Dissertatio medica, inauguralis, de consuetudine [electronic resource] : ejusque vi et effectibus in corpus humanum ... pro gradu doctoratus ...

발행: 1780년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

DIs SERTATIO MEDICA

INAUGURALIS, E

CONSUETUDINE,

EJUSQNE VI ET E pFECTIBUS IN CORPUS HUMANUM.

demque functionum, summa in cunctis hominibus observanda sit similitudo ; inest tamen unicuique fere homini, in statu atque functionibus corporis, siquid ei proprium, quodque illunia multis aliis hominibus distinguit. Haec disserentia oritur, interdum quidem a nativa cujusque conformatione, saepius autem a rebus exter- nia,

12쪽

α DE CONSUETUDINE.

nis, quibus in vitae decursu, alius alio magis fuerit expositus. Quae res eXternae, quum corporis incrementi tenorem et modum dirigant, ita etiam ejusdem fabricam peculiarem constituunt: Atque in eo vim suam potissimum ostendunt, quod oeconomiae animalis sensationes motusque, ut peculiari modo exerceantur, efficiunt idque eo potentius quo constantius frequentiusve adhibitae fuerint. Crebra autem, vel ejusdem impressionis in u-m aliquo sensus organo, vel eorundem mollium abrillo motus organo, repetitio, ea es quae CoNsUETUDO Vocatur. Itaque manifestum erit, non solum e rerum natura, verum etiam ex iis

quae docet experientia quotidiana, consuetudinem haud parvam possidere vim, statui functionibusque oeconomiae animalis modum dandi, ideoque eorum in singulis hominibus condi. tionem statuendi. Hujus ALMAE ACADEMIAE legibus jam obtemperaturo, dissertationem medicam proferendo, mihi in animo est examinare, et, utcunque potero, indicare consuetudinis vires, et effectus in corpus humanum. Quo dilucidius autem hanc materiam exponam, conabor de consuetudinis effectibus dissereres primo, quemadmodum in sensa

13쪽

tionibus dein, in motibus, denique, in sensationibus, et motibus simul conjunctis, appareas t.

TIONEM ATTINET.

HI C primum observari velim, Consuetudinem, eum sensationis gradum quem quaevis impressio producere offit, determinare. Res nota est, neque sensationes nostras cum impressionis impetu prorsus consentire, neque animum nostrum vim impressionis absolutam accurate aestimare Gradus enim sensationis, quem producit impressio quaevis, cum mutatione in statu presente nervorum sentientium facta, omnino consentaneus videtur, ita ut sensatio vel vehemens vel debilis evadat, prout impressio effectrix vel validior vel debilior fuerit quam ea quae proxime praecesserat vel prout imprestionis vis vel major vel minor fuerit, quam ea quae nervi nuperrime persentire consueverant. Quod utique obvium

14쪽

DE CONSUETUDINE.

obvium erit, ex eo quod saepe in sensationi. bus a lumine factis nobis usu venit. Si aliquis,

clara luce in locum ubi lux multo esset, obscurior extemplo abiret haec obscurior lux ad res objectas distinguendas minime valeret sim autem quoddam tempus in loco caliginoso idem permansiisset, ejus oculi facultatem sentiendi gradatim acquirerent, qua res objectas animadverteret ac distingueret, idque ope lucis multo a sobscurae quam luci clarior assuefactus potuisset. Quam rem porro egregie illustrat quod, de se ipso loquens, profert vir ingeniosus Duio, ex Academia regia scientiarum Parisiaensit. Hic, quum occupatus esset examinando lumen quod multae gemmae, postquam aliquod tempus luci fuerint expositae, in tenebris emittere observantur cistud lumen nequivit percipere, quum e loco lumino. so protinus discessisset idemque aro discernere potuit, nisi mane, somno recens solutus,

et priusquam oculi cuivis alii lumini fuissent expositi. Quum autem, oculis sic se habentibus, non semper praesto ad libitum adessent gemmae,

diversam methodum rem assequendi excogitavit. Dum enim in luce gemmas ordine disponeret, alterum oculorum studiose velandum curavit posteaque, easdem gemmas in tenebris examina

turus:

15쪽

DU CONSUETUDINE. s

turus, velamine ex oculo co-operto detracto, lumen variorum lapidum hoc facile observavit, non item altero illo oculo, qui luci expositus perman

serat.

Eandem quoque disserentiam facultatis sentien-ci observare est in sensationibus quibusdam, quae ad functiones totius corporis propius pertinent, iis scilicet, quae ex calore et frigore oriuntur. Id quod sequens experimentum bene explicabit.

Adsint tria vasa, quorum in singulis it aqua, i I

quod ad calorem attinet, disserentis temperiei, nimirum, in primo, sit aquae temperie quadraginta, in secundo, sexaginta in tertio, octoginta graduum thermo metri Fahrenheltiani. In eorum primum immergat aliquis alteram ipsius manum, in tertium vero alteram Quumque manus in his vasis aliquod tempus hoc modo immersae permanserint, utramque extractam extemplo immergat in vas secundum, in id nempe cujus aquae temperies est graduum sexaginta isque

statim animadvertet a singulis manibus sensationem diversam oriri ab altera quidem, nempe, manu quae in aquam quadragesimi gradus antea immersa fuerat, sensationem caloris ab altera Vero, nempe, manu quae in aquam octogessimi aradus immersa fuerat, sensationem frigoris. EX

16쪽

6DE CONSUETUDINE.

Ex hoc constabit effectus caloris atque frigo ris, quatenus a sensatione pendeant, ad praesentis nostrae conditionis mutationem, potius qualia ad vim impressionis absolutam, semper esse refe

Ex jam dictis igitur patebit, si modo neglecta sit potentia quae vis absolutae certus gradus necessario in corpus humanum exercet, Confuetudinem plerumque gradum sensationis qui ab impressionibus oritur, adeoque ejusmodi sensationum

erilus determinare. Potest hic etiam observari, quod quum vis quaedam impressionis ad ullam omnino sensationem faciendam requiratur, quodque nulla ratione habita consuetudinis, ab impressione parvam. quandam habente vim nulla oriatur sensatio ; atque etiam, ex altera parte, quod quidam vis gradus organum sensus disperdat, et in gradibus ad hunc appropinquantibus indiscreta doloris, potius quam alicujus rei specialis, sensatio oria tur ita, e supradictis, manifestum er l, Confuetudinem in multis exemplis posse determinare, ex hac quidem parte gradum vis necessarium ad sensationem faciendam, ex illa vero gradum is quem singuli homines sine dolore vel molestia ferre pote

runt. Porror

17쪽

Porro rea etiata altius repetentibus appare. bit, Consuetudinem, alia adhuc ratione gradum sensationis ab impressionibus excitandum determinare. Lex enim est sensationis, qua eadem impres sio, saepius repetita eundem sensationis gradum quem initio effecerat, post quasdam repetitiones, vim suam essiciendi amittat. Quamobrem saepe

observatum fuit, cunctas novas impressiones, caeteris paribus, fortissimas efiicere sensationes ; et inde sit, ut res perpetuo oculis subjectae, quanquam ad admirationem Xcitandam, et attentionem alliciendam, omnino sint idoneae in tameia minime observatae, quum re leviores, dummodo sint novae inussitataeque, nobis admiratione naprotinus faciant. Huc pertinent hi versus Lucretiani: Nil adeo magnum, nec tam mirabile quicquam Pri/rcipio, quod non minuant mirarier omnes

Paulatim.

Ad sensationis legem modo dictam recte ponendam, imprimis refert observare, quod, una simplicium sensationum nostrarum effectus, Xideis reflexis voluptatis vel doloris eas comitantibus, maxime pendeant ; cumque simul voluptas vel dolor sensationem quamque comitans, ex iimpressionis relativa sensationem efiicientis, ple

18쪽

DE CONSUETUDINE

rumque pendeat liquido etiam constabit, Consuetudinem esse quae ex lege sensationis modo dicta, volup

tatem vel dolorem ab impressione oriundam determinat. Ita enim fit, ut impressiones fortes, adeoque prima vice dolorem vel molestiam afferentes, tandem, post crebram repetitionem, fiant debiliores, adeoque eo virium temperantiae deveniunt, ut etiam jucundae evadant. suo modo etiam fit, ut cum impressiones, primo moderatae, tandem repetitione factae fuerint adeo debiles, ut vi ullam sensationem excitent, homines, qui in impressionibus moderatis plerumque versantur, tam saepe aliquid novi, vel aliquam solitis impressionibus fortiorem, sectentur. Omnia haec sic se habere dilucidius patebit, si observaverimus quod, cum impressionum absentia molestiam semper pariat, homo vel ex impressionibus moderatis varietatem perpetuo captet, vel eas quaerat quae sibi antea voluptati fuerint, et quarum haud parva vis absoluta diutius vi minuenti repetitionis restiterit. Cujus rei proxime memoratae exemplum est, tabacum, vini spiritum, multaque alia quae primo impressiones violentas, et dolorem creantes, fecerint, tandem jucunda fieri, et homines ad eorum usum multo vehementius allicere.

Ad rem nostram hoc quoque facit, quod impressiones, etiam fortissimae, post repetitionem, possint

19쪽

D CONSUETUDINE.

possint debiles fieri, atque ut ad eum graduna ex quo voluptas oriri possit perveniant, homines,

ut vel vim vel quantitatem augeant, inducuntur.

Exempli causa, homo qui vini spiritum aqua

commixtum bibere velit, primo satis ceperit oblectamenti, sumpta modica prioris quantitate; cum vero haec mistura, utpote quae saporem repetitione tandem perdiderit, minus ei placeat, desiderium impressionis jucundae quantitatem spiritus eum subinde augere impellit, donec eo res redierit, ut nil nisi merus spiritus ad jucundam impressionem efficiendam sussiciat.

Medicinam facientibus multa occurrunt X-

empla vis impressionis repetitione diminutae, adeoque consuetudini essicaciae ad effectus impressionis determinandos. In exemplis enim compluribus compertum habemus, repetitionem adeo vim diminuere medicamentorum, sive stimulantia ista sint seu sedantia, ut urgente crebrae repetitionis necessitate, dosin administrandam subinde augeri ad effectum optatum obtinendum, omnino necessarium sit. Hinc etiam orta sunt mira illa quae de quibusdam narrantur hominibus, qui impune venena copiosissime hauserunt, materiam nempe cujus portiones minutissimae ad vitam perdendam plerumque sussiciant.

Hi d

20쪽

i CONSUETUDINE

Hic dignum est quod speciatim notetur, effectus repetitionis, quatenus sensationem minuant, locum habere, non solum in eo quod ad sensationes impressionis, sed etiam quod ad multas sensationes conscientiae attinet. Multae humani corporis actiones plerumque non nisi animo volente praestantur. Quocirca motus isti Voluntarii nuncupantur. Si hae actiones raro repetuntur, animus toties quoties exhibeantur, suae voluntatis earum effectricis conscius est in saepissime repetuntur, idem tandem propemodum, ne dicam prorsus, amittet conscientiam voluntatis suae adhibitae : Atque hujusmodi actio, siquando exhibeatur, a rebus externis et statu corporis animi voluntatem olim moventibus nunc excitatur, sine ulla conscientia voluntatis efficientis, vel ulla postea voluntatis adhibitae recordatione Saepissime quidem non conscii sumuscu)usvis actionis peractae, et haec conscientiae, ex crebra repetitione, absentia, locum habet in multis nostris motibus volimtariis, nisi forte horum motuum singularis aliquis et insolita agendi modus requiratur. Horum omnium habemus exempla dum ambulamus, scribimus, psallimus,

atque ita porro.

Sic etiam actionem organorum respirationi S, se habere opinamur hoc est, hanc actionem,

revera

SEARCH

MENU NAVIGATION