Trias dissertationum medicarum ad diateticam potissimum spectantium, quarum 1. De aegrotantium conclavi. 2. De frictione. 3. De balneis particularibus

발행: 1726년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

101쪽

6. IV. Frictioni huic aliquo modo cum aliis intercedit cognatio ut eucurbitulis siccis, rubificantibus, sinapismis, picationibus, dropacibus Durticationibus, vesicatoriis &c. quae non nisi frictiones sortissimae species sunt. . Imo huc trahenda aquae calidae perfusio, quae ab Hippocrate de intem. Assect..& Galeno Meth. Med. Lib. I . c. I 6. allega ur, quae partem ad ruborem disponebant , ut eidem ιυσδεκα πιν conciliarent. Trahenda huc pariter vellicatio piis cujus apud Veteres quoque mentio facta, quae fit, si quis illos apprehendat, & manu aliquoties elevet, donee cutis attollatur, quae tamen particularis magis est, parumque efficit. Simili sere ratione se res habet cum ligaturis dolorineis, quippe quae humores quidem primum dolore excitato irritant , sed ob firmam & diutur-inam strictionem in eerta aliqua parte retinent. Pectinatio porro quae in capite fit, non nisi capitis frictio est, ut & tractatio scopulis setaceis das: Bursten. & quae Veteribus solennis erat, perduilio partium gracilium serulis parvis, sevibusquo S modice illitis , donec illa ruberent & attollerentur, quod ἐπικρωσιν nominabant, vid. Galem M. M. c. IO.. Haec & instrumentis & effectu majori vel minori S eductorum quantitate &c. a se invicem discernuntur. Commemorare quoque hic licet Japonensium illam eonsuetudinem, quando Primates, si appetitu imminuto aut ex alio certo imorbo laborant, a servis suis iteratis vicibus calcantur, atque illam in tota Jndia orientali communem, qua prono corpore se in terram projiciunt heri, quos servi in tergo genubus manibusque sortissime siricant atque habetur resolvi exinde sanguinem S a putredine praeservari, vid. MandelS- loli Itiner. Orient. p. 8ρ. Non audeo tamen neque Veterum istud exercitium modo adductum, quo ferulis corporis sui partes flagellabant, mUlto minus Iapponensium remediumὶulli suadere; pauca enim gratia. rara qua in Medicum exinde redundaret S. V. Haec & aliae frictionum diserentiae ab Authortuus notantUT ,, quarum praesenti negotio sequentes saltem adhuc nominemus. Nimirum aliae siccae sunt, quae manibus solis vel instrumentis adhibitis, uti jam dudum supra recensuimus, administ antur; aliae humidae, quae oleo ali OVeliquore appropriato manibus aut linteaminibus madefactis fiunt, aliae molles, quae molli instrumento, molli panno serico, aut lineo inducuntur, quae vero duriori & asperiori celebrantur, durae audiunt , quae fibris solidis ten- sonem magnam, magnum que humorem sanguinis & spirituum assiuxum concitant. Inter illas sunt quoque mediae multae, paucae & mediocres, a quibus qu0que hinc fluunt, quarum quasdam Galenus Lib. . II. de sanit. .

102쪽

96 DE FRICTIONE.

tuenda nominatae varias earum operationes innuit. MFrictionis varii

Aeffectus sunt, rara densat Simollia durat, dura mollit & tensa laxati, Et L. III L c. Erictio amollis, quae tensa sunt, remittit, & quae inter vehe- . entitis laborandum fatigata sunt, emollir. Et Hippocr. Lib. II. de Me-ώdiei Ossie. Friistio potest solvere, ligare, carne implere, minuere ; dura li-

, gare, mollis solvere, multa minuere, mediocris crassiefacere dic. Notas Hadditi. e. Rubor δ tumor cum in carne apparuerint,'sunt mediae se , fionis notae, uti multae detumescentia carnis. Frictio enim primum, quidem attollit, postea tamen contrahit, ae contractam ex ipsa auctiorem, molem deponit. Vid. dc Foressi observ. T. I. S. I. p. 7. Galenus l. c.,, quinque alias disserenuas adjecit & rectam, transvectam, obliquam, subrectam, subtransversam frictionem describit.

g. VI. Ut vero Frictionis petiologiam, di quid inde in corpore hum no eveniat quaeque eam moderantur, distinctius cognoscamus, partium, in quas operatur, structuraim & habitudinem naturalem inspicere conveniet. Tegmen illud commune tutius corporis extimum, cutem scilicet omnium immediate magis frictiones assiciunt. Exterior ejus lamella cuticula Lepidermis vocatur, &est quasi cutis .verae subjacentis operimentum: si enim ab illa separatur, cutis cruenta deprehenditur. Licet cute tenuior sit, nihilominus tamen iterum sicuti cutis pellieulis diversis, quae& squamulae communiter vocantur, distincta est, quae ex observationibus Linwenhoeckii pentagonam reserunt figuram. Praeter p est iculas istas diversias ct suos quoque porulos, poris subjectae cutis accuratissime quoad situm respondentes possidet ad communem usum evaporationem se. Vaporum, i. e. exspirationi sensibili & insensibili transitum concedendum. ,Nec desunt illi vasa , quae SehWammerdam detexit, qui ope siphonis in Vasa sanguisexa Muticulae foetus liquorem aliquem coloratum injecit : Cutis Yςrae praeterea vasa omnis generis ad illam appellunt. In cunualescentibus ex morbis maxime diuturnis, ex febribus aliisque morbis squamulae hae exteriores secedunt, ex quo deinceps faelle iterum restaurantur, uti Felix Ρlaterus , di de pod

gricis Salmuth testatur. Duplex illa visa est quod rarum) a Fabr. ab Aquapendente. Si aqua ferVens ei superfunditur, aut phoen mi Sc. ap.

plicantur, facile a cute Vera separatur.

s. vII. Huic dein substrata est vera cutis, quae pariter tunica est in duas lamellas juxta Lindanum dc van Horne divisibilis, sextuplo fere cu-tieula crassior, quod tamen indifferenter de qualibet ejus parte intelligi nequit; siquidem in capite se collo crassisima est, tenuiur in man u3 vola, im

103쪽

nuissima vero in labiis. In subjectis junioribus foeminisque, ut Sin calida regione versantibus tenuior & porosior est, quam in adultioribus & viris , & ubi frigidus aer corpora ambit. Cum reti admirabili comparatur ob mirificam ejus texturam ex variis & diversi generis fibris in se in Vieemeontextis, hinc nobilior longe est: euticula. Nam si culcro anatomico sub jicitur cutis , primo in illa deprehendimus fibras tendinosas a tendinibus partium subjectarum oriundas secundum Stenonem, ct nervosas, quae filorum instar varie inter se artificiosissime contextorum pannum veluti densam constituunt adeo intricatum, ut nulla arte explicari queant. Praeter jam commemoratos intertextos nervos alia vasa Omuis generis continet,

Vasa lymphatica se. artericla quanquam exigua S. capillaria, quae sangui nem adducunt, di cum illo succum nutritium, pro cutis nutritione atque augmentatione, itidem venas, per quas secundum circulationis legem reliquiis sanguis iterum red ituri Vasa haec potissimum a jugularibus, brachialibus, mammariis, intercostalibus, lumbaribus, epigastricis & cruralibus enata sunt. Uid. Uerheyen Anat. p. 7. Spatiola intermedia sub poris replent copios, glandulae exiguae adnniadum a forma sic dictae miliares, ex conglomeratarum familia, a Stenone primum descriptae in sua Adenographia, ct Olao Borrichio, uti colligere est ex epistolis ad Bartholinum datis, quae habentur in Aet Hass. Uol.I. Cent. IIL N. 63. Sc 97. quae ea: sanguine per arteriolas adducto laticem particulis salino-oleosis superfluis aliisque impraegnatum secernunt, perque sua peculiaria vasa excretoria excernunt, quar hinc inde extraversus sperint, vid. Steno Myol. Specim. Geomet. Malpighius Tr. de Externo Tactus organo p. 32.39. Bartholinus Cent. III. Epist 63. Pedhlinus de Purgantibus, quae Vasa poris eUtis apte respondent. Uid. Bibl. Anat. P. I. p. r 3. Glandulae hae interiori tunicae intertextae sunt, vid. Villis Pharmac. Rat. Vol. ΙΙ. S. 3. c. . p. 46Ι. Lindanus ultimam s carneam nuncupat. In fanis ob exilitatem vix conspiciuntur, in illis tamen, qui hydrope anas arca laborant, sub axillis atque in inguine quandoque deprehenduntur. 6. VIII. Vasa excretoria glandularum exeipiunt pori, tanquam ostiola ZIhrum exeretoriorum , undique per totam cutis substantiam consitnΗos aliqui Anatomicorum per microseopium conspectos duplicis generisine assirmant, majores se. e quibus plerisque pili emergunt, atque per iΠ-tervalla ex utroque latere cujus que rugae cutaneae ordine parallelo disponuntur; ct minores, qui praecedentibus numero longe superiores omnia spatia iisdum interjecta creberrimis punctis perserant. Vid. Verheyen Anat.

104쪽

P 49. Est tamen & texturae pororum diversitas, quorum alii laxiores si astam humoribus vaporibusve transitum concedunt, alii strictiores, qui eu dem refrenant. In introitu illorum singulogum pelliculte quaedam L valvulae sunt positae interiora spectantes, obiervante accuratissimo Malpighio

in Tr. de Tactus organo, quae exitum quidem, sed ingressum fluidorum non admittunt. Et licet ab humidis laxari, quin & particulae aliquae humidae pectetrare possint, aerem tamen minime admittunt, Fod experimento illo palam fit, quo aqua per poros vesicae animalis cujusdam talibus repletae penetrans salia in .deliquium resolvit, aer tamen , etiamsi humidissimus fuerit, nullatenus penetrare potest. Per haec cutis spiracula transspiratio humorum subtilium. peragitur, cujus notabilis copim, necesύ-tas& usus videndus est apud Sanctorium ex ejus peu 3 c. annos comprobata experientia, in Medicina Statiea. Alimenta enim ut plurimum qUO-tidie non tam propter necessitatem, quam hominum vagum appetitum assumuntur, a quo sepius invitantur, ut nullam rationem nullumque delectum illorum habeant, tam quod quantitatem quam qualitatum concernit, non ut vitam sanitatemque conservent, sed ut palato blandiantur. Proinde non potest non evenire, quin vel superflua vel plane in congrua ad M. S. perveniant in ventriculo intestinisque prius elaborata sic a sarcibus secreta. Quapropter opus est, ut quotidie iterum haec si aperflua atque incongrua evacuentur, quod & per alias vias continuo fieri a

solet; Materiam itaque trans spirationis suggerit, ut ex Physiologia fatis cognitum fatisque perspectum est, sanguis per arterias ad omnes partes corporis apportari solitus, ubi per glandulas miliares subcutaneas sape

ritis recensitas serosa esus portio separatur, quando sanguis intestino & uir culari motu per Vasa culanea propellitur, ubi necessario partes subtiliores exuberantes per tubulos ibidem patentes exhaIant. Copiosior vero separatio illarum particularum serosarum accidit a motu Paulo sortiori tam in testino quam circulari instituto, ab aere calido alioque calore intensi ore ambiente, aut a motu & exercitio corporis, vel ob poros nimis laxos a denegato aliquantum spirituum animaliUm influxu Ma Etenim motum sanguinis di calorem inde inductum, tanquam cautan esseientem transpirationis, aer. inspiratus & corporibus fluidis permistus adjuvat , uti

Peuhlin. de Aliment. & Aeris defectu p. II . annotavit, respirationem illi transspirationem certam habere inter se proportionem. Quemadanodum aer inspiratus interne operatur, ita non absonum esse videtur, quod

di externe itidem opituletur : quippe corporibur suis fluidis secum raptis

105쪽

DE FRICTIONE. 99

permixtus in cutis per heria proruit, de transpirandae materiae motum ad extra facilitat. Uid. B. Ettio. I. L p. Ia9. Concurrunt imprimis fibrae nerve cutis, quarum blanda frictura tam ex glandulis, quam vastis suis excretoriis per poros materiam successive expellit contentam. E contra,rio trans iratio imminuitur, si motus sanguinis non robustus satis, vel si velocior justo est, quod non spatium temporis. ut a glandulis secerni po sit, concedatur, sicuti id in febribus ardentibus quandoque accidit; si serum secernendum viscidius existit, vel si cum sanguine firmius cohaeret; si glandularum vitium de pororum angustia & constipatio adest, sive illa a natiavitate, sive a cauta adventitia v. gr. ab aere frigidiori vel ab alia eaus. spasmodice contrahente provenit, exinde rigiditas fibrarum S constrictio

Pororum inducitur.

g. IX. Dari vero continuam talem durante vita per eo oris habitum

evaecuationem, edocent alterationes vestimentoPum quotidianae, admotio

manuum ad corpora polita , animalia hyberno tempore fumantia, dc Sanctorii supra laudati observationes institutae ct de scriptae in sui Medictina Statica. Cum particulis his aqueis interdum de plurimae partes ole sae & chylosae laudabiles, vid. Pechlinus de aeris Sc aliment. desectu, excemnuntur, praeprimis in subjectis vulgo sic dictis calidioribus, i. e. in quibus

motus impetuosiores de pori ad tra'smittendum congrui dc aperti &sp tiosiores sunt, ubi sine notabili intrommodo abeunt; cum magno vero de trimento praesertim in subjectis hecticis excemuntur. Salinarum insi1- per particularum praesentiam sapor dc pruritus evincit. Ad oculum vero delirons ravit, dari salia in sudore, Tacnenius in Hippocr. Chym. p. 77. experimento, quo ex sudore sal volatile destillavit. lino interdum nudis oeulis in subjectis praesertim seOrbuticis conspicienda occurrunt, quippe quorum cutis saepius arenosa quasi deprehenditur, uti observationes Autorum passim testantur. Imo me ipsum ejusmodi subjectum mnos eomio Amstelo lamensi vidisse recordor, per cujus poros arenae granorum rubrae instar sudore protrudebantur, ut radula abradi potuerint. in Helvetiae pariter metropoli virum quendam scorbuticum cognovi, qui intolerabili pene pruritu vexabatur, unde semper indusia ex linteo asperiori induebat, ut mediantibus illis se scalpere posset. Vid. de Barthol Cent. I. hist. 34. Quia dc omnis succus corporis humani spiritibus animalibus ex parte turgidus est, illos simul in auras abire multis modis evincitur. Vid. Bac. de Verulam. Op. in H. V. de M. p. seqq Primarius usus transpirationis est, ut expurgentur ex M. S. partes excrementi-

106쪽

DE FRICTIONE.

tiae, tenuiores, serosis, Oleota dc salinae aliaeque; secus si retinentur, plurimi morbi exinde oriuntur, uti Autores & quotidiana experientia passim testantur. Secundarius vero transspirationis usus esse potest, ut Masse Sanguineae motus acceleretur, sanguis spissus attenuetur & resolvatur, ne fiat ejus stagnatio, sed promoveatur potius ejusdem ventilatio, uti docet B. Ettinuit. T. II p. 767. Νec a rei veritate aliena Malpighii speculatio esse videtur, transpirationi adime alium usuria adscribentis, ut humecte tur nimirum papillae nerveae, ne ex assiduo illarum usu exarestant, neque illi harum partium conformatio & locatio repugnat. f. X. Tandem papillae illae nerveae commemorandae veniunt, quae nihil aliud qUam extremitates nervorum eo decurrentium sunt, quae miris flo- lxibus inter se laminam istam prius perreptant, dein extremis ramulis in ejusmodi apices vel turbines pyramidales, per utriusque laminae poros eminentes, desinunt, ct hae sunt verum & adsequatum tactus organon: Hae enim pro varia sua figura ac motu sensum imprimunt intus haeremtibus spiritibus animalibus , hincque copiosiores in extremitatibus digitorum, quam in aliis partibus, interdum S sub alis, in hypochondriis di labiis, vid. B. Langit Op. P. I. p. reperiuntur. Illarum inventor pariter Malpighius fuit, qui susus istas describit in Exercit. epistol. de E

cerno Tail res organo. In brutorum naribus multae & conspectiores sunt. Papillae hae moventur a quibuscunque corporibus, quae apta sunt & tali modo figurata, non adeo subtilia & sic etiam mota, ut papillulas istas attingere & motum illis imprimere, non vero eas pertransire possint. Sic aetherct atomi, quamvis etiam corpiiicula sint, tamen ob subtilitatem, qua gaudent, ct tenuitatem particularum suarum papillas istas non movere pos-dunt, sed superficietenus praetereunt, nullumque sensum atque perceptionem relmqvunt. Pro diversitate illorum corpotum. quae ita comparata sunt, ut motum imprimere possint, secundum Varias modificationes superficierum, varie quoque percelluntur de m0Ventur papillae, unde variae nascuntur tactus species, prout objesta dura ae mollia, solida ae fluida, humida S seca, aspera & laevia, calida ct frigida, pingvia & vi sei da, friabilia

i&c. sunt ; indeque evenit, quod alius tactus gratus, alius ingratus, qui lor alias vocatur, sentiatur: Iste a concretis tenerioribus, mollioribus, laevioribus, blande attingentibus & moventibus; hie vero ab aeutis, asperis, inaequalibus, radentibus,t scindentibus ' plus minus sortius irritantibus excitatur. Ille laevem & aequalem, perque illum delectationem , hicia aequalela', radentem, lacerantem , tristem sensationem communicat. U-

107쪽

sus hvsus sensus nobilissimus amplissimusque est, ut sine illo animal nequidem animal foret, ct si vera fateri fas es h unus solummodo sensus ta- , itus sic. qui reliquos sub se tanquam speetes comprehendit. Gustus &olfactus a motu extremitatibus nerveis in tunica organoriam nervea impresio; auditus & Visus simili ratione a motu in organis suis per sonum de objecta lucida excitato, ac mediantibus spiritibus animalibus actuato, percepto de dijudicato, dependet. An vero sedes sensuum internorum in certis Cerebri locis, an in sensoriis externis locanda sit, jam in medio relinquo. seCons . Molineti. Dissert. Analom. & PathoL LA. IV. c. i. Glis-son. Tr. de Ventric. & Intessi c. 12. Le Grand. Instit. Philos. Νat. P. VI.hart. 6. Suicerus Phys Arist. Cartes . Quaest. 369. Digby Instit. Peripat ,, L. II. Lest 18. dc de Nat. Corp. c. 32.,, Alii, quod tantum adduxisse sussiciat, tam Veteres quam Recentiores de organo tactus constituendo maximas moverunt controversas, dum alii carnem, alii nervum, alii aliud quid esse statuunt, vid. Seianere. Instit. Med. Ieto. alii credebant mem branas adaequatum organon tactus esse, receptis propaginibus fibrarum tenuissimarum instar araneae cujusdam florum ex subjectis partibus. Vi LGalen. de Usu Partium c. I 3. Hinc manuUm cutem prae aliis pareibus omnium sensibilium normam esse S tachus instrumentum prudentissimo animali proprium, qua velut communi instrumento ad res tangendas ει apprehendendas omnium qualitatum tangibilium digerentiae rellius quam ulla alia parte dignos euntur, annotavit Galenus. Cons Sennerti Inst. Med. p. III. Equidem negandum non est, has omnes partes sensiles existere, si enim ab instrumento secante, urente , pUngeiam, fricante ste. assiciuntur, illico a nobis id persentiscitur; sed distini tam nobis cognitionem mi

tame exhibent, ex qua causa & sensus diiuncti illius tactus stilicet organa

non habentUr. g. XI. Insuper alios non minus utiles cutis obtinet usus , nimirum m- tum corpus amicire, illud ab injuriis externis munire, esse commune PDddam spiraculum, per quod omnes exhalationes supersuae & illaudabiles emunguntur, facere ad majorem pulchritudinem & gratiam omnium eorporis humani partium, & in certis illius locis ad pilos faciendos, qui tam tutelam contra frigus, quam ornatum certis quibusdam partibus praestant. Praeter cutem aliae partes subjacentes frictione asseiuntur, nervi nimirum S illorum incolae sp ritus animales, vasa sanguifera & lymphatica, eoi tentaque illorum sanguis & reliqui humores, glandulae, partes musculosis, ct in illarum interstitiis residens sanguis & humores alii, membranae. A

108쪽

Huata enim haec omnia motu illo copiosiorem spirituum & humorum aD Iluxum concitant. Non vacat illa, quae nondum latis prolixe descripta lsunt in antecedentibus, nunc graphice delineare, eum rubartarum harum angustia id vix permittat. Quare longiori S repetitae instrumento- .cum frictionis recensioni, quam ordo nunc postularet, supersedere me posse arbitror, cum illa jamdum supra sussicienter, ut opinor, declarata su sint. Sed ut in compendio illae tantum Dominasse si liueiat, frictionem .praestant Omnia, quae superficie sua varia plus minus aspera partibus applicantur, ibidemque hinc inde tractione ducuntur, unde partes moveru

sur, velli ritur, di calor excitatur,&c.

g. XII. Subjectis frictionis physiologice jam adumbratis, operae preetiuna esset, ut ij la & pathologice describerem. Cujus descriptionis multa

exempla in pathologia occurrunt. v. gr. corrosiones fiunt per Pictionem 1andam per partes aeriores ; Quia vero hie latissimus campus panditur, .ut pagellae hae xix sufficiant, penitus haec omittςre cogor: imprimis dum in sequentibus, quando de fine Dimonis sermo erit, praecipua huc spellanitia simul monenda erunt. Itaque potius transgressum faciam ad fricti inis finem usumque describendum, quem praesertim L. Bellinus de Sangv.

Miff. p. I 37. Verulamius Oper. p. 38. ct seq. p. 769. S 9 I. Galenus de Sanit. Tuend. Hippocr. de Medici ossic. describunt S commendant, qui ultimus in Tr. de Artic. Seli R. p. in ηι 3. simonis cognitionem &usum Medico plane necessarium este perhibet his verbii: Multarum rerum Medicum experientiam habere oportet, ac certe etiam frictionis. seMo--dum adhibendi optime Galenus praeteribit Lib. II. de Tuend. Sanit. ut primum manuum ductibus blandius, inde sensim paulo sortius fricemus,,idque semper violentius, eatenus aucta frictione, ut premere leviter, at sicitra laesionem carnem videatur.,, Multifaria sane commoda & facul- tates atque tantae efficaciae & virtutis, ut diversos ac saepe contrarios qu

que pro varia nimirum eas adhibendi ratione: ὶ essectus perficere possimus, ab Authoribus frictioni adscribimtur, infinitate integra conservan- da, amisia aut laese restituenda & integranda , vita prolonganda, quorum quaedam testimonia in antecessam ct in praegustum quasi transcribamus. MIta Hippocrates Tri de articu L S. VI. p. m. 823. frictio potest justo la-Mxiorem articulum vincire & justo duriorem Ibluere,ct Galenus Lib. V. de Tuend. Sanit. Lassitudinis, inquit, affectum sanat, & imbecillem distribu-

,,tionis vim conciliat, robUr Vitale excitat S contervat, modice caresaeit.

Lib. IV. l. c. Concoquit crudum suecum Lib. II. l. c. Dura ligat, mollis solvit,

109쪽

DE FRICTIONE.

reddit & solidas emollit partes. Frictio ex oleo adminiitrata. humestat. ,, Uri se ionis. omnis commune opus est calefacere. Frictiones sunt inter,, corpos evacuantia annumerandae. Corporis habitum laxum reddit, meutem raram. Aristat. Secl. 38. Probl. 3. Corpus, cui secundam conci- , liare volumus valetudinem , non densum sed rarum reddendum est. ,,

Nam ut urbs locusque quicunque salubris est, qui placide perspirabilis ita & corpus, quod placide perspirabile est, sanitati opportunius.,, Asel

piades in plurimorum moliorum curatione frictiones, quarum etiam ii ventorem Celsus lib. 2. de med. c. I ψ. eum depraedicat, reliquis omnia bus remediis de maxime medicamentis ore assumendis haud immerito praesert. Siquidem etiam universie methodicae Sectae laudi dueitur, quod

frictionibus plus adversus morbos quam medicamentis pugnarento gyptii teste Prosp. Alpino Lib. IV. de med. AEgypt. eandem summis emtollunt laudibus, ct quivis in veterum scriptorum Medicorum lectione lapius eas maxime commendatas videbit. Chinenses hodie adhue si iactiones optima remedia in morbis habent. N. Piso. Hist. N. S M. Brasit Lib. I. seribit, quod Reguli ipsi medendi sibi facultatem arrogent, ad quor matres duos infantes ducunt, qui ab illis fricantur & tabaco consputantur. . Willisius de anat. cerebri cap. XX. p. Io4. de quodam Anglo scribit quod magno cum successu omnis generis morbos sola frictione sanaverie, de quo & cons. Paulini ina Philoseph. Feyerabeiad p. m. 363. seqq. Boret 1us Hist. & observ. Centur. IIXC. p. I 86. de quodam scriba reseri, eum innumeros quovis etiam morborum genere detentos sola frictione pristinae sanitati restituisse. Quinimo videmus ipsam naturam non raro adstiniones stimulare, quando enim pruriginoso servescenteque sensu mole. sto diver partes assiciuntur, homine; a frictione atque scalptura vix. subi temperare polliunt. Taceo quod ad munditiem servandam egregie frictio conserat, cum veteres magis quam nos hodie stuiduisse videtur, in se jus gratiam balnea & frictiones quotidie, atque haud una vice saltem adhibebant, quoruminstrumenta strigiles vocabantur, quae etiam hinc inde adhuc inter curiosa asservantur. His mediis quae munditiem eonciliant hodie quidem frequens indusiorum mutatio suecessit, sed multi squaloresenti adhaerentes ser hoc vix possunt deleri. Quodsi autem omnes frictionum usus colligamus, Videmus eos abstergendi, mundificandi, excitandi, discutiendi, aperiendi, revellendi, dextrandi, roborandi, siccandi, insensibiliter plus minuive evacuandi esse, o

110쪽

g. XIlI. In hae ipsa traititione ordinem illumservemus,ut prius consido remus quantum frictio faciat ad indicationem pr0phylactieam di praeser-υatoriam, sive ad illam Medici functionem, qua status f. n. sartus tectus. que servatur diu, & morbi praecaventur, Tuetur autem Medicus illa sanitatem, masia singVineae aliorumque humorum vitiosas dispositiones ad

morborum generationem producendam faeientes, alterando nimirum corporis habitum, roborando omnes coctiones , quas vocant instaurando humores lentos incidendo, stagnantes di quiescentes movendo, crastas attenuando, multos & superfluos evacuando, calidos refrigerando, frigidos calefaciendo, mordaces contemperando, fluxiliores insipistisadq; vel imperando rerum ad vitam necessariarum usam legitimum, 4eris nempe, cibi 'potus, motus de quietis, somni ct vigiliarum, excretorum & retentorum atque animi pathematum; explorando climatis Digidioris aut calidioris constitutionem, conditionem aetatis in infantibus, pueris, juvenibus, coimsistentis aetatis hominibus ct senibus, sex his in gravidis, puerperis, lactantibus, menstruatis, aut similiter essetfis, consuetudinis in rusticis, delicatioribus &c. ne varii gignantur morbi. Communi si sane persuasio, communisque hodie error est, Medicum soliammodo accersiri laesa jam dum ianitate & periclitante vita, aut quando mors jam ante fores serpit. Ma- ima nam in prosperis rebus fragilitatis humanae oblivio est. Quanam te autem illi Obi consulant, loquitur quotidiana experientia: . cum multia morbis immunes esse possent, si Nedicum de conservanda sanitate sua in consilium vocarent. . Facilius enim, uti commune fert proverbium, non admittitur, quam ejicitur hostis. g. XIV. Sed ut ad se opum nostrum haec applieemus, stillio praesertim versatur inter illa circa motum ct retenta potissimum. Etenim frictionihil aliud quam corporis exercitatio est, peciemque ejus tantum ejus, motus constituit, unde & Galenus Lib. ΙΙ. de Sanit. Tuend. exercitia &Hictiones conjunxit. J. Zechius Consuli. p. 6or. loco exercitii in debilioribus frictiones diversarum partium valentiores singulis diebus manest. vesperi jejuno ventriculo institutas commendat. Ad sanitatem nimirum tuendam amisiamque restituendam non minimum momentum exeris

citationes habent, quod non tantum Autorum constanti assertione, sed Sipsa experientiae fide exspratissimum ab omnibus semper habitum est. Unde Hippocrates universam tuendae sanitatis rationem duobus his includere videtur: non satiari cibis, ct impigrum esse ad labores, i. e. motiones

corpori3, ut aliorum v. g. Galeni, Aristo lis multorumque recentiorum

SEARCH

MENU NAVIGATION