De Brunonis I., archiepiscopi Coloniensis : ortu et studiis praecipuisque rebus ab eo gestis

발행: 1866년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1쪽

QUAM

CONSENSU ET AUCTORI ΤΑ ΤΕ AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

HORA XII PUBLICE DEFENDET

AUCTOR

SAN RHUSANUS.

ADVERSARIORUM PARTES SUSCIPIENΤAUGUSTUS MUELLER, STUD. PII. P. s. DE M0ELLEND0RF, STUD. IUR.

HALIS SAXONUM

FORMIS H. GOCHT COTHENENSIS.

3쪽

PHILOSOPHIAE DOCTORI ET PROFESSORI BEROLINENSI

D. D. D.

5쪽

1. Bruno ortus erat ex vetere, nobili, potenti ducum Saxonum, quibus nomen erat Ludolphingis, gente, cuius primae sed os ad Lupiam et Ruram sitae erant, et viri huic stirpi attributi originem habuerunt una et a Widuhindo, audaci illo Saxonum principe, et a Carolo Magno. Nullus, ut ait Ruolgorus i), in eorum genere ignotus, nullus degener facile reperitur.

Ρrinceps vero illius gontis, Egberti pietas et sortitudo,

a Carolo Magno, qui, quamquam summo ingenio et summa potentia ornatus, tamen subactos habere 'et pacatos Saxones nunquam poterat, et bello ab iis non vexari iam satis habobat, populo tam periculoso et feroci dux praefectus erat. Egbertus vel mulierem Carolo Magno affinsem uxorem duxit et eius dote, quae iam antea erant bona satis ampla, multo auxit. Opes autem et nomen re vera attulit Ludolphus, Eoorti os Idae ex filia nepos, qui prudentia et judicio excellens, quamquam ne violentia quidem semper abstinebat, tantam potentiam adeptus

est, ut Ludovicus, rex eorum Francorum, qui Orientem VerSUS

habitant, unam ex illius filiabus, Liudgardam nomine, eligeret sibi ducendam in matrimonium. Ab Ludolpho duo filii geniti, Bruno et Otto, qui alter primum dux Saxonibus praefuit, deinde in proelio illo atroci, quod anno DCCCLXXX cum

Danis lactum est, occidit, alter, postquam adolescens apud Patrem stipendia socii, fratre mortuo ducatum suscepit. Ex omnibus iis ducibus, qui Francorum orientem versus habitantium regi parebant, Otto est non solum sortissimus et potentissimus, sed etiam sapientissimus. Tam assidua cura et diligentia civium res administrabat, ut illustri' cognomen ei adderetur, tanta

6쪽

olucebat justitia, ut ipsos amnes, rem iniustam persequentes, auxilio suo exueret, tantopere ei confidebant totius regni principes, ut Lud0Vico, quem puerum Vocant, mortuo Summum imperium Othoni offerre non dubitarent. Ille autem, aetatem praetendens, ut ait Widuhindus δ), Onus recusavit. Ex Ottone, matrimonio facto cum Hadviga, Ludovici pii quem vocant nepte, Henricus, qui postea rex est factus ortus est. Anno DCCCLXXVI Honricus, parentum deliciae, natus eSt, totusque Saxonum populus gaudebat duce adolescente et sperabat sore ut per illum summa bona sibi contingerent. Ut arbor occulta, inquit Thielmarus', excrevit a puero et ut bonae indolis gradatim enituit tiro sicut flos in vero novo. Magna et decora forma corporis, in quo iam pueri vigebat animus vigilet strenuus, longe eminebat prae sodalibus; corporis robore ille omnes aequabat; in equitum certaminibus victor semper discessit et in venando, id quod omnes mirabantur, saepe quaternis partibus plus ferarum, quam singuli sociorum consecit h). Iam puer Summam graVitatem praebebat; toto pectore atque corde iis deditus erat, quibuscum amicitia Se coniunxerat; nunquam inVidebat aliis prosperitatem; homines tristes nunquam non adiuvit solatio, pauperes consilio et opibus, et, quamquam nobiliore loco, quam ceteri natus erat, tamen tanta ad eos qui ei parebant, descendit humilitate, humanitate, comitate, ut omnium animos sibi conciliaret', atqu0 de illo praeclarissime dicit monachus Corbet ensis, hQui quum primaeva aetate omni genere sevirtutum Vitam suam ornaret, de die in diem proficiebat praesecellenti prudentia et omnium bonorum actuum gloria; namhmaximum ab adolescentia studium erat in glorificando gentemhSuam et pacem confirmando in omni potestate. Vix iuvenis factus rodierat ex bello cum Daleminciis gesto, quod ut faceret

pater iuveni, cuius prudentiam et virtutem cognoVerat, manda-

vorat β). Qua clade Daleminciis illata Henrici gloria longe extra fines patriae divulgata est.

Ρrimam secum coniunxit Henricus matrimonio Hadburgam,

filiam os heredem Erwini comitis, cui si in ipsa Martisburgio

urbs et in ea, quae finitima est regione eaque Hasgau Vocatur, ampla bona erant. Quod matrimonium Henrico erat summae aegrimoniae. Ηadburg enim iam, quo tempore uxor ab Henrico

7쪽

cupita est, in viduarum et monacharum numero erat. Sacerdotes arbitrati hoc matrimonio facto votum, quod monachae solent nuncupare, contemptum esse, improbaVerunt, quin Sigismundus, episcopus Halberstadiensis, et Henricum et Hadburgam in ius vocavit et Conradus demum rex, quae inter Henricum et episcopum exarserat discordiam, diiudicavit et pacavit. Quod matrimonium quamquam Eacerdotum improbatione non statim dissolutum est, tamen magis magisque ad divortium est depulsum. Nam paullo post Henricus Hadburgam, ex qua iam filium genuerat, ex matrimonio dimisit, quantopere hoc matrimonio Peccasset, agnoscens et confitens ').

Non multo post Ottoni duci nuntiaverunt Ditrico comiti, uni Ox Widuhindi posteris, of Rheinhildae filiam esse puberem,

Mathiidem nomine, pulchritudine excellentem. Haec virgo a patre etiamtunc infans in monasterium Herevordense ducta erat, ubi a monacharum praeside, Mathildi, cuius neptis erat, pietate, litteris artibusque imbueretur. Ubi ab hominum Vitaeque strepitu remota Mathildis adoleverat atque et animo et corpore ad virtutem exculta erat. Hanc igitur virginem Otho Henrico filio uxorem cupivit si Thielmarum, quem ex suis habuit familiarissimum, omisit ut de Mathildi et parentibus aliquid exploraret. Qui quum comperenda comperisset, nec quidquam, nisi bona et laudabilia, ad Ottonem retulisset, Henricus ipse cum manu nobilium honestorumque iuvenum Mathildam visurus atque cum ea collocuturus profectus est. Ibi evenit, ut conspiceret virginem in templo psalterio canentem deumque precibus adeuntem. Et cum Henricus puellam nitentem pulchritudine intueretur, amore exarsit nec minus illa iuvonem adamavit. Eodem die Henricus a Ditrico patre, ut matrimonium probaret, assecutus est domumque proposito consecto rediit

At primum quidem conjugium agritudinis et tristitiae cMisa Henrico fuerat, hoc alterum, cum Mathilda factum, eo laetiore fortuna effloruit. Deus benignitate et favore coniuges affecit, qui et ipsi ei parero studebant, quo etiam civium amorem Sibi conciliaverunt. Nec solum uxoris virtutibus Mathilda domi maritum delectavit, sed etiam, ut Thiotmarus λ ait, prudentia et consilio saepe in rebus publicis administrandis adiuvit. Quod vero summi momenti fuit, illius praecipue opera factum est,

10 Qui Mathildis vitam doscripsit, virginem ita depingit Vit. Math. c. II of ΙΙΙ).

,,pulchra facio, amabilis in infantia, operibus industria moribus mouesta, humilis et inrga, et, ut in id aetatis puella, tantis implicandre orat laudibus divina faventeeIementia, ut nihil osset supra. Matri Reinhildas nomen fuisse ex Thielm. l. I, c. VI intelligimus et Vit. Matti. o. ΙΙ, quo loco etiam, qui sint illius maiores, accuratius enarratur, cf. quod Jusssi in Mathildis interpretations hac de re diκit. 11 Thiotm. I. 1, o. VI.

8쪽

ut sacerdotum amicitiam Henricus sibi reconciliaret os etiam res

sacras maiore cura amplecteretur.

Quinque liberi, optima ingenii indolo praediti, Henricus

ox Mathilda genuit. Otto ex tribus filiis natu maximus patro stiam tunc duco in lucem editus est. Nonnullis annis post duae deinceps filiae natae sunt; altera, Gerberga nupsit primum Giselberto, Lotharingorum duci, doinde, primo marito

orbata, Ludovico, eorum Francorum, qui orientem versus habitant, regi; altera, IIadvigat ε), Hugoni, Franciae duci, ex quibus parentibus Capetingi, qui postea ad illam potentiam pervenerunt,

orti sunt. Henrico, regi rursus filius natus est, cui idem nomen ac patri inditum, liberorum autem natu minimus partus est, Brutio, de quo hic agimus. Ducatu longum per tempus et summa cum salute functus

Otto, quem illustrem vocant, anno DCCCCXIII pridio Calon das

Decembres mortuus est et Henrico cum ea praedia, quae gens sua obtinuorat, tum maxima laudorum, quibus pater praefuerat, pars heriditates obtigerunt, ad quae Conrado rege compluribus proeliis victo etiam nonnullas regni partes in Thuringia sitas et Conrado mortuo regnum ipsum adiecit.

Spectabat et appetobat Henricus ingenii acumino et mentis

sagacitate excellens, Solum eas res, ad quas re Vera perVenire posset, neque unquam temere aut inconsiderate egit. Rerum causas et rationes antequam ad agendum se converteret, diligenter inter se comparabat, neque ullum unquam in ipsa re gerenda

periculum a fine proposito eum detorruit; nunquam res difficiles mente porspicere non potuit, sed semper, id quod summa admiratione afficit aequales, vias aperuit, auxilia reperit; quae vero omnium laudum maxima, animi benignitate erigebat oppressos ot iustitiam Oxhibuit vel inimicis. Unus ex summis regibus, qui unquam a mulieribus editi sunt, inquit Thiotmarus i , est

Henricus omnesque homines, quae gessit, narrabunt; et reapse etiam nos auctorem Germanorum regni Henricum appellamus.

Nec tamen in majore oblivions iacot nomon Mathildis. Quae pietate et virtutibus etiam nunc elucet inter mulieres, et mo-

12 CL stomma ΙΙ natus ost anto stlom X Calondas Docombros a. DCCCCXII sivo DCCCCXIII. Ottonem ducem, quo tempore nepos natus sit, superstitem fuisse, commemorat Rhoswit. cte primord. GanderΗh. DLIX DLXIV. 13) CL stemma II. Non dubium est, quin illa sit Henrici filia maior et Verisimile natam osse iam a. DCCCCIV, quia iam DCCCCXXVIII viro nupsit. Nata autem est Nord hauseri Vit. Μath. c. XXII).14 CL stemma II. Henrico etiam alteram filiam fuisse Hadvigam nomine intelligimus Ox Glabor hist. 1. I c. IV. Cuius nomen miramur, a Widukindo 1. 1. c. XXXI ubi omnes Henrici liboros onumerat, silontio prastermitti, dicit autem ibi fiolum esse Henrico etiam filiam alteram Hugoni Franciae duci in matrimonium datam. 153 CL stemma II. Henricus natus est Nordhusae patri iam regi Vit. Math. c. XXII).16) Thiotm. I. I c. XVII.

9쪽

nasteriis, quae Summa commoda nobis intulerunt, perennem sibi condidit memoriam.

2. Talibus ortus maioribus et parentibus mirabito osset, si ab eorum virtutibus discessisset filius; nec tamen hoc obiici potest Brunoni; sed, quod ab illis accepit, et obtinuit os auxit. Qui, quo anno et quo loco natus sit, a nullo illius temporiκ scriptorum traditur, ne a Ruoigero quidem, quem illud scivisso ex verbis capitis XLII coniiciamus. Ibi senim tradit: MIgitur cum in hoc sanctissimo studio imperator tricesimum

annum regni sui, germanus eius duodecimum ponteficatus sui ageret, annum nondum nisi ViX praelapsus aetatis quadrages1-hmum, sanctam Pentecosten Simul Coloniae celebrantes . . . . Quae verba mente teneamus, ut certius aliquid de eo, quo Bruno sit natus tempore, reperiamus. Si enim, quo anno regia

domus Coloniam convenerit, certe diiudicari poterit, ex eo, quod Ruoigerus tradit, non minus, quo anno ille natus sit, facile apparebit. Atque scimus Ottonem, postquam Josu Christi ad hominus advontum hieme anni DCCCCLXIV Ρaviae colobraverit, statim ineunte anno i) itinere per Curiam facto in Germaniam rediisse. Quo tempore Christioni ieiunia instituunt, Bruno fratrem Augustae Vangionum recepit et festos paschae dies ante diem suxtam Calendas Apriles Otto Ingothoimii psregit. Indo Coloniam profectus est, quo etiam Mathildis, regis mater, Otto filius adolescens, Bruno archiepiscopus, Gerberga, Francogallorum regina, cum liberis, multi alii principes et sacerdotes imperatorem salutari venerant r). Cuius anni non dubitamus, quin Ruot-gerus capite XLII montionem faciat. Illo tempore δ) Bruno iam duodecim per annos archiepiscopi, Otto triginta regis munus obtinuerat. Etiam, quod Ruolgorus' post ipsos hos dies festos

Brunonem mortuum esse narrat, quod ante diem quintum Idus

Octobros DCCCCLXV factum osso constat, indicio est fratres illo anno convenisse. Cui id solum videtur obStare quod, quamquam inter II et VIII Jul. Ottonem Coloniae versatum esse

13 Cont. Rogin. a. DCCCCLXV Imporator Paviae natalem domini colobravit et peracta festivitate statim in patriam commoavit: Ante diem tertium Nonas Januarias propo Mediolanum ad sanctum Ambrosium in itinero Versabatur. Urh. ad Mur. Antis. III p. LXXI. Cf. Donniges: Jahrb. d. d. R. S. 104, Anm. 6. Idibus Januariis Curiam et ante diem novum Calondas Martias Augustam Vangionum advenit. Etiamtuno ante diem decimum Calondas Junias otio cum filio Ingethoimii moratur, inde- quo Coloniam navi proficiscitur. Cf. Doenniges 1. 1.23 Cont. Rogi n. a. DCCCCLXV. 3) Bruno quum finiretur obsidio Moguntiaci, qua a modio menso Junio DCCCCLIII seXaginta per dies urbem presserant, archiesiscopus in Lotharingos profectus est. CL Doenniges I. I. p. XXIV Ruoig. c. XII. 43 Henricus moritur ante cliem sextum Nonas Julias, Otto ante diem VI NonasCMXXXVI rox eligitur.53 Ruoig. c. XLII.

10쪽

scimus, tamen Pentecosten ibi celebrasse Ruoigerus tradit, quas dios festa duobus mensibus antea est peracta. Atque Doennis, vir doctus, Otionem Pentecostes temporo etiamtunc in Francia

Germanorum commoratum esse Verissime exploravit, ita ut

Ruolgorum in hoc tempore definiendo erasse pateat β). Anno igitur DCCCCLXV Bruno cum ceteris affinibus Ottonem ex Italia salvum revertisse gaudebat, postquam Vitne quadragesimum, archiepiscopatus duodecimum annum peregit. Quod aspicientibus

nobis Brunonem DCCCCXXV vel quia is, qui res ab illo gestas

descripsit, Verbulum hVix quodammodo Videtur efferre, ultimis

anni DCCCCXXIV, saltom primis anni DCCCCXXV mensibus

natum esse apparet.

Natum autem esse Brunonem anno DCCCCXXV hoc comprobatur etiam altero Ruolgeri loco cap. II, quo dicit: MNatus Brun0) eo tempore, quo pater eius Henricus reX, gloriosus perdomita barbarorum saevitia, represso etiam intestinas cladis periculo, diruta magno studio reaedificabat, et volentem populum iustitiae frenis tutissima et optatissima pace regebat. Ita nativitatis eius tempus iam quasi futurae bonae voluntatis eius insignia praeferebat. Anto diem duodevicosimum Calendas Maias Henricus 7) a Francis Saxonibusque rex factus contra Hunnos et Venedos prospere pugnavit. Deinde Burcartum Allemannorum ducem perdomabat, qui Rudolpho Burgundionum rege Victo parere nolebat Henrico. Qui antequam arma mota, Henrico se subiecit β).

Anno DCCCCXXI ab Honrico Arnulsum') Bavarorum ducem

pacari videmus. No ille quidem armis Henrico adversari de se impetravit, sed de pace cum rege collocutus aliqua parte opum priVatus est. Etiam Lotharingos Henricus hoc tempore ad rcgnum rede

git. In quibus Reginaro patre DCCCCXVI mortuo Giesolbertus

dux factus erat, qui primum contra Carolum, cui calvo cognomen addiderunt, Francorum occidentalium regem, arma movit et, ut ab Henrico, etiamtunc duce, adiuvaretur, optabat. Carolus

63 Pontocoston a. DCCCCLXV Idibus Maiis sive postridie Iduum celebraverunt. Quas dies festa ubi ab Ottone peracta sit, certe domonstrari non potest. Quod Sigobortus Gembl. p. DCCCVIII Aquisgranum commemorat, non recte factum esSBexistimamus cf. Doenniges pag. CVI adn. X). Quomodo Ruoigerus quamquam solum duobus annis post CΜLXV librum conscripsit, in eum errorem inciderit, ex quo ab Ottono Coloniae Pentecosten celebratam esse existimat, intelligi non potest, nisi credimus, eo, quod illao pompae sacris similiter peractae sunt, ad illam sententiam eum pervenisse cf. Doenniges a. CΜLX . 7) Cf. Waltet, Heinrich L, edit. nov. ΜDCCCLXIII p. XLIV cum adnotationibus. 8) Quando Henricus expeditionem contra Burchardum susceperit, certe determinari non potest, Giesebrectit tom. I p. CI CCCCIII of CI CCCCIV. Pistor ot alii a. CMXX illud factum esse censent. Walta a. a. o. MDCCCLXIII p. XLVIII altera anni CΜIXX parte. 9) Quomodo Arnulfus subactus sit, quamquam Widuhindus et Liudprandus inter se dissentiunt, id tamen constat, ut aliquom certe Henrici principatum agnoscat eum coactum esse. Cf. Watig I. I. D. LIV. LX.

SEARCH

MENU NAVIGATION