Aaron del conte I.C. de iure legitimarum successionum nouissimo commentarius

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

21쪽

runtur sine testamento , comprehendantur in . Sane bonorum possessiones reapse nihil aliud suns, 'nisi hereditates, L. I., L. 2. , L. 3. D. de bo-πον. possessionib. 3c praetor in iis deserendis eum. dem testati, ac intestati ordinem sequitur , quem lex XII. tabularum sequuta est , L. I. pr. D. s liabulae testam . nullae. Praetoriae vero bonorum

possessiones hodie nonnisi paucis in casibus, quos luis locis enarrabimus, necessario peti debent.

vel praetorio deferuntur. Praetores , quoniam iiiitio magistratus sui in leges iurabant , ab eisque ne latum quidem unguem discedere poterant ; ut ius ei in vile aequitatis obtentu euersum irent , variis artibus utebantur, veluti fictionibus, exleptionibus , restitutionibus in integrum : de quibus late disserit Hei-neceius antiquitat. Romanar. lib. I. tit. a. q. 24. Vtebantur quoque nouis nominibus, ut in hereditatum delationibus. Iure quippe ciuili quum ii tantum iad successionem vocarentur, qui ex familia, genteue defuncti essent, excludebantur omnino emancipati liberi , & eognati . Quum autem praetori ab heredulate eos penitus excludere alienum ab naturali pietate videretur ; hine is, nouo cuso vocabulo , eosdem ad successionem vocavit , ratus hereditatem iis no deferri , sed bonorum possessionem . Ceterum etsi praetor deinceps iis etiam , qui ad suecessionem iure civili vocantur, bonorum detulerit possessionem ; ipsi tamen iure praetorio non succedere dicuntur , alloqui successores praetorii essent omnes.

22쪽

Quando legitima successio , quibusque generarim personis, deferatur, ac quo Iundamento. I. CVecessio lege tune desertur, quum quisita obierit intestatus. Ut ergo haec successio deseratur, primo opus est, ut is, de cuius sucineessione agitur . decesserit; quippe solius defuncti hereditas esse dicitur, viventis nulla, L. I.

D. de heredit. vel action. venae , L. 62. D. de

reg. iur. Quod autem hereditas non est adhuc, qui delatum dici potest Deinde necessarium est, ut idem obierit intestatus : unde successio haec dicitur etiam ab intestato deferri. Ex quo liquet , ut quamdiu ad successionem perueniri testamento possit , tamdiu legitimae hereditati

locus non si, L. D. de adquirend. vel omit-xend. heredit. , L. 89. D. de rem tur. Neque ex

Hine vivo eo, de euius successione agi r, ne minem pro herede se gerere , ac nihil quidquam de hereditatis adquisitione post illius obitum sbi deserendae statuere animo suo posse , luculenter in iure proditum est; ut & qui eamdem reputiat, nihil agere , a7. D. da adquirend. vel omittend. her/dilata

23쪽

inus heres hered talem vindicare nolit e tune ne-

res testamentarius succedere possit, quum legitimus nolit hereditatem sibi vindicare . Nam institutio isthaec, utpote conditionalis , ubi heres legitimus sibi vindicat hereditatem, emctu caret: quippe legitimo sibi successionem vindicante , conditio institutionis deficit , heresque intestamento minus institutus intelligitur, ut &ipsum testamentum non peractum. II. Dicitur vero' I) quis proprie ab intestato decedere. qui , quum posset testamentum

condere, non est testatus. Ulpianus in L. I.

I. D. de suis o Legitim. Sed Il) & iis , qui

fecit testamentum , quod forte ab initio praeteritione sui heredis nullum fuit , iniustum ob aliquarum sollemnitatum desectum , veluti fi testes numerum septenarium non efformauerint , non improprie dicitur ab intestato decessisse: non sacere enim testamentum , illudque ordinare , quod ab initio non valet, vel infirmatur postea, reapse idem est ) . Hinc si testamentum rumpatur, irritum euadat, destituatur , ab intestato mori dicitur. Rescisso quoque testamento per querelam inofficios , intestatus quis euadit ; atque etiamsi hereditas adita suerit ab here)ibus institutis, omnia tamen habentur, ac si ea adIta non fuisset, L. 6. I., L. a. D. de

24쪽

- ἰηί e. resam. .' quod obtinet et Iam impetrasa bonorum possessione contra tabulas , L. I 7. C. de coIIationib. Et quamuis nouel. CXV. ex iniuis sta exheredationis caussa, per querelam inofficiosi testamento rescisso, legata, fidei comm M , aliaque capita ipso testamento adiecta d boantur;

tam ea, quia, institutio potissima testamenti pars infirmatur, ac ad legitimos redit hereditas ; ab intestato etiam decessisse dicendus est , qui huiusmodi testamentum , quod hac ratione posteal rescissum est, condiderit. III) Et si qui te lari

nequeunt. vel ob temporariam caussam ; veluti impubes, furiosus, & cui bonis interdictum ello G, vel qui ipso iure, testamenti f. Elione destituun- f. tur , proprie non dicantur intestati decedere, e 1 L. I. I. D. de suis Iegitim.' tamen quia ius civile duo tantum successionis genera , t stamentariae scilicet, & intestatae , adgnoscit, quae postrema dicitur etiam ex lege successio , eos quoque, licet minus proprie , dicimus intestatos rubire ) , iisque ab intestato succedi :

Int satos eos diei ob 'penuriam voeabulorum non ineonsulto putat Μereerius lib. II. opinion. caρ. 6. Sed intestibiles proprie dici deblnt. In testabilis de-eemuiris audit is . qui iure dicendi testimonium destituitur ; et ita Gellius nosJ. Attiear. lib. VI. cap. 7.earminis decemviralis verba interpretatur e ιmρ obus, .ntu abitis tio esto . At iurisconsultis intestabilis is quoque vocatur, eui testimonium dici proh betur, ut inquit Gaius L. 26. D. ρτι testam. Dcer. Quum vero testamentum condenti omnino ex iuris sol e-

25쪽

alias tertium genus successionis essingendum es.set, quod neque ex testamento, nec ab intesta isto foret. III. Verum enim uero quod de testamento 'rupto, & irrito dictum est , sua non caret li- imitatione. Irritum fit testamentum , quum testatoris conditio mutatur maxima , media , vel iminima capitis deminutione. Quotiens testator imaximam, vel mediam capitis deminutionem passus est, sublata capitis deminutione, ipso iu- .re testamentum conualescit, L. 6. penult. , L.

9. D. de iniusso rupto resam. Tantum hac in ieaussa ab intestato succeditur, si quis , sacto te- stamento, in adrogationem se dederit, ac postea iterum sui iuris effectus noua voluntatis acces sione testamentum , quod irritum euaserat capi tis deminutione . non confirmauerit, Ita penuit, let. D. de bonori possessonis. Η enim casa iure singulari, sublata capitis deminutione, te stamentum non conualescit , sed amplius opu est, ut quis eodicillis, aliisve litteris declaret, se eo testamento, quod ante capitis demi nutionem condiderat, velle decedere, eis. L. p Nuis. Item testamentum rumpi dicimus, si aestatore eodem in statu manente, ei suus poste-

mnibus testimonium diei debeat; inde est, ut qui test ri prohibentur. intestabiles dieantur, L. i8. D. Atque hoc pacto impubes , furiosus . & cui boni. iinterdictum est, quique ipso iure testari nequeunt ν ita testabiles proprie de eedere diei debeant.

I Quum aliquis se, & bona sua omnia γ' i

26쪽

Iaeres adgnascitur , siue naturalis sue civilis, hoe est adoptiuus e vel posteriori testamento ri. te consecto primum infirmauerit testator, I. O a. Insis. quis. moae te m. infirmens. : via sine alio testamento primum aboleverit, deleu rit, induxerit , L. I. D. de his quae in testam delent. , aut illud coram tribus testibus reuoc verit. & amplius huiusmodi reuocatio decennii lapsu confirmata sit , L. 27. C. de testam. Sed ex his tribus modis, quibus rumpitur testamen. tum, in primo & tertio tantum ab intestato sueceditur: in secundo datur testamentariae suciscessioni locus. IV. Iam deiunctorum intestatorum sueces.siones certis ex lege personis deseruntur. Gentes omnes, quae intestatam successionem inuexerunt, ut ea mala auerterent , quorum commune ius occupandarum rerum dominio exutarum uberri

mus sons est ) , successionem hane illis detuis

rogationem alienae potestati subieeerit , videtur detestamento, quod ante adrogationem condiderat, poenituisse; ac proinde , si sui iuris iterum efficiatur . Roua voluntatis aceessione opus est , ut illud sustin ri possit. D Seiliret rerum distinctione introducta, ex naturali simplieitate hominum iura morte finiuntur , quum huiuste mundi res hominibus inserviant, mortui vero homines esse desierint, neque recularum olim suarum cura amplius tangi possint . Apposite Virgilius AEneidos lib. IV. N. 34. z. , Id cineram, aut manes credis curare sepult PAtque ita res in alicuius dominio constitutas , e

27쪽

Ierunt, qui sanguine defuncto iungerentur , ae

ubique terrarum propinqui extraneis praelati sunt semper, quum ad illos potius, quam ad hos desunctorum hona esse deuoluenda naturalis aequitas expostulet . Sapienter Tullius de Use. lib. I cap. I 4. copias nostras proximis, quam alienis , &suppeditari , I relinqui aequius esse eensuit .

Et Quintilianu , siue quisquis sit auctor deelamationum declam. CCC VIR : Proximiam locum ,

inquit , a testamentis habent propinqui itas intestatus quis , ae fine liberis decesseris p i non quo etiam utique iustum si ad bos peruenire bona defunctoroni ; sed quoniam relista , velut in medio posita nulli propius videntur continis

gere. .

V. At quamuis apud pentes omnes desumctorum propinqui ad successionem vocati fue- rint: ipsum nihilominus succedendi sundamen. tum & ratio pro cuiusque gentis indole varie

tandem mortuo, ex naturali simplisitate nullius fieri; sicque illi, qui primo eas adeptus esset , primo

nempe occupanti cedere , sua sponte sequitur . Sed quoniam occupatio isthaee ingens discordiarum seges fuisset, quum , si per occupationem defuncti res adquiri postent, omnes mico actu ad eas adprehendendas concurrendo, in rixas irrumperent , ac , si cum Hobbeso loqui fas esset, oriretur bellum omnium in omnes ; hine sentes hisce contemplationibus abductae ex humani generis felicitate, qui forent defunctorum bonis suecessuri, determinarunt , & ita legitimam suecessctionem inuexerunt . Adisis elarissimum Henricum Cocceium ad Grat. de iuri Mil. ac poc lib. I. cap. 7.

28쪽

obtinuito Id aliquibus bonorum fuit in familiisl ac ginti s iuruandorum studium . Graecis deis sentiorum bona extra familiam, ac gentem abiret vetitum erat, ut habet etiam Plato de topibIG. XI. Quinimmo apud eos suprema moruntium et gia coercita , ac lex scripta exstabat , qua cau- tum, ne extra gentem, familiamque heres scriberetur : quamuis eam a Solone abrogatam tradat' Plutarchus in eius vitar qua de re vide Pe- ὶ ritum comment. ad leges Atticas lib. VI. xit. 6. iIdem placuit Hebraeis , apud quos primo liberi succedebant, filiabus exclusis , quae tamen' i ad successionem, illis deficientibus, vocabantur,ae, ne bona per eas extra gentem abirent , lexerat , ut proximiori adgnato nuberent ' deinde . ifratres vocabantur , ac ceteri , pro gradu quisque suo, 'teste Philone in mira Masis i ). Aliae ve- lro gentes, naturalem potius rationem sequutae, i.ntestatae luccellionis fundamentum ex praesumis , pta desuncti voluntate derivarunt . Ita pras . lceteris, veteres Germani in hoc negotio prae- ilumptae voluntatis coniecturam seέ ati sunt . .

') Quinimmo apud Hebraeos institutum de bonis

in familia seruandis erat adeo sollemne , ut nemo exHrerum proprietate posset in perpetuum, omnesque erum immobilium venditiones , ac donationes quoque Iubilaei anno vertente reicinderentur ἱ atque emptor, restituto sibi pretio , res emptas venditori restituere cogeretur, & donatarius res donatas dona tori. Vide Zepperum in opere, cui nomen est : Iegum M. ιcarum Iorensium explanatio , lιb. IV.

29쪽

Heredes, sucesssoresque sui euique liberi . seribit

Taeitus ιib. de morib. Germanor. cap. XX. P et nulis

Ium tes amentum. Si liberi non sunt , proximus aνadus in possessione , fratrer . patrui , auunculi. Vides auunculos , qui extra familiam , ae gentem eonstituti sunt , successisse. Ex quo nullam de familiarum conseruatione rationem veteres Germanos habuisse procul dubio evincitur. Ne que ambigi posse videtur, apud eos ex praesumpta desun i voluntate post liberos parentes su cessisse. Quum enim patrui, & auunculi excluis si non fuerint, multo minus exclusos fuisse parentes colligitur. Et . quamuis Tacitus eorum nullam iniecerit mentionem , id tamen effectum videtur, sertasse quod non aliter liberis suec derent, nisi turbato mortalitatis ordine r quodHei neccius elementon iur. German. lib. II. tit. 9.obseruat.

f. VI. Apud Romanos non eadem semper fuit succedendi ratio. Primaevus Romanorum natus omnino requirebat, ut bona, quoad fieri posset, in cuiusque familia conseruarentur. Nam Romana ciuitas ex hominibus inopia laboranistibus coaluit, nimirum fugitivis , transfugis , aere alieno pressis, aliisque id genus , qui in asylum , quia Romulus aperuit , confluxere. Et inde ipse Romulus certam agrorum in iis micis subtractorum partem viritim dispescim , ut gens sua haberet, unde sibi alimenta pararet, teste Dionysio Halicarnasseo antiquitat. Romais nari lib. II.: quod & a Servio Tullio rege praestitum, ut idem Halicarnasseus antiquitat. Eo.

30쪽

manari lib. IV. testatur. Iam quum bona in sacmiliis teruari non possent , si Hi testato patris milias & adgnati , & cognati promiscue successissent ; consectaneum est antiquissimis Romae tempoιibus successionem hanc solis patuisse adgnatis, non cognatis, eamque talem profecto . fuisse, ut in cuiusque familiae bonorum conserinvationem redundasset: quae & summi viri Μontesquii sententia est. Libera iam republica quum hanc ipsam in familiis , ac gentibus bonorum conseruationem ciuitati , quae summa adhuc inopia perstringebatur , perquam suisse necessariana nemo non videat, potissimum belligerante eius indole perspecta; hine decemviri, pro int natae suecessionis landamento, familiarum , ac gentium conseruationem sectari debuerunt. Re Ps e in XII. tabulis sie fuerat cautum : iasi sintesato moritur , cui suus heres nee escit , -- gnatus proximus familiam hoc est hereditatem Baberoe se adgnatus nee esit , gentilis familiam

fieres nancitor. Ita Iacobus Gothostedusin. tabula . tab. V. legis decemviralis verba

effinxit. Nimirum lex decemviralis ad successionem intestati, post suos heredes , adgnatos .i hisque deficientibus, gentiles vocavit, e domo

. i ad familiam, e familia ad gentem procedens ),

SEARCH

MENU NAVIGATION