Trias dissertationum medicarum ad diateticam potissimum spectantium, quarum 1. De aegrotantium conclavi. 2. De frictione. 3. De balneis particularibus

발행: 1726년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

duees, ubi crispatum Sc quasi ebulliens Vivum jucundo spectaeulo conspicies. Podagrae curatae per muscam testimonium adducit Aldrovandus L. X. de ins est sol. 62 I. N. Pectilinius p. 472. Observat. De arthritide vagaeurata testatur Epiph. Ferdinandus Hist. Med. 8 sadeatur Ec Joh. Heur nius 3. Method. ad Ρr. 28. De obstructione urinae solvenda Eph. N CD. I. an. I. obf. et 3 4. De obstructione alvi soluta D. II. an. VIII. obf tr. Eph.

N. C. Sie Jonii de Lesbii per Arionem ab epilepsia, Beoti per isneniam a malo ischiadi eo liberati sunt: Theophrastus per illam istum aspidum de viperarum , Asclepiades dementiam Sc turditatem, Ulysses vulnerum

cruentationem,Thales Cratens pestem aliosque morbos sanaverunt. Can

tu vulnus sanatum esse legi potest in Homer. Odyssi I p. p 3 s. de mensi una fluxum repressiam, vid. Serenii Samonici Hist. AEthisp. L. 9. c. 3 3. Hydropem lanatum ex Dio Cassio, sagittam pertinaciter infixam extractam apud Beniv. de Abdit. rer. caus. c. 26. eonfer. Plin. H. Ν. L. 2 8. c. II. I a. reperies; Sed an verae hae omnes historiae sint, videas ipse. Hanc pro soni sua .vitate varia spiritus & humores imo partes solidas, dein quoque adeo motus animi varie concitare apparet; neque ratio deest asserto, neque vires rationi: musica enim undulationem ct vibrationem, ut alii clangores in aere instituit, quae consequenter de motum Vividum eo poris partibus imprimit, varieque pro vario sono, undulatione, vibrationibus iteratis eousque continua ta & eommunicata illas assicit, uti compertum habemus, mota & pulsa una chorda in uno imusco instrumento aequaliter tensa, in altero altera quoque movetur ac contremiscit. Eoque magis, dum aures & spiritus in nervis acu

sticis cerebro valde propinquas, per quas facile es cerebri fibrillas nerveagacute ferit, atque hoc medio animam ari e conjunctam commovet ac pro varietate sua varios effectus atque affectus excitat, adeoque immediate ma

gis operatur, cum medicamenta mediate & refractis modo viribus agant: Ρlurimi dein certe interest, quo motu quid fiat, e. V. memorat Exper. Ballivius Diff. de Tarant: saltatione exorta, sudore tarantatos sanari faciale, vix ac ne vix quidem sudoriseris simplicibus provocato. Ouis est, qui neseiat 3 inconcinnam 1 mssicae harmoniam trituram ferri dec. ingratam sensationem, horripilationem, stuporem dentium cnervulis scit . eorum contortis imo in quibusdam totius corporis interdum concussionem

inserre, ut de eiusmodi effetius in Bartholini Epist. Cent. lv p 313. legitur

de famulo quodam, qui quando cultros acuit ex ingrato in aere s didore e cruentatas gingivas expertus est, atque alius singularis de jocosus ex Seali

gero est notus de Vascone Equite, qui audito testudinis sono, urinam statim E a reddere

82쪽

reddere est eoactus. Alia de aliis exempla ejusmodi habentur, sic. H. ab Heer. O . 29. p. 233. de puella quadam nobili refori, quae quoties campanae sonitum audierat, statim animi deliquio correpta est. Libavius Ρart. II. singui. p. I 36. mentionem cujusdam adducit, qui anseres clamantes, ut ille apud Rech rmanuum lib. I. syst phys. c. p. qui porcorum grunnitum non serre potuerunt. Joh. Submid Epu. G. N. C. D. l. an. SIO. p. Iaa. studiosum adducit, qui scopis pavimentum verri non poterat perferre, quia suffocationis periculum exinde illi statim imminebat. Legimus, quod iEsculapius multas scribi cantilenas, mimosque ridicularum rerum fieri &melodias quasdam praeceperit iis, quibus ob vehementiores motus corporis temperamentum justo calidius efficeretur. Porro idem in Carolo IX. Gall. R. apparet, uti Historici Gallici reserunt, qui a nulla magis re quam musica dolorum solamen accepit. Similiter de Melampo fertur, illum virgines cantilenis furore percitas sanitati restituisse, vid. Ovid. Metam. L. XV. Fab. U.no. s ac Pausanias in Alt. Plutarch. S Mart. Capella L. 9.cons. & Hom. Iliad. L. L p. r. A. Gellius N.A. L. q. cap. I 2. Coelius Aurelianus L. V. Chron. c. l. Ρlinius Id. N. L. a s. c. a. Pindari ad 3I. J. aliique. Xenocrates lymphatos modulis carminum a dementia liberavit. Hine & David Saulum R. rabie versum cithara sopiebat I. Reg. c. I s.

Accepimus Mart. Capella authore plerasque Graecorum civitates instituisse, ut perturbationes animorum & morbi corporum ad lyrae modulos curarentUr. Lacedaemonii, Arcadii, Cretenses dorico tono ut bene composito composuerunt animos & corpora exercuerunt. Imo Respublicae totae per musicam regantur institutum est, ut ideo Plato dixit statui moribusque Reipublicae musicaeque arctum intercedere nexum. Ρlura

legere quis potest apud Aristotelem lib. 8. polit cap. 3. 6. Nam Musica, ut ait Anaxillas Comicus, mores docet iratos, discrepantesque opiniones lenit, ut Aellillas& Clinias irati, cithara mansuefacti sunt. Ad posteros item in hanc rem memorabile est, Empedoclem cithara quendam ab homicidio traxisse , Asclepiadem seditiones inter cives exortas musica sedasse, Danaonem immorigeros juvenes ad meliorem frugem bene composito tono reduxisse, Agamemnonem prosecturum Trojam de uxoris Clytemnestrae pudicitia dubitantem citharoedum reliquisse, qui sono illam citharae ad pudicitiam incitaret, Si ystum non nisi occiso citharoedo ea potiri potuisse.' Timotheum Musicum, dum Palladis eneomium fidibus decantaret, Alexandrum relicta coena ad arma induenda es arripienda adegisse, mutatis tandem modulis armis exutum rursus discumberesecisse. IEque Lacedaemonii

83쪽

srequentius civibus contra hostes animum addiderunt, ut etiam notissimum est, classicum tubarum tympanorumque clangorem pugnantium in acie animos accendere & sortitudinem etiam timidis addere, sortibus autem illam augere, S mortis metum depellere, ut belle dixit Virgilius Lib. VI. aeneid. v. 163. Aere ciere viros, martemque accendere cantu. Aliis in locis aliisque occasionibus musica homines ad varios corporis motus artuumque gesticuIationes, saltationes, Sc. concitat. Hoc ipsum sine dubio Poetae indicare voluerunt: i Tantum enim abest, ut illos meris fabulis lusisse

credendum sit, ut potius ficta sub imagine, ut plurimum verum comprehendi certis monumentis atque indiciis probari possit,) perhibentes Orpheum bruta, Amphyon saxa ct pisces musca allexisse. Quod & alias animalia a

musicat sono assiciantur, plurimi testantur, plurimaque obvia exempla in Onstrant: equi, tauri, canes, ursi Sc. lituorum tibiarumque modulationibus S concentibus exagitantur. Strabo iratos elephantes sono musico placari adducit, cygnos & delphinos cithara S cantu delectari, Epiphanius scribit. Alosam piscem AElianus & trichidim musica allici ct capi Athenaeus, Isodorus atque Rondeletius oculatus testis, alii de piseibus aliis variis & caneris perhibent In Valvas oris Topogr. Carniolae T. III. lib. XI. legitur, incerto quodam rivulo cancros & alio lacu hirundines certo quo damsono allici. Conf&l. c. p. 6 I.&p. 63. Ejusmodi de cane quodam notabile exemplum adducit einricli de monstris C. III p. m. Vs. Plura vid. in Dis . Morhosside scypho vitreo p. c. h. V. fraa super experimentum Ν. Petters. Subit adhuc recordatio, quod de Pythagoricis legitur eos cubitum ituros cantilenis quietum somnum sibi comparasse atque mane surgentes iis somnum &stuporem diverso modo diversaque modulatione iterum excussisse. Hispanis reserente R. a Castro Med. Polit. p. 276. in more positum est, quam primum quis gravius decumbat, muscos accersere, Ut aegri animum demuleeant & exhilarent &c. Mihi apud nos nota fuit soemina primaria, quae ad cubiculum aegrotans & de vita timens musicos varii generis advocavit. Musicae vim caeteris in morbis admirandam digna lectione oratione explicat Calliodorus L. i I. Var. c. A. Cons. & Κircherus in Musorgia & HasenreCser de cutis affectibus. Notabile adhuc in hanc rem est quod Olaus Magnus H. Lib. I 6. cap. 49. reseri, apud Septentrionales illos medicos plurimi aestimari, qui ad curationem morborum oscines & coaxantes ranas asserunt.

Non ideo statim quid Θλ de quo in multis, in poes, physica, mathes,

medicina & pene omnibus rebus, Plato, Seneca, Cicero, Aristides aliique ex ethnicis, imo multi Christianorum adhuc multa loquuntur ex salsis sorte

is 3 de

84쪽

σι DE AEGROTANTIUM

de Deo S animae origine &e. opinionibus seducti in musica continetur, de quo Jamblichius commentatus est: Nam omnia quae in hanc causam adducuntur, ad consuetia linem, attentionem, temperamentum, spirituum conditionem&e. deducenda sunt commode. Quanta sit adhibenda fides illis, qui de earminum vi &' morborum haUt mediocris auctoritatis viri credunt, viderint alii curiosiores, secundum illud Theophrastii: quod in verbis, herbis & lapidibus magna sit Virtus. 6. XXXII. In conlpectum censumque jam Veniunt conclave nostrum intrantes, qui sub aditantium Sministrantium aut etiam invisentium &e. nomine communiter veniunt. QVemadmodum omnino affirmandum est, animo & corpore labosantibus necessirios este aliquos, qui non tum fixiliatrices manus porrigant, sed S consolationibus, lepidis sermonibus, ad secto amico atque grato miseros erigant reficiantqUe quod analeum consortium Sueci pro optimo praecipue p0dagrae remedio habent, & exemplo Ρrincipis Suantonis comprobant, conssct OlauS MagnUS H. Lib. 16. cap. 9.) atque christiana charitas id exigit, ita non possim non nimiam illam imprimis apud nos aegrum vilitandi coniVetudinem, atque assiduitatem atro calculo notare, quando turmatim Vel amicitiae, Ossicii, vel consuetudinis spe

die, vel placendi, vel hypoeris is, Vel spectandi saltem causa saepius S ne

seio ob quas alias rationes foemellae maxime eaeque non raro ineptae aeimprudentes atque loquaces advolant ae non vocatae se aegris obtrudunt per

horasque non paucas ibr subsistunt. aegrumque tune corona spellataeireumdatum , multiplicata cinctum serie spectabis. Blaterantium ibi,

murmurantium, divagantium & non raro ludentium dcc. universum con clave reboat strepitu. ut intuentibus circa grabatos circumsedentium cohoriates iam non aegrum ac moribundum, sed ludos scenicos spectantis conelonis ac non aegrorum cubiculi, sed seri aleatorii praebeant speciem. Tantumeerte abest ab ossicio hoc, ut ossicio nihil magis possit esse contrarium, ima modico ita ossicio nocere, aut ad minimum molestare. Nemini enim o si esum suum debet esse damnosum. Multae profecto eaeque graviores rationes physicae semie ac morales atque adeo theologicae subsunt, quae malum hune morem abrogandum suadent: aeger tunc cogitur aliorum jure vive re, quae necessaria essent Smorbo & naturae, remedia praescripta debito mo do S tempore adhibere, alvum & Vesicam exonerare dcc. negligere, vana aliena ingrata, taediosa, Odiosa, molesti, nocua &perniciosa vel invitus & eoa Aus audire, videre & loqui, qUO Vires suas perdit aeger, inquietior redditur, inorbus resuscitatur ' exasperaturque imprimis cum in quarta plurimis morbis

85쪽

morbis ut imprimis v. gr. in angina, sputo cruento c. loquela plane esset

interdidenda & ispius vel respiratio paulo sortior noceata in reqUie necessaria impeditur, animo perturbatur, agitatur vel indignatur aut suspicax, meticulosus imo quandoque de sperabundus variisque aliis modis inquietus redditur, a piis meditationibus distrahitur, avocatur, & quae sunt ejusmodi alia. Taceo non solum conclave hominum frequentia calefieri halitibus, sed& mutari inquinari aerem cumque crassum reddi a tam V riis ex nac turba hominum aditantium adsidentiumque & incommodis -pe e fluviis exhalantibus, qua de re videatur Sanctorius devitand. error. in med. lib. 3. c 4. cum pauci dentur sani, pauciores bona & sana essu,

via reddentes de se, paucissimi qui cum Alaxa O M. balsamum spirant. plures hypochondriaci, scorbutici, caelieitiei, phthisidi &c. & qui hircum

olent tamque male, Ut Thais, quos pedor vel foetor oris ae alarum abominabilis distinguit: Ea eum conditionis humanae indignitas est: arbores, pia tae & herbae producuntfrondes, fructust flores suaves & gratos, homo lendes S pediculos. Illi de se fundunt oleum, vinum i balsamum, iste sui- dum sputum, lirdorem, urinam & stercus. Illae de se spirant suavitatem odoris, hic de se reddit abominationem foetori , Invehitur jam in hanc

malam consuetudinem malas nunc leges obtrudentem Galen. L. X. meth. c.

8. ct nonnisi gratissimos aegris ex visitantibus aditum concessit, alios vero aut nunquam illorum cubiculum ingredi, aut non dia ante oculos illorum versari permisit, Vid. Comment. 4. in lib. Hippocratis 6. de morb. Vulg. atque Hippocr. notanter lib. VI. epid. text. 29. sic loquitur : hIllud sit tibi senaper curae, ne tempore aestivo plurimi lecto aegroti assideant, ne ita lorum stequentia aerem, qui inspiratur calefaciat & aegrotus multa co-Dgatur loqui, itaque ob id sitis augeatur & febris.,, ob aliam rationem impediendum in multis morbis est, ne advenientes ad lestiam aegroti ad pro quinquent, v. gr. si quis febre maligna aut alio morbo decumbit, cui frigidus aer nocumento est,&nequis ex frigido aere nimis propinque ad len una accedat,ne maliknitas augeatur, quoniam libera transpiratio statim inhibetur, quod certi simaae observati onis est. Ideo quoque hominum si equentiam prohibent speciatim Rod. a Castro de morb. mal. p. 332. L. II. N. Ρiso L. de M. C. Sc C. p. 4 I. in febre ardente p. r. & prae aliis in heiaca Gale

p. 3o8. in lue hungamea, M. Rularad. de lue hiang. cap. 6. in febribus putridis, continuis, omnibus fere assectibus capitis laborantibus, cephalaea imprimis, qui prae aliis ab incessit. saltem per conclave ambulantium aut saltem

86쪽

DE AEGROTANTIUM

saltem oonfabulantium sermone dolores auctos statim sentiunt. Frambesarius Can. S consit. M. Ju. II. p. I l. SesenRuder S. II. P. οὐ por in arthritide idem i.c. p. 42 o. in stupore S paralysi p. I 36. in respiratione dissicili, imminuta, asthmate, peripneumonia. Rod. a Cestro de M. M. y I. L. p. 332. in pulsatione arteriarum dorsi, ut Vocat, melancholicis coniis ta, in cardiaca passione hominum ingressum non admittere pariter Coel. Aurel. de m. a. e 37. videnruri Vertiginosi quoque aegre ferunt turbam hominum hinc inde ambulantium & moventium. Phrenetici, maniaci, melancholici, delirantes, rarissime ingredientes, nisi amicissimos nee hoasemper in tolerare possunt, quin ex illorum intuitu saltem & magis adhue

locutionibus non raro maximo furore contra illos concitantur aut graviori delirio de eontristatione assiciuntur. Coel. Aurel. de .morb. acut. lib. l. c. s. ad eos per intervalla saltem admittantur, quos metu aut verecundia coluerunt, notanter monet, cum frequentia pariat contemptum. Imprimis

grassantibus morbis contagiosis, Obiervatio haec utilissima est, ne hominum frequentia ex his affectis in alios proserant vitium ac ne admittantur forte contagione jam affecti, atque adeo vitandi sunt illi, qui bene valentes cum illis quomodocunque versati sunt. Decialissime indicandum est, in conclavia mulierum furore uterino percitarum mares minime esse admittendos, ut & vice versa juvenum gonorrhoea &e. affectorum mulieres, ut ad alia non excurram minus confirmata, V. gr. quando autore Lanfraneo lmenstruatas foeminas ad vulneratos non admittendas neq; adspicere, eos nee

lectum S linteamina illarum manibus tractari permittunt. Quis enim nescit, haec ex inani illa persuasione oriri, qua falso creditur sanguinem foeminarum menstruum deleteriis qualitatibus esse insectum; Paraeelsus

de pestilent. tr. I. c. o. p. m. 3 I. sibi aliisque persuasit insecta venenata exinde nasci, araneas, muscas, erabrones, blattas , termites, acaros, pulices eruca; imo basilis eos. Atque adeo Arnoldus de Villa nova in brev. pracf. T. I. lib. III. in sexum foemineum injurius est, ut scribere non erubescat, menstruatas solo halitu atque attactu imo adspectu arborum folia S gramina perdere, aeremque inficere adeo ut homines dc bruta Minde tanquam pesti- llentia tacta intereant, ac hocce venenum usque ad sidera penetret. Ae- lque talia timent alii ab illis, Mae Veneris congressum paulo ante exercuerunt ob hircosam se. fumigationem adhuc durantem, de quo vid. J. Camerar. D. 1. Probl. 2. Addo tandem eae Plinio. Lib. 28. c. I. quod vulnera ad reaventur illorum introitu, qui serpentis canisve morsu si fuerint.

Hispani hac in re maxime sunt cauti persuasione maxime hac ducti, dari

87쪽

CONCLAVI. 8 Iinterdum homines oculos malignos nabentes &fascinantes, ut in Triballis

de Illyriis es in aliis quibusdam Regionibus Plinio memorante. Conf&P. delia Valle Itiner. P. III. p. a I 8. Quidam ut&Seiticae Reminae Bythiae diό re Apollonide &Philarcho reserentibus, ct in Ponto Thibi0rum genus, inveni untur Quales homines, quando alios ianos adspiciunt clive homines sive bru ta, nec non alias res) causari possent aut morbum, tabescentiam, imo etiam mortem ipsam,aut si aegros aspiciunt,nunquam illos adesanitatem reduci posse, ut ex adductis exemplis declarant Covaruvius dc imprimis J. A. de Colmenae delic. d' lespagne & du Portugah Tr. V. p. 889. quare dc lege cautum est apud illos, ut illi, qui ejusmodi oculum, ut ajunt, malignum habent, illum emplastro tegant, quam legem negligentes deseruntur ad judicium, quod vo cant inquisitionis. De ejusmodi hominibus Sc loquitur Cicero &Plutar chus lib. s. Sympos . cap. 7. Plautus in Aulul. quando dicit : Exeundum herule tibi foras conspectatris' cum oculis emissiliis. Ad hanc rem etiam respicit versus ille Virgilii Maronis Eulog. III. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. De hae re praeterea multa collegit Nurenbergius. Idem A. Gellius 9. noc ait. C. 4. P. I. 7. c. 2. Assirmat pro certo hoc quoque M. A. Sinasius in Paradox. med. P. IL p. 8 O. es asserit se in Lithu-ania vidisse homines solo adspectu effluviis aliquibus subtilibus ex ceu is emanantibus laedentes non modo alios : homines, sed vi integros animalium greges anserum, gallinarum &c. interficientes ae si fulguris ictu tacti essent. De hoc fascinationis genere propriam experientiam allegat J. H. Juncken in Med. praef. seculo accom. p. 83 i. 4eq. praeservationem simul de remedia affert. De ista oculorum quorundam malignitate, & an ejusmodi in quibusdam subjeius impuris, scorbuticis& aerioribus humoribus praeditis verendum sit, atque an visus in aerem agat secundum Aristotelem, uti habet lib. de insomniis cap. 2. hic equidem probationem jam ulterius non adjiciam ; verum hoc affirmare neceste habemus, omnes inflammatione lippitudine fortiori oculorum detentos, si alios adspiciant, quibus imbecilles oculi sunt, ut Seneca loquitur c. 2. de Element. contagio, essiuviis ex aegri oculis exeuntibus in corpus & oculos alterius non exeludo terrorem,

metum Sc conturbationem spirituum animalium S humorum, sed multum eas conferre assevero J per poros immissione assicere secundum illud Poetae:

Dum spectant oeuli laesos laeduntur & ipsi,

Multaque corporibus transitione nocent.

Quare ophthalmiam ct lippitudinem morbis contagiosis annumerare non dubitant Galenus I. de diff. sebr. e. r. Plutarchus y Symp.

7. atque hane sententiam observationibus firmaverunt. Bene l. Favent.

Prax. T. I. S. a. c. a. Mercurialis prax. lib. I. c. 33. sic. Cons. ct Rab-

88쪽

DE JEGROTANTIUM

bi Moyses ΣΑ. aphorism. Seneca lib. II. de benes. Dimerbrock observat cci curat. Ac ss. Nullum enim reperitur in humani corporis fabrica sensus organon, quod tanta spirituum copia scateat & fulgorem de se emittat, ut oculus. Siquidem quinque nervis insignibus ex 'Eγκεφαλω proxime egredientibus nimirum opticum, Oculorum motorium, oculorumpatheticum, paria, ramus gustat*rii paris primus innominati seu Limidi prima propago oculis prospiciunt. Si igitur ponamus, quod ejusmodi homines visu nocere possent, non visui qua tali, ted essuviis de particulis

aerioribus, tenuibus adscribendus essectus. Nec abs re est ma volcrun,

hominum & invidorum, qui ut plurimum pravos humores possident, consuetudinem de physice mediceque ideo este suspellam adeoque fugiendam, unde & ejusmodi homines foedum praeferunt faciei colorem, cache-ε leum & macrem corporis habitum, qui & in proverbium abiit. Ehr sie-het aus wie der Neid. Schaperus Mees curios. specim. observavit phthisicum, qui ob superialem erosam asperae arterita ideoque adeo sensibilem, ut a levissimo aere offenderetur, & dolserem non levem lentiret, qui ideo nee aerem in hypocausto perferre poterat , si ves lento, sed proximo ab adstantium transitu aer moveretur, hinc strophioli admotione id avertebat. Ex alia adhue causa B. Bolinius V. Tr. de ossi med. cap. IV. Magnatum aegrotantium conditionem deteriorem habet quam plebejorum quia multitudini adstantium diversa ut plurimum sentientium contradi cere Medicus non facile audet. Quomodo vero se ab illis ex visitatione nimia incommodis expediant, Videant, quorum interest & non nisi infirmis gratos & amacissimos admittant. AEquale propemodum aegris nostris incommodum affert, quando domestici singulis quandoque fere momentis ad aegrotum accedunt, ct de hujus vel illius salutatione ae seiseitatatione aegrum certiorem faciunt more apuis nos admodum communi eune cogitur aeger responsionem ferre singulis omnino vicibus. morbique eursum indolem, accidentia, successum, secundum omnes partes do cir cumstantias enarrare, quomodo dormi verit, quid biberit, ederit, quid su da veri t, quod exspuerit, ct quid amplius egerit S . Harc hominum De quentia hic que accurrentium discurrentiumque strepitus atque tumultus certis mcalibus, ut in lethargo &caro, S ubi ab aegro somnus sit avertendus, ubique ille sit excitandus, tolerabilior est, imo necesiarius, ubi ideo eonvocari di ibiat amici, qui semper discurrendo aegrum excitant ashnino &e. In il iis, qui sub adstantium de ministrantium nomine veniunt i in conclave in fima rum admittuntur, requiruntur, ut corpori s valor, ita fidelitas, docilitas,

sidulit solicitudo, tacitumitas, scientia, peritia, Prudentia, authoritas, alacri-

89쪽

t as, patientia de obsequentia, ut se ad aegrorum ingenium accommodem blandissime semper & amabili industria tractent, pro aegrotantium beneplacito dc arbitrio loquantur es agant, dc omnia summo studio occultent, .lque avertant quo detegris molestiam, moerorem, metum, acerbitatem, indignationem, excandescentiam, desperationem ullo modo afferre possit, ut Omnia ex praescripto, ex ratione, mensera, modo, tempore, ordine Sc. per gant: Eligendi quoque ad hoc ossicium, qui aegris grati sunt, familiares, in qu0s plenam kdueiam posuerunt, Don iracundi, non molesti , non desides Sc. Ad qualia ministeria aegros se. eibandos, contrei tandos dec. foeminae viris aptiores censentur, ut de in proverbio etiam dicitur, aegrum gemere & graviter assigi, ubi mulier non adsit . Cum omnino, ut modo dictum, plurimum referat, quales adstantes S ministrantes sint apud aegros, optandum omnino estet, ut tales ubique essent, quales ab Hippocrate G. dedecenti ornatu describuntur; sed utique hodie dolendum est, quod haeo negotia mulierculis ut plurimum ineptis committantur, qVae non agunt, quae essent agenda, dc quae sui muneris essent, sed aliena ct quibus aegrotis male consulitur, tractant. f. XXXIII. Plura sunt Medieorum quoque ossicia personalia magis a que in aegrotantium conclavibus ab iis observanda. Ejusmodi sunt ut ex multis quaedam saltem dicam ut eonsultationes suas non in conclavi dc aU- dentibus aegrotis, sed in alio separato vel angulo atque semotis arbitris de auditoribus instituant, quoniam rationes eaeque graviores & multae subsunt, tam ex parte Medicorum ipsorum, quam aegrorum & adstantium: Liberius se. proseruntur sententiae, liberiusque errores prius commissi fors2e

corriguntur Se ouo ct cavetur ne aeger &adstantes controversias audiant,totam artem i&'Medi eos suspectos habeant, cum controversa in qualicunq; exercitatione justam ignorantiae vel ad minimum incertitudinis suspicionem arguat, sieut concordia justam inagnamque eognitionis spem demonstrat. Hoeq; simul praecavetur, ne sorte notam periculos futuri eventus ex ipsis deprehendat aeger, aut infelicem mentionem audiat, moriaturque desperatus, qui forte adhue posset salvari die. Unde etiam faelum est, quod scio, in quibusdam urbibus lege publica cautum esse, ne constillationes medicae publice habeantur, ad quod ipsum L. Septatius in animadv. suis L. L t. 12. sedulo adhortatur Medicos. Imprimis cum ejusmodi non raro falsa licet mordicus defendant, dicta& sana alterius traducant acerbius sepiusquam Serapion Hippocratem tanquam novi JEsculapii canino fui ajunt denterodant atque fareasimis aeutissimis aggrediantur, aemulatione, ambitione

vel sola invidia ducti suade & Medieorum invidia in prorerbium cessit,

90쪽

jurene, an injuria judicet seMus Judex Se.. Quod tamen vitium ratio non

permittit, civilitas abhorret. Imo dantur catus, ubi Medicus sit aegrumcion accedat, melius est: inveniuntur mi in ejusmodi ingenii homines, qui ex timidis sunt, licet leviter decumbant, qui cum.vident Medicos, aegerrimos se esse credunt Ρariter ejusmodi est, ut Medicus aegrum accedens secundum ipsius Hippocratis suasum prope aegrum eo in loco, qui pro ratione morbi commodissimus est, accedat, ita tamen, ne aeger quid suspicionis gignat atque non a capite seu tergo aegroti, sed adversus eundem & ali quamdiu ledeat & assideat ipsi, cum ex illius vultu, habitu, decubitu, similibusque in oculos ineurrentibus multum notitiae hauriri & obtutu &mo

ra, aliquali deprehendi possit, quod fugitivis quetestionibus ediscere non semper datum est.. Periti Medici quoque est, ut Celsus egregie monet, non

protinus statim, quando ad aegroti te um accedat, extemplo manus Spulsum tangere,. se exacto 1 demum pauxillo temporis spatio, & posteaquam hilari vultu, comitate & sermone leni solicitudinem aegroti levaverit, cum Medici: accessus ae conspectus: facile etiam quandoque alterationem arturbationem in pulsu causari possit. . Porro . eaveant sibi. quando commorantur apud aegrotos ad illorum grabatori ne proverbio isto alias satis noto fidem faciant, quo dicitur, Medicum, quem medicinam alias mutam ex virgilio aenei es tr. vocabant, garrulum es se aegroto alium morbum , de

quo exhiberi possent exempla, nisi essent odiosa. . Ejusmodi Medicos gari rulos S in sermone prodigos praeposterisque sermonibus circumforaneis i& praestigiatoribus magis dignis abundantes, notanter reprehendit aluue castigat: Accursus Cod. de Med. L. si eritibus. si Loquacissimi sunt &Mita libitissimi vulgi sententia habentur; re vero λ opere sunt ineptissimi sede artem inter omnes summe honorandam S a summo De in hominibus concessam dedecorant Noster ipse Hippocrates dedec. ornatu brevilo Quentiae Medieum meminisse jussit.,, Caveant quoque Medici, ne alienum asserant odorem, rnoschi, ambrae Vel quod hodie frequentius ὶ tabaei, spiritus vini: ille foeminis hystericis nociVus, hie aegris tantum non omnibus invisus, insensiis est atque molestus. . Sed ne aquilas Volare me velle do

Gre videar, & iliadem post Homerum scribere, ea: contulto missa facio &remitto B. L. ad Clariss D. Bolinium praetereo alios) in osse. Med. diam Interim audiamus adhuc Galenum loquentem de morb. Vulg. e. H. 3. p. 31 Et figuram corporis totius introeundo atque sedendo Medi

cus observet, neque humilem prae se serat, ut contemptum mereatur, nequ fastu quodam aut superbia turetentem; quidam enim extenti ac patentes in-

tradeunt; ac sedent nonnulli adstricti ct compressi, alii vero proni atque abje fcti. e.

SEARCH

MENU NAVIGATION