebat, factum eSSe. J. Bernaus, die Dial0ge des Arist0teles p. 60 ss ) Qui

invenies. ita in Symposio: p. 205 B. C Diotima Socrati

Quum vero id, qu0d est π0ιctv et quod est τῖ θη, permulta genera habeat, artioribus cancellis eam artem circumcludi op0rtet, quam solam poeticam nominamus. Et apud

Platonem quidem Diotima pergit Sympos. 205 B.): Scis

10쪽

prehenderis, p0eta iS erit, qui et imitatur aliquid, et ad

imitati0nem eis ciendam c0ncentu, numero, metriS Utitur. Idem Arist0teles statuit. Ρrimum enim et ipse artis poeticae et latiorem et artiorem Sen Sum novit, ita ut omnes arte8, quae aliquid operis proserunt, poeticae nominentur, et ea, quae prae ceteris poetica appellari solet, pars m0do universalioris artis sit. Omnes enim artes id commune habent, qu0d omnes ποιητι καὶ Sunt: eth. Nic. VI. c. 4.

Deinde Arist0teles ex hac universalis artis materia peculiarem quandam eligit, et ita quidem, ut more Suo

n0n rem, qualem nunc habemuS describat, sed quomodo ea facta Sit, quae nunc est, exponat. In capite enim quarto duaS causas ait artem poeticam genuisse: alteram imitatoriam, si ita dicere licet, quandam indolem, alteram concentu S, numeri, metrorum naturalem Sensum. p. 1448 b. 5.ἐ0ικασι δε γε, ῆσαι μὰ, τη, ποιητικη, αἰτιαι δυοπινες, καὶ αυται 2υσικαι. ei. ib. 20. g. κατὰ *υσιυ δῆ.Vτ0ς issa, τού lλιμ. εῖσθαι καὶ τ ῆς ἀρνυ ovιας καὶ τού

SEARCH

MENU NAVIGATION