Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

DEVr NE T. RE P. LIB. II. s praefediis Octo mensibus duci assident, eoque munere funguntur quod jam ex- plicui. Aatuor vero mentὀs intersunt, quin potius praesecti sunt quadragini viris quibus capitis graviores causa sunt demandatae, eisque decernentibus judii cantur, de quibus suo quoque loco dice- tur. Nunc postquam de magno consilio quod populare ni statum in hac republi- ca refer , de principe qui regiam personam gerit, si non eleganter satis, ta- men diligenter tractatum et i institutum opus poscere videtur ut de reliquis partio tibus hujusce gubernationis referamus. quae optimatium regimen repraesentant. hujusmodi namque gubernatio inVeneta civitate caeteris facile praestat, quam sequenti volumine deo Muiuente integmcxplicabimHS.

92쪽

CAsp. CONTARE NIPatricii Veneti

OMnis hominum institutio , I

prςpostera sutura sit,naturam Optimam rerum omnium paremtem imitari debet quae cum ita totius mundi ordinem disposuerit, ut res senissus intellectusque expertes, ab his quae mente praeditae sunt, gubernentur, ac in hominum hoc coetu, quem civitate' appellamus, seniores junioribus prudemtia antecellant,utpote qui neque perturbationibus animi ita obnoxii sunt ut ju-Venes, rerumque plurimarum quas in longiori vita experti sunt peritiores existant ideo , quod Aristoteles in Politicis ait, in unaquaque republica quaenaturae solertia mi sapientiam aemulari voluerit, senes praeficiendi sunt sumn rerum juvenum vero ossicium esse debet , ea facere quaecunque jusserint senes neque quando hoc institutum maxime secundum naturam est, seniorum imperium juniores detrectare possunt,

93쪽

D VENET RE P. I 3. III. raui ob hanc rem seditionem ullam concitare, quoniam in discrimine hoc quod aetas facit, nullus invidiae locus est, nullaque querela esse potest,quandoquidem juniores certo sperent sibi a minoribus

vicem repensum iri. Quamobrem in reis buspublicis omnibus quaecunque alicuis jus nominis unquam fuerunt, gubernationi civitatis, rerumque omnium publicarum , seniorum consilium praesectum est, quem senatum etiam a senioribus nominarunt hac in parte adduce rem Romanorum,Atheniensium ac re

publicae Carthaginensium, Lacedaemoniorum nec non plurimarum civit tum leges,ni res notior esset,quam ut uialius testimonio comprobari egeat Pari igitur ratione in nostra republica institutus fuit senatus ac decemviri qui in Veneta civitate, cujus rempublicam mixtam esse dixi ex regio, popularivi optumatium statu, referunt optimatium si tum ac media quaedam sunt,quibus e tremae partes, status scilicet popularis, magnum consilium,ac princeps qui regis personam gerit,invicem vinciuntur. Sic inquit Plato in Timaeo extrema elementa, terram ac ignem, mediis clementis vinciri: sic in diapason consonantia existremae voces mediis diatessaron ac diapente vocibus invicem nectuntur. Vt er

94쪽

go coeptum iter peragamus, senatus Veianetus centum 6 viginti legitimos senatores habet, multi tamen praeterea, gistratus obtinent jus senatorium, adeo

ut nostra tempestate ducentii vigintiis amplius jus habeant ferendi suffragium in senatu. Senatores legitimi singulis annis ab universo civium coetusquem magnum consilium nominari saepius est repetitum creantur. Nec tamen hic honos vacationem ullam habet, quemadmodum omnes ali magistratus sed iidem si ita sors tulerit, Stis no consilio libuerit, quod plerumque ni singulis

quibusq; annis in eo munere versari queo uni Modus, ratio electionis supra a nobis exposita est,cum sormam omnem comitiorum explicaremus. Eo igitur pacto augusto ac septembri singulis comitiis sex senatores eliguntur, quae decies repetita summam sexaginta electorum explent sexaginta reliqui adjuncti, seu adscripti sunt prioribus , omnesque hi simul propriis quibusdam comitiis eis liguntur. Nam ad tertium Calendas Octobris cogitur senatus. Unusquisque senatoruma quivis alius, cui uifragii jus est, in senatu unum civem nuncupat. Postridie vero illius diei mane ad horam diei tertiam conveniunt universi cives initiis: praelectisque a scriba magno

omnium

95쪽

DE VENET RE P. LIB. I. Aomnium civium nominibus,quos pridie

senatores nominaverint, conjecta in urnam omnium nomina sorte educuntur.

At in sustragia pro unoquoq; itur ex omnibus his sexaginta: quiplura suffragia tulerunt quam caeteri dummodo etiam diamidia excesserint,eo anno adscripti senatui sunt, ea tamen lege, ne plures quam duo gentiles in eorum numero sint sicq; tres tantum ejusdem gentis innumero legitimorum senatorum esse queunt, praeterea nullus qua lege optime consultum fuisse reipublicae existimari debet. nam nulla perniciosior pestis in rempublicam obrepserit,quam si quaepiam ejus pars caeteris praevaluerit sic namque quoniam aequum jus non servatur , imis possibile es societatem inter cives consistere quod usu evenire solet ubicunque plura in unum conveniunt sic solvitur mixtum, si quodpiam elementorum, ex quibus corpusconstat,alia superaverit: sic Omnis consonantia dissbnans sit, si fidem unam seu vocem plus intenderis quam par sit. Non impari ratione, si civit tem aut rempublicam consare volu ris,necesse est id inprimis servari,ne qua aliis esticiatur potentior, sed omnes quoad fieri possit, publicae potesta-etis participes sint. Quocirca perquam egregie majores nostri sancitum esse Fa volise

96쪽

s CΑs p. CONTARE NIvoluere perpetuum hoc jus in republica nostra, non tantum in senatu, sed neque in aliis magistratibus pluribus gentilibus

locum esse, quam adservandam aequalitatem opus esse videatur. Nec minus prudens institutio eligendi senatus habenda est, ut scilicet sexaginta senatores more comitiorum solito, sorte inquam electioni ac judicio admixta eligerentur: sexaginta vero adjuncti ratione diversa, in qua scilicet nil esset sortis. Etenim si in oninibus par sorti locus esset,iacile accidere posset,ut aliquando prccipuorum civium ratio non haberetur, atque in Gligendo senatu praeterirentur non sine reipublica detrimento. Idcirco sexaginta patres scriptos nulla sorte singulis tamen annis eligi placuit Senatus igitur primum ex iisce centum ac vigi ii constat , quorum sexaginta proprio vocabulo senatores appellantur, at reliqui adjuncti, quorum comitiis integra dies consumitur praeter hos centum M viginti legitimos senatores pari jure in senatu cum senatoribus vivunt ut ducemin consiliarios praeteream' decemviri, quadragintaviri judices capitalium causarum, criminum graviorum,salisac annonae frumentariae praefecti,divi Marci procuratores, multique

praeterea magistratus, adeo ut nostris

97쪽

ac viginti excedat hi jure senatorum sunguntur , universa gubernandae rei-rublicae ratio ad senatum pertinet quicquid senatus authoritate decretum suerit, id sanctum de ratum habetur eo disceptantes decernente4 paces fiunt S bella suscipiuntur pecunia etiam Omnis reipubliciae ejus jussi exigitur de

ire penditur si res postulat , nova etiam tributa 5 decimae , tamen ex decreto senatus , tum imponuntur civibus, tum etiam exiguntur si quando etiam contingat e republica esse ut novus quispiam magistratus pro tempore insituatur, is a senatu eligitur. Praeterea senatus quibuscunque temporibus per-yetuum jus obtinuit eligendi oratores, qui ad princiees exteros a republica destinantur , necnon etiam creandi collegium eorum , qui jus habentri cogendi senatum ad ipsum reserendi hos Arusioteles praeconsultores nomina , no strates vero Sapientes vocant, arrogantiore vocabulo usiri quo interdum, bis quoque utendum esse duximus, ne a communi loquendi usu penitus abhorrere videan ur. Comitia tamen haec si natus, quibusvi oratores iraeconiutores eliguntur , minus habent sortis.

98쪽

8ς CAs P. CONTARE NIIieet consilii universaque civium coetus. unusquisque enim senatorum nominat

quem voluerit, deinde pro singulis in suffragia itur isque cui plura contigerint quam reliquis, dummodo dimidium totius, summa excedant, electus renunciatur. Quod si quandoque necessitas desulas reipublicae poposcerit ut invito cuipiam munus aliquod publicum injungatur, unusquisque senatorum clam in syngrapha ejus nomen notat, quem maxime idoneum duxerit deinde in urianam ad id paratam schedulam eam jacit. inde a scriba extrahuntur, palamque leguntur omnes, ac demum pro quolibetitur in suffragia: isque pronunciatur electus cui plures suffragati fuerint, dummodo etiam sint plures dimidiis. Hiescedularum modus iuventus est, ne quicpiam veritus inimicitias sue alterius cuuis odium comparare , qui maxime ei muneri fungendo aptus sit, nolit tamen, abstineat ab eo nominando sicque privati commodi gratia respublica detrimento afficiatur. Nune is est a nobis recensendus modus quo senatus consulatur, eaque decernati sanciat quae fa .cienda sunt aut quonam modo sen tusconsulta fieri consueverint. Non latuit majores nostros, si unusquisque senator promtaue tum taetre ad sen tum

99쪽

D VENET RE P. 13. III 8 tum tum sententiam dicere posset, at que hoc ossicium proprium nullius esset, magnam semper in senatu turbationem fore. Praeterea ita usu compertum se, ut id quod omnes pariter curant, omnes etiam pariter negligant. Ideo legibus nostris statutum est, ut a senatu sedecim cives eligantur, quos vill-gus propterea quod, axime omni u sapere videantur, Sapientes appellat nos Aristotelem imitati , eo quod praeconsultant illa de quibus consulendus est se natus, praeconsultores merito appellare possumus.hi jus habenti cogendi senatum , d ad senatum reserendi magiastiatus hic semestris est. Caeterum hi Sasepientes in tres ordines sunt distributi, qui longissimo intervallo inter se diis runt. In primo enim ordine se sunt senatores primari cives, qui cum re rum experientia tum dignitate atquaaestimatione alios facile antecellunt his praecipue id muneris incumbit, ut de administranda republica , de bello, do race atque aliis majoribus, praeconsultent atque senatum consulant. In secundo autem ordine quicunq; sunt cives,qui tametsi parem authoritatem referen si ad senatum habeant de omnibus cum illis qui sunt primi ordinis, nihilominus sunt dignitate atque aestimatione U- reri

100쪽

perioribus longe inferiores. Ossiclum horum pxς cipuum est, cura militum qui reipublicae stipendio alunturi merent sub Veheto imperatore Tertii quoque ordinis quinque sunt quibus demandata est rei maritimae cura, neque praeterea

de quacunque re jus habent ad senatum referendi hic ordo apud majores nostros in precio habebatur, quo tempore

apud Venetos res maritimae florebant. Verum re maritima diminuta, nostrorumque studiis ad continentis imperium conversis, coepit hic quoque magistratus in parvo precio haberi r adeo ut

aetate nostra adolescentri ac primo lanuginis homines ad eum ordinem etiagantur hi ergo cives sedecim quorum conventus apud Venetos proprio vocabulo collegium appellari consuevit,summo mane conveniunt cum principe ae

consiliariisci primumque ad tertiam uiaque diei horam privatos homines audiunt, quibus aliquid rei est, aut cum republica aut cum quopiam magistratu: easque causias decernunt omnes simul, vel si ita res poscere videatur, ad senatum de illis referunt sub tertiam diei horam omnes privati e curia dimittuntur, confestimque ab aliquo scribarum qui a secretis reipublic erit, leguntur Ο-

mnes epistolae ad senatqm mistis. Post

modum

SEARCH

MENU NAVIGATION