장음표시 사용
111쪽
logia c0gnitum, fatisque perspectum est. vitam es sanitatem pendere maxime a partium fluidarum l. e. humorum Omnis generis perenni atque aequali circulatione&motu progressivo per omnes etiam minimos corpOris tubulos rite constitutos, satis pervios ac amplos justoque dilatator oconstrictorioque motu debito que elatere praeditos. Quod si recte hic motus secundum leges suas comparatus est, viscidiora, crassiora attenuuntur& dividuntur, inutilia, superflua hincque excernenda per debita sua emunctoria & transpirando potissimum per poros evacuantur, fluiditas, spirituas centia & calor augentur, utilia vero & laudabilia retinentur atque in vitalitate sua conservantur, respiratio & pulsus fit citatior, appetitus excitatur, chylosis adjuvatur, nutritio perficitur corporisque aliae actiones integrae servantur. Itaque motus hic Circularis est, qui totum corpus ejusque omnes partes ab omni pUtredine, morbo, ae morte ipsa tUetur. Immo exercitationibus animi quoque Vires majore S acquiruntur, excitantur& conservantur, cujus testimonia clarissima inter alios Galenus Lib. de Consuet. & Lib. I. de Sanit. Tuend. atque Plin i Lib. I. Epist. r. scite per. hibent. E contrario ex genuina Pathologia elucescit, plurimos morbos a circulo sanguinis potissimum impedito &amminuto dependere. Ut paucis multa complectar, vita ipsa nihil aliud est, quam continuus quidam spirituum, hinc sanguinis & reliquorum humorum motus bene ordinatus, a quo sanitas etiam csseclive dependet. Motum vero hunc sanguinis tam intestinum quam progressivum frictio prae multis aliis corporis exercitiis Optime ac commode adjuvat & calorem fovet & excitat. Assirmat hoc ut alios jam taceam J Joh. Follinus in tuenda sanitat. Synops p. 73. seq. inquiens: nullam suaviorem aut commodiorem ex omnibus cogitari posse exercitationem, quam quae suscipitur per strii lionem. Perillam enim amonem dc tractionem exterius institutam musculi legitima
illa motus instrumenta, nervi, arteriae, Venae glandulae atteruntun, moventur & excitantur, atque ad motum progressivum expeditiorem diu mores in iis hospitantes stimulantur, quo & intestinus eorum motus simul & ex necessitate augetur. Ab illa quippe vellicatione fibra una carnearum nisus & tendentia naturalis aliquam conquassationem naturalem experitur, ct hinc eaedem ad contrastiones iteratas disponuntur. Quamvis enim id fiat
solummodo in cute & nervorum atque vasorum eo excurrentium eXtremitatibus, attamen non modo ob continuitatem per totum corpus fibrarum systole propagatur, sed di major sanguinis, reliquae humorum massae,
112쪽
spirituunaque eommotio continuatur. Et sic etiam partes corporis Humani interiores consequenter, hoc medio assiciuntur: Nam si cutis sie premitur de tenditur, non modo motus humorum per vascula ejusdem excitatur sed etiam vasa, quae de sanguinem, lympham dc spiritus animales vehunt de partes aliae quae subjacent, necessario premuntur, per quam pressionem sursum de deorsum institutam haerens in iis humor exprimitur, dimovetur, sejungitur & majori velocitate ad vasa sua devolvitur versus partis pressae confinium, pori omnes aperiuntur, sicque via facilis perspirationi redditur. Avicenna scia. 3. --- aliique veterum dicere consueve-
eunt frictiones si decenter fiant, tantum commodi afferre, ut reliquis motionibus & exercitationibus corporis non opus sit. In cujus afferti ulteriorem probationem S illustrationem afferam, Graecos olim universam propemodum medicinae partem, quae Hygiene dicitur, in frictionibus positisse: Constituerunt enim gymnastas ac aliptas, qui homines frictionibus, inunctionibus corpora curabant, atque omnia alia eorum corporis exercitia
frictiones comitabantur. Transcribam quod legi in Suetonii Tranquilli invita Vespasiani Imp. cap. XX. nimirum Vespasianum Imp. valetudine prospera usum esse, quamvis ad tuendam eam nihil amplius quam fauces caeteraque membra sibimet ad certum numerum in sphaeristerio, qui locus rotundus balnei erat, in quo varia exercitationum genera, ut & frictiones instituebantur, defricaret, inediamque unius diei per singulos menses interponeret ; Ipsae matres familias ue obstetrices optime norunt, quam be- me recens natorum sanitati de nutritioni consulatur frictionibus blandis modo institutis, de ad quas etiam instituendas B. Eim ulteriis in valetud. infantili p. 3 6. hortatur Etenim ea remedia e vitam longam S sanitatem
integram praestandam maximam laudem merentur, quae humani corporis elateres dc rotas motus animalis instrumenta mollia, laxa ct flexibilia sa- Cile conservant. Hocce eximium commodum experiuntur quotidie illi, qui consuetis his pectinatione, indusiorum commUtatione, manuum lotione, oris collutione mane statim a somno occupati sunt. f. XU. Alterum inter sex res nonnaturales, circa quod friectio praesertim versatur, est, Ut retenta p. n. excernantur. Praecipuum id esse vidc-tur motUs consequens praecipuamque fere dicerem medicinam. Excretio
enim illa, quae transpiratio insensibilis vulgo dicitur, motum presse quasi pede ut effectus sequitur: per motum quippe inducta humorum suid tas atque subtilitas superflui humidi satis interdum nodivi discussionem promovet, illudque si ab sorma halitus vel vaporis ejicit. Transpiratio
113쪽
Io Thaec insensibilis magis secundum naturam instituitur, quanto enim tenuiorct sine sensibili magis madore, transpiratio, tanto salubrior est & est evacuationis genus, quo natura vis per momentum carere potest, cum humores vitiosi extra ambitum primarum viarum vagantes non Per eo irim Odiorem viam foras eliminari possint. Est quoque ejusmodi quod magis Perfectum est atque simul universale per universum corporis institutum atque quod supplere potest desectum aliarum egestionum corporis H. melius quam ulla aliarum possit desectuin hujus supplere. Nolim tamen
ideo cum Sylvio asserere, nullum sudorem .sIe naturalem, cum nonnisi contra leges naturales ab extreme commota M. S. heri soleat. Dicit enim Lib. I. Prax. cap. 38. vomitum & sudorem non esse excretiones naturales, sed vel nonnaturales vel praeternaturales, aut medicas, sive artificiales aut criticas. Nec Sennerti distinctione opus habemus, quando Instit. Lib. I. c. q. distingvit inter causam essicientem & inter materiam ipsam sudoris, atque illius intuitu multos sudores naturales esse , hujus Vero neutiquam, asserit. Uerum enim vero cum causa esliciens sudor is d plex sit, alia proxima, spiritus se. animales data occasione sanguinem commoventes. Dum enim fibrae corporis vellicantur, moventur, commotis istis motus sanguinis Sc spirituum aceeleratur, eator infertur; turgesceH-tibus sic cunctis lympha quoque laudabilis aeque ac excrementitia per poros cutis expellitur, imo pro diverso impulsu sanguinis ejusque violentia dc celeritate majore vel minore, sudor contingit modo copiosioI, modo parcior. Quo autem restius excretio haec succedat, requiritur non saltem justa constitutio ipsius motoris, sed de humorum ac glandularum si cernentium, tubulorumque & pororum excernentium. Inde etiam accidit, ut quaedam subjecta latis bene aut nimis, alia contra minus recte Iehis habentibus, dissiculter admodum aut nunquam sere sudent. Causa remota vero dc occasionalis est quadruplex, prima naturalis, videlicet corporis dc consequenter humorum contentorum, aut etiam animi comm Otio, quarum ista procedit ab ambulando, equitando, currendo , saltando aut elamando; haec potissimum in meditando, ira, terrore, conibernatione, metu contingit. Altera est praeternaturalis sive morbi varii, v. gr. febres, . aerimonia morbosa in scorbulo die. Tertia critica itidem in morbis*eneficio naturae crisin perficientis eontingens. Quarta artificialis de medi- ea audit, quae a medicamentis essicitur, quo dc aer externus calidus ambiens reserendus. Pro harum itaque circumstantiarum ratione varia su
114쪽
sana corporis constitutione contingens semper naturalis, in morbosa praeteritaturalis & quidem per accidens talis sudor erit nuncupandus. IIis de sententi. Ρlenapii obviam eatur statuentis, respectu causae essicientis sudorem vix naturalem, respectu vero materiae de viarum semper naturalem esse. Sed optime respondet B. Langius T. L p. 122. frustra urgeri sanguinis insignem commotionem, cum saepe aeria paululum alimenta, vel solus calor externus quodammodo auctus satis in se habeant causae ad excitandum sudorem. Hujus intuitu. V. gr. dormientium lactar, qui non esthei ficus, non praeternaturalis esse potessi Pari ratione B. Orti obius Dis fert. Physiolog. p. I 38. ad hoc dubium respondit: Cum idem sit, quod excernitur per Sc movens tantum aliquanto impetuosius videatur, non omnis sudor potest praeternaturalis diei. Interdum etiam sudor solummodo ab aere frigidiore de crassiore atmosphaera ambiente essiu- via coercente atque in guttas condens ante producitur. An insuper omnis sudor ex sanguine, an etiam ab assumtis, ex primis viis, praecordiis vel interioribus visceribus immediate per certas Vias prorumpat, multos non levis scrupulus premit. Fernet Lib de Febb. c. Io. id ipsum de Deusinagius in Exereit. de Depurat. Aliment. P. I 87. dc in append. ejus p. 3 3. it. in Dissert. de Laes. S. II. j. 6 s. tractant dc probare moliuntur, uidOrem etiam immediate ad habitum ex primis viis provenire. Ast quia viae titie, pariter ac illae, quae in urinae excretione extraordinariae de immediatae, illaeque, perquas pus interdum in pleuritide per Vescam eliminatur, ab Autoribus allegantur, ab Anatomicis nondum detectae sunt, in medio il- Iud de aliis potius dijudicandum uelinquo. Multi quidem ut hoc statuant, observationibus Autorum adducuntur, si iores assthmiorum condi tionem reserentes recensentibus, Uti Salmuth observavit de sudore cerevi fiam odore & colore reserente Cedet. IL obf 28. it. Eph. G. D. II. ann. 6. de sadore melleo ex melle altumio, it. l. c. ann. Sobf. I F. dc Rhod. Cent. I. Obs De sudore Vini rubri videatur Bartholinus Cent. IV. Hist. 63. Et Saelisius Ampelograph. Curios. Lib. II. S. 6. membr. p. cap. 8. aΓt. I.
p. 3ρ1. de sistitio de viridi a porro assumto, Boi et L Cent. II. obf 16. de croceo post exhibitum rhabarbarum, Eph Geri D. I. ann. 7. Obs 78. de violaceo a violis, i. c. Dee. IL ann. F. Obc . it. Obs i 8. de lacteo, it. l. e. Dee. IL ann. obf r i a. de oleosse ex oleo largitur poto, alii de aliis te stantur. Si e & B. Orti obius aquam cinnamomi post ejus uberiorem potum iterum excretam vidit. Sed quid impedit, quo minus causas istas
115쪽
tum in primas vias non recte digerentes, tum invasbrum secernentium nimiam amplitudinem conjiciamus
f. XVI. Cum itaque transpiratione, etiamsi invisibili insensibilique, de cujus admiranda ad sanitatem utilitate Sanctorius in Medi c. stat. prolixe agit, cujus quantitas hyeme uno die naturali ad quinquaginta uncias &ultra adseenditi, inutilia varia atque superflua ea copiosissime excernantur, haud obscure colligitur, quantum utilitatis etiam hac ratione & in conservanda sanitate & longaevitate eaque procuranda & in praecavendis plurimis morbis hoc modo, transpiratione nimirum aucta, frictio praestet. Quorum explicationem & connexionem partim ex Pathologicis praesuppono, partim in sequentibus latius deducam. Scilicet frictio hoc modo eliminando praeservat a plethora, Meunda illa morborum matre, quippe vidimus non raro exinde apoplexias,' paralytes, febres , inflammationes, mensium desectus, haemorrhagias, obstructiones & stagnationes varias, vires oppressas, lassitudines &c.: consequutas de quibus Autorum observationes passim testantur. Praeservat a quavis cacochymia , qu se transpirationem impeditam Ut umbra: corpus sequiturr cachexia, teste. Aristat. Sei . 38. Probl. 3. PraeserVat ea porro ab omnibus illis morbis, qui originem suam a colluvie seros a retenta trahunt, vid. Piso Ti: de Morb. aeolluvie serosa oriundis, a catarrhis puto, rheumatismis, aliisque qui ab his saepius generantur affecti s, ut stant paralysis, apoplexia , convulsio, tremor, pleuritis, angina, surditas, Ophthalmia, coeeitas, tussis, asthina, phthisis, apepsia, Vomitus, tumores Varii variisque in locis, diarrhaea, dysenteria, arthritis, anas arca &c. Sic me Parisiis vidiise memini taminam rimariam, quae vexabatur hydropis specie singulari & rarissima, diversi. enim corporis in locis bullulae sub cuticula latentes videbantur, quae tamen
frictione duntaxat linteis calidis quotidie. bis instituta ab illa se servabat
liberam. Febres variae indolis, &nnali interdum moris vid. celebr. Boh-nis Circul. Anat. p. a 9. a transspiratione impedita oriri, toto die experi-isur , vid. Alex. Trallian. Lib. I a. e. a. Sylvius Prax. Lib. I. c. 28. Hinc'Galenus more veterum balneum aquae calidae in plurimis febribus commendat. Meth. Med. i O. quae & instituta saepius frictione certis temporibus averti possunt. De anas arca Platerus testatur Prax. T. III. c. 3. p. i86. Leucophlegmatiam a transpiratione impedita ortam praeter observationes Plateri aliorumque vidi hic Lipsis , in ancilla tempore hyemali frigidiore per aliquot dies linteamina lavante & sedante Adducendae hic etiam sunt inflammationes diversarum partium ex sanguinis
116쪽
pariter ac lymphae stagnatione, crassitie.& pororum obstruitione dependentes. Ex hoe fundamento frii fio tandem praeservat a cutis quibus-
g. xUII. , Ut a rem valentibus frictiones adhibitae sanitatem & vitam sartam tectamque servant & ab immitentibus morbis praeservant, ita &praesentes jam factosque depellunt S curant, ad quem scopum perlustratis
his antecedentibus faςilis via ac cognitio patet ad indicationes curatorias. quomodo nempe affectuum curationes, aut solae aut junctisaliis externis p citer de internis remediis appropriatis , frictiones aut perficiant aut a Ljuvent. Eae autona optimas curationis conditiones possident, quae nimirum citam, tutam & jucundam afferunt medelam, quae & aliorum medicamentorum S remediorum vim & operationem augent, adjuvant. S incertiorem S praestantiomm actum deducunt, imo ad quaedam auxiliorum genera admodum necessariae sunt, adeo, ut sine his parum aut nihil efficerent. Unguenta: S linimenta applicata hic praesertim nominanda sunt. Ad plurima hic iterum respicere praesens institutum postulat. Omnium vexo ratio summas has duas iterum classes spectare videtur, I quat nus frictio motum Sc per consequens calorem ti fluiditatem partibus conciliat, attenuat & discutit, easque selidas omnes musculos, nervos, tendianes canaliculos sanguiseros, compactiores & firmiores, robustiores reddit. illarum poros aperit atq; ita alterat, ct derivat & ado quatenus transspirati nem & evaporationem humorum peccantium adjuvat vel efiicit, adeoque evaeuat di exsiccat. Qui diversi affectus diversum frictionis gradum modumque desiderant. f. XVIII. Igitur movendo undulationem & Muxum majorem spirituum humorumque in partes solidas praesertim debilitatas hactenus dens satum, aut torpidiorem suscitanao ct revocando, novamque iis determinationem imprimendo conserunt frictiones, quatenus fluida illa motu ciealore sic inducti exagitata &elastica magis reddita majorem ambitum sortiuntur, ut in fibras influant illasque vegetent ; illae vero irritatae ad systolen debitam exercendam praeparantur simulque canales & pori fiunt
ampliores; quibus his scopis una ut ajunt fidelia duos parietes jungere conveniet. Ρ in primo loco hic allegabo atoniam, quae a deperdita Ghrarum elastica vi, aut ex vitio nervorum & spirituum animalium inertia atque insussiciente influxu aut ex sanguinis tum qualitata tum quantitate
Peccantis vitio provenit. . Pasiun enim observasur, scorbutum, natus, san-
117쪽
ivinis serique itagnationes, spasmos oc motus convulsi vos crebrioreS, APO-plexiam S paralysin, frigus S calorem excessivum, medicamenta quD-que quaedam ut emollientia hydrargyrum &c. praeter modum adhibita, ut de compressiones, contusiones, fracturas, luxationes &c. modo plurium simul, modo hujus vel illius partis atoniam inserre. Quam laxam nimis sirilesiones juvant, durae tamen de pene dolorificae, coniuntiente Galeno Lib. II. de Tuend. Sanit. Dura ligandi vim habent,) cum regimino calido. vid. & Solenand. Consit. Med. Sen. II. p. I 6 I. S Seiae IV. p. 4 a 3.
Celebr. Schelhammerus Libr. de natura p. 3 i . commemorat, se juVenem ex laxitate tendinum ac ligamentorum omni plane motu priVatum,
se universalibus praemissis sirin onibus quoque sortissimis institutis, restituisse, ut intra dies plus minus viginti robore suo pristino gaudens omnibus muniis praeesse potuerit. Quia de leniter tune glandulae vellicantur, ot liquorem stillent, fibrasque humectent ac emolliant in rigida interdum pariter adhiberi possunt, sed molles tunc illae potius sint & blandae, cum
aqueis, mucilaginosis S tepidis, quibus extenduntur, stamina, ut non adeo resistere possint. Ovid. iterum Galenus i. c.cap. 3 . mans, Dictionem mollemis remittere, ct quae inter vehementius laborandum fatigata sunt, emollire.,,lt. Frictio vespertina illis utilis est, quos vel lassitudo valida premit, Vel, siccitas male habet. Cap. 2. l. c. quae constricta sunt, molliter fricanda, sunt,, Celsus L. IV. de med. c. in cervicis rigore easdem laudat. EphermG. N. C. Dec. III. Anno 4. observ. Izo. in omnium membrorum rigiditate aliis nihil proficientibus humidas friesiones comprobant. Sic v. gr. iΠ- serius dicam, quod in vulgus quoque notum est, mulieres m mamma, rum duritie, eas mollioribus scopulis ex pilis caprinis eonfectis molliterfricare, qua frictione mammarum duritiem pededentim leniunt atque re- laetant. Iuxta hoc exemplum refero illud, quod monet J. Guillemeau de ocul & dent. med. p. m. 2Iq. cap. 2. Sech VI. ut in tabe pupillae oculorum, Ubi ea contrahitur, ut iterum dilatetur oculus tapius sortiter digitis
έricetur. Atoniae laxae sic. assinis est paralysis & hemiphlexia, cujus ratio formalis in impedito ad aliquod membrum spirituum influxu consistit .
quem vellicatione sua frictiones cum nervinis iterum restituunt ac motum ac senstim revocant, atque insa luna simul in partes ita a relaxatione flaecidas facile incumbentem & insequentem praepediunt , stagnationesque &humorum spissescentiam discutiunt. In specie in paralys linguae eas cum sevilu adhibuit Platerus obf. Lib. L p. iri. Cum stupor gradu saltem a
paralysi differat, ct nihil aliud sit, quam dissicultas sentiendi, ac propria
118쪽
quaedam ad paralysin dispositio, locum suum quoque hie inveniunt, quiΡ pe quem fri liones optime tollunt, Autore Solenandro ConsiL Med. Secti I. p. 3 I. Universale agis malum apoplexia existit a spirituum animalium influxu & undulatione tanquam a causa sua continente impe uita, quam ut urticationibus secundum Celsum dc Riverium ita & frictione j vari Autor est Platerus in Obf. L. L p. 1 . comprobante communi Practi eorum consensu imprimis si fiant cum spirituosis & nervin1s auliparalyticis ut spiritibus o salibus volatilibus formicarum lumbricorum terrestrium balsamis, apoplecticis oleis lavendesiae rutae de similibus. Scribenti mihi hoc obvenit memoria casus cujusdam quem Londini quondam inhabitationibus meae Vicinia vidi, scilicet q. personae mater cum duobus fieliis S una filia a vapore carbonum fossilium in camera accensorum suffocatae de quasi mortuae ab hero accedente inventae sunt, quae vero omnes in aerem liberum delatae frictionibus: solis cum pannis calidis restitutae sunt. Similiter aphoniam quam saepissime post se relinquit apoplexia eaedem in palatu ac lingva factae, auserunt vid. Wedelius de Med. cogia. facult. Libri 2. g. a. c. I 2. Ab apoploia non multum differre videntur affectus ioporosi & gradus ultorum catalepsis, pariter a spirituum torpore dc activitate , destructa vel influxu ad partes, sob nervos vel compressos vel obstructos circum suum principium impedito, pendentes. Qia' in casu fricti nes itidem sortiores, imo fortissimae cum pannis calidis, decocto raphani majoris rad. pyreth sem. sinapi & aceto sortissimo de sale maxime in plantis pedum, excitant, spiritibusque novum impetum inducunt. Viliorest. sis. T. I. S. 3. p. 38o. Mandelsiloli Itiner. Ind. Orienti p. I 22. reeenset Goae metropoli. Indiae Orientalis uxores adulteras maritis datu nam propinare, ut somnolenti fiant, adulterio vero commisio pedes illo rum duriter ut expergiscantur fricare. Hinc sequitur quod de membra compactiora de firmiora reddant frictiones. IAd tonum nimis laxum antea commemoratum reserendus quoque erat tremor, qui. 4nter alias causas etiam fibrarum justo minorem firmitatem, ex spirituum quoque torpor & influxus imminutus non excludendus enit, agnoscit, ut hinc fi-: brae non susscienter ab iisdem impellantur, quae vitia friationes corrigunt ex rationibus jam allegatis. Ex eodem sonte, movendo nempe dc excitando spiritus ac humores, in animi deliquio, lipothymia, syncope, ut Suirium imbecillitate di oppressione earum conferunt ex Galeni praecepto l. c. Ubi reficere opus est, adhibeatur tum quantitate tum qualitate mediocris frictio. It. Lib. V. l. e. In imbecillitate virium crebra exiguaque
119쪽
utendum est. Et quod notius etiam apud nos est, quam quod syncoptici labiorum eum sale vel spiritu quodam apoplei fleo, aceto rosaceo fron-xi., faciei, pulsuum aut pectoris regionis, aut sorti in planta pedis frictisne excitentur. Et quoniam vires malignitas opprimit, fritaones in morbis pestilentibus & malignis apprime conducunt, quatenus excitando motus naturales ad restistendum naiasmati maligno illudque superandum operantur. Testatur de hoc Vigo Chirurg. Lib. IX. cap. 6. p. I 23O. immo moribundi per aliquot horas adhuc hoc pacto possunt servari. Notatu dignum est, quod refert Illustr. Baeo de Uerulamio in Hist. U. dc M. Veteres ad praeservationein vitae in periculosis morbis solitos fuere lintea removere aegrosque nudos laneis stragulis benem frictionem inserentibus undique obtegere & obvolvere. In Bonetti Med. Septentr. P. II. p. 8 3. legitur: Quosdam in confiniis mortis sabitam opem tenui subucula contexta ex lana subtilissima sensisse, non ob aliam causam, quam quod lanei Panni leniter confricent. In strangulatione, a quacunque causa illa etiam fiat, succurii tegregie. Verulam ius recenset H.V.& M de quodam, qui per dimidiam horam strangulatus manserat S pro mortuo jam habebatur, in vitam tamen iterum frictionibus & balneis calidis reductus est. A qua submers, S tanquam mortui jacentes, membrorum frictionibus, pannis calefactis vitae resti tuuntur, de quibus exemplum de quodam Nobili recenset P. Bo- rellus Hist. m. dc phys Cent. II. obf. r. Huc etiam referri possunt eae observationes ac essectus speciei frictionis adscribi, quos Sachsius in Ampelographia Lib. II. c. 3. recenset atque iisdem testatur aqua submersas antea pronos in terra extensos & plantis pedum baculo percussos revixisse. Ex quo praeter alia quoque luculenter apparet ejusmodi percussiones Sc sm ones validae longissime operationes suas perficere non modo in ipsis partibus percustis de fricatis, sed etiam longe dissitis motu communicato; in his enim casibus, vasa ct fibrae ipsius cordis ad motum systo-les de diastoles vitalem producendum hoc modo excitantur. Fulmine tactis, vel attonitis, si sic' influxus spirituum cessare deprehendatur, frigidiores enim semper illi observantur, eum fructu imprimis volis & carpit m nuum, plantis pedum, dorso, temporibus & pulsibus admoventur
Exemplum frictionum in hoc casu feliciter adhibitarum suppeditat Schenkius obf. Lib. I. p. 8s. Eadem ratione calefaciunt humores & fibras movendo, coagulationes que tollendo, unde membrὸ frigore tacta cum fructi leniter tamen fricanda, ne humores coagulati impetuosius atq; ex admoto nimio fornacis sorte calore resolvantur relires fibris flaceidis de emortuis
120쪽
II qsed ut pororum S tubulorum aequalitas servetur, donec humores turbati
ct coagulati ruri is in circulum redire queant. Immo si ex intensiori frigore totum corpus jam rigidum corque jam quiescere, Videtur dc mors praeseribus est, sola fortior cum panno laneo calido in dorso de thorace instituta frictio vitam reddere potest. Ad suscitandum languescentem appetitum, ut & digestionem ciborum promovendam supra laudatus Zrchius Consuli. p. III. frictiones non modo circa regionem ventriculi, sed Jc per totum corpus s vadet, utpote quibus calor augetur, liberior spirituum in ventriculum influxus promovetur, hincque digestio melius peragitur. Atque Celsus Lib. IV. c. 6. dc I 3. frieliones brachiorum & crurum ad emendandas stomachi affectiones quavis ter vel quater de die celebratas prolixe commendat. Similiter in stomachi debilitatibus, atque in ipsa bradypepsia regionis Ventriculi, frii ionem cum oleo menthae Praeses, irritis Omnibus internis, optimam est expertus. Ad venerem excitandam facilioremque conceptionem conelliandam mediocres utiles esse Solenaim
der memoriae prodidit Consit. Med. Seil. IV. p. 368. Non tantum in viris, verum etiam in foeminis Th. Bartholinus de usia flagellor. in re med.
de veneri p. 3 o. eas hunc Usum asserre affirmat. Regione enim lumborum frim seminis materia ad vasa spermatica confluit. De viro quodam vi
garum plagis in venerem stimulato historiam resert Ludowicus Coelius Rhodiginus Leil. antiq. Lib. II. cap. I s. sol. mihi Ir. Atque cujusdam, qui non mentulam ad coitum erigere poterat, nisi ab Amasia verberaretur. Th. Campanella Medicinal. Lib. 3. cap. 4. artic. ia. ex JOh. Pico Mirand. meminit. Idem de urticationibus ex laliis notum est Insuperfrictiones capitis, praesertim mane in usum ductae , Omnes sensus excitant de clarificant de mentem reddunt erectiorem.
S. XV Iul. Praeter jam recensita emolumenta applicantur cum fructu in singuinis motu retrogrado juvando dc accelerando, qui staccessiva h ecutis pressione jugiter peragitur, quo semel habitus humore praeter modum
turgescens quali depletur, ex quo circulatio liberius peragitur, quare harum usus non contemnendus erit in inflammationibus infra fusius nominandis. Pari utilitate inducuntur musculis antagonistis patientibus in Dasino, ex gr. in spasm cynico dce. ut hac ratione vi externa ejusmodi
adjuti, agentium & contractorum in latere convulso nisu i & traftioni majori resistini. Rursus in imminente gangraena, atrophia, aridui a Segracili corporis habitu strictionis modum Hippoerates annotavit in Lib. isde Medici osse. sequentibus. His, qui carnis augendae causa frieantur, talis