장음표시 사용
341쪽
DE MORBIS MULIEBRI B. LIB. II. 329 siccato haec , donec in pastillos formari positant. Deinde domi liccato , sursum in fumum suspensa, atque hoc tam diu, donec testacea fiant, ut
inter terendum non adhaereant, postea tic utere.
Reponito autem in loco humiditatem nullam habente. Alius. Spodium , chalcitidem aceto albo subigito , deinde factos inde pastillos si cato, ' ubi oculum subintire Vole S , quam Optime terito, & vino veteri dulci concale Facito.'d argemon oculi ulcus. Populi nigrae lachrymam , lac muliebre misce, ac utere. Si ocul US lachrymetur, & dolo mi VeX et , mali punici dulcis succum expressum in aereo Vase coquito , ut niger fiat instar picis. Si Vero aestas fuerit, ad solem exponito, deinde liquidum sublinito. Si vero dulci lachryma fluat oculuS , quum UVafuerit alba , valde matura , & gracilis in Vite, decerptam eX primito , ac excolato, deinde in solusiccato, & ubi siccus factus fuerit succus, deradito, & aeruginis dimidium obolum Attici ponderis admisceto. Deinde hoc sublinito. Ρulvillus inspersilis. plumbum , & spodium
aequiS partibus, myrrhae decimam partem, succi papa Veris parum , Vinum Vetus , urida tere , acutere. Alius. Accipitur scoria, sive recrementum plumbi , & spodii tertia pars , ' ceruiliae tertia, & chartae ustae tertia , & myrrhae parS
Si pilos ex corpore eX stirpare Voles , Vitis lachrymam cum oleo illinito. Si vero etiam circa oculum tollere velis, evellito, R illinito λ cum tenui cuticula discedet, A locus rubicundus , ac boni coloris erit. Ad intestinorum levitatem. Lentes, ac triticum
recens , duarum choenicum mensura, aqUa m
342쪽
33o HIPPOCRATES cerato, & ubi mollia facta fuerint, in pila, aut
mort rio fortiter conterito, deinde aquae heminis sex adfundito, ac fortiter commoveto, & ubi purgamenta discesserint, in ollam infundito, &modico melle adfuso coquito , & valde cocta torrefacito , ac edenda praebeto. Si vero sitierit, vi-1ium vetustissimum bibat, atque hoc utatur , dO- nec sanus fiat. Ad gravedinem. Si quis gravedinem habeat, myrrham tritam , admixto melle, linteo excipiat,& nares confricet.
Infusum sedis pituitam ducens. ThapsiM pο- tionem , & uvas pallas quadraginta, aut grani cnidii, aut craestri potionem sumito, & mellis dimidiam heminam, ac olei tantumdem admis. ceto, & aqua marina diluito , in qua furfures cocti sunt, aut ptisana, donec pinguis facta fuerit. Aut adipem betae succo admisceto, & nitri drachmas decem. Aut salis heminam plenam aquae
Si vero bilem ducere voles, succi silphii potionem , elaterii drachmam unam, & dimidiam, colocynthidis drachmam terito, & iisdem , quibus prius , diluito. Si autem vehementius ducere Velis, cucumeris sylvestris internam partem quarta drachmae parte in dimidia aquae hemina macerato , & per sedem infundito & si in egressu mordeat, ptisanae succum postea infundito. Aliud. In lacte asinino, aut in betae succi heminis trihus internam cucumeris sylvestris partem macerato , & salem, mel, ac oleum admisceto, & postea ptisanae succum infundit . Aliud. Colocynthidis drachmam terito, & in lacte afinino macerato , eademque misceto. Aliud. Cucumeris sylvestris interioris drachmam, elaterii potionem, salis quantum digitis adprehendi potest, mel, Oleum, aqua
343쪽
DE NATURA MULIEBRI. 33 Imarina diluito. At si stercus educere Voles, nullum pharmacum bibito , sed aliis utere. Infusum ad sivsenteriam. Punici dulcis malicorium 1n vino ad dimidias coquIto, Sc Olet quaI- tam heminae partem admisceto, & thuris quartam drachmae partem. Aliud. Unguenti ros accidimidia hemina, ptisanae succus , aqua marina cocta. Aliud. Veratri potiones duas tritas in a iudedimidia hemina diluito , & olei tantumdem adfundito. Potio. Mala cotonea dili ecato , & in aqua macerato , & ubi aqua odorem acceperit, bibendam dato. Alia. piliante farinam in congium aquae Ianidum, coquito, donec pinguis fiat. Alia. Mala concita liccata, & favum mellis in aqua macerato, ac simul terito, & ubi sub dulcis facta fuerit, excolato, & apii folia injicito. Alia. Uvam passam albam, & cylaminthen, & favum mellis in aquam mittito, ac terito , donec aqua sub- dulcis fiat.
Pene ad verbum idem est cum modo dictis libris de morb. mul. Morbi innumerabiles , nd Guidioni vi morem. Videas hic o nuiuo oris re eri mutatum situm,
344쪽
HIPPOCRATE scatam, per infultos casus, G obturati0nem. N que parci0r eis medicamentorum farrag0 , ex triplici naturae regno sumt0rumin
E muliebri natura, haec dico. Maxime quidem numen in hominibus caussam esse ; postea vero ianturAS mulierum, & colores. Nam quae superalbidae sunt, humidiores sunt & fluidiores. Nigrae Vero duriores, acerhioresque , ac adit rictiores. Quae Vero vini colorem refer Int, medium quid inter utrasque habent. Sic autem Rin aetatibus contingit. Juvenculae enim humidi res sunt, & multo sanguine plerumque refertae. Aniculae vero sicciores, & modicum sanguinem habentes. Mediae autem medium quiddam interutrasque habent. Oportet autem, elim, qui haec recte tractare velit, primum quidem ex diis ordiri. Deinde mulierum naturas discernere , itemque aetate S, tempora, & locos, in quibuscumque degunt. Frigidi enim loci fluidi sunt. Calidi vero sicci stabiles. Initium autem faciam ab humido secun
Si aqua intercus in uteris oboriatur , menses pauciores, ac deteriores fiunt. Deinde repente deficiunt, & venter intumescit, & mammae si e cfiunt, & reliqua male habent. Et in ventre sibi habere videtur, & ex his cognosces, quod aqua inter cutem laborat. Sed Gin ore uterorum signi ficationem de se praebet. TangentibuS enim gracile adparet , & calor, & aqua ipsam corripit Quum autem tempus amplius processerit, dolor imum Ventrem, & lumbo S, ac laterum mollitu-
345쪽
dinem occupat. Hic morbus maxime fit ex ab ortu. Accidit item ex aliis. Quum sic habuerit , calida lavare oportet, & tepefactoria adhibere , donec dolor sedetur, pharmacum autem deors una purgans bibendum dare oportet , post pharmacum Vero Uteros bubuli itercoris fomento fovere , & postea medicamentum cum cantharide prae paratum adponere. Et interpolitis tribus diebus id, quod cum felle paratur. Una vero die inter- possita, per triduum aceto infuso colluatur; D siquidem Venter mollis, & acutis fiat, & febres sedatae fuerint, & menses prodeant, Uiro condormiat. Sin minus, rursus eadem facito, donec menses procedant, & aliquibus subdititiis utatur Intermediis autem diebus crethmi corticem bibat,& paeoniae grana nigra, & sambuci fructum, jejuna in vino, & mercurialem quam plurimam edat,& allium coctum , ac crudum, & cibis mollibus,& polypis, ac aliis mollibus utatur. Si Vero pepererit, sana erit. Si uteri ad hepar accesserint, muta derepente fit, & dentes conserit, & color niger fit, pati tur autem haec derepente , dum sana est. Fit autem hujusmodi affectio virginibus maxime antiquis , & viduis, quae juvenculae sunt, & pepererunt, ac Viduae manent. Quum sic habuerit,
depulsione per manum infra facta, sub hepate, aut sub pretecordiis fascia deligato, & aperto ore
vinum odoratissimum infundito. Et gra Ueolentia naribus adhibeto, ac sussito. Sub utero Vero bene olentia. Postquam autem resipuerit, pharmacum infra purgans bibendum dato, &lacusininum postea bibendum eXhibeto. Deinde uteros odoratis foveto, & medicamenta cum bupretii praeparata adponito. Postridie vero netopon unguentum. Intermissis autem duobus diebus, ute-
346쪽
ros cima odoratis colluito. Et postridie puleg1 uni adponito ; die vero una interposita, aromata su Lfito. Atque haec. quidem viduae facito. Virginem autem ut viro cohabitet, persuadeto , ad uteros vcro nihil adhibeto , neque pharmacum bibendum
dato, Verum conyetam , & castoreum in vino jejunae exhibeto , & caput odoratiS ne ungat , neque odorata olfaciat.
Si uteri prociderint , & foras egressi fuerint ,
calor habet maXime pudenda, & sedem. Et uriuna paulatim desiillat, ac mordet. Haec patitur , si ex partu progressa Viro condormierit. Quum autem sic habuerit, myrti baccas, & loti ramenta in aqua coquito , & aquam per noctem sub dio exponito , & pudenda cum eo decocto quam frigidissilia , perfundito , & eadem trita pro cat plasmate adhibeto, postea bibens aquam lentium,& mel, & acetum, donec uteri fuerint elevati, vomat. Et lectum a pedibus altiorern facito, Rgraveolentia sub pudenda sussito , odorata vero sub nares. Cibis vero Utatur mollissimis , ac frigidis. Et vinum aquosum album bibat. , Ne lavetur autem , neque cum Viro dormiat.
Si vero penitus ex pudendis exciderint , dependent , vellit scrotum. Et dolor corripit imum ventrem , & lumbOS, & quum tempus processerit ,
ad locum redire non Vulunt. Morbus autem cor
ripit, quum ex partu progressa uteros doluerit, aut cum viro in puerperii purgatione concubuerit. Quum vero silc habuerit, frigefactoria ad pudenda adponere oportet, & quod foris est deputagatum , & cum Vino nigro, in quo malum pUnicum coctum est, ablutum, intro detrudere. Deinde mel, & resinam mina infundere. Decumbat autem supina pedes sursum extentos habens,
postea spongias imponito, & ex lumbis deligato.
347쪽
Quum autem si c habuerit, a cibis quidem absti-Hent, potu vero quam paucillimo utatur, donec septem dies praeterierint, & li quidem sic ingredi voluerint, bene habet. Sin minus, summas uteri oras deradito, calefacito, abluito, ac Cerd-to picato illinito, & adligata ad scalam muliere, scalam juxta caput pulsato , & uteroS cum manu intrudito, pollea crura ipsius alternatim colligato, & sic per diem, ac noctem sinito, & modicum ptisan se succum frigidum dato, aliud vero nihil. Ρoltera die decumbenti cucurbitam quam- maximam ad coXendicem adtigito , & multo tempore trahere linito; postquam Vero detraxeris, ne scarificato, sed reclinatam sinito, &nihil aliud, quam succum exhibeto, donec septem dies prseterierint. Si vero litiat, aquam dato frigidam quam paucissimam. Ubi vero septem diei praeterierint, cibis mollissimis, ac pauciis mis utatur. Si vero Ventrem exonerare velit, Hecumbens
exoneret, doneC quadraginta dies prcaetereant, poll- ea iurgat, & pulicissime obambulet, & ne hi vetur , sed intra pudendum graveolentium sumtum admittat, & modica edat. Si uteri adglutinati fuerint , incumbunt, & si contigeris, videbis locum durum sub lateris mollitie , & dolor corripit imum Ventrem, & laterum mollitudinem, & lumbos, & in crura dolor
irruit, eaque CX tendere non potest. Saepe Vero etiam suppurantur, & linamentis inditis curatae, ac fluentes moriuntur, ii non usseris, aut secueris. Quum autem sic habuerit, pharmacum infra purgans bibendum dare oportet, & multa calida lavare, ac io Vere & quum recens lota fuerit, jubere , Ut adi ea manu, cum cligito OS Uterorum abstrahat, o myrrham caloni in sulfiat. rosaceo adfuso. Libat autem paeoniae grana nigra
348쪽
in coxam sanam decumbat, & adponat. BRUCR-rim unguentum , aut oleum album ad coxam sanum ; & edat allium plurimum, & crudum, Acoctum, & succum sorbeat, & cibis mollibus uta-
tur. Postquam autem dolor quieverit, abduceSeuntem super sanam coxam, postea Vero fomentum ex Urina adhibeto , lauro inspersa, & a s mento Cyclaminiam adponito. Postera die lotae suns tus ex aromatis adhibeatur. Caeterum ex hoc morbo maXime steriles fiunt. Si complicatum fuerit os uterorUm, menseS Non prodeunt. Si Vero prodeunt, pauci, ac praVi sunt.
Et ubi cum viro coit, dolet, & dolor imum Ventrem tenet, ac lumbos. Et si contingat digitis , ct Os requirat, non est manifestum. Quum sic habuerit, urina humana foveatur, & post fomentum lenticulae decocto lavetur, & postquam lota fuerit, uteri unguento Egyptio foveantur. Et si odor ad nares adscenderit , spes est ipsam sanam fore. Et quum dormire Voluerit, Ψgyptium oleum in lana subdat. Postera vero die consideret,au magiS correcti sint uteri: postea odoratis fo-Veto, & purgatoria, quae non mordeant, subditito, & post subdititia medicamenta, pari mensura aceti ad aquam admixta, eluito. Quum autem
menses prodierint, jejuna, R illota, & sussitacum Viro coeat. Maxime vero hoc morbo stertiles fiunt. Si uteri ad coxam decurrerint, & menses non procedunt, & dolor ad imum ventrem accedit,
ct ad lateris mollitiem, & digito contigeris , deprehendes os in coXa. Quum ita habuerit, calida lavato, D ullia plurima edenda dato. Et laco villum purum bibat, & postquam lac purum eX- hausit, fomunto adhibito, postea pharmacum infru
349쪽
tra purgans exhibeto. Quum autem purgata futarit, rursus uteros foveto ex foeniculo, & ablinathio permixtis. Ubi vero recens fota fuerit, os
cum digito abstrahito , & scillam adponito, Interpolita die , pollea id quod praeparatur cum narcidino adhibeto. Si vero tibi purgata esse vi la fuerit , ne topon adponito , & postridie ro
face uim unguentum. Caeterum prima metistium decurrentium die ab adponendo celi ito, postera vero
incipito, ubi defecerint. At iii mensibus , si quidem sanguis eruperit, fatis est; sin minus, cantharides quatuor bibat , pedibus, & alis, ac capite rejectis , & pzconiae grana nigra quilique, Asepi ae ova, & apii semen , cum vino. Et si dotator habuerit, & urinae stillicidium vexarit, in aqua calida deiideat, & aquam mulsam bibat aquosam. Si vero a prima non fuerit purgata, rursus bibat, donec fiat ; postquarii autem purgatio
decurrit, jejuna cuni viro coeat. In purgatione vero mercurialem edat, Sc polypo S coctos, & ci his mollibus utatur. Liberabitur autem a morbo, si in ventre habuerit. Si ex partu non fuerit pUrgata, tum et Venter,& crura, & rigor, ac dolor imum Ventrem, aClumbo S tenet. . Quandoque etiam ad viscera adscendit, & animo linquitur. Atque haec patitur, incipiente morbo; progreisu vero temporis cavlefaciei partes rubescunt. Quum igitur sic habuerit, fomento uteris adhibito, cycluminum adponito. Bibat autena medicamentum cum taeda PTM- paratu na, donec fluxus fuerit commotus. Ad os vero Uterorum adipem anserinunt illinito, & myrrham, & relinam tepidam, A quam maXime deambulet ante cibum mercurialem cocta in edat,& asium, ac porrum ; & brassicae succum sorbeat,& cibis mollibus utatur, & magis marinis, &Priuc. Art. Med. Tom. III. Υ
350쪽
HIPPOCRATES calida lavetur. A pinguibus autem, & dulcibus abstineat, donec sana fiat. Si uteri pituita impleti fuerint, status oboritur,& menses albi pituitosi superveniunt. Aliquando etiam sanguis tenuis pelliculis plenus, & prae humiditate cum Viro coire non vult, & pallida, ac tenuis fit. Interrogare igitur ipsum oportet, an quod fluit , mordeat, & exulceret, & si non mordeat , pronunciare a cerebro fluxum esse. Si vero mordeat, a Ventre. Si quidem igitur a ventre fuerit, a lenticulae decocto Vomat. Deinde Veratro purgato, postea idem in nares immittito. Postia quam autem superior Venter tibi purgatus esse videbitur, pharmacum infra purgans bibendum dato. A cibis autem pinguibus, ac dulcibus abstineat. Acres autem exhibeantur Velut commodi,
nisi pudenda fuerint eXulcerata, praestant autem frigidi. Et modice lavetur , non tamen calida , neque caput. Jejuna Vero bibat hypericum, semen apii, salviam, in Vino aqUoso. Quum a1Item cessaverit fluXUS, cum succo grossorum eluiuio , & postea acerbis colluito. Est autem morbus graViS. Si uteri inflammati fuerint, menses omnino non
prodeunt, aut praVi, & pauci. Et quum jejuna
est, vomitus ipsam corripit. Ubi vero quid ederit, vomit cibos, & dolor imum ventrem, ac lumbos habet, & animi deliquium invadit. Venter autem aliquando durus, aliquando mollis est,& inflatur, ac magnus fit, & putat se in ventre habere. Si Vero contigerit , plenitudo illa
vacua fit. Huic Usque ad decimum mensem tumor paulatim aligescit, velut in ventre habenti. Ubi vero decem menses praeterierint, Venter Aqua
impletur, & umbilicus eminet. Et si digitum ad- moVeris, os uteri gracile, & collapsum compe-