Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

DE VENET RE P. LIB. III. 'modum, nisi ab oratore alicujus principis, qui adducem collegium admitti

velit, aut a quopiam majoiis momenti negocio, quam ut ad aliud tempus differri possit, interpelletur, secedunt hi Sapientes sive praeconsultores, incertum conclave,consultatur de publicis nego-cijs. Postquam conventum est S cons derunt omnes, is qui pri efectus est nam per vices eorum quilibet septenus praecaeteris agendorum curam habet rem proponit, de qua sit consilium ineundum .Deinde singulos sententiam rogat, eo servato Ordine, ut primae classis comsultores primari,cives, primi etiam se tentiam rogentur dicantque post eos, quinque illi quos in secundo ordine comstituimus. Postremi, si res proposita maritima sit, sententiam dicunt tertiae clac sis praeconsultores, quibus earum rerum

evia demandata est. Quod si res proposita ad maritimum negocium non spectet, hi postremi silent in unaquaque vero classe primus sententiam dicit, qui septem proximis diebus praefuit. Deinde maxime senex, deinceps alij prout aetate praestiterint. Postremus omnium , qui alios rogat, remque deliberandam proposuit, quique per eos septem dies praefectus fuerit, sententiam suam adfert.

tandem inter ipsos prope discussa ae

102쪽

o C As p. zoNUAR purdeliberata, sive omnes in eandem senistentiam convenerint, sive in duas aut tres, prout diversa sunt hominum ingenia, divisi fuerint,principem & consili rios conveniunt , priusquam senatum cogant. Ibique omnium sententiae recitantur, quibus si princeps aut consiliarius quispiam adhaerere voluerint, sua que autoritate favere, aut aliam novam invenerint, re iterum inter eos tractata, tandem omnium sententiae scriptis iliandantur. Id muneris es scribarum, qui sunt a secretis senatus sic negociis, quae senatus autoritate decernenda sunt, consultatis, senatum cogunt, cΟ-ram quo primum recitantur omnes literae, quae alicujus sint momenti, quaeve post dimissum proximum senatum principi d praeconsilioribus redditae fuerint postea in his rebus, quae a collegio praeconsultorum deliberatae fuerint, primum sententiae leguntur, sive illae concordes sint, sive inter se diveris, eodem fere pacto quo Plato innuit apud

Athenienses rogationes populi fieri in stas fuisse. Nullus vero praeter eos, quos a Venetis Sapientes vocari admonui,, serendi ad senatum jus habet, suamque sententiam illius ordinis;*Oritate O

firmandi, sanciendi semper ducem, consiliariosis quadragintavirum prae-

103쪽

DE UgNET RE P. LIB. III. rsectos de quibtis infra dicemus, excipio. Lectis in senatu omnium sententiis praesectus collegii si voluerit surgit sin minus, maxime senex, aut is cui dicere volenti, alii concesierint elatioremque suggestum ad id factum conscendens e ba ad senatum facit: rationes omnes quibus sententiam suam adstruat, dissidentesque refellat, in medium assert: mode tamen graviter , ut se iratorii ordianis virium decet qui postquam perora- erit, surgit praeconsultor alius, quiariori distentiat, suamque ipse sententiam confirmat, priorem vero confutat, aliasque, si quisunt praeter priorem,quae a sua discrepant. surgit deinde tertius, si tot sententiae fuerint, eaq; in medium adda cit, quae secum facere vident arci sic qideinceps res intereos discutitur,quoad nullus eorum sit,qui verba facere velit: nullinamq; senatori locus dicendi datur,quo- usq; praeconsultores omnes qui id mun ris subire voluerint, dicendi finem ioeo rint sed postquam ultro citroque quantum libuerit, irationibus4c argumetis hi contenderint, aliis quoq; senatoribus dicendi facultas datur quod si sen 'torum aliquis cuipiam ex dictis senten- tiis contradicere, aut earum quampiam astruere sive etiam novam adferre velit,

diccndi copiam habet nullus tame senatorum

104쪽

s1 CAs P. CONTARE NItorum de nova sententia, quam Ipse i venerit, ad senatum prcposuerit, jus ad senatum reserendi habet sed plerumque contingit, si consilium ejus senatoris e republica esse videatur, ut aliquis ex collegio sive consiliarius live quadragi lavirum praefectus de ea sententia ad senatium reserat. Hoc ergo pactio re bene discussa raeliberata , suffragiis universis senatus decernit , quam nam sententiam potissimum probet non tamen pedibus in sententiam eunt, aut re cedunt, quem morem Romanos servas

sentemoriae proditum est, neque palam sententiam dicunt: sed urnis ac sistragiis rem decernunt, non dissimili ratione ab ea quam in comitiis servari supra docuimus. Scribae qui sunt a secretis senatus, ferunt totidem urnas quot fuerint senistentiae, de quibus consulitur senatus: namque viridem, quae eorum sufragia

excipiat, qui sententias eas omnes repu-a iam r. Praeterea unani rubet coloris, inquam aciunt suffragia senatores, quibus nondum liqueat unusquisque autem senatorum suffragium in ejus urnam demittit cujus sententiam prae aliis probaverit: si vero omnes rejiciat, in viridem urnam quod si nondum liqueat, ac dubitet, urna rubea praeso est. Consiliarii suffragia numerant. Id vero pro

de ciet.

105쪽

DEVEM E f. app. et 13. III. 93 decreto habetur,ciiij liites tiam dimidit senatores fuerint sti Eragati quod si nul-llius sententia dimidium summae excesse-irit, primum ea rejicitur, cui paucissimi fuerint assent, repetunturque suffragia pro caeteris sententiis eodemque modo postrema semper rejecta, controversia 'ad duas deducitur, quarum altera neces.

se est ut plura dimidiis sufagia ferat, in

Quam senatusconsultum factum fuisse pronunciatur. Re una expedita de aliis refertur, nisi hora diei intempestiva fuerit idemque modus in aliis servatur. Si vero cujuspiam principis orator ad rempublicam Venetam accesserit, a principe, consiliariis, universo collegio excipitur, auditurque ab eis deinde consultandi tempus petunt, quo dimissis, reque a

praeconsultoribus eo quem supra diximus modo deliberata, senatus cosulitur. princeps primum senatui narrat, qua petierit orator deinde omnium qui jus referendi ad senatum habent sententiae leguntur eadem ratione fit senatusconsultum, quo petitioni oratoris respo detur quo accito legitur ei senatus decretum, sicque dimittitur. Haec fere

summa eorum quae tum ad senatuscon-lsulta tum ad universam rationem atque iordinem consulendi senatum pertine- ire videantur. Nunc & temporis loci videtur

106쪽

videtur esse, ea de decemvriis paucis reis Cen 1ere, quae facere ad institutum opus videri possimi decemvirum hoc colle gium apud Venetos summae est authorutatis, is quo non immerito quis asserat reipublica incolumitatem praestari: cujus origo, ut ejus magistratus ratio

omnis facilius intelligi possit, longius a

nobis est repetenda. Divina quadam ani imi prudentia majores nos ri perspexere, . quemadmodum in corpore humano putrescente humore quopiam innumeri ac periculosissimi plerunque morbi aecidunt, qui saepe etiam interitum adferunt ita etiam in rebuspublicis insurgere interdum improbos cives, qui negocium reipublicae facessant, dum potius prave imperare volunt, quam legibus parere, sive adducti ambitione ac regnandi cupiditate, sive aere alieno gravaati,seu etiam scelerrum conscii, ac metuentes ne poenas daturi sint quales Romae legimus fuisse, Catilinam, Syllam Mais rium, ac demum Iulium Caesarem, qui tyrannide potitus rempublicam penitus

evertit. In Graecorum etiam rebvspubliacis alioqui illustribus nonnullis ejusmodi cives praeditos extitisse memoriae proinditum est. Nostris vero temporibus compertum est omnibus, omnes fere ci ivitates Italiae qua populari statu aut et-jam

107쪽

n VENs T. RE P. L II. I. 9siam optimatitim utebantur, tandem in cujuspiam suorum civium tyrannideiri devenisse. Quamobrem omnibus viribus majores nostri nitendum statuere, ne pulcherrime instituta respublica optimisque legibus confirmata, a quopiam hujusmodi monstro vexaretur. Nil enim nragis sibi metuendum esse duxerunt, quam intestinu n hostem de civium inter se simultatem. Caeterum cum anim id ertissent, in republica Lacedaemoniorum Ephoros summae authoritatis suiste, Romaeque decemviros, qui etiam leges condiderunt operaeprecium se quΟ- que facturos crediderunt, si horum exemplum imitati, in dispari tamen causa magistratum summa potestatis in hac nostra civitate instituerent, cui providendi praecipue cura esset, ne qua inter cives discordia, quae seditionem faciat, oriatur ne qua factio, aut ne quis perniciosus civis reipublic et insidias moliatur.

quod si quispiam hujusinodi morbus

malo fato in civitatem obreperet furistim summarn haberet authoritatem in eos animadvertendi, ac procurandi ne

respublica quippiam detrimenti patiatur tam magna ver potestas , neque

paucissimis committi poterat sine pertinculo neque formidabilis si multis committeretur, futura erat quocirca ut ab

utroque.

108쪽

Etroque incommodo caverent, institue runt hoc decemvirale collegium an-mium hi gerunt magistratum, eamque vacationem habent , ut is qui vel per diem in eo magistratu fuerit, non tam tum eo anno sed futuro etiam ejus muneris vacationem habeat, neque fas sit de eo in comitiisdecemviralibus mentionem haberi quibus decemviris principem quoque .consiliarios adjunxere, ut universum collegium summam decem .septem civium expleret, quibus haec summa potestas tributa sit ex de icemviris , singulis mensibus tres dicuntur ab illis quibus sors obtigerit, qui principes collegii sunt, quique materna lingua capita decemvirum appellari

consueverunt: hi jus cogendi decemvirale collegium habent, referendiqΠe ad illud privatum conclave habent, in quod quotidie conveniunt: privatos et iam minittros habent , ianitores , apparitores ac stipatores, adeo ut nullius magistratus subsellia cum majori obser- Vantia adeas. adeunt vero omnes illi qui buscum decemviris negocium est literas quoque ad collegium scripta legunt,

dc de illis ad idem referunt ne tamen temere senatus ille consulatur , unus tantum ex his principibus referendi us

Rectuaquam habet, sed duo sint opus

109쪽

DE VENET RE P. LIB. III. Test, qui referre de eadem re velint, seu quatuor consiliarii ob eam etiam cauissam ne quid leniere a paucissimis civibus immutari possit illud institutum est, ne

si quippiam quod jam sancitum sit abrogare voluerint, decretum id haberetur, nisi duae collegii partes suffragatae

essent. Hunc quoque morem observant, ne reum cum de eo judicium laturi sint, in judicium adniittant , neque cognatum aut Oratorem quempiam , qui ejus causam agat quod tamen jus reis concesium est, cum apud quemcunqUe lium magistratum causam dixerint. Verum hujusmodi institutum in judiciis

servant a principibus collegii reus auditur, ejusque di ta omnia scriptis manis dantur. Cum autem causa ad collegium

defertur, ipsi collegii principes aliique judices qui intersunt, accusatoris & rei vicem agunt: resque maxima semper adhibita judicii ratione decernitur. Initio decemviri huic tantum rei operam impendebant , ne scilicet reipublicae civili concordiae quicquam ossiceret. Postea vero gravissima quaedam crimina des normia facinora hujusce iudicii severitati ac censurae commissa fuere, ut hi qui rei facti essent quod nummos adulteri- . nos cudissent, vel quod venere mascula

usi essent sed nosti is temporibus decet si visum

110쪽

s3 CAsy CONTARE NIvirum authoritas longius serpsit nam jam nonnulla maxime arcana, quae ad reipublicae gubernationen attinent, ad decemviros deferuntur licet nihil in joris sit momenti, nisi e sententia totius senatus decernant sed jam pleraeque pecuniariae res ab ipsis administrantur. Quocirca ne in tot tamque arduis negociis paucissimis us esset civibus, accersiti sunt in hoc collegium Sapientes primi ac secundi ordinis, Advocatores quoque Procuratores sancti Marci, qui magistratus summae est venerationis suntque praeter hos huic collegio quindecim senatores, quos adjunctos vocant, scripti.universi tamen hi jus suffragii non habent, sed tantummodo decem .septem priores, inuindecim his adjuncti, adeo ut omnes summam expleant xxxii suifragantium Caeteri hoc jure etsi omnibus negociis intersint, privati sunt adjuncti quindecim neque a senatu neque comitiis magni consilii eligi solebant sed decemviri quos voluissent senatores, quindecim collegas sibi adjungere consueverant, qui tamen neque gentiles eorum, neque arcta necessitudine conjuncti fuissent. Nunc vero hi comitiis magni consilii eliguntur. Maximam ex decemvirali collegio reipublicae Venetae utilitatem extitisse, ipsa experientia

SEARCH

MENU NAVIGATION