장음표시 사용
51쪽
sam ; quia mater filiis per testamentum eon suisiere non vetabatur , quod saepe ob aetatem filiis condere haud permissum : atque ita , quoniam mater saepius a filiorum hereditate, quam filii ab hereditate matris exciderent, iure me rito amplissimum ordinem prius matri , quam filiis prospexisse. UI. Multo minus iure XII. tabularum
auo, proauo materno, auiae , proauiae siue ma- rternae, siue paternae, ac deinceps, succedi po. iterat. Lex enim decemviralis, quum suos tan- tum ad successionem vocasset, ex filia nepotes, ineptelae , ceterosque ex ea descendentes a suc- icessione aut , vel proaui materni exclusit ; hi namque aui tantum, vel proaui paterni potestati suberant . iisque succedebant f ) : qua etiam de eaussa nepotes auiae , vel proauiae siue P. ternae, sue maternae successione destituebantur: nec porro tamquam adgnati , vel gentiles venire l Falluntur equidem Giphanius , Min fingerus, ae quotquot sunt, qui opinantur , ex lege X li. tabularum natos tam ex maribus , quam ex feminis indiseriminatim ad successionem vocatos fuisse. Constat enim iure decemvirali. eos dumtaxat ad succeiasionem fuisse admissos, qui sui herodes essent, hisquae deficieatibus adgnatos, & geutiles , cognatos numquam; quum decemviris pro sundamento successioni intestatae familiarum, ac gentium conseruatio fuerit rex filia vero descendentes auo materno nec sui heredes sunt, nec adgnati, neque etiam gentiles , sed cognati tantum p femina quippe non suam , sed mariti sui familiam prop*gat , IN. q. vir. D. da verbon significan
52쪽
re poterant, quia his omnibus cognati tantum erant. Praetori autem aequum est visum ex se. minis descendentes saltem veluti cognatos ad successionem admittere tam aui, vel proaui materni, quam auiae, Vel proauiae siue paternae, sue maternae , deficientibus scilicet suis heredi. bus , & iis, qui tamquam sui heredes a praetore censebantur , quales emancipati , itemque adgnatis, II. Institi de here arab. quae ubintes . Postea imperatores Valentinianus , The dosius , & Arcadius in L. 4. C. Th. de legitim. hereditat. eos quoque tamquam suos vocari iusisserunt , sed , si cum suis concurrerent , Ut te tia parte minus acciperent, quam mater eorum acceptura suisset. Sic auo materno ab intestat
mortuo, filio, & ex filia praemortua nepote superstitibus, filius bessem , nepos trientem here ditatis serebat. Quod si soli exstitissent , cum desunm quoque' adgnatis succedebant , diuersa tamen forma ; quippe ab iisdem Caesaribus incit. L. q. cautum, ut liberi, suis heredibus deficientibus , cum adgnatis eius , de cuius successone quaestio est , succedant; ita vero, ut illiis dodrantem, adgnati in trientem succederent. Atque ita, quotiens auiae, proauiae siue paternae , siue maternae, quae filios sua in potestate habere haud poterant , succedendum erat , adognati etiam vocari debebant . Tandem Iustinianus in L. vlt. C. de suis legitim. descendentes pari iure omnes succedere statuit: ita tamen, Vtti ulteriores descendentes cum liberis primi gradus concurrant, illi in stirpes, hi in capita vo-
53쪽
centur: quae succedendi forma, quoad liberos non suos heredes, non dilerte in imperatoria constitutione proposita, sed ex interpre Iatione a Triboniano inculcata in Nit. Insiti de hereditatio. quise ab intest. Eadem lege cautum, ut liberi parentibus, adgnatis prorsus exclusis, succederent, ne ullo pacto ii , qui ex descendentium numero sunt, & quibus proprie sunt parentum bona deferenda , successione defraudarentur. Iure quoque nouissimo liberi adscendentibus omnibus sue paternis , siue maternis succedunt, adgnatosque,
uti omnes ex latere iunctos , prorsus excludunt, nouel. CXVIII. cap. I.
VII. Verum nonnihil interest, quoad hereditatis adquisitionem , inter eos, qui paternis adscendentibus , quorum in potestate sint , &eos , qui adscendentibus paternis seminis , vel maternis sue maribus , sue seminis succedunt . Liberos in sacris paternis constitutos ipso iure heredes existere , neque aditione iis opus esse . ut hereditatem adquirant , eamque ad heredes' quotcumque transmittant, superius obseruatum est . Sed non secus ac emancipati , liberi , qui maternis adscendentibus, vel paternis seminis succedunt, quum eorum potestati obnoxii non sint , ut hereditatem adquirant , eam adire debent ' : quod ex veteris iuris prudentiae regu
'o Huic sententiae grauiter obstare videntur Iem penuit. C. de Dir ω' legitim. , & lex υn. C. de his ρκι ante aperi, rab. In prima Theodosius , de Ua
54쪽
lis fluit . Ulias , ait Paullus Iἰώ. IV. sententrari
it. IO. f. vlt., maternam hereditatem, eamdemqne
lentinianus imperatores sanxerunt, ut filii matri suae ihs iura Decederenι. Si ipso iure : ergo & sine aditione ; quemadmodum quum dicitur , suos heredes ipso iure succedere , tantidem eii ac sine aditione heredes esse. Altera vero, quae longe grauius obstare videtur, habet, filios, filiasue, nepoteS, nepte sue, ceterosque a patre, vel a matre, avo, vel auia heredes initi tutos , etiam ante apertas tabulas obeunteS , quod tantumdem valet , ac hereditate non adita , derelictam sibi hereditariam portionem ad successores transmittere. Si ergo quum adscendentibus siue paternis, siue maternis ex tei tamento succedunt, hereditatem etiam non aditam ad heredes transmittunt ,
nihil vetare videtur , quominus id etiam obtineat, quum de intestata hereditate agitur. verumtamen leges istas haud obstare , nihilque in contrarium ex eis erui posse , easdem sedulo introspicienti facile constabit . Sententia legis penuit. αδε Ais ρο-haee est e filios matri ipso iure sue-eedere . rion quidem citra aditionem , vel gestionem pro hereae, sed eos ad maternam hereditatem venire sine cretionis, quae olim obtinebat, sollemnibus, ac sine praetoria bonorum pol Telsione , fierique heredes iure ei uili ex senatusconsulto Orphitiano, sola hereditatis aditione. vel gestione pro herede . Atque hoc sensu heredes legitimi, ac testamentarii ferme omnes, quibus praetoris beneficium opus non est , ipso iure succedere dici possent. In suis tantum heredibus ipso iure sueeedere idem est, ac sine aditione heredes exi
Porro dubitatio omnis ex leee υn. C. de his ρηεπηte aperta tab. suborta profligabitur , si consideretur, quam illic de successionibus tellamentariis agatur s
55쪽
leg timam , nis adeundo , quaerere non potes. Qua
de caussa hereditatem maternorum adscendentium, vel paternarum non adit.m ad successores trans.
mitti non posse constat, sed deficientium portio. nem ceteris coheredibus , qui hereditatem adie. runt , adcreici vel si liberi omnes, hereditate non adita, decesserint , ad proximum succedentium ordinem eam redire. Itaque quum liberi, qui parentibus eius generis succedunt, quoad heditatis adquisitionem, nihil ab extraneis diis rant; inde s equitur, ut ii ius deliberandi dum taxat ad succes res transmittant ex constitutione Iustiniani in L. t ρ. C. de iure deliberandi, si moriantur intra annum a die numerandum, ex quo legitimam matris , vel maternorum, paternain
rumue adscendentium hereditatem sibi delatam esse sciuerint; ac si post annum elapsum obierint , ne hoc quidem ius deliberandi ad successores transmittere possint; quin immo, si successionem hanc sibi iam delatam esse ignorantes fato fungantur tuo, utut intra annum, ex quo ea delata est, nec etiam idem ius transalittere, quum imperatoris constitutio certam quoque delationis scientiam requirat, ut hereditatis adeundae ius ad
iuris rationem minus Drre, ut , quod statutum est in testamentariis, ad legitimas quoque successiones extendatur. Quippe eiusmodi lex iuris regulae advertatur, ex qua nemo, nisi suus , hereditatem nociaditam ad successores transmittere potest proinde ea accipienda sic est , ut a specie expressa ad omissam nou producatur. Vide Cuiacium , dc Pereatum iait. C. ad senatuscons. Orphit.
56쪽
succetares transmitti queat. Vide Cuiacium in itit. C. ad senatusconsuli. Orpbitian. VIII. Iam etsi liberi omnes siue primi , sue ulterioris gradus ad legitimam parentum
successionem vocentur ' tamen diuersa ratione
succedunt liberi primi gradus, ac ii, qui vit rioris sunt. Nam filii , qui sunt primi gradus
liberi, ex propria persona ventiunt ' nepotes v ro, pronepotes, ceterique descendentes , siue cum
illis, siue soli exstent, ex persona semper patrissat, quem repraesentant, vocantur: quod non aliquo expreta legum XII. tabularum capite eL sectum est, uti deliravit Hotomanus , sed pia prudentum interpretatione inductum ), ceu luculenter ea incitur ex Gaio apud pariatori legum Mosaicari, Romanar. tis. XVI. β. a. , & Vt praeseserunt dictiones plaetiit , aequum esse videtur, quibus utitur Tribonianus 6. In sit. debereditatis. quae ab intest. e quae sane dictiones prudentum interpretationes post seri disputatio-Bem via .receptas indigitant . Vide L. Io. I. D. , de Pactis , L. II. I. D. de usuri, L. 7. I . D. de adminifr. peric. tutor. , L. I S. I. D. de legat. 2. Hinc duplex orta
succedendi serma in capita , & in sirpes. In
. Quum decemviri ad latc.ssionem suos genera.
vocassent, neque dstinxissent, cuius gradus elliae berent; eam fuisse decemviris mentem prudentcs interpretati sunt, ut non solutri filii, filiaeue succederent, sed cum iis nepotes quoque, ceteriquc da-ὲ cenuentcs ea LliIs praemori uis nati. Diuiti oci Cooste
57쪽
rapita sueeeditur, quum hereditas in tot partes dispescitur, quot sunt succedentium capita, siue personae; in stirpes, quum pro numero stirpium, ut, qui ex Vna sunt stirpe, partem unam, qui Vero ex altera, etsi plures, vel pauciores, po tionem hereditatis alteram aeeipiant. Capita audiunt stirpium origines, stirpes vero origines generis. Sic filius origo est nepotum; nepotes Vero pronepotum , aliorumque descendentium , qui genus efformant, origines sunt. Vel distinctius e in capita suecedi diei mus , ubi secundum heredum numerum hereditas viritim diuiditur ; iure autem repraesentationis succeditur in stirpes, quum subeundo proximioris liberi defuncti locum, eiusque personam iuris fictione
repraesentando , eius tantum portio accipitur.
Ita si auo supersint filii duo, & ex tertio pra
mortuo nepotes tres: filii in eapita succedentes singuli trientem hereditatis accipient, ex tertio vero praemortuo nepotes trientem reliquum seorent, inter ipsos ex aequo diuidendum, quoniam fictione iuris patrem repraesentant, dc P
ter , si inter vivos esset , pro sua virili po tionem hanc obtinuisset , Ita etiam , si nulli filii sint, sed nepotes tantum supersint,
ex uno filio puta duo, ex altero quatuor i ta
tum illi duo, quantum hi quatuor accipient, quum ulteriores descendentes semper in stirpes succedant i i. Haec autem in stirpes successio
G Sunt qui opinantur, nepotes, ceterosque descen.
58쪽
. non aliquo limite includitur , sed in ipsos vel
remotissimos liberorum gradus protenditur, adeo ut nullo umquam casu descendentes ultra pri
mum gradum possint in capita succedere ).
IX scendentes eo tantum casu , ubi eum liberis gr du proximioribus eoncurrunt, in stirpes succedere. At eos in stirpes etiam quum soli in eodem gradu eonstituti inueniuntur , succedere , certo certius est. Item si ex duobus filiis, sunt verba Triboniani in
q. 6. Instit. de hereditatib. quae ab intest. , nepia tes , zz-ptesque exivant, ex altero unus forte , aut duo , ex altero tres, aut quatuor: ad Nnum, aut ad duor Zι- midia pars pertineat, ad tres , υel quatuor altera dimidia . Heie de nepotibus ex duobus filiis natis solis exstantibus loquitur Tribonianus, alioqui qui dimidia ad υvum , aut ad duos, altera dimiὸia ad tres Dei quatuor pertineret In eamdem sententiam rescripse runt imperatores Diocletianus ti Maximianus L. 2. C. de suis m legitim. : Nepotes ax diuersis filiis va- νἐν numeri suo succedentes ab intesato , non pro via
νilibus portionibus, sed ex sirpibus fuccedunt. Et quamuis ipsi, quum soli exstant, ad sui cessionem ex
propria persona venire possent, ac ideo in capita vocari , quum eo ea su, ut suecedere possint, patris sui repraesentatione minus egeant, quoniam cum iis concurritur , qui eodem a defuncto gradu absunt 8, eos tamen hoc etiam casu in stirpes succedere placuit equippequod filii rerum daternarum, vel uiuente patre , quodammodo habentur domini, ut auo proinde inter vi uos agente, eius hona ad patrem pertinere videantur, patrisque oortio ad nepotes ex se genito . Confer Antonium Coutium opusc. de hered latι b. rinori tome Isionib.
') Bariolus ad L. t. q. r. D. de D;s o letit in . purat, successionem iii stirpes vltri proaepotes non
59쪽
IX. Ceterum nepotes, aliique descende tes iure repraesentationis ad successionem vocatati, in primum gradum succedunt, eumdem scilicet gradum subeundo, qui filiis proprius est. Sui enim heredes, quorum proprie in stirpes successio est, & ad quorum exemplum, Ut mox dicetur, ad liberos producta est omnes, ii sunt, qui proximum a patresamilias gradum tempore moris
extendi, ea ratione, quod tu ἔ. 6. Instit. de herediaratib.quae ab intest. , ubi de sueeemone in stirpes agitur, de nepotum, ac pronepotum tantum suecessione fit mentio . Huius sententiae consectaneum est , ut si, quis dimiserit filium , & abnepotes duos, quorum pater & auus decesserint, abnepotes eum filio pro aequo succedant nam verosimile non videtur, ut Bartolus, eos a suecessione penitus exeludi, sibi persuaserit . Sed eum turpissime labi vel Themidi recens initiatus intelliget . Nam primo ia*. 6. Instit. nepotum, ae pronepotum mentio initet. tur exempli tantum caussa , non ut ulteriores liberos in stirpes haud succedere inde deprehenderetur: quod recte obseruat Ioannes a Someren de iure νepraesentat. cap. V. q. re 4. Deinde loel iuris apertissimi obstant quam maxime . Nam in l. Dis. Inssit. eod. .nter omnes nepotes s neptes, o inter pronepotes
proneptes, oe ALIAS DEINCEPS PERSONAshereditatis distributionem in stirpes fieri statuitur. Et innotiel. CXVIII. cap. r. Iustinianus generatim eauit, ut filii,
aut filiae , aut ALII DESCENDENTES in proprii
parentis locum Decedant , eontinuo subdens ζι - ω-
quutiones eam fuisse imperatori mentem arguunt procul dubio, ut liberi ei tra ullam gradus limitationem in stirpes succederent.
60쪽
tis obtinent. Nepotes autem, ac ceteri ex praemoris tuis filiis orti auo sui heredes sunt, eique tales esse nequirent, nisi desuncti patris subirent locum, & gradum : quod manifeste liquet ex 2. I sit. de hereri qualis. d Frent. Sed is nepos . neptisue sui heredes sint, non suscit, eum, eamue in potestate aut mortis tempore Diise; sed opus es, ut pater eius, viso patre sua, deseris suus Aeres esse , aut morte interceptus , aut qualibet alia ratione liberatus a patris potestate ' tunοῦ enim nepos, nepidue in locum patris sui Decedis . Itaque si desuncto auo filium superesse ponatur , & ex altero filio & nepote itidem desunctis pronepotes tres: pronepotes isti non patris modo sui, qui auo nepos erat, in locum& gradum iaceedunt, sed etiam in aui filii, hoc est proprii aut, locum veniunt' atque ita cum patruis magnis ad successionem vocantur. Vide Contium opusc. de hereditatis. σ bonori
X. In stirpes liberi omnes tam ex mari. hus, quam ex seminis prognati succedunt. Iure autem veteri sui tantum heredes hoc pacto succedebant. Siquidem antiquitus in stirpes ii tantum vocabantur, qui ex filiis, vel nepotibus in aut , de cuius successione ageretur, potestate re. tentis editi, proximi in familia gradu inuenti fuissent, filiis sorte, nepotibusue emancipatis, vel praemortuis . Ulpianus fragmentor. tis. XXVI. I. 2., Gaius institution. lib. II. t t. Fundamentum enim & ratio huiusce successionis