De Aristotele etiam in Arte Poetica componenda Platonis discipulo. Dissertatio inauguralis philologica

발행: 1872년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

Easdem igitur n0tas Arist0teles adhibet, quibus p0etam a reliquis artificibus, qui illud n0men assectare p08sunt,

Quod omnino jam Platonem Statuisse ut probem, ex permultis ejus dictis ea eligam, quae id maxime ostendant. Rep. II. p. 373 B, ubi civitatem ex elementis c0mponit, haec dicit: M T0 ς ὀγκ0υ Ξ3.7. HGTῖα, Oinu . . . GL Tῖ μαμ ηταὶ, τοῦ0Yλ0ὶ μ sv πῖρὶ σοὶ λοιπά τῖ καὶ Ucu ματα, π0Yλ0ὶ0ὶ περὶ γ 0υσικχυ, τοῦ0ιηταί Tῖ καὶ τουτωυ υπηρῖται. Hic omnes poetae imitatores nominantur. Ita etiam in Timaeo, p. 19. D. T0 zz0ιητικ0V Iiv0ς et τὀ μ ι μητικὀυ ὀθ- 0ς alterum pr0 altero p0nitur. Qu0niam vero in ejusdem rei publicae libro decimo Plato partem poetarum imitari negat, Si quidem rep. p. 595 Α ex urbe sua eos poetas expellit, qui imitentur, qui imitatione abstineant, eos retinet, quaerendum eSt, qui poetae imitentur, qui minus: a. tragoedia imitatur. p. 595 B. τους της τραγωδιας ποιητας, καὶ τ0υς ἄλΠ0υς απαvτας τους γ ι λητικ0υς. b. carmen epicum imitatur. rep. 600 E. 0υκ0υv τιθῶν av, απὸ Ο λήρου ἀρξαμ.ῖv0υς -vτας τ0υς ποιητικ0υς μ ινυητὰς εἰδώλω, ἀρετης ειvαι etc. ;

12쪽

Ea omnia igitur ex urbe expellenda esse, hymnos in deos tantum et laudes in bonos homines compositas legislatori recipere licere. rep. p. 607 A. zιδῖναι δῖ UM,Oτι 0G0v lL0V0v υ LV0υς θῖ0ῖς καὶ ὀγκω μια τοις ἀγαθοις

Qu0niam igitur Plato statuit, eam poesin Solam in urbem recipiendam esse, quae non imitetur, hymnos et laudes deorum bonorumque hominum, quae recipiuntur, n0nimitari censeamus Oportet. Quaeritur autem, num Aristoteles simul cum Verbo, quod est etiam notionem Platonicam hujus verbi receperit. Et Plato quidem cum alibi, tum in Sophista, in rei publicae libro decimo, legum secundo, quae imitatio Sibi videatur esse exponit. In sophi8ta enim omnem artem, quam poeticam latiore sensu nominat, in Singulas formas dividit: p. 235 ss. p. 265 - 268. Alteram partem divinam esse, qua mundus sit creatus, alteram humanam: humanae autem altera forma res ipsas fieri, quibus quotidie utamur, altera talium rerum simulacra

13쪽

gigni, quae pars nominatur τὀ ειδωλοποιητικ0v Vel τομιλητικ0v p. 235 C. et D.); artis imitatoriae autem duas partes eSSe: alteram, quae quam accurati8Sime possit, alterum exemplum rei propositae reddere Studeat, eamqueeSSe ὀικαστικαV; alteram, quae reS ita singat, utcunque esse artifici videantur; pictorem igitur, qui imaginem Scenographicam componat, Sub hanc partem Subjectum eSSe, quam quidem spανταστικMV appellat. Tale autem phantasma ab imitatore aut ita produci, ut instrumentis quibusdam, velut coloribuS, fguris, Sonis utatur, aut ut ipse imitationis se praebeat instrumentum dramatica, quam nominamus, imitatio). Quaecunque igitur opera a poetis, latiore sensu ita n0minatis, persciantur, ea aut eSSe reSipSaS, aut earum rerum simulacra; itaque omnem artem poeticam, si peculiarem illam respicis, Sub alteram partem esse subjectam, et Sub eam hujuS partiS partem, quae το

Ea divisione iterum Plato in rei publ. libro decimo, ubi de peculiari illa arte disserit, utitur, nisi quod hic

idearum doctrinam inserit, qua tamen reS ipSa Π0n mutatur. Ut enim demonstret artificem, qui imitetur, tertio loco esse, si a Veritate initium ceperis, haec exponit: Lectuli ideam deus primus creat; quare haec π0ιησις no

minatur 7υτουργος, deinde hominem aliquem lectulumipSum facere. Tertium esse pictorem, qui hujus lectuli imaginem fingat; idque proprium imitatoris esse, qu0d rerum ab artificibus perfectarum imagines reddat. Neque tamen alterum quasi lectulum illum proferre, qui alterius altitudini, latitudini, longitudini respondeat, sed qualis ei pro Vario loco, ex quo illum adspexerit, visus Sit, ta lem imagine sua exprimere. Itaque non εικ0vα 80ph. P. 236 A , sed Qα,τασμα profert. Quod quo clarius

14쪽

appareat, hujus divisionis tabulam adjiciam, additis rei publicae paginis, quibus idem atque in sophista ex-

mtata

a s ς B

15쪽

Poetas igitur et omnino imitat0reS earum rerum, qua rum simulacra Vel Verbis vel c0loribus eXprimant, Veram n0titiam non habere, Sed quaecunque Sibi Videantur, ea sacere. Quoniam Vero Sen8ibu S modo considant, Singulas tantum quasque res ab iis depingi, non ea, quae Singulis rebus c0mmunia Sint. Sen Sibus 80lis enim non ideas, sed

Singulas tantum res percipi, Plato Saepe exp0nit. Qua in re Plato inde ab apol0gia 80eratis semper sibi constitit. Vel hic enim p. 22 Α, B. Socrates negat, p0etaS, quam quam haud raro pulchri aliquid pr0serant, quare pulchrum sit, intellegere. Et in G0rgia eXp0nit, omneS arte S, quae

16쪽

quae et ipsa operum Suorum rationem dare non poSSit. Haec adscripsi, ut ostenderem, quales esse Platoni eae artes Videantur, quae in sola imitatione nituntur.

Habes igitur haec: 1. Ρoeta imitatorius non ideas, sed singulas quaSque

res respicit. 2. Itaque imitator de rerum natura nihil cognitum habet. 3. Itaque artes imitatoriae artes tantum nominantur, neque tamen artes Sunt, Sed experientiae, quae operum Suorum reddere non poSSint rationem. Vides Vero, paene eosdem graduS cognoscendae Veritatis Platonem statuere atque Aristotelem in met. I. c. 12 primus enim gradus utrique αἰσθησις est; Sequitur 7α τασια,

cauSiS non cognitis; quae Platoni eadem videtur atque εμπῖιρια. l. l. in . Aristoteli a 'πειρια alti0r est gradus, quam 'Vil'n, quae quidem unius rei mansionem significat. Experientiam Vero apud utrumque ars et rerum Scientia Sequitur, quae rerum sibi subjectarum rationem reddere p0S-

17쪽

sunt. Scientiae vero et artis discrimen Aristoteles primus clare demonstravit; utrique autem etiam apud Aristotelem id commune est, qu0d n0n singulas quasque res Spectant, sed id, quod singulae res commune habent τυ καθόλου);

experientia vero necesSario cum Singularum rerum c0nceptibus cohaeret, neque ab iis divelli potest cf. Bontigii commentarios ad Met. Α. 1. et Trendelenburgii elementa Iogices Aristotelicae p. 163. 164J. Quae sustus exposui, ut intellegatur, Aristotelem de arte imitatoria non temere aliter statuere atque Platonem, Sed prudenter in alti0re gradu ejusdem scalae, quam Plato novit, imitationem ab eo poni. Aristoteles enim in artis poeticae capite primo Vulgarem de poetis opinionem reprehendit, qua quidem, quicunque versus fecerit, eo ip80 poeta Salutetur; ex eorum enim numero partem tantum re vera poetas esse. p. 1447

b. 15 . Qu0d quid sibi velit, c. IX. p. 1451 b 27 clarius ex

Εatenus igitur aliquem poetam esse, quatenus imitetur. Itaque quae leges poetae, qui fabulam c0mponit, praescribuntur, eae p0etae dantur, quatenus imitatur. In eodem vero capite Aristoteles exponit, id poesis proprium esse, qu0d n0n Singula quaeque repraesentet, qualia caSuet fortuito accidant, sed quod universalia cognita habeat, eaque carminibus ostendat. p. 1451. b. 5. g. διυ και φιλο-

His igitur fere Aristotelica imitationis notio a Plat0nis differt:

18쪽

1. Poeta imitatorius non singulas quaSque reS reSpicit, sed universalia repraeSentat. 2. Itaque ars p0etica n0n pro Vana eXperientia, Sed pro Vera arte est habenda. Apparet autem Plat0nem ex ficticia imitati0nis notione omnem p0e Sin, quae quidem imitatur, rejicere; imitationem enim quaSi caecam, quali S eSt ea, qua Simiae hominem imitantur, a p0etica imitatione non secernit, Sed omnis imitatio et eadem videtur eSSe. Aristoteles Ver0, quamquam p0esis imitatoriae nomen a Plat0ne inventum recepit, n0n neglexit, plane aliud e8Se,

si quis stolide quidlibet sicut sibi videatur, ita imitetur, et si p0eta aliquid carmine repraesentet; ille enim, qu0dcunque primo obtutu vidit, tale quid statim imagine, vel

carmine eXprimit, rei natura omnin0 n0n cognita, poeta autem non Singulas quaSque reS vel per80nas, Sed t0tius generiS Veram naturam reSpicit.

Paulo aliter Plato in libris de legibus de imitatatione artium judicat. Persuasum autem mihi est, eo temporis spati0, quod inter libros de re publiea et libros de legibus

c0nscribendos intercessisset, Plat0ni multos eam doctrinam artis p0eticae, quam in re publica eXposuerat, crimini VertiSSe, eamque recte exponi negasse. In legum enim libro secundo p. 668 B. C. haec leguntur: Αθ. καὶ

ἀκροαταὶ καὶ υπ0κριται; Κλ. και J.χλα. Particula, quae e St Ia, ad τουτο app08ita id significatur: Etiamsi reliqua, quae de arte poetica eXp08ui, negaVerint, id unum concedent, imitationem eam esse. Quum igitur

in re publica, qualis imitatio sit ostendat, in legibus qualis

19쪽

esse debeat, si quidem vera imitati0 sutura sit, exp0nit, et in hoc conce880 sundamento novam lartis poeticae d0ctrinam exstruit. Quum vero in re publica ea imitati0ne, quam Θαυτασπικγ v appellat, quasi n0rma judicii utatur, in legibus ea parte, quam S:καστικRV in S0phiSta nominat, artes metitur cf. huj. di 88. p. 9.l0). Quae jucunda vocamuS, ait, ea aut sola jucunditate et Voluptate, quam asserant, aut praeter jucunditatem recta rati0ne, quae in iis cernatur, aut utilitate, quam praebeant, aeStimari et judicari, e0que nomine placere. legg. p. 667 B. f. Αθ. 0ὐκ0' v 7:ρωτου δεῖ τυδε γε

ἡ τὀ τριτο, c ρέλε:αv; Eas igitur artes, quae in imitatione

earum opera jucunda fuerint, Sed tum denique, Si, quod finxerint, id ei rei 0mnino aequum fuerit, cujus Simulacrum praebeatur; quare eX eo de earum artium praestantia aevirtute judicium repetendum esse, num accuratiSSimam imaginem reddant necne. p. 667. C. D. τὶ δαι; τωvop 0ιρ V ὀ8Iασια, 0σαι T,Dαι-ὰρ' 0ὐκ, αυ τουτ0ῖργαζωVται, τυ μὰV γ δ0v v SV αυτ0ις πχ8Ξ-

20쪽

Aristoteles autem ne in hac quidem sententia Ρlatoni adstipulatur. Tantum enim abest, ut is poeta Aristoteli recte imitari videatur, qui quales res fortuito gerantur, eas anxie quasi depingat, ut Si quae acciderint, probabile non videatur re vera ita accidisse, illa mutare debeat,

Itaque qu0d Plat0 poetae crimini vertit, id ipsum Aristoteles nonnumquam facere op0rtere c0ntendit poetam.

Quae diversitas Sicut prior, ex eo orta est, quod Plato omnino quamlibet imitationem ab imitatione poetica non distinxit; Arist0teles autem imitati0ni poeticae certam Sedem a vulgari imitatione discretam assignaVit. Jam his de imitationis apud Plat0nem et Aristotelem diversa noti0ne expositis, ad libri de arte poetica caput

primum reVertamur.

Hic enim Arist0teles eo fundamento posito totam hanc imitationis poeticae materiem in suas formas dividit; ad quam divisionem recte instituendam tribus utitur fundamentis divisionis. Differre enim eas arteS, quaS enumeraverit, inter se tribus: et instrumentis, et materie, et modo imitationis. p. 1447 a. 18. δια γερουσι δε αλλήλωv τρισιw ο γαρ τψ ISVSι ἐτεροις μιμαισθαι, α ετερα, ἡ τ ρ ἐτε- ρως καὶ τ0v αυτο, τρ0π0v; quod in capite tertio, more Suo pron0minibus usus, sic exprimit p. 1448 a. 25 : evτρισὶ δη ταυταυς δια*0ραις η εστιV, ἐὸς ειπ0 .SV κατ' ἀρχὰς ' εv 0ὶς τε, καὶ α, καὶ Itaque si cognoVerimus, quibus aliquod p0ema instrumentis, quam rem, qu0modo imitetur, satis habebimus.

Eas diversitates jam Plato statuit. In rei publicae

SEARCH

MENU NAVIGATION