장음표시 사용
401쪽
LIBER DE SΤERILIBU s.' 389Juxta naturalem , ac justum modum, & a calore,& humiditate mentium, & stomacho non valde laeso. At genituram rursus non suscipit propter laesionem, quaecumque tandem impedierit susceptionem a stomacho non bene habente. Huic post fomentum toti corpori adhibitum , pharmacum bibendum dare oportet, & corporis purgationem
primum facere sive sursum & deorsum, live deorsum solum. Et si quidem sursum purgans pharmacum dederis, ante purgationem fomentum ne
adhibeto, sed postea. At fomento prius facto ,
pharmacum deorsum purgans bibendum dato. Si vero sursum purgante non opus habere Videatur, praemisso fomento, deorsum purgans bibendum dato. Quum autem corpus probe habere visum fuerit, postea fomentum adhibeto, ita ut uteros frequenter insidere facias in fomento, quod maxime conferre Visum fuerit. Injicito autem in fomenta, cupressi ramenta, & lauri folia contusa, & multa calida saepe lavato. Quum Vero recens lota, & fota fuerit, uteri osculum dilatato,
simulque dirigito, si opus fuerit, cum specillo
stanneo, aut plumbeo, a tenui auspicatus : dein docum crassiore, si admiserit, donec probe habere videtur. Tingito autem specillum in mollitorio diluto , quodcumque liquidum factum conferre videbitur. Specilla vero retro lata facito : deinde lignis longis adaptato, ac sic utitor. At vero hoc tempore in vino albo , dulci, quamsuavissimo, taedam pinguillimam in tenuia frusta concisam coquens , bibat, & apii semen contusum, & cumini AEthiopici semen, & thus quam optimum. De hoo jejuna bibat in Oderata copia per quot dies bene habere visa fuerit, & edat catulos pingues percoctos , & polypum in vino dulcissimo coctum ,
402쪽
num album insuper bibat, R ne coenet, & bis in die lavetur. A cibis vero hoc tempore abstitineat. Postea vero, si processerit secundum stomachum, & purgationem aliquam foras ostenderit , de potione aliquid bibat per unum atque auterum diem , & a specillorum usu cesset, & c e- lux uteros purgare subdititiis, & medicamentis. Cuicumque vero stomacho recto , & molli, Scfano, & probe habente, & in debito loco alto,
naenses omnino non adparuerint, aut paucioreS,& per amplius tempus, & non sani, morbum perscrutatus, quem uteri habent, ct an corpus etiam aliquid conferat, comperies caussam, a qua
praegnans non fit, & quurn quidem sic habet, curationem facito, adhibens id, quod convenit,s1 admiserit , curationem incipiens a fortibus, prout tempestivum esse videbitur, desinens autem in molliora, donec uterus probe purgatUS esse Visus fuerit , & stomachus consistere recte habens
in suffciente loco situs. Si vero a pharmaco, & a potione non proces serit, neque ubi ipsum bibit moderato tempore, a potione quidem hac cessiet. Quum Vero probe habueriis per usum specillorum os stomachi mollito , & ut hiet, facito, ad viam subdititio praeLtandam, tum a medicamentis suffumigabilibus , tum a mollitoriis. Postquam autem probe mollitum , ac sumtum esse videbitur, adpositis pharmacis uteri purgationem facito, donec probe hahere visum fucrit, incipiens a mollibus ad sortiora , desinens autem rursus in mollia odorata. Ρleraque vero ex fortibus medicamentis uteri CXulcerant, & prohibent, ne rectus consistat, Rprobe habeat ad genitvrze susceptionem , & ute-xum siccum faciunt.
Vcro mulier a pineuedine uteros sibi laeso
403쪽
LIBER DE STERILIBUS. Abresse putet ad conceptionem, adtenuato ipsam quammaxime, & ad reliqua gracilem facito. Vernum autem tempus optimum est ad conceptum. At vir non sit ebrius, neque vinum album bibat, sed fortius, uc meracius, & cibos edat fortissimos, & calida ne lavetur, & robustus sit, ac sanus, & a cibis abstineat, qui ad rem non conducunt. Quum autem purgata mulier vita fuerit, & stomachus uteri recte habere, lavetur,& caput fricetur, & nihil omnino illi natur. Ρostea linteo inodoro loto capillis circumdato, reticulo toto nihil olente deliget, linteo primum supposito. Deinde ubi galbanum ad ignem , aut solem calefactum, ac probe mollitum subdidit, quiescat. Postea mane exsoluto reticulo , ac linteo , caput suum alicui olfaciendum exhibeat, & ii probe fuerit purgata, olet; sin minuS, non olet. Uexum haec a cibis abitinens faciat. Si vero non fecund)C adposueris , nunquam olet, neque pu gata, neque alias, & si praegnanti adposueris , neque silc olebit. Quae Vero Lepe concipit , & secunda est, ac sana , et si adposueris, etiamsi non purgariS , Olebit ipsius vertex, alibi vero non. Quum Vero cognoveris ipsam recte habere , ad virum accedere jubeto, & mulier quidem a cibis abstineat. Vir autem non sit ebrius, verum frigida lotus, &cibis paucis conducentibus pastus ; & si mulier genituram se concepisse cognoVerit, primo tempore noli amplius ad Virum accedat, sed quies .cat. Cognoscet autem , si quidem vir dixerit, se emisisse ; mulier autem prae siccitate ignorat. Si vero Uterus rursus reddiderit genituram cadem
die, humidus erit, & si humidus factus fuerit,
rursus cum viro misceatur, donec concipiat.
Alia curatio. Ubi somcntum toti corpori ad-
404쪽
392 HIΡΡOCRATEstaibueris , medicamentum bibendum dato sursum, ac deorsum purgans, Deinde lacte asinino postea in potu exhibito, uteros per fistulam duobus diebus foveto cum Urina muliebri putrida , nitro injecto. Tertia vero die cum urina bibula. Quarta autem, & quinta , foeniculi semen tritum , &sambuci folia, ac lauri , & cupressi ramenta.
Haec coquito, aqua adfusa. Oportet autem post fomentum , multa calida totam , adponere adipem aromatis imbutam, statim a fomento, & ad noctem. Ρostea vero hoc praeparato. Myrrham stacten, bUtyrum, adipem anserinum, medullam cer- i, resinam, & ne topiam. Horum singulorum AEquales portiones permiXtas, ac liquefactas adponat in lana milesia molli quamoptima. Deinde plumbeis penicillis quinque, ad octo digitorum
longitudinem fabricatis, uterum aperito. Ρrimus ex his lat tenuis , alter crassior, & reliqui alius alio crassior sit. Aperiuntur autem per dies quinque , & semper lota adponat, & ex lumbis deliget, ne eXcidant, & semper ulterius intrudat, postremum vero quampenitissime. Ρostquam autem aperueri S , purgatorium adpone, cantharidas
tritas quinque, & colocynthidis longae internam spongiosam partem , & myrrham. Haec melle cocto subacta, & in glandem efformata, lana in
oluto , eXcepta summa parte. Deinde in oleum suavissimum tingito, ac adponito. Utere aUtem& hoc purgatorio, felle tauri, & flore aeris assato, ct nitro , & myrrha modico melle dilutis , ac linteo tenui deligatis, & linteo superne pharmaco obducto adponito. Utere & bupresti cum myrrha, & elaterio cum melle cocto, & cantharidibus cum elaterio , & myrrha. Postquam ZUtem purgata fuerit. postridie ubi lavit, uterum
colluito. Cuminum iuthiopicum tritum, & me-
405쪽
LIBER DE STERILIBUS. 393lanthium , R resinam , & oleum , ' mel, ac Vinum dulce. Haec mixta, & tepefacta infundito. Ρostquam vero infuderis , erectam Obambulare Jubeto, quo collutio infusa concutiatur. Subdito Butem Crocum, & murrham, & thus, singula paribus portionibus sicca linteo illigata, ita ut anserinum adipem admisceas , ac linteo oblinas. Atque laxec ad ponito per dies septem. Octavo vero sussitum facito cum myrrha, bitumine, iahordeo, oleo odorato subactis; his lento igni injectis , ac suffito per fistulam facto. Potiqua naauidni suffitum feceris, postridie cactioris te temterito, vino albo adfuso , R ipium melle oblitum ,& lanae involutiam adponat in noctem. Mane Vero eo sublato, ac emollito, ad virum accedat,& ubi condormiit, quiescat, & si non prima vice
conceperit, eodem rursus adposito , virum adeat. Caeterum hunc medicationis ductum incipere oportet , ubi menses prodierint. Desinentibus autem mentibus, Conceptorio medicamento adposito con dormire. Priore vero tempore neque mulier ad Virum accedat, neque Vir ad mulierem. Quum autem mulier non conceperit, prius
concipere solita, uteri vero viri genituram in seipsos suscipiunt, penitus necesse eis mulierem se- rosam hanc facere. Quandoque enim in uteri Spus innascitur, pus autem in uteris a tuberculis fit. Et sane ob hoc genitura viri, quando Cum Viro coit, Uteros non contingit , quo videlicet ipsi viri genitura compingatur. Nam pus ipsam dissipat, ne adseratur. Mortificat enim pus , &putrefacit genituram, proinde & pus ex uteris e purgare oportet, & tuberculum in utero sedare, quo de c9ctero non impediat, genituram compingi , ac efferri. Festinare itaque Oportet ad ex purgandum, priusquam pus in uteris in callum
406쪽
concrescat, & uteros colluere hoc modo. Lauequinum coctum exacte colato, Ut tenuistimum,
de purissimum evadat, & hoc infundito, clysteris instrumeneo idoneo facto. Et summa quidem clysteris pars levis sit, argentea, velut specillum,& statim modico intercedente spatio, foramen perforetur. Sint autem & alia foramina, non magna , sed angulta , hinc atque hinc, eX transverso clysteris aequali interstitio diltantia, & clysteris
quidem apex solidus sit. Reliquum vero totum cavum sit velut fistula. Adligare autem oportet vesicam suis femime , atque hanc probe rudere, ac confricare ; postquam autem adligaris, lac in vesicam infundito, foramina vero tenui linteo obstri lito, ne lac adfluat. Ubi vero obturaveris
vesicam deligato, & ipsi mulieri dato, cui collutionem infundere paras. Illa Vero , eXceptiS Obturamenti S , in uterum indat. Ipsa enim sciet, ubi indere oportet. ΡOstea autem tu vesicam manu premito, quamdiu pus foras effluxerit. Manifestum autem hoc erit, ubi non amplius pus simul cum lacte exierit, palam etiam clarum est, quod non amplius inest. Atque tunc cessare oportet, & post hoc, ubi paululum recreata fuerit, ad modicum tempus, cucurbitie siccae fundum resecato, itemque apicis summana partem, quo perforata sit, ita ut similem essicias in reliquis, cepto apice Velut clysterem ; crassitudine Vero paulo tenuior sit, quam virile pudendum. Hanocucurbitam sic formatam vasi circumponito, vase vino impleto. Sit ahitem Vinum odorum fragrantissimum, & sidcistinuim, ac vetustissimum, deinde lapidem nigrum pellucidum in vinum injicito , porro cucurbitam ex aere albo factam c1 cumponito, & mulier circuminsideat, pudendum
circum cucurbitae glandem adhibens, qualiter
407쪽
oportet, quo cucurbita Vera super aeream emineat, duorum digitorum intra pudendum mensura. Quum mulier genituram suscipere non poterit , necesse eis membranam superexcrevisse in os .culo uterorum. Oportet igitur beruginem aeriS ,
R fel tauri, & serpentis adipem ii ut miscere, deinde pharmaco hoc lanam imbuere, R in Dys sinum linteum involvere linteo melle sublito ,& facere subdititium magnitudine maximae olivze ,& adponere ad pudendum per totam noctem. Supina autem jaceat, & in die auferat, L calida aqua laVetur quamplurima ex myrti decocto. Ad ponat autem &postea singulis noetibus, & deinde
Alia curatio. Marrubii foliorum manus plenῖnmensuram in vas Atticum injicito, ' aquae potabilis heminas Atticas quatuor ad findito, & ubi per no Vem dies praemaceravisti, per alios no Uem dies jejuna, tota, duos cyathos de hoc bibat, pari mensura passi albi admixta. Quum autem tertiam diem potando transegerit, fomentum adhibeatur , cicutae foliis in ignem missis, per novem dies, & post fomentum lavetur. Atque sic rursus de hoc bibat. Quum vero per triduum s mentum adhibuerit, marrubium ipsum tritum in dic adponat per triduum, & mercurialem tritam in melle Attico bis in die. Praemaceretur autem
in vini albi congio , hippomarathri, & foeniculi radix , & taedae pinguillimse ramuli, & rubiae
quarta pars , & foeniculi semen, & verbenacae radices multae, prae macerenturque diebuS non minusqtiam noVem, & postea femina loto capite, in balneo heminam per diem de meri cremore bibat, unde
reclinata se ipsam concalefaciat. Atqui hinc post potum alternis diebus id, quod ex felle paratur,4 ex diem ad dies sex adponat. Quum autem jam
408쪽
virum accedere vult probe purgata , hyoscyami folia, ac radices in aqua fervefaciat, & ex his quam calidissimis per triduum ad noctem fomentum adhibeat, & lota virum accedat, post hoc Vero fomentum etiam cervi pudendum siccum sus ficit, & de hoc in vinum album dilutum deradens, per triduum bibendum , & quum partus dolor institerit, bibendum dato. Num hoc partum ac
Alia curatio. Fel tauri fervefacito , & alumen Melium, & cornu cervi ustum terito, & permiX-tis , ac in glandulas efformatis Utitor. Aliud curativum. Cuminum in vino nigro coctum, tritum , in glandem efformato, & ad noctem adponito, post haec vero fecem vini albi, tenuistimam videlicet fecis partem, comburito, &combustam in penna auferas, linteoque illigatam ad noctem subdas , & femina porrum coctum edat, post hoc tragium terat, & melle dilutum in noctem adponat, & deinde tragii fructum tritum, in Vino albo dilutum, taedae ramentis adjectis, bibendum
dato, & postea origanum alternis sussito, & sic
ad virum accedat. Alia curatio ad mulierem parere neqUeUntem. Si mulierem parere nequeuntem, puerperam facere Velis , in mensibus considerare Oportet, nnbiliosa sit, si ve pituitosa, cognosces nutem, Utrum horum magis sit, si ubi naenses prodeunt, arenam tenuem, & siccam in sole substraveris, S de sanguine infuderis , & si quidem biliosa fuerit, sanguis in arena siccatus, luteus fit. Si vero pituitosa , velut mucus. Utrum igitur horum fuerit, Ventrem purgabis, 11Ve sursum, sive deorsum opus habere videtur. Deinde intermitiis tribus diebus, uteros purgato , & si humidius uterorum osculum
409쪽
LIBER DE STERILIBUS. 397 fuerit, acria adponito, quo commorsum , & inflammatum Os Uterorum durum e Vadat.
Si vero mulier internis partibus non febriat, neque prae UteriS concipiat , neque viro misceri queat, sed dormiat, & cibum aversetur, Vinum melle admixto pudendis infundatur, & myrrham suffito. In sedem vero glandes indat, & vinum adipe anserino admixto in pudendum infundat. Deinde etiam oleum pari melle mixtum infundat. Si mulieri uteri gracilescant, & osculum ipso-Tum eXasperetur, & concludatur, & menses ipsi non adpareant, neque concipiat. Sed febris corripit lenta, & dolores incidunt ei in lumbos, &imum Ventrem. Morbus autem hic maxime sit, quum quid in ipsa fuerit corruptum, sit autem Aex partu. Hanc calida laVare Oportet, & fovere Quum autem tota, ac sola fuerit, os uterorum dilatare cum specillo, & myrrham tritam cum pari
saceum in linteo , & plumbum instar glandis fortamatum adponat, felle bubulo illitum. Et in quatuor diebus infecundas cognosces, & fomentum adhibeto , & pharmacum bibendum dato
Si vero praeter naturam mulier fuerit crassesecta, in ventre non concipit. Nam omentum crassum, ac multum incumbens, OS Uterorum deprimit, iagenituram non suscipiunt. Hanc adtenuare Oporiatet, & pharmacum deorsum purgans bibendum dare , & ad utero S adponere, quod purgat, ac flatum inducit. Si os uterorum durum fiat, aut cervis, ex digiti contactu cognosceS. Item que ii ad coxam aversi uteri fuerint. Quum sic habuerit, nihil acre ad hibeto Si enim OS uterorum eXUlceraveris, quum inflammatum fuerit, Omnino periculum est , ne
410쪽
Η1PPOCRATES sterilis fat. Verum adponito , quae non mordent, a quibus pituita purgatur. Quum menses mulieri prodierint, Sc praeterie rint , primum quidem caput purgare oportet. Deinde Veratrum exhibere, sive semel, sive bis opus fueriti Ρostea vero fomentum adhibere , f
mentatorio ex cucurbita constructo , sic autem
ficto. Aquam mariniam in vas infundito, Sc porro inam so, fistulam cucurbitis imponito, & cum tu to quam optimo illinito, ne transpiret. Deinde per sellam erectam quadrangularem transmittito ipsum fistulam , quo duorum digitorum mensura emineat ultra sectionem , tune prunas subaccen
dito, & in desessu caveat , & quum desidet , Ω
quum surgit , ne comburatur. Sed deiideat, dum adhuc frigidum est fomentatorium , & suragat, dum fistula est perfrigerata. In hoc vero fota mento plurimam diei partem consumat , R in hujusmodi fomenti usu ad quinque dies perseveret. Ρer decem vero dies pro porro allium in semei tum immittito, & hujus fasciculum contusum in aquam marinam injicito. Ρostea vero reliquis diebus ipsa sola aqua mar1na foveatur , ne ultra
procedat per totam curationem.
ν Caeterum postremum fomentum , quum a cua ratione desistere voles , sic facito. Catulum recentissimum resecato , Ic aromatum omnis generis odoratissimorum , ac siccissimorum species contundito , & interaneis catuli exemtis , aromata indito , ac expleto. Subjectis autem lignis,& catulo inlvas missio , vinum odoratissimum adfu
dito , δι fomentum per fistulam facito , Se si vires
permittunt, totam diem cum hoc fomento ipsum
foveto, ac interrogato, an Odor aromatum per OSDlere Videatur , non enim exiguum hoc signum est ei, quae curatur, ad conceptionem. Subdititiis