Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

DE NATURA MULIEBRI. 379gato , foveto. Violze albae semen, aut radices in Aqua coquito, & cum aqua furfures tritici lubitagito , ac panem formato, cum quo calido in linteum involuto, foveto. Serpyllum in aqua CO-quito , & furfure triticeo in aquam conjecto ,

eodem modo i Veto . Spongias calefacito, tu adhibeto, & cum mollibus lanis, & panniculis laneis, & vasis testaceis aqua infusa, ec ut taculis eodem modo. R decoctionibus in utres infulis,

Purgatorium. Si mulierem parere non potentem, facere Velis, ut prpegnans fiat s considerare oportet in mensibus, an biliosa, aut pituito fast. Cognosces autem hoc, arena tenui sicca ad

solem conspersa, & quum menses prodierint sanguine super arenam in sole effuso, ita ut ipsum siccari sinas. Si enim biliosa fuerit, sanguis super arenam siccatus, pallidus fit. Si vero pituitosa,

velut mucus existit. Horum igitur, Utrum tandem fuerit, ventrem purgato, sive sursum , sive deorsum purgatione opus habere visa tibi fuerit, postea paucis diebus tuterpositis, uteros purgato. Uterorum fomenta. Si duri fuerint Uteri, iunon concipiat, Vinum quam jucundillimum cum pari aqua temperatum , trium semicongiorum Atticorum mensura , & foeniculi radices , & semb. nis foeniculi quartam partem , & unguenti rosacei semiheminam, haec in vas novum fundito, Muinum adfundito. Vasis autem Operculum peI- forato , R imposita arundine foveto. Arundinem Vcro cum operculo tollito. Si enim sine operculo abstuleris, exuretur. Postquam autem fota fuerit, scillam adponito , velut infra scriptum est. Adponito autem, donec dixerit molle, & amplum esse uterorum osculum, & si quidem exulcerata

fuerit & pullulze in purgatione fuerint, si summa

392쪽

labia ulcerata fuerint, anisum, & adipem anserinum in rosiaceo oleo terito, R in lana invol-Vito, & accepta carne bubula, magno pedis digito crassiore, sex digitorum longitudine, ipsam pharmaco illinito, & lana exceptam involVito,& ad extremam carnis partem , quae fora S spectat, filum ad ligato, & reliquam in uteros induto , ubi est ulcus. Mensium purgatoria. Si non procedat menstrua purgatio , cucumeris sylvestris internam partem pondere trium obolorum, & artemisiam herbam, & thuris obolum terito, & admixto melle in lana involvito, L ad os uteri adponito, quinquies in die hoc facienS. Aliud. Vitem viridem terito , & melle admixto, lana excipito, & eodem modo adponito. Aliud. Cupressi fructum, & cucumeris syl-Vestri S internam partem, & thus terito, & melle admixto, lana excipito, & eodem modo subdito. Aliud. Cupresii fructum, & thus terito, &melle admixto, lana excipito, ac subdito. Aliud. Abrotoni obolos tres cum melle lana e cipe , ac subde. Aliud. Elaterii obolum, & myrrhae obolum terito , & cum melle lanae involvito, ac subdito. Ρurgatorium , si mulier non concipiat. Tauri

urinam collige trium heminarum mensura. Deinde artemisiam herbam, aut parthenium, aut adinΠ-

tum , & laurum viridem, & cedri ramenta simul contunde. Deinde in effossa scrobe carbones accende, & imposita olla urinam tauri infunde,& contusa in mortario adjice, postea sellam cir- Cum pone, & artemisiam herbam, aut hyssopum, aut origanum impone, & muliere super laetaec collocata , donec sudet, fove. Ubi vero sudarit, lavasum calida, & in lavacrum artemisiam, & laurum

393쪽

DE NATURA MULIEBRI. 38 Iimmitte. Deinde subdititium medicamentum ad hibe. Aut artemisiam, aut bulbium in vino albo tritum lanae in Volutum subdat. Fhec ad tres dies faciat, & deinde cum ,Viro dormiat. Subdititium pharma una ad conceptum facienS Ex nitro, & thure cum melle glandem formato.& adponito. Aliud purgatorium molliens. Caricam coquito, donec granula abjiciat, & hanc exprelsam, levis

fame tritam in lana cum rosaceO Unguento adponat. Aliud acrius. J rassicae, rutae pareS portioneS te

re, ac Utere eodem modo.

Aliud molle, & purgatorium. Medullam anseris, aut bo Vis, aut cervi, magnitudine fabae, adfuso unguento rosaceo, & lacte muliebri, terito, Velut molle pharmacum teri solet, deinde ex hoc os uteri illinito. Aliud tepidum purgatorium. Anseris medullam magnitudine nucis, resinae lentissimae aut terebinthinae magnitudinem nucis. Haec in unguento ad lentum ignem liquefacito, & Velut ceratum facito, & deinde ex hoc tepido os uteri illinito,& pectinem madefacito. Aliud detrahens purgationem & sistens. Paeoniae grana nigra aut rubra, tria aut quatuor in vino trita bibenda dato. Si vero magis detrahere VO-leS , grana nigra eodem modo trita bibenda

praebeto.

Aliud purgans ac detrahens. Lauri baccas ad summum viginti, & seselis dimidium acetabulum, cum vino trita bibat. Aliud. Tauri fel, trium dimidiorum obolorum Atticorum pondere, in vino jejunae bibendum dato. Et efformata quoque ex ipso catapotia devoranda dato.

Aliud. Farinam recentem, myrrhae Obolos tres

394쪽

croci tantumdem , castorii obolum , haec cum unguento rosa eo trita adponat.

Aliud purgatorium. Semen urticae, & malvae succum, cum adipe anserino tritum subdat. Aliud. Si non purgata fuerit ex partu, floris farinae quantum tribus digitis comprehendi potest, coquito, & melle adfuso , Ventri velut cataplasma imponito, & bibendum dato. Aliud, quod utero S aperit, & purgat. Cantharides quinque aceto albo adfuso terito, &cinon

valde liquidum pharmacum facito, sed ut digitis effingi posiit , & de ficu alba pingui, sine granulis & pelle, duplam cantharidum partem dis-rnisceto , R efformatam glandulam tenui lana involutam subdito. Aliud. Si ex partu non fuerit purgata, trifolium in vino albo bibendum dato : hoc etiam menses educit, & fetus expellit. Aliud purgans uteros. Quum puero immortuo sanguis intus manserit, colocynthidem sylvestrem in melle tritam delingat, aut subdat. Aliud sanguinem purgans. SangUinem eX Uteris expelles , si viol9e athze semen tritum, vino dilutum , bibendum dederis. Aliud , quod similiter sanguinem ex Uteris e pellit. Rhois seminis, quum rubrum fuerit, grana viridia triginta terito , & rosas caninas rubras, rubicundo ex ipsis delecto , in vino bibenda dato, quum sanguis eruperit. Aliud purgatorium. Si menses non ad paruerint , styracem & origanum teribo, commisceto,& adipe anserino adfuso adponito. Aliud, quod subditum uteros purgat, RC UUacuat. Absinthii radicem tritam cum melle, cum

Oleo adponito.

Subdititia uteros purgantia , aperientia, &

395쪽

DE NATURA MULIEBRI

aquam ducentia. Scillae frustum longitudine sex digitorum, & digiti parvi crassitudine accipito & de hoc duos digitos circum deradito ac levi a to,& reliquum lana sordida involvito, eam vero partem , quaz circumrasa est, ad os uterorum subacillam , per diem ac noctem adpositam sinito Postquam autem lavit & abstulit, aqua odorata col

luatur.

Aliud purgatorium molle, quod aquam & ni tuitam ducit, & pallidos ac subcruentos menses. detrahit , ii non diuturni fuerint, & os emollit Unguentum narcisimum, cuminum quod edimus myrrham , thUS , ablinthium , cupressum , salem ro1aceum oleum sumito. Et de aliis quidem sin gullS congrum accipito , narcissini vero partem quartam, & omnia in glandem efformata, aucrudi lini lintea excepta subdito. Aut linteum t nue Pannae circumdato ac deligato, & in oleo albo aegyptio tinctum adponito, & tota die ad- politum sinito. Deinde ubi lavit & abstulit. auria odorata colluatur. I

HIPPOCRATIS

LIBER

DE STERILIBUS.

Multa ad verbum exseripta ex libris muliebrii in pauca uous habet UDirutaria, experimenta uda gu ceuiam cstucepti uem JUoug.

396쪽

384 HIPPOCRATEsDΕ his quidem , quae accidunt mulieribus in singulis adfectionibus, prius dictum est.

Nunc autem ostendam, ob quas caussas mulieres omnino steriles fiunt, & cur non pariant, antequam sanentur. Caussam vero hanc esse dico: si os uterorum omnino aversum fuerit a pudendo, non concipiunt. Νon enim suscipiunt uteri genituram , sed stiatim foras exit. Contingit autem hoc etiam, si parum distortum fuerit os uterorum praeter naturam a pudendo. Et si omnino conclusum fuerit os uterorum, neque sic susci- , piunt. Neque si recen S conclusum fuerit magis, quam oportet. Singula Vero relata manifesta sunt. Etenim si omnino aversum fuerit, aut conclusum, menseS non prodelint omnino, aut prodeunt violenter cum morbo , si sanguis coegerit Uteros pro more conVerti. Et si purgata fuerit mulier, aliquando os uterorum ipsi a pudendo avertitur. Si vero parum distortum, aut recens conclusum fuerit, prodelint quidem menseS, prodeunt autem Violenter , & paulatim per multos dies. Haec autem omnia manifesta fiunt, si sie

habent contingenti mulieri, & si horum aliquid

fuerit, curata mulier fecunda fit. Quandoque etiam sua sponte. Haec autem singula cur fiant, dicetur. Dictum autem est & in muliebribus

morbis.

Si leves fuerint uteri. Contingit autem hoc& ex natura quibusdam, & si ulcera innata magnas cicatrices reliquerint. Si leves igitur uteri fuerint, mulier in Ventre non concipit. Nam genituram suscipiunt quidem uteri, si non alia aliuqua caussa obstiterit, non autem concip1unt, sed

semen foras emittunt. Hoc autem maxime clarum fit contingenti, & si interrogetur, an aliquando ulcera in uteros ipsi Oborta fuerint, menses

397쪽

LIBER DE STERILIA Us 8 vero sano quidem modo prodeunt in hoc moriabo. Verum talis plerumque incurabilis est , Ahaec caulla est, Ut in Ventre non concipiat.

Si ulcus in uteris factum fuerit ab adfectione quadam ex relatis, & non statim sanaturia, sed impurum factum fuerit, permanet Uictas ad multum tempuS, quemadmodum &id, quod in auro

existit ; & male olet mulier , & quandoque sanies male olens ipli ex pudendo fluit, & quamdiu sane ulcus habuerit, in Ventre non concipit . Non enim concipiunt uteri genituram. Huic autem menses sano modo procedunt. Verum ex contactu , & interrogatione maxime clarum fit de relatis. Curata vero fecunda sit, exigua tamen spes est.

Si quid ex mensibus in uteris remanens scis

suram, ac segmentum habeat, quod circa Osculum, aut paulo penitius calescat , & rui sus frigescat, neque lic in ventre concipit. Impedimeniatum enim hoc incumbens, genituram, qUO Oportet, transire non permittit. Et si quidem in principio curetur , sanescit, & fecit la fit. Si ver tempus accesserit, sterilis manet. Manifesta eth autem adsectio maxime ad contactum. Durum enim quiddam intus est. Si magis quam convenit, uteri hiarint neque sic praegnans fit. Non enim concipiunt: uteri semen genitale. Sed & hoc ad contactu nactarum fici, A menses acervatim prodeunt, Aper paucos dies. Fit autem & natura liccc adfectio, & a relatis morbis. Et si quidem a natura fuerit, incurabilis est morbuS ; sila minus, non

fani prodeunt menses, Utpote muliere 14on ex is

tente sana, neque sic priegnans fit. Non enim compingitur semen a sanguine morboso. Sed sanguis , qui a corpore morbosus descendii ,

398쪽

nituram serosam facit. Seros a Vero facta genitura , tempore modico, aut multo, foras progreditur una cum sanie. Atque hoc ex corpore mulieris, & ex mensibus manifestum fit. Prodibunt enim ipsi menses, velut dictum est, sive biliosa, sive pituitosa, sive aquosia fuerit. At brevi curata fecunda fit , sin minuS , non. Si vero mulieri menses non prodeant omnino, aut ab omnibus relatis, etiam sic non concipit. Venae enim sanguine plenae genituram non suscipiunt, & in uteris aliquid inveterati sanguinis inesse necesse est, quod genituram nutriri prohibet. Si vero pauciores quam debeant, menses prodeant , neque sic praegnans fit ; caussae vero in priore morbo relatae sunt; fit autem hoc manifestum ex interrogatione, & si quidem a natura pauci menses prodeunt, incurabilis est. Si vero ab adfectione aliqua ex relatis, brevi curata, fecunda erit

Si plures , quam debent, menses mulieri prodeant, neque sic in ventre concipit. Uteri enim, sanguine evacuato, genitUram non concipiunt prae debilitate. Si vero etiam conceperint, sanguis multus derepente in utero S mulieris descendens, genituram suffocat. Manifestum autem ' hoc est

ex mensibus , qui multi prodibunt. Et si quidem

natura mulier multos menses demittit, sterilis fit. Si vero non natura , sed ab aliqua ex relatis adfectione, brevi curata fecunda erit. Et si os uterorum ex pudendo exciderit, neque sic concipit. Nam os durum fit, & genituram non suscipit, & intumescit, & proptet ea in totum insecunda fit. Manifesta est autem haec adsectio ex eo , quod contingit. Et si non prodeant menses, velut debent, sed deorsum processerint in sedem, neque sic in ven-

399쪽

tre concipit. Manifestum est enim, quod os uterorum a pudendo aUersum est , aut conclusum , R ii quidem ad sedem aversum fuerit osculum , aut conclusum , curata secunda fit. Utrum quo Vero ex interrogatione, ac responsione manifes . tum sit. Si enim menses semper sic prodierint, clarum est, quod his morbus caussa est. Atque tot, ac talia mulieribus contingunt, propter quarnon pariunt, antequam curentur, & propter quae omnino steriles fiunt. Quare 'mirari mulieres non oportet, quando coeunt quidem, letoli autem Lepe pari Unt. EX perimenta , per quae indicatur, an praegnans fiet mulier. Si stognoscere Voles, an mulier praegnans fiet, butyrum S lac mulieris masculumulentis bibendum dato, & si1 eructaVerit , concipiet; sin minus , non. Aliud: Netopum modi cum lana exceptum subdat, & postea mane , ait quod subditum est, per os oleat, consideret, Asi quidem oleat, concipiet ; sin minus, non

Aliud. Cuicumque mulieri a subdititiis non valia de fortibus dolores ad articulos processerint, se stridor dentium ipsum habuerit, Sc vertigine adfecta fuerit , & oscitarit , huic major spes est, Ut praegnans fiat, quam ei, quae nihil horum patitur. Aliud. Caput allii integrum depurgatum, ad derasum, ad uterum adponat, & postridie vi dent, an per os oleat, & si Oluerit, concipiet; sin minus, non Aliud. Si cognoscere voles, an mulier concipiet; anisum in aqua tenuissimo tritu im bibat ac dormiat, & si quidem pruritus ipsam circa umbilicum corripuerit, concipiet, sin

Ρraegnantem mulierem, s non ex alio cognoLeas, eX hoc cognosces. Oculi videntur distracti. ac caviores, & candidum in oculis, albedinis

400쪽

HIPPOCRATES naturam non habet, sed lividius adparet. Quae in ventre habent, maculam solarem in facie habent, & postquam conceperunt, Vinum odio habent, & cibos aversantur, & oris Ventris morsu,

ac saliva plenae fiunt. Mel, & anisum tenuissime terito, deinde in aqua diluito, ac exhibeto, &dormire sinito, & si quidem tormen ipsi fiat circa

umbilicum, praegnans est , sin minus, non est. Post haec autem omnia, farinam bibat, & mel, ct origanum in vino, & oleo. QuaecumqUe in Utero habentes, maculam solarem in facie habent, femellam gestant. Quae Verohene coloratae permanent, masculum plerumque

gestant. Si papillae sursum conversae fuerint, mas. culum gestat. Si deorsum, scemellam. Accipe de lacte, & farina misce, & pastillum forma, & ad 1entum ignem assa. Et si quidem comburatur , marem gestat. Si vero diffundatur, semellam. Aut idem hoc lac super folia emulctum contemplare. Et si quidem condensatur, masculum gestat. Si vero diffusum fuerit, semellam.

Curationes ad conceptionem eXperimento cognitae. Si qua liberorum generationem eXpetat,

quae sine liberis sit, y si qua jam antea praegnans

fuerit, nunc uutem non pariat. Quum stomachus uteri durus fuerit totus, aut summa parte, εξ conclusus, ac non rectus fuerit, sed ad alteram coXam RVersus, aut ad intestinum rectum inclinatus, aut in se ipsum contractus, aut labium stomachi sibi ipsi incubuerit. Undecumque

igitur aut asper fuerit, aut callosus ; fit autem durus & a conclusione , & a callositate; his menses non adparent, aut multo pauciore S, aut pejoreS, quam Oportet, adparent, & per longius tempus. Et menses quidem juXta sanitatem corporis , S uterorum, exitum inveniunt. Itemque

SEARCH

MENU NAVIGATION