Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

38 Iparatis chemicis martialibus carebit. Prodest usus ferri in genere, ubi fibra laxa est, pulsus languet, calor naturalis deficit , liquida aquosa nimis, aut lenta fuerint. Obest autem, ubi vasa sunt fortia, elastica, rigida,

ubi pulsus fortis A celer; ubi calore & aestu

corpus laborat , ubi bonus & compactus &copiosius sanguis est. Cursbit igitur obstructiones viseerum a lentore inerti adhuc solubili per fibrarum laxitatem productas, pejores vero illas Obstructiones reddet, quae rigiditati librarum, sanguini inflammatorio, con cretis variis, & humoribus vix amplius dissolvendis, concretionibus caleulosis, scirrhis, struinis debentur. Nocet praeterea biliosis , nidorosa cruditate laborantibus, ulceratis, cancrosis , Victu alcalescente utentibus. Ρrodest itidem si in acido primarum viarum pro pinetur solum & per se, aut eXtra hilne casum cum acido, aut succo quocunque Vegetabili junctum exhibeatur. Foedes nigrae s luti ferri indicium sunt. Nimia mensy r ua. De nimia mensium prosusione jam disserimus, ubi de haemorrhagiis, atque in specie de uteri haemorrhagia aerum est.

392쪽

38 ai Id sollim noto, foeminas quasdam admodum debiles, laxas, chloroticas, quae nimio mensium sed multum anticipantium fluxu la. borant, has suliinde imperiti medendi magistri vente sectionibus, tanquam plethoricas tractant, atque vires residuas adhuc hac curandi ratione penitus dejiciunt, ubi e contrario roborantia omni modo indicantur. Fluor albus. Fluor albus es exeretio materiae.albae, subrubrae, viridis, nune mitis, nune acer ab utero & Vagina. Canta sunt ab Coctio ventriculi laesa , & vires primarum viarum dejectae, unde generatur sanguis mucosus, aquosus , acer, robur solidorum infringitur. Huc revocatur etiam chlorosis, quae fere semper fluore albo stipatur. Nocent in hoc morbo a dicta caussa oriundo potus theati, pinguia, Oleosa, lacticinia , fruetushor ei, balnea tepida; prosunt exigue & sepius repetitae purgationes, ex rheo & mirobalanis, amara roborantia omnis generis, diaeta sicca, corporis eXercitium.

ab De ilitas topica uteri lape immedicabilem leucorrhoeam producit. Si uterus rem

393쪽

petitis graviditatibus, partubusque debilitetur,

aut si copiosior sanguis menstruus ad illum ruat, fluorem album oriri saepe numero videmus. Praeterea foeminae illae suas proles non lactant, copioliora lochia fluunt, crudaque lactis materies per uterum diutissima abit; hinu vasa uterina dilatari , debilitarique necesse est. Haec etiam una ex rationibus, quare inter foeminas rusticanteg , pauperioreaque adeo rarus hic morbus sit. Prosunt aquae ferratae , exiguae & frequenter repetitae purgationes. Fonticuli vices tandem debit. Haec species fluoris, si paulo diutius duravit, rarissitne curatur. 3) Cacochymia haereditaria. Si puellae debiles cacochymicae a cacochymicis parentibus liatae , tertio quatuo ve j am aetatis anno fluorem album patiuntur. Vidimus puellamannorum quatuor, quae subsistente per se fluo- Te albo, quo antea laboravit, in atrocissimos capitis dolores , & subinde in convulsiori es incidit. Si hic fluor absque manifesta caussa

cesset aut minuatur, aegrotae patiuntur dolores colicos capitisque, tussim, foedos calores, lassituditiem maximam , & tristitiam summam. Curantur, si cacoehymia corrigatur, & sensim per purgantia maunata ac rhabarbarina, per

394쪽

per serum lactis tamarindinatum evehatur, aetandem corpus roboretur. 4b Catarrhus uteri, sive uteri superficies levissnie inflammata, uti in coryZa membrana narium Schneideriana solet, aut pulmones in catarrho , sic etiam uterus a colluvie seis rosa, & Luperficiariam inflammationem producente assicitur. Frequens admodum haec caussa est. SEnsus caloris, ponderisque in abdomine , illibata ceteroquin reliqui totius corporis sanitate, hunc morbum comitatur. ΡrOdest venae sectio, balneum tepidum, solventia, lae a lininum. Nocent e contrario aromatica, adstringentia. Uti ex idea ducluxionum ad nares, fauces vel pulmones patet. 6se ergo proximae colluvies aquosa, serosa, Iulleola. α) Uteri laXitas.

Moli sedes es in glandulis , mucosis lacunis, & arteriis ultimis uteri ac vagine. Di tinguitur a menstruis de coloribus, cum haec periodice redeant; a gonorrhoea nauisliebri dissicilius dis linguitur, attamen supra notas quasdam distinctivas recensuimus. Diagno sis: fluore albo laborantes aut non concipiunt, aut abortiuntur , aut debiles& cauochymicas proles generant; praeterea chronicus ejusmodi fluor i medicabilis em Facilis

395쪽

, 38 scillime curatur ille symptomatiens fluor albus, qui chlorosin comitatur. Symplomata sunt lassitudo continua, melancholia, coloris foedi, cardialgia, nausea, dolor lumborum, macies, febris hectica,

anasarca, eXulcerationes pudendorum. In cura adhuc notandum

I) eam methodum scilicet, quin caussim mali non corrigit, sed solum adstringentibus morbum aggreditur , periculosam admodum

esse.

2 Ρravam esse illam methodum, quae e ternis injectionibus scilicet adstringentibus utitur, neglecta cauta cognitionem. 3) Raro curari hunei morbum absque revulitone ad intestina faecta per repetitas leves atque rhabarbarinas purgationes. 43 In rebus subinde desperatis aquae minerales tam epotae, quam in balneum adhibitatae profuere. Gravidarum morbi. Morbi gravidarum dividuntur in eos,1 qui statim a conceptione aceidunt, et in eos, qui utero in tumorem jam sub - crescente, &Stoli. Pran T. IL

396쪽

3 in eos, qui circa ultimum gravidita.

tis tempus assiciunt.

Morbi qui statim post conceptionem sese

manifestant, sunt varia sympto muta liylterica, quae inter praecipue sunt nausea , vomi-turitio, vomitus , animi deliquium. Oriuntur hae assectiones ab inus linato liquidi nervosi motu, ab inexplicabili inuistione uteri, nervo im systema assieiente. In tali nausea aevomitione Vere hysterica a solo motuum vitio pendente, pulchre sese opium gerit, pauca dosii cum pauxillo aquae cinnamomi , vinirlienani, vel syrupo limoniorum degluti tum, vel paucae laudant liquidi Sydenhanai guttulae cum liquore anodyno, vel spiritu nitri dulci propinatae, quale remedium exempla saepissime

comprobant. In hac nauseae, vomitionum specie, quae a Poringio recte cum vomitu navigantium comparatur, conveniunt etiam lenia aromatica, stomaehi ea, e. g. men tha , HuS-que praeparata, nuX mOschata &c. juvat insuper scuta stomachica adplicare. Iisdem remediis anxietates, levia animi deliquia, odon-talgia, vertigines, appetitus depravatus & quaeque alia hysterica symptomata primis gravi. ditatis diebus ac septimanis curantur. Morbi, qui utero jam sese expandente oriuntur ple rumque pleihorae, ae humorum OrgasmO, Ob

397쪽

menstrua retenta' & uterum prementem debentur, suntque nausea, vomitus, scilicet, dolor capitis , dyspnoea ; tumor dolorque mammarum , haemorrhagia uteri & narium. Hisce morbis medentur venae sessiones, blanda acida, succus citri, spiritus acidit dulcificati, tincturae vitriolicae, que condensando

fluida , calorem, orgasinum ac rarefactionem inhibendo agunt, neutiquam vero Conveniunt modo Optata aut aromatica. Chilodii tamen

vomitus, qui modo a plethora & sanguinis Orgasmo provenit & cui venae sectio & dice.

ta refrigerans conueuit, his adhibitis non su-drutur, tandem erit ad optata confugiendum.

Hoc enim in casu spasmi hysterici plethorae

complicati sunt, ut ideo dupla medela requiratur. Ad morbos, qui ultimis graviditatis mensibus infesti sunt, pertinent pariter vomitus , Cedem a pedum; labia pudendi sedem a- tota, crura Uaricosa, hemorrhoides, spirandidisti cultas, alvus pertinax; urinae suppressio. Symplomata haec non jam a plethora oriri solent, cum laetus grandior jam factus plus nutri. menti deposcat, atque adeo parum superflui sanguinis relinquat; potior ergo harum assectionum caussa est uterus valde distentus, &undique premens. Sie vomitus excitatur ex eo, quod uterus assurgens ventriculum fur

B l, et sum

398쪽

sum urgeat, ejusque fibras motrices hac ratione ad contractionem sollicitet, juvabit tune sola moderatissima diaeta. Opiata aut aromatica male hic adplicantur. Reliqua symptomata suis quaeque remediis palliantur.

Ab ortus. Ab ortus peculiarem tractationein meretur, licet is quocunque tempore fieri possit,

tamen si a secundo mense ad septimum usque contingat, proprie abortus Vocatur. Mense septimo & consequentibus partus immaturus audit. Est autem abortus excludi scelus immatura. Ρlerique abortus fiunt sine caussa violenta eXterna , quando menstrua tertia vice evenire debuissent , si nulla adfuisset graviditas. Caussὰ tunc sola est uteri pletho. ra , quae in inerUmentum parvuli scelus nondum absumitur, quaeve ideo vasa, quibus chorii superficies ad uterum ligatur , nimium replet , diducit & dehiscere fauit. Cassi e

aliae sunt praeexistens laxitas in fibris uterinis quacunque ratione inducta, vel frequentibus partubus, diuturno suXu lochiorum, menstruorum, quore albo. Fabrica tenera lAxaque totius eorporis eum generis nervosi mobili

399쪽

tate ac sensibilitate. Uterus inflammatus, ulceratus, Vulneratus, convulsus. Morbi partium utero Vicinarum , Vesiacae praeprimis &intestini resti, iisque praecipue, qui ualidos dolores sibi junctos habent, & uterum ob locorum vicinitatem in consensum trahunt. Sanguinis nimia copia ad uterum determinata memdicamentis emenagogis, diu reticis, saltu aut alio immodico exercitio. Foetus in utero mortuus. Dolores colici graves, dysenteria, diuturna & exhauriens diarrhoea aut sponte enata aut catarrhis inducta. Vomitus. Tussis valida, frequens & valida sternutatio, contusio aut lapsus proclivis, subita brachior umelevatio. Ira & terror praecipue. Cougo ergo proXima, est musculorum ab dominalium ae uteri convulsio ab irritatione praegressa. Symplomata sunt: liaemorrhagia uterina, primo lentior dein copiosior ob avulsione inpiquentae particularem Vel totalem ab utero, dolores lumborum & abdominis ad pubem tendentes , sub quibus per intervalla gravius redeuntibus foetus excinditur. In cura duplex aegrotae status bene distingui a medico debet, scilicet utrum avulissio placentae facta jam sit, vul utrum solummodo isset. uodsi cruor floridus magna copia

400쪽

39opia, intra breve tempus, sub intensissimis doloribus prorumpat, & grumos adeo secum vehat, orificium uteri exploratum deprehendatur laxum , certissime scimus, placentam ab utero secessisse abortumque esse inevitabilem. uodsi placentae nova 'cum utero conneXioeXtra Omnem artis potentiam locata est, ju-Vat tunc potius mistam facere omnem inanem operam declinandi abortus, & quantocius mil-nu foetus exclusionem promo vere, nullis etiam

doloribus praesentibus, qui viribus cum sanguine exhaustis fatiscunt & cessant. Qua de re consulendus Mauriceau aliique. Nil vero in hisce cassibus damnosinis, quam si una eum adstringentibus, pro minuenda haemorrhagia forte praescriptis, optata porrigerentur, quidquid ab auctoribus bene multis alias dicatur; quoniam nullam haemorrhagiam directe sistunt, sed potius augent. Longe vero aliter se res habent, isque secundus status est, quando scilicet in gravida quocunque gestationis tempore dolores in lumbis aut osse sacro versus

pubem vergentes cum eX tremorum frigore torminibusque ventris veri constus ad aboristiendum adsunt, nullo adhuc sanguine sese manifestante; aut quando fluxus sanguinis parcus est & placidus, ex virginae vasculis saltem prorumpens,orificio uteri exacte adhuc claui .

SEARCH

MENU NAVIGATION