Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. . . . a - .

vestigari Sinit: et, Ut graecum notat nomen, CNCRDeum versatur. Quae res homines Dei similes facit 3 Virtus, qua steti Stoici nimis superbe de Sapiente, nimis abjecie de Deo disserentes illud

παραδοζον Statuunt, quod vere tu παραλογον abit: quod eadem res sapientem efficiat, quae Deum, nempe virtus, nulla re praeterea, nisi immortalitate , quae nihil ad bene vivendum pertinet , cedens caelestibus. Dicamus id magis sic, et verius, graviusque: una re nos Deus sui similes reddit: virtute e qua nedum humanae , Sed cum eaelestibus etiam aeternae nos compotes facit selicitatis. Magna stulti Civitate privantur: magnis item necesse est, ut spolientur opibus, ac so tunis. Quibus, rogabitis 2 Felicitate. Nam omni-hus quidem hominibus natura insitum est, ut beatam expetant vitam. At vero stulti, dum iIIam petunt, sugiunt: quandoquidem cum beatasi vitae Summa sit vera hilaritas, solida tranquillitas, inconcussa Securitas; ii solicitudinum caussas colligunt , et per insidiosum iter longius ab eo , quod Petunt, Semper abscedunt: et in Labyrintho properantium instar, sua ipsorum Veloeitate se implicant. Quid ita Τ quia eos desieit persecta virtus; hoc est aequalitas, ac tenor vitae Per omnia sibi constans : quod fieri nullo pacto Potest, nisi rerum Scientia, prudentiaque conlingat. Etenim humanue vitae propositum , et appe

tendorum ultimum, quo potiti nihil ultra peti

212쪽

nius, Vel egemus, et quo uno, utpote ad id n

tus animus, ConSummatur, est certa SC ire, regia

operari; atque illo contemplari, hoc imitari Deum. Ubi semel inter haec studia sapiens versatur, eo gaudio ejus vita persunditur, cuius indivisae sunt

comites, conscientia tranquillitas, innocentiaeque securitas. Scientia enim praestat , ut sapiens animum deducat a corpore , et multum Cum meliore , ac divina parte versetur et cum hac querula , ac fragili, quantum necesse est.' Itaque re rum vestigans caussas , mente Deum adit: et his cogitationibus oblectatur , et pascitur. Recta vita in,titutione agnoscit in nobis esse appetitionem , et fugam; virtutem, et vitia : extra nos Corpus, opes, gloriam: agnoscit, quae in nobis Sunt, natura sua libera, et propria esse : extra autem

Posita serva , et alieni iuris. Quamobrem ita se conformat, ut quidquid ex Dei constitutione nos Pati necesse sit, id magno animo excipiatur. Ad hoc Sacramentum se adactum intelligit; serre mortalia, nec perturbari his, quae vitare, nostrae

Potestatis non est. Itaque ab celsa mentis veluti arce omne Fortunae regnum despectat, et veluti summus olimpi vertex humanorum casuum Ventos, nubesque superat. Tot tantisque stultus spoliatus sortunis, libertate etiam justi jure belli pri-Vatur, libertate , inquam, quae non vindicta, aut pileo donari solet a dominis ; sed quam praestat Sua manumissione sapientia. Hic in arctum tru-

213쪽

ditur earcerem asservandus mullis, Spissisque tenebris circumtextum , et horroribus undique ei

eumfusum. Nulla ibi rimula hiat, Per. quam Iu- eis radius penetrare possit. Nullus ei verus Triumvir praest; nullus fidus ad ostia custos , qui extrinsecus allata ex bona reserat fide. Credo equidem, vos iamdudum tenere, quae dicam. Tenebriemus carcer est corpus: Triumviri, opinio , salsitas , error : Custodes , Sensus: qui in Pueris acerrimi, in senibus hebetes , et tu omni vita pravis affectionibus corruptissimi. Quivis nervorum morbus , quodlibet organorum vitium , quicumque appetitus, intemperantia eos corrumpit , et labefactat. Quid Z diversae corporum compages, quam diversa, immo contraria ingenia induunt 3 Amor vero quam miris modis vim imagines consorinandi distorquet 2 quam miris odium depravat p Qui amant, dominarum vitia, tanquam

Virtutes exosculantur : qui oderint, tanquam vitia , virtutes abhorrent. Hinc illi opinionum , quibus jactantur , fluctus : illi studiorum, quibus submerguntur, Euripi, illi errorum scopuli, in quos impingunt. Cumque nesciant , quam alti rebus termini haereant; et quid fieri possit, quid

secus , ignorent : atque adeo non habeant gubernaculum vitae sapientiam, sed fortunae Committant: A qua dum sacerrimis habentur modis, illas Voces Per summum animi dolorem emittunt :ΠOn Putabam: Fes me frustra habuit: hoo

214쪽

mihi restare nescis m. O quam vere Cor, et Pu Pula Sa pientum, o quam vere, Plato dixisti: omnium ferocissimum animal esse hominem stultum l Nam quae major ferocia, quam adversus semetipsum tam infandum bellum indicere 7 in horas a sua ipsius conscientia sub iugum pecsummam turpitudinem agi ' in tam amplissima urbe nullum caput habere I Fortunis privari ,

quae unae Propriae sunt 3 carcere tam duro asservari , quem non potest infringere a saevissima Domina non perfugere ad aram sapientiae 2Eja agamus hoc tandem : et nosmetipsos respiriamus; nos nostri misereat: et sanctum nobiseum ipsis paciscamur foedus. En Foeciales ad id seriendum parati: heic adsunt, ut nobis verbis praeeant: sequamur igitur. Et illi pareamus Naturae legi , quae iubet, ut quisque sibi constet. Facilis est, nam ingeuita : benigna ; quia

Natura. s. Di iii Corale

215쪽

ΟRATIO VIII.

Quantae dignationis hic, qui nunc mihi meisque

optatissimus dies illuxit, reputaverim, hinc quaeso Perillustr. Provice Magne Caneellarie , et amplissimi huius Collegii Sapientissimi Patres cognoscite , quod omnes perpetui Legalis Quinquennii vigilias, ac Labores hoc semper die solatus sum, eoque ad Sudandum in Legum di sciplina , aIgendumquct confirmatus, ea spe ste-tus fore, uti mihi experimentis in utroque iure

de more lactis, in Iurisconsultorum Album vestris sententiis cooptaretis ; in quo . numero et ornatissimum caussarum Patroni munus obirem, et quandoque ad RempubIicam in partibus, quas Iustinianus studiosae Legum iuventuti mandandas proponit administrandam accederem. Sed nunc vestra dignitas omnem meam ingenii fiduciam , omne in iure perdiscendo exactam industriam , omnem ante adhibitam di Iigentiam terret, ut ine- arito meo id amplissimum vobis munus petenti suffragemini. Quare vos oro, atque ObseCro, ut hona Cum venia haec mea tentamenta audiatis, ut Pro benignitate vestra me Iurisconsultum esse

velitis. Igitur D. O. M. Precatus interpretandos 14

216쪽

a1o Io: BAPTIsae A. VICI uirosque textus suscipio, qui heri mihi sortito obvenerunt ; et prius in Jure Pontificio Cap. ec. GRATIARUM ACTIO. Tantis pro meritis dignas si pendere grates Impar ego; superi Praemia digua serant.

Rogia Neapolitana Academici

In communi omnium ordinum lactitia , TE,

B ex inclyte, Tuo summo armorum ductu, imperioque Regnum Neapolitanum reciperasse; Publicoque ejus bono spectatissimam prudentiam , et incorruptam integritatem ad ipsius regimen Tecum comites adduxisse ; et, quod unum ad ejusdem felicitatem restabat, cunctis Secundantibus auspiciis , Neapolis Begem appellatum esse Plaudentium: Begia Studiorum Universitas ad Tuos pedes in obsequium provoluta Peculiare uum gaudium protestatur. Quod Princeps ex Potentissimis Orbis terrarum Regibus ortus tenera adhuc aetate ab amantissimorum Parentum complexu ipsius gloriae manu divulsus ab ultima

217쪽

EPIAT L AEusqne Hispania longissima sub armis itinera , perieulossimas hiberno mari navigationes , nivosa , asperaque agmina , Deo auspice , emensus , nunc Rex pius, felix, victor saustis populorum, ac gentium acclamationibus saluteris. Equidem

Divinae bonitati id in primis acceptum refero, qaod tandiu vitam perduxi , ut qui tribus et triginta praeteritis annis Philippo V. Hispaniarum Regi Parenti tuo pientissimo, quum hanc Urbem,

hoc Regnum sua praesentia exhilaratum Venit , hujus Universitatis nomine Panegyricam orationem inscripseram ; nunc ejusdem Academiae ver- his cum Regia Majestate tua hoc humillimum gratulationis ossicium peragam. Ea nunc , Rex clementissime , Te orat , et obSecrat, ut ipsam magno , quo ex magnis natus es , animo in Tuam fidem, et clientelam recipias ; de quo amplissimo benescio et ipsa Tibi aget gratias immortales , et est Deus Optimus Maximus optimas maximas relaturuS.

218쪽

UTRI USQUE SICILIAE RE G. Etsi inclytis magnarum gentium , ac nationum Regibus nihil, nisi ampIum splendidumque dono

offerri darique oporteat ; tamen quando Summae in Terris Potestates Deum Opt. Max. reserunt, qui thure in suave olentem nidorem abituro , et tenuibus florum corollis honorari non aspernatur ; hac fiducia fretus hos de Physica Medicina , quos lucubravi libros, Tibi Bex Celsissimo,

inscribere ac dicare constitui. Leges enim in svis definitionibus habent, iura esse individua, et quanto in maximis, tanta in minimis aestimanda. Levidenso quidem hoc munus , sed Tibi debitum tamen: qui ubi primum hoc Regnum a Germanorum armis pacasti , ad literas suo nitori restituendas animiam adiecisti; et Regia liberalitate in eas collata, Neapolitanam Academiam diu a praesidiariis militibus occupatam, qua S

lita scholarum parte celebrabatur, sarciam te tam que, et novo opere ex Politam esse imperasti.

Qua quidem in re cuivis gravi argumento Pr has. Te Ludoviei Magni Proavi tui praeclaris simis exemplis insistere ; qui inter multa , varia et ingentia quae gessit, bella Gallicanum Regnum tamquam inconcussa Pace, ac tranquilli,simo octo

219쪽

E P I s T o L IE 215 ageret, excultissimis Minervae studiis, illustra vit. Non est sane neques mei imbecillis ingenii, neque intra brevis epistolae angustos cancellos in tuas Begias Laudes excurrere , quae disertis Oratoribus patentissimum sublimis eloquentiae camin Pum aperiunt. Oris nempe , totius corporis dignitas , et cum quadam serme coelesti vultus serenitate at temperata Majestas ; singularis in Deum pietas, mira in subiectos clementia ; in obeundis belli laboribus tenerae adhuc aetatis sim gularis alacritas, et constantia; in agitandis pa- eis consiliis rara Principis adolescentis attentio ;gravitas et prudentia; haud est quicquam in iuvenis Regis aula, quod non sit intemeratum sanctumque. Heic id tantum de Te dicero milii fas sit , si Rex sortissimus ac sapientissimus Philippus pater tutis in Tuae Regiae indolis experimentum Tuae Regiae indolis praesens Tibi praesenti haec Regna permisisset administranda , Plentissimi Parentis pudore nihilo iustius,nihilo suavius

Tegeres quam nunc Rex ab eo creatus et immenso terrarum tractu dissitus regis. Ut igitur a Magnis summa Fortuna ortus , ad magna felici natura sa-ctus in hac magna nobis virtute praestas , ita Venerabundus rogo , quaesoque hano opeIlam, quam

Pro tenui mea publicae felicitatis virili parte mei erga Te obsequii do testem , magno animo

excipias.

220쪽

Io: BAPTISTAE. VICI

PUBLICO MEDICINAE PROFESsoRIIo: BAPTIATA VICUS A. P. D.

Liberant fidem suam qui ad solvendum aliquo iuris vinculo sunt obligati; at Tu , Vir clarissime , pro tua singulari benignitate erga me mihi misisti quae de Phalangio Apulo hactenus edideras. Ea tuae feracissimae menti , et mira doctrinae et eruditionis suppellectile abunde instructae Pauca videntur, et Plura mittere voluissessi per aliena negotia quihus distrahi, ac distineri vis , sacere licuisset. Sed isthaeo magis laus, quam excusatio habenda est. Ea enim egregii operis particula tanto ingenio, tantoque iudicio est pertractata , ut qui Te ignorant, in nulla

alia re occupatum putaverint. At enim videris aut tuos divinos mentis partus nedum Contemnere , graviter sane odisse, aut me nullum omnino doctorum hominum sensum habere , qui Postulas, ut pulcherrimum nitidissimumque opus emendationum notis deturpem. Neque quod in hac iniqua re tibi non obsequor , idcirco de a nimo in Te meo quicquam dubites : et istam Suspicionem disseras tantisper quaeso, dum Rep. Lia terariae universae censuram de edita Dissertatione , ut confido honorifictatissimam reseras. DuI-ciariorum suave munus mihi pergratum fuit,

Distii sed by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION