Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

421쪽

D E VIRGINUM NORBI s. qO9 veolentia fiat. Et postquam obambulare inceperit, sub istar gestet.

LIBER

DE VIRGINUM Μ ORBIS.

Breυis libellus. Fluxum uterinum phthoris triabuit, θ' se; et enae sectionem eumdem 1auat , perque venerem. Citatur ab auctore libri muliebritim, videtur ejusdem auct0ris 6se. ΡRincipium sit mihi compositionis eorum, qUM perpetua sunt in arte medica. Non enim podibile est morborum naturam cognoscere, siquidem artis eis invenire , nisi quis noverit naturam in indivisibili, ex qua in principio discreti sunt: primum de morbo sacro adpellato , R de adtonitis , sive sideratis , R de timoribus , ex quibus adeo fortiter pavent homines, ut delirent, R daemones quosdam videre se putent, ipiis infestos , quandoque nocte , quandoque interdiu , aliquando vero utroque tempore. Pothea ab hujusmodi spectris multi jam se strangulaverunt , plureS RUtem mulieres, quam viri. Est enim muliebris natura animi magis dejecti, ac imminuti. Caeterum Virgines nubiles , & maturae viro, hoc magis patiuntur, una cum mensium descensu ,

422쪽

guis in uteros conquit, velut effluxurus. Quum igitur osculum exitus non fuerit apertum, san guis autem amplius inquxerit propter cibos, Acorporis Rugmentum , tunc sanguis non habensemuXum prae multitudine resilit ad cor, A ad septum trans Versum. uum igitur haec repleta fuerint, cor fatuum fit, deinde ex fatuitate torpedo, postea eX torpedine delirium adprehendit. Quemadmodum quum aliquo longo tempore desidente, sanguis ex coxis, ac femoribus depressus, in tibias, ac pedes torporem inducit. A torpore autem pedes ad iter faciendum impotentes fiunt, donec sanguis ad se ipsum revertatur. Revertitur autem Celerrime, quum steterit in aqua frigida, quae ultra malleolos madefaciat. Atque hic quidem torpor facile cedit. Cito enim propter Venarum rediitudinem refluit. Et locus corporis non est periculosus. Ax ex corde , & septo transverso tarde refluit. Venae enim obliquete sunt, & locus periculosus, & ad delirium, ac insaniam paratuSQuum enim hae partes repletae fuerint, & horror cum febre ingruit, erroneas febres adpellant. His autem sic habentibus , prae acuta quidem inflammatione , insanit , prae putredine Vero clamat, prae caliginositate autem timet, ac formidat, praecompres1ione Vero Circa cor strangulationes parrat , prae sanguini. autem malitia, animUS moe- TU HS , dc unXiUS malum adtrahit. Sed & alium

horribiliter compellat, ct in puteos prosilire , ac incidere jubet, & strangulari, tanquana meliora sint haec, & omnem vitae utilitatem excedentia. Aliquando vero sine spectris, ac phantasmatis

Vol Uptas quaedam adest , ex qua mortem Velut

bonum aliquod amat ; postquam autem resipui

423쪽

DE VIRGINUM MORBIS. 6 II homo , millieres tum alia multa, tum pretiosis.11mas muliebres vestes Dianiae consecrant, a Vati-hus id jubentibus deceptae. Caeterum curatio, Ut hinc liberentur . est sanguinis detractio, sit nihil fuerit, quod impediat. Ego vero jubeo virgines, quum hujusmodi patiuntur, quam citillime viris cohabitare. Si enim conceperint, sanae fiunt. Si vero hujusmodi non adfuerint iplis simul cum pubertate, aut paulo post corripientur, nisi viro nupserint. At Vero ex mulieribus viro junctis steriles magis haec

patiuntur.

HIPPOCRATIS

LIBER

DE MORBO SACRO.

Lovge ab HIPPOCRATIS ingenio recedit opusculum , qu0d t0tuM in ratiociniis versat'r. Demonstrare satagit aucti0r, malum n0n a deorum ira oriri, sed a cerebri humiditate. Nuperiori in etiam temporum este putes , qu0d nimis accuratam Anatomes cogniti0nem ostendae in cerebri humani cum animalium cerebro , c0mparati0ne, demum naturam morbi ex cerebris ovium V caprarum incisis c0netur eruere. Venarum etiam satis ac A -

424쪽

412 HIPPOCRATES ratam dat descripti0nem. Set ema videtur sequi eo rum , qui a pituita V bile morbos deducunt. Aeremud cerebrum ponit venire. Dictio fusa V Asiatica. Passim a C JE LI o V aliis antiquis citatur.

Sacri morbi explicatio , nomen , natUra, subiectum, sedes, Cauta , insultus, symptomata , signa , curatio , ac multa problemat describuntur. CAΡUT I. lncrum morbum caeteris morbis neque diviniorem , neque s.cratiorem eqse , idque n0men tum ab imperitia V admirati0ne, tum a magorΠm, expiatorum, circulat0rum V 0sentat0rum scia pietate ortum habuisse.

D S moxho , quem sacrum dicunt , sc se res

habet. Νihil quicquam aliis morbis divinus aut sacratius esse mihi videtur ; sed eamdem ex qua reliqui morbi oriuntur, naturam habet Homines vero ex imperitia & admiratione ei 11 turam & causam diu iam esse censuerunt, quod nulla in re reliquis morbis sit similis. Et per consilii inopiam, quod morbum) non cognos.cunt, illi divinitatem asservant ; at perfacile parabilem curationis modum ei medentur : CXpiationibus enim aut incantationibus ab eo liberantur. Quod si propter admirationem divinus censeatur , multi morbi sacxi erunt , & non unus i

425쪽

DE MORBO SACRO. quemadmodum ego alios demonstrabo nihilnus admirabiles, neque minus prodigiosos nemo sacros esse existimat. Primum enim . Squotidianae, & tertianae, & quartanae ni minus sacrae esse , neque minus quam hic morbus a Deo feri mihi videntur, quamvis admirationem nullam habeant. Deinde vero insania laborantes homines, ac desipientes ex nulla manifesta cailsa, tum multa, tum simul intempestiva facere video. Vidi etiam multos in somno lugentes & vociferantes ; quosdam etiam suffocari , quosdam exsilire, & foras fugere, ac decipere, quoad expergiscantur ; postea vero sanos esse,& ut antea resipiscere, eosque pallidos ac debiles , atque triec non semel, sed Lepenumero. Aliique multi sunt & varii morbi, quorum quodque recensere, proliXa foret oratio.

Elilepsiae curati0nem a Magis expiatoribus ina

autem medicamentis persci. Neque Deum morbi huyris auctorem, neque morbum sacrum ese prodit stropulsesque expiati0nibus V incantamentis , preces , templa, V sacriscia Deo digna 'probat. MIlii certe videntur, qui primi hunc morbum sacrum fecerunt, ejusce esse homineS , quales nunc sunt magi , & expiatores, Acirculatores ac ostentatores quidam, qui se valde

pios ede, plurimumque scire limulant Hi quippe divinitate imperitiam suam obVelantes &PromoVentes, quum nihil haberent, quod Oh-

426쪽

latum prodesset, ne prorsus ignari esse proderentur , sacram hanc esse affectionem pronunciarunt. Atque additis idoneis rationibus tutam sibi curationem proposuerunt, oblatis eXpiationibus Si incantationibus, balneisque abstinere jubentes , & multis cibis ad hominum laborantium esum ineptis. Ac marinis quidem , mullo, melanuro , mugiit, & anguilla : hi enim pisces praecipue periculosi sunt. Ex carnibus vero, caprina , cerVina , suilla & canina ; hae namque

bus , gallo, turture, & otide, praetereaque his, quae valentistimae esse censentur. EX oleribus autem , melatha , allio, & cepa : nihil enim acre infirmo conducit. Vestimentum etiam nigrum

haud induere praeceperunt ; niger enim color

lethalis : neque in pelle caprina decumbere, neque eam geltare; neque pedem pedi, neque manum manui superimponere : haec enim omnias curationis ) impedimenta esse. Quae omnia divinitatis gratia addunt, velut amplius quiddam scientes, & alias causas proferentes , quo 1i convalescat aeger, ) eorum gloriae & si tertiae attribuatur ; sin vero moriatur, in tuto politae sint ipsbrum defensiones, & occalionem dicendi ha beant , se non in causa , sed Deos esse r neque

enim medicamentum aliquod edendum aut bibendum exhibuerunt ; neque halneis eXCOXerunt, ut in causa cite videantur. Ego vero censeo Lubucorum mediterraneam regionem incolentium, neminem sanum eise, quod caprinis pellibus &carnibus utantur quum neque stratum , neque Vestimentum , neque calceamentum aliud habeant,

quod non sit caprinum. Non enim alia ulla ipsis sunt pecora, quam caprpe & boves. Si autem

427쪽

DE MORBO SACRO. ς IS haec oblata n cometa morbum augent, & non con sta medentur, nullius sane Deus auctor est, neque expiationes juVant, sed quae eduntur, me

dentur . laedunt, numinis Vero VIS CVInescit.

Sic igitur mihi videntur hi, qui hoc modo hos

morbOS Curare aggrediuntur , neque Lacros ipsos esse, neque divinos arbitrari. Ubi enim talibus expiationibus ac tali curatione tollantur , quid vetat etiam aliis artibus similibus illarum, & dis cedere ab hominibus & accedere 3 Quare non Deus amplius auctor est, sed aliquid humanum. Quisquis enim lustrationibus, Sc magicis incan- tamentis talem affectionem abigere valuerit, is etiam aliis artibus depellet ; eaque ratione divina is penitus avertitur. 1 alia dicentes ac excogitantes , amplius quid se scire simulant, & homi nes decipiunt, proponentes his lustrationes, ac purification os ; quum multa ipsorum verba ad Diaum ac numen reserantur. Atqui mihi sane non de pietate verba facere Videntur, Ut ipsit putant, sed potius de impietate, & quod Dei non sunt : pietasque, ac divinitas ipsorum impia estae scelesta, quemadmodum ego docebo. Si enim lunam deducere, & solem obscurare , tempestatemque , ac serenitatem inducere, & pluvias, ac siccitates , & mare sterile, ac terram facere, Ralia hujusce modi Omnia se scire profitentur, sive ex sacrorum mysteriis, sive ex alia quadam professione , aut meditatione hanc potentiam jactent , qui talia studio habent, impii sane mihi

cile videntur, neque Deos esse putare ; neque sistat, quicquam posse, neque Ullum eXtremum malum facientes coercere. CUJUS rei gratia ,

quomodo non ipsis infesti sint Z Si enim homo

incantamentis, lic lacriticiis utens, & lunam detrahet.& solem obscurabit, es tempestatem i ac

428쪽

416 HIPPOCRAΤΕsserenitatem faciet, non utique ego horum quio quam divinum esse censuerim, sed humanum , si sane divinitatis potentia ab humana Voluntate superetur, Sc in servitutem redacta sit. Fortassis autem haec non ita se habent, sed homines , Victus indigi, multa & varia moliuntur, & Versute

Agunt, tum in alia omnia, tum in hunc morbum , in singulis affectionis speciebus causain

Deo adscribentes : non enim semel, sed multoties eudem ab ipsis commemorantur. Si enim capram imitentur, si balatum edant, si quae dextris partibus convellantur, Matrem deorum cRU-sam esse ajunt. Si vero acutiorem & vehetnentiorem sonum emittat aeger ), hunc equo assimilant, Sc Νeptunum auetorem esse dicunt. Si vero etiam aliquid stercoris emittat, quod sepe quibusdam contingit prae morbo coactis , HeCatCSEnodiae appellatio additur. Si autem tenuiuS& crebrius dejiciat , velut aviculae, Apollo NO-mius. Si vero spumam ex ore demitini, az pedibus calcitret , Mars causam habet. Qui CUΠ-que porro pavores Inoctu ingruunt, timoreS, deliria , proruptiones a lecto , terriculamenta , a

fugae foras, Hecates insidias esse dicunt, & he-

. TOum insultus, eXpiamentisque utuntur ac incantamentis, Ac scelestissimum ac impiissimum , meo sane judicio, faciunt numen. Expiant enim morbo correptos, sanguine δι aliis similibus sceleribus inquinatos , aut facinorosos, aut ab hominibus veneno infectos, aut qui scelestum aliquod facinus perpetrarunt, quos contraria his facere Oportebat, sacrificare , ac precari , Sc ad templa serentes, Diis supplicare. Nunc Vero hOxum quidem nihil faciunt verum expiant, &Partim expiationes in terra Occultant, partim

in mare projiciunt, & partim ad montes deferunt

429쪽

rimi , ubi nemo attingat , neque conculcet. Opollebat autem ea ad templa deferre, ac Deo

reddere ; si quidem Deus est auctor. Non tamen ego puto hominis corpus a Deo inquinari, sordidistimum a purissmo ; verum etiam si Contingat ab alio inquinari, aut quid perpeti , cupiet Utique a Deo purgari, ac purificari magis, quam inquinari. Deus itaque est, qui maxima ac scelerati filma peccata lustrat & eXpiat, refugium factus nobis ; ipsique terminos templorum ac delubrorum Diis de ligna mus , ut nulluS, qui non plaru S sit, CC s trunicendat ; Sc ingressi respergi- Ur, non Ut inquinemur: sed si quod etiam prius scelus habeamus , purificemur. Ac de eX-piationibus quidem sic se res habere mihi videtur.

p0tentia , G t0rp0r. Hic vero morbus nulla re divinior reliquis mihi esse videtur ; sed naturam habet, quam etiam alii morbi ; & causam, unde singuli gignuntur. Naturam autem illius Sc causam , ab eodem divinam feri, a quo Sc caetera omnia ; Asanabilis esse mihi videtur nihilominus quam alii, nisi jam multo tempore invaluerit, ut fortior sit medicamentis, quae adhibentur. Incipit autem velut etiam alii morbi secundum genus. Si en iniex pituitoso, pituitosus, ex bilioso, biliosus glagnitur ; Se ex tabido, tabidus , Sc ex lienoso, lienosus : quid prohibet, Ut cujus pater Se in Princ. Art. Me L Tona. III. D d

430쪽

ψi 8 HIPPOCRATES

ter hoc morbo correpti fuerint, eo etiam post rorum ) ac nepotum aliquis corripiatur Z Quum nempe genitura ab omnibus corporis partibus procedat , a saniS sana, a morbosis morbosia. Aliud porro signum magnum est, quod nihilo divinior reliquis sit morbis ; pituitosis enim natura Obomitur ; biliosis vero non accidit. Atqui si divinior sit reliquis, similiter omnibus morbum hunc incidere oporteret; neque inter biliosos ac pituitosos discrimen facere. Sed enim ipsis cerebrum, hujus affectionis , Ut etiam aliorum maXimorum morborum, causa est. Quo vero modo, R ex qua causa fiat, ego manifeste docebo. Cerebrum hominis , quemadmodum etiam caeteris omnibus animalibus , duplex est : medium autem ipsius dividit membrana tenuis. Quapropter non semper eadem capitis pars dolet , sed sigillatim alterutra, aliquando vero totum caput ) Sed &venae in cerebrum tendunt ex UniUerso corpore, multae & tenues ; duae vero crassie, altera ab

hepate Venit, altera a liene. Et quae quidem ab hepate venit, hoc modo se habet. Altera quidem venae pars deorsum tendit, per partes ad dexteram, juxta ipsum renem ac lumbum, ad internam femoris partem, & pertingit ad pedem,& vocatur Vena cava. Altera Vero sursum tendit per Venas dextras, ac pulmonem ; distribuitur autem & in cor, & in brachium dextrum. Reliquum vero sursum fertur per claviculam indeXtram cervicis partem , & ad ipsius cutem , ita ut conspicua sit. juxta autem Vero occultatur , atque hic finditur. Et crastissima quidem , ac maxima , ' valde cava ipsius pars in cerebrum desinit ; alia vero pars in aurem deXtram, quae venula tenuis est ; alia autem in oculum dextrum,

alia in ipsum nasum. Atque sic quidem Veinc ab hepate se habe*t. Tendit autem & a liene

SEARCH

MENU NAVIGATION