Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

D VENET RE P. LIB. III. roseam urnam, quam maluerit. Postia a praefectis consilli su Magia numerantur.

Quod si plures dimidiis reum absolverint, confestim pronunciaturat solutus restque Advocatorum rogatio repudiata. sin vero plures dimidiis damnaverint, ilico pronunciant damnatum. At si neutri dimidium excedant, ut quod multi ni judicum quibus nondum liqueat, prenunciant reum comperenesis

natum fuisse, judicesque causam amplius discuti velle si absolvitur, nihil amplius negocii habet, sed vestigio liber dimi titur si comperendinatur, judicibus &reo dies statuitur, qua denuo causa Advocatoribus accusantibus patronisque objecta crimina diluentibus agatur. Post dictam, peroratam causam judicumsumgia repetuntur. Quod si ex numero suffragiorum, qui in neutram Vene- .rant partem,dimidium summae non excedant, nihilque decretum sit, iterum

pronunciant reum comperendinatum,

d tertio consilium dicitur. Constituta die, qua tertio quoque causa eodem modo repetatur, demum in suffragia itur, nec tamen amplius ratio ulla eorum habetur, quibus nondum liqueat. Idcirco nisi paria fuerint suffragia, necesse est reu es damnari vel absolvi si absolvatur, adici nihil amplius ei negocii esse sin ve

122쪽

ro pronunciatur damnatus, decernit quanam poena in eum sit animadvertendum de genere poenae referunt , tum Adgocatores,dum praefecti collegio judicum mos tamen est, ut Advocatores eam poenam proponant, quae pro genere criminis videatur acerbissima. etenim hujus magistratus ossicium est, ut ad seia veritatem inclinet. Alii leviores poenas proponere consueverunt , nisi crimen fuerit adeo atrox ut clementiae nullus sit locus, seu advocatores lenius egerint quam eum magistratum deceat. propostis omnium sententiis eodem ferme modo decernitur poena qua reus ille sit afficiendus, quo supra diximus senatus. consultum fieri solere ubi praeconsultorum sententiae variant quam rationem si hoc in loco repetere vellem, importuneq; taedio assicere lectorem, merito ineptus haberi possem hoc tamen dixisse satis est, eam sententiam judicum pronunciari, quae rejectis aliis plura dimidiis suffragia tulerit. Hoc in loco mihi videor non ab re facturus, si bina instituta annotavero prudentissime a majoribus nobis tradita Primum est quod nullius rei seu udieii quempiam magistratum ne dum civemine provocatione arbitrum esse voluerunt, sed omni in re summum jus atque arbitrium esse

123쪽

D E VENET RE P. LIB. III. iii

consiliis seu collegiis tributum. Alterum vero non minus utile superiori,introdvolvere judices non ore sententias dicere aut palam statuere quidnam sentiant, sed clam suffragiis discernere quod maluerint. Utrumque sane meo judicio prudentissime institutum nam quod summa authoritas nulli magistratui conces.sa sit, recte se habet etenim tum periculouim est paucis cipibus summam cujus. que rei concedi 5c committi tum illud cavetur, ne si forte res deliberata male cesserit, civitas de paucis civibus queri

posset. Quod vero clam decreta judicia 1: fiant, non minore prudentia sancitum est. nad judices liberius judicant quod si palam sententiam dicerent, interduna vel ambitione abducerentur ab aequitate judicii, vel amici ac bene meriti de se cujus offensionem vererentur,4 quandoque potentioris indignationem extimescerent. Illud quoq; provisum est ut quis que judicum judicio suo nitatur, nec ab alterius judicis aut horitate pedeat quod facile accidere posset si ille qui prior dix-

Eiet sententiam prudentissimus ac scientissimus haberetur quo circa nec etia ab

excellenti simis philosophis genus hoc judiciorum omissum est sed ad rem

redeo. Postquam omnis judiciorunt, tio a nobis exposita est, ad x xxx capit liuin

124쪽

111 CA P. CONTARE, Ilium causarum judices de quibus dicendum institueram revertar. Horum cotilegiunt a civitate nostra creatum est, ad quod Advocatores de causis capitalibus referant eoque deliberante sontes puniuntur. Ideoque non nisi causis gravis simis, ubi etiam reipublicae intersit in tram partem judicium cesserit, Advocatores senatum consiliunt. Verum Omnes

capitales causae ad hoc quadragintavirale collegium deferuntur cujus sententiarata est nullusque ab ea amplius est pro- Vocationi locus gerunt hi magistratum octimestrem, postquam sedecim menses expleverint in forensibus causis judicandis. Tria namque collegia in republica Veneta sunt, quodlibet ex xxx judicibus constat duo forensibus causis judicandis praefecta sunt , tertium de qRoagitur capitalibus hac tamen distributa ratione sunt ut quamprimum magistratu functi sunt capitales hi judices ipsi in

ordinem redigantur , aliique xx-viri magnis consilii comitiis sussiciuntur. Non tamen hi suffecti confestim ad juducandas capitales causas accedunt, sed col'

legium illud x x x x irale quod urbanis causis decernendis odi imestri eo tempo tris spatio praefectum fuit, subit in locum capitalium qui jam defuncti sunt magistratu his vero sorensibus atque urbanis

125쪽

DE VENET RE P. LIB. III. 13 iudicibus tertii, X ,-viri, qui item eooctimestri intervallo externorum catis asjudicarunt, in eorumque locum illi nuper sustecti libeunt sicque pervices iidem judices, des rensibus causis tum urbanis tum exteris de de capitalibus decernunt, ac totum biennium in judiciis iis versantur. Tria haec collegia judicum proprias habent appellationes Primum,

ad quod exterae cause deseruntur, novum nominatur. Secundum, quod urbanis praefici tu , vetus dicitur.Tertium,

quod de capite sontium judicat , criminale a criminibus dicitur hi quadraginta-viri criminales nuncupati praeterquam quod in causis criminalibus sive

capitalibus summam judiciorum habent, admittuntur etiam in senatum &jus suffragii in eo ordine continent. Habent praeterea triumviros ex suo ordine,

qui singuli quibusque binis mensibus

sorte educuntur, ac per vices semper assident duc iri consiliariis, paremque illis autoritateri ad senatum referendi de quacumque re voluerint habent, necnon ad magnum consitum, eo tamen modo quo supra tetigi nec absque ratione x x x xii juniores viri senatoribus, qui plerunque senes este solent, admixti sunt, ut scilicet naturalis senum frigiditas u

126쪽

juniores hi senibus numero pare sunt, sed longe pauciores, tot tamen ut ali quod caloris vestigium in senatuscon1ultis apparere atque messe queat quod quandoque in rebus agendis perquam

necessarium est necnon etiam Ienatoria authoritate xxx his viris concessa reipublicae administratio aliqua in parte imferioris notae civibus communicata vid ri potest, quales plerunque hi sunt qui quadragintaviratum gerunt, in quo Ordine populari quadam lege maiores nostri usi sunt. Nam tribus his XXX X-vi

rum collegiis singulis quibusque diebus

quibus conveniunt certum ex aerario stipendium constitutum est. Ideoque raro admodum divites cives hunc magistr tum petunt, facileque si petierint repulsam serunt verum egenis civibus, probis tamen hominibus facilis est ad hune honorem accessus. Qua ratione tum inopiae proborum civium aliqua in parte consulitur Dium etiam reipublicae administratio non tantum divitibus, insignioribus civibus, quod optimatium est status paucorum potentiae, commitas a st verum etiam aliqua in parte, mediocri tamen, cives inferioris ordinis ad rempublicam accessum habent qui mos pertinet ad popularem flatum. Ex his compertum cuilibet esse potest, in omni par-

127쪽

D VENs T. RE P. LIB. III. It ni parte reipublicae Venetae temperationem illam apparere, tuam in exordio.

pusculi hujus iampridem diximus majores nostros plurimum studuisse, ut scilicet popularis status ratio optimatium gubernationi permixta esset eo tamen temperamento adhibito, ut plures optimatium partes essent satis itaque jam a nobis cum de Advocatoribus tum de xxx x-viris dictum arbitror qui criminales judices dicuntur: qui instituti sunt ut in crimina seu genere peccati seu peccantium insigniora animad G terent.Nunc tempus postulat ut de no

nullis inferioribus magistratibus qui ulciscendis delictis S maleficiis praesunt minutioribus, genere ipso peccati persona fortuna pauca quaedam perstringamus. Hi quoque duplices sunt. nam quidam jus capitis habent unus vero omnium minimus de capite judicium ferre non potest sed in vilissimos

homines atque meretrices animadvertit, atque id genus hominum vel virgis caedi jubet vel in carcerem conjici, prout

quemque peccasse constiterit. Prior,

ro magistratus qui capitis judicium ferre

potest, bipartitus est. Nam non iidem iudices quaerunt de crimine & quaestioni reum adhibent ac sententiam ferunt, sed priores noctis praefecti totam

His prius

128쪽

CAs P. Coi AR Naprius causam reorum agitant ac scriptis mandant quae testes dixerint quaeque vel sponte vel coacti tormentis rei confessi fuerint. Demum omnem causam ad judice proprietatum deferunt. Diversus a priori hic est magistratus, hique sententiam ferunt, ubi de causa capitis agitur. quod si levius fuerit delictum ut tantum virgis caedendus aut carcere aliquot menses coercendus reus esse videatur, noctis praefecti totam causam expediunt neque collegium quadragintavirale consulunt, sive conjicere quempiam in carcerem voluerint, sive quaestioni adhibere qui tamen Advocatorius magistratus jus minime habet.verum opus est ut prius collegium consulat, auctoritateque illius decreti collegi nitatur neque sine magna ratione hoc ita institutum fuisse

vitatur. Nam si pro quolibet crimine etiam reis hominibus qui nihili sunt consilium consulendum esset, incredibile negocium reipublicae administrationifacesterent sontibus etiam viris major peccandi licentia tributa esset , majori impunitatis spe proposita. tergo u-dicia hujusmodi expeditiora essent, Praefecti noctis eam autoritatem qua Advocatores privati sunt obtinent. Praefecti noctis sex sunt se item in minimo eo

magistratu cui in infimos tantum homi i

129쪽

D VENET RE P. LIB. III. Ir ne levibusq;criminibus jus est. Capita tribuum civitatis appellantur, hi clui eum magistratum gerunt quoniam ex una quaque tribu , in sex enim tribus tota cuvitas divisa est , tum eos praesectos noctis, tum caput, tribus eligunt quo more etiam in consiliariis eligendis uti solemus . quod superius a nobis minime omissum fuit. Vtriusque praeterea magistratus ossicium est, ut vicissim modo praefectus noctis, modo caput tribus, ii iam tribum circumeant ad gallicinium usque , cum publicis stipatoribus lapparitoribus armatis, provideantque ne per nocturnas tenebras quae majorem licentiam praestare hominibus sceles is solent, cuipiam fiat injuria: neve fur clam domum quampiam fodiat, aut ne latro ullas per vias grassetur in quemquam. Inprimis Venetae urbis originibus uter q; hic magistratus magnae aestimationis erat Postmodun adjunctis novis reipublicae magistratibus, prout ratio temporum S commoditas exigebat , horum lignitas 5 authoritas est obscurata: summaque potestate ad novos magistratus translata parva quaedam S viliora negoria veluti feces in eorti subselliis residere.

Hactenus de magistratibus qui capitales causas decernunt dixisse sussciat. De so-rensibus in sequenti volumine dicetur.

130쪽

VENETOR M

M S ille in republica Veneta per

petuus semper fuit ne quisquam magistratus in majoribus causis summam authoritatem haberet sed summum illud jus collegiorum4 consuliorum ut usitatius loquar esse voluerunt. Ideo in forensibus quoque causis, quae summam quinquagintaquinque

nummorum aureorum excesserint, nul

lus magistratus est a quo non sit provocatio ad auditores urbanarum causarum qui lingua vernacula veteres appellantur, SC ad collegia quadragintavirum de quibus supra meminimus. At ut perspicue tota thaec judiciorum forensium ratio intelligatur, ab auditoribus, qui quidem duplices sunt, ordiemur novi tenim sive recentes atque veteres sunt. Veteres a vetustate nomen sortiti, quod hic magistratus apud Venetos multo vetustior sit quam alter, qui no prius in hanc rempublicam inductus est quam continentis imperium habuerit, multis seculis

SEARCH

MENU NAVIGATION