장음표시 사용
91쪽
ΡUlchra nimis, sed dura nimis, jam disce moveri.
Mitior ad lacriimas respice, Nympha, meas. Quis fitror est sine fine meos augere dolores Nec minimum nostris ingemuisse malis toede tamen, si forte potes, durissima, nullum,
Crede, triumphato nomen Amante venit. Quae sormam natura dedit faciemque decoram, Haec facili mores addidit apta manu; . Haec animum mitem. Sed tu minus aequa repugnans Impia naturae bella movere paras. Hoc formae, misero quod nil concedis amanti, Saevior immiti, cum furit unda, mari, Decedit, formosa, tuae. Laudata venustas Orbe minus toto judice nomen habet. Abde tuos oculos, formosos occule vultus, Unde meus primum vulnera duxit amor, Abde, movere omnes quae possunt omnia mentes,
Nolit adorari si tuus ille rigor. Fulget inaurato pulcherrimus aethere Phoebus, Et radios toto dividit orbe suos ;Tu Sol sidereas inter vel Luna puellas, . An radios misero , Nympha, negare potes An tenuem lucem quae me mihi reddat Amantem Quae flammas animi sepiat una mei uae foveat flammas, sed non sine lege furentes Una mei nutrix & medicina mali λHoc , tibi quod danti penitus nihil auferat, addat Quod mini, cum dederis, omnia, Diva peto. Sic tenuem lucem lax aetheris aurea Phoebus, Sic vastum modicam poscitur aequor aquam.
92쪽
BElgarum populi, quos mutua laedera nectunt, Martiaque Hii anum dextra perosa jugum,
Tempora laurigeris circumvelate coronis i
Irradient festae compita laeta faces. Ille suae fulmen patriae, cui Gallia paret, Et socias junxit Belgica nostra manus, Innumeras cujus tellus canit utraque lauros, Cui toties fusas imputat hostis opes, Dum genuit, tanti deerat qui nominis haeres, Immevit numeris improba vota suis. Excipitur Tyrio veneravite pignus in ostro, Et primum teneris ora madefit aquis.
Dii faciant f patrios suboles haec surgat in ausus, Magnanimum belli fulmine vincat Avum: Hoc Gallus, Ludovice, tuus, hoc Belga precatur, Et quisquis fasces horret amatve tuos. Trajessi ad RJreum cinno I 6 8. ARA BACCHI AD
CYmba levis, facili delabere concita cursu,
En, favet, ac flatus haud negat aura suos. Ipse tibi Rhenus dispendia commodat urnae, Et breve veloci vortice spondet iter. Ex voto petimus, Bacchi quae dicitur, aram, Ille locus statio prima quietis erit. Jam procul apparent excelsis moenia Bingae, Castraque laxoso suspicienda jugo. Ut loquor, ut vis, portu successimus urbis, Cogetis admi Tam sistere nauta ratem. Parva mora est. Qui Borbonio pro Rege tuetur Moenia,nos Batavi sanguinis esse sciat,
93쪽
os sua libertas nec in his quoque deserat oris.
Miles abit. coecam, navita, selve ratem. Adde manus operi, toti ue adnitere remis.
Hae iter est. Illic nautraga saxa vides. Aspicis , ut spatiis Rhenus luctetur iniquis 'Ut furat emotis unda refusa vadis Nee bona vicini promittant omina mures In medio notum flumine surgit opus:
Si qua fides, illic quam non Deus ultor egenos Negligat , experti principis ossa jacent.
Ilicet ex oeulis evanuit impia turris. In rapidos abeant omina vana nothos. Planities jam nulla patet: nos montibus altis In medio clauses utraque ripa tenet. Semirutae pendent scabris de rupibus arces, Passaque bellorum tot monumenta vicem.
Nec lapis est nudus , viridi sed germine passim
Turgentes aperit vinea laeta sinus. Illa levi nisii summum petit usque cacumen. Vix oculo possis deficiente sequi. Tunc, ubi celsus apex mediis se nubibus infert, ExpIicat intonsas ardua silva comas. Vix ea miramur, simul altas navita turres
Monstrat, & Ogygio templa dicata Deo, Vidimus: attigimus: delubraque sancta subimus,
Formamus dignas verba per apta preces. Sanct ater, fave's; nec enim tua, Bacche, Batavi' enimus impura tangere sacra manu.
Da, puer , infuse spumantia pocula vino. Libemus Genio munera prima loci. Ocyus adde merum , cyathosque fideliter imple, Ora quod, dc guttur proluat, adde merum. Junge manum Brili. Tuus hoc te provocat haustu Numine Linscholius iam propiore calens. Et cupis , & thyrse es dudum perculsus eodem :Neve. licet cupias, dissimulare potes. Margaris hic octo cyathis formosa bibetur: Carior est oculis nulla puella tuis. At
94쪽
At mea dimidium tanti ouae nominis implet, Dina bis ad numeros eli adhibenda suos. Haec ego Margaridi sex, & duo pocula pono, Vivati & innocuo pectore semper amet fAteipe, Corneli , rata si vis vota peracta, In fundo face ne gutta sit ulla super. Victoris titulum , prior hoc qui faxit; habebit,
Et sua victorem palma parata manet. O bone, vicisti: nec tu monitoris egebas.
Ocyus huc hederae fer mihi serta, puer: Praemia victori debentur talia: Brili,
Illa tuas cingent serta decora comas. Perge, secuturus calicum neque terreat ordo, Laetior & rugis fronte carente bibas. Explevit numerum. Totidem rorantia trade
Pocula. Quid cessas, desidiose puer φSalve Dina ε, tuus, rerum pulcherrima,vates,
Haec tibi Κinscholius Bacchia dona litat. Tu , mea, cum reduci jam vate beata frueris, Rhenus ubi Batavas lenior intrat aquas, Tu mihi, tu iunctis totidem fer bas1a labris, Pocula quot nobis plena ministrat Amor. Vota ferunt,& Amor, memorem qui vellicat autem, Omina praesenti numine fausta dedit. Nec festinatos nimium miraberis haustus,
Dimidium sitiens ipse Cupido tulit.
Felices animae , par nobile formosarum, Qtieis merito sese patria iactat humus, Credite namque fidem bene qui meruere merentur Nulla modo potuit hobiliore coli. Huic neque , millenis utcumque superbiat aris, :Altera nobilior contigit Ara Deo. Haud alibi genuit similem Natura liquorem. Indulget nusquam largius illa sibi. Hoc puer Iliacus sua nectare dolia complet, Porrigat ut summo pocula grata Iovi. Si qua sacris istis addenda est victima, nostrae Victima libertas unica mentis erit. Ε Perge,
95쪽
Unde suas quoniam partes habuere puellae. Noster eis vino rite litavit amor. Nil minus & caris tribuisse sedalibus optes, Patria quos, & quos extera servat humus, Sub nostro degant illi, suocunque vel axe, Pei hora Riphaea candidiora nive. Postulat h1c primas tellus Germana. Bibendi Praeripuit eunctis gentibus illa decus. Illa sinu dulces Decundo procreat uVas, Illius exstructa est haec super Ara solo Illa vel excepit veteres, vel fecit amicos, Dum simul has oras visimus, illa novos. Illa piae mundo promittit munera Pacis, Et, nisi mens fallit, munera tanta dabit.. Ergo simul Paci, Pacisque bibemus amicis Nominibus, quotquot Saxonis ora tenet. Patria Recedat, tum qui Tiberim ve vel Arnum Et Ligerim aut Ararim qui Tamesinque bibunt. Vivite felices , lectissima turba , sodaleslHoc Batava vobis optat uterque fide. Iam satis est , Brili, nee enim vel dulcis amicus, Vel poterit juste cara puella queri. Et tu, parce, Pater, graviori incumbere thyrse lohel jam satis est 1 Evoel parce , Pater lDuc, puer, ad cymbam, duroque repone cubili Jam dudum nimio languida membra mero. Hic jam victa mihi praecludat lumina somnus, Dum peragit celeres concita cymba vias Interea sacro repleta fidelia vino Sit comes, & comitis cura sit una tibi, Ut, eum sicca sitim revocaverit hora, jacenti Juncta stet ad nutus ossiciosa meos.
96쪽
Cui biduops eventus respondebat, circa
Somnia selicem spondent mihi laeta puellam,
Proxima natali somnia nata meo. Illa novum suadent ut amoribus ordiar annum Et dubio credam naufraga vela mari.
Hactenus innocuo licuit lusisse calore, Et mihi nulla meus vulnera secit amor. Ille quidem volucres intendix saeve sagittas; At solido septum robore pectus erat. Irritus hinc alias sese convertit ad artes Et nova sollicito bella movere parat. Ille suis noctem selegit fraudibus illam, . Ultima lustrorum quae mihi quinque fuit. Si modo erant fraudes: nec enim caelestis imago, Quae mea perstrinxit lumina, fraudis eget. Et prope lux aderat, nullo quo tempore nobis Certa magis Morphei somnia mittit ebur. Non mihi credulitas veteres imitata Sabinos Visia die menti somnia nocte refert. Visa semel tantum , selo vix nomine nota,
Obvia se nobis blanda puella dedit.
Et mecum notos cupiens intrare penates, Ipsa prior niveam lunxit amica manum.
Turba videbantur formosae lecta puellae Illuc ad litos ite coisse choros. Illa choros agili mecum pede laeta peregit Parvaque nnitis basia passa choris. Nec male subtraxit vultum indignata procacem Vultibus ingratas opposuitVe manus ;Sed leviter tantum , nec tristi fronte recedens Ora habuit labris obvia nostra suis. Inde fatigatytonsedit corpore mecum, Apta ministrabat verba disertus amor,
97쪽
signaque jungebam nostri manifesta caloris Nec tulit haec aegre tam manifesta dari. Brachia quinetiam spatiosa condita veste Audaci licuit sollicitare manu. Illa serenatos in me vertebat ocellos; In litam sensi protinus inde facem, Quae mox trajectis penitus grassata medullis Pectus in extincto contigit igne meum.
THraeia bellator linquebat regna Gradivus, Et juga perpetuis horrida frigoribus,
Assidua jusa caede tepentia: pax ubi nunquam Mitior e Caelo conspicienda datur. At litui horrentes semper ferale gemiscunt, Et tuba terribiles ingeminat lonitus, Puniceum at semper bibit ensis & halta cruorem, Heu mala funestis commoda vulneribus lCommbda funeribus, quae semianimo singultu Lugeat heu partu ter viduata parensi His procul a terris alias Deus ibat ad os , em Furor,& Rabies horrida coninuitur, Et scissam post terga trahens Discordia pallam,
Flagra manu circum ferrea concutiens. Pone ensem caede imbutum Bellona rotabat, Terribilis visu, sanguine tota madens.
At pater, insigfis galea & fulgentanis armis, Hastamqu invictis ipse tenens manibus, Quadrijugo invehitur per prata rubentia curru, Quem trahit armenti gloria Bistonii, Insignes volucri citrsu pedibusque jugales, Insignes sparsis colla per alta jubis.
At sublimis equos Pavor aurigatur euiues, Lora manu tergo ter quater incutiea.
98쪽
Jam iuga sublimis Mavors superaverat Haemi,. . Undisonumque eitus Strymona transierat, Iam faciles spirant aurae, jam mitior aer Undique cum blandis adstrepit alitibus. Jam tellus Zephyris melioribus humectata . Foecundo flores elicit e gremio, Purpureas violas , immortales Hyacinthos, Narcissum stultae ludibrium Veneris. Ecce autem , pressae qua pone lacent convalles, Lymphaque vicinis prosilit e scatebris, Per silices facili paulatim murmure labens, . Ad fundum totis pervia luminibus. Fons sacer & cunctis gratissima cura Deabus, Ripa cui densis cingitur arboribus, rae patulas ramis su per impendentibus umbras Accipit, a Phoebi tuta jacens radiis, Stant tenerae lauri, Veneris stant munera myrti, Vestitae soliis tempora perpetuis, Illuc aestivi vitatum lumina solis Cypria cum blandis venerat alitibus, Qtiae tunc sub tenera myrto resupina jacebat Lenia vicinae murmura propter aqua: Intensis defessa caloribus. Aurea Vestis . Stringebat niveos semiadoperta sinus, Quam nunc tollebat Zephyri, nunc aura premebat, sensim interspirans suavibus halitibus. Hanc Deus ut vidit, primum modo substitit,& mox . Olli de manibus decidit hasta suis. Olli animus bello fervens, olli igneus ardor, Et mens victa novo vulnere diriguit. Desilit, & subitis turbatus pectora flammis Cypridis auratos concidit ante pedes. Non absunt lacrumae, & vietie suspiria mentis, Quae suus e fibris eliciebat Amor, Contundens bellique minas, animumque ferocem, Et caput impositis concutiens pedibus. Ax Dea, quae Cypron , quaeque Idalium frondosium, Quaeque Crthera regit, turrigeramque Paphon, Blaur
99쪽
Blanda Deo leviter Diis arrisit ocellis, Demulcens variis pectora deliciis. Illa Dei laetumis suspiria mollia junxit, Illa suis animam miscuit halitibus, Illa tot illecebras irritamenta doloris Addidit, & Martis vulnera certa sui. Addidit & roseo pulcherrima leniter ore Dulcia prae quovis nectare basiola, Duleia batiota. Haud tam dulcia mella per aestiun Sedula apis cellis colligit in Siculis.1lla Dei pectus facili penetrantia ductu
Mavorti totum surripuere animum, Dulci nescio quo leviter fucata veneno , Donec paulatim nescius ipse sui, Magno victus amore, ingenti saucius ictu, Auxilium Domina polceret a Venere. At circum pharetrata cohors in margine ludit , Assidui Matris Idaliae famuli, Et super amictum circaque vagantur amantem νAtque aliquis Divo terribilem galeam tDemsit, & imponens capiti se condidit omnem et Ast alius cinctum liberat ense latus,
laque pro gladio reddit, quae pectus amantis
Non evitato vulnere trajiciunt.
Pone simul Paphiae jungunt sua rostra jugales,
Mutuaque alterno murmura dant gemitu. Inque vicem nutant, vibrantque cacumina myrti,
Et lauri mixtis dant strepitum soliis. Istic nunc, Gradive, jaces. Quid tela,quid hastae,
Armaque millenis cognita funeribus, Agminaque horribili toties collisa duello, Tot pugnata tuis praelia militibus, Tot pugnata tibi prosunt Z Tua nomina tanta Iam titulis cedunt omnia faemineis. Plus suspiria, plus nutus , omitique loquaces, Quam quassata tuis arma valent manibus. Saevus & immitis, flecti implacabilis , aspetr iAuctori supplex vulneris esse tui
100쪽
Cogeris. Ah quali nimium percussa furore Mens ruits Ah quanti sponte cadunt animi lAh quales gemitus nec dignas Marte querelas Ε victo Dominus pectore promit Amor lDiva, tui Martis miserere. Quid amplius uris Ille tuo paret ferreus arbitrio. Quem , nisi tu precibus, fortissima, flectere tantis,fam piget e Divum sanguine progenitum. Jam fieri mallet mortalis, taedia Vita Ne in paenas miseram protraherent animam. At facili flecti Dea formosissima collo Brachia amatoris leniter implicuit, Et gremio infusum accipiens jam victa Gradivum Vota Dei numeris omnibus absoluit. .
Scripta, cum Abito in gliam abiisset
Amroseus vitreo surgebat ab aequore Titan,
Prima novae mundo referens exordia lucis. Cum tuguri sonuere fores t mox limina tecti Pauperis , obscurae post taedia noctis , Jolas Deserit, haud largus somni puer. ille per agros :Quos pigra Rhenus circum alluit ultimus unda , Ivit ; & incerto relegens vestigia passu , Errabat miser. interea grex immemor agna: Pastoris, solitoque procul custode Vagantes , Gramina tondedant liquido stillantia rore. At Puer heu curis nimium mordacibus aeger ilCarpitur infelix, intabescitque per artus. Nil solitum dele ut opus: non carmine curas Solari juvat, aut animum moerore levare. Antea quae fuerat tot amoenia lusibus apta ' .Fistula, Thyrsi, tuos, seu Tityre, diceret ignes:
