장음표시 사용
601쪽
Honores Martyrum. J79rius , a Gerardo Vossio insignia quaedam SS. mar
tyrum encomta nondum edita, recensentur: nem-
Pe Asterij Episcopi Amaseae in omnes SS. Christi
martyres panegyrica oratio: & duplex eodem argumento a S. Chrysostomo habita ; praeter binos alios aureos sermones de martyribus, iampridem factos publici iuris. Hescliij denique Hies olymitani Presbyteri laudatio SS. Martyrum adhuc ine-dita , & SS. Augustini sermones plurimi de eo argumento. Lego item apud S. Hieronymum in catalogo Scriptorum, Phileam Thmueos in AEgypto Episcopum postea martyrem, de martyrum laude elegantissimum opusculum conscripsisse. Ex M thodii quoque oratione de martyribus, plagulam a Theodoreto dialog. i. prolatam supra exhibuimus. Origenis librum de martyrio, memoratum video in Apologia pro Origene, Pamphilo martyri adscripta ,sib inem. Et perspicuum videtur, eo libro Origenem martyris filium , & a prima aetate, martyrii amore succensum, laudum eius parcum non fuisIe. Honores mar rem designatorum. Quid vero hinc inde, quae sunt ad martyrum &martyrii exornationem a Patribus tradita , veluti spieilegium faciens carpo, cum vel ipsum ma prisnomen, tantae semper in Ecclesia suerit gloriae, venihil supra eam 3 Idcirco sane SS.Martyres Lugdu
nenses, nomen martyrum , tanquam nimis ma
gnificum, & pusillitati suae incongruum, repudias te, prodit Eusebius i. s. histor. c. a. Ipsique Ethnici quod suPra P. 2. c. I. obseruabam, rati Christianos ad
602쪽
ad martyrium incendi, cupiditate gloriae quam in ter suo per martyrium consequebantur, alias irrogatae mortis causas, non semel commenti sunt. Ea Porrb gloria, quam iam olim Ecclesia martyribus impensam voluit, partim spectat tempus quo tantum erant designati martyres, partim tempus consummati iam agonis, & exceptae pro Christo mortis. Ad honores prioris temporis, pertinet, quod martyres designati quamdiu in vinculis perstabant, vel si postea exsolverentur vinculis, & liberi dimitterentur , fiammo ubique in pretio ac venera- ratione erant. Quin etiam dum in ergastulis & vinculis haererent, omni subsidij genere tanquam duplici honore digni subleuabantur. Est de subleuandis omni charitatis genere martyribus carceri mancipatis, iisdemque visitandis , ac si res ferat litro exhibito redimendis, locus illustris apud Clementem Romanum S. constitui. c. I. ubi nomine
Apostolorum, hortatur fideles ad eam charitate a large . praestandam, nullisque in ea sumptibus parcendum. Et assenses Chi istianos , docent quae habet Tertuli. t ad martyres c. l .& i. commemorans ubera Ecclesiae, εc subuentionem ex operibus fratrum , de iustum nihil, martyrum designatorum carni negatum, per fratrum agapem. Perspicue idem habet S.Cyprianus epist. 37. & S. Augustinus L 1 contra literas Petilia. c. 3. . Eorundem maryrum adhuc designatorum,& in vinculis ob Christi confessionem detentorum , summa erat in Ecclesia auctoritas: usque adeli, ut lapsi , aliique abstenti, pacem Ecclesiaesbi exorarent acceptis a martyrum quopiam literis communicatoriis, quibus communiti iterum in
603쪽
Honores Martyrum. y8rEcclesiam restituerentur. Cumque nonnulli ma tyrum designatorum essent ea in parte faciliores, indeque non exigua disciplinae Ecclesiasticae eneruatio consequeretur , laborandum sepe S.Cypriano fuit, in temperatione adhibenda, hac in parte; ut constat ex libro delapfis,& ex variis epistolis, praesertim Io. II. ia. I 3. i . & i 8. Tertullianus item iam haereticus , quorundam . criminum dimittendorum sicultatem negans Ecclesiae, grauiter expostulat lib.de pudicitia , potestatem remi tendi peccata, effusam in martyres apud Catholicam Ecclesiam. Quod scilicet martyres designati, adeuntibus ad se peccatoribus, literas impertiarent , quibus in Ecclesiasticam communionem restituerentur, absque alia satisfactione. Eo enim duntaxat pertinebat illa martyrum designatorum facultas circa lapsos & abstentos, ut illos necessit te satisfaciendi exsolverent , propter concessam illis partem satisfactionum suarum atque laborum, non autem ut culpam eis condonarent, quod nullus unquam potuit laicus, quales plurimi martyrum erant. Quoad abstersionem vero reatus temporalis pro peccato admisio contracti, certum est, ius esse iustis quibuscunque, transfundere inuicem suas satisfactiones, quibus ea absterso perficitur: Ita enim deposcit communio , quae inter Ecclesiae tanquam eiusdem mystici corporis viva membra, vigere supponitur ex vulgari fidei tessera. Multo autem magis agnoscendum est in martyribus , ius praed:ctum, quia in illis uniuersus poenae reatus qui ex anterioribus culpis superstes esse potuit, mortis pro Christo perpessione , aboletur ex opere operum ; unde satisfactiones propriae quibus abundabanta
604쪽
bant, superfluae illis cum client, congruum fuit, ut in amicos egentes eas enundere pro arbitrio possent , praemilla tamen ex parte recipientiniri dispositione ad eum fructum consentanea. Reipsa enim, apud Deum reatus non eluitur, quin praecesserit culpae abstersio ; quam martyres , squamartyres , in iure ut sic dicam , & cum potestate
praestare non poterant : Tamen poterat ex op re operantis, antecessisse emundatio a culpa. Ea autem nondum ablata, potuit concessum a ma
tyre designato beneficium , prodesse lapso vel
abstento , ut Ecclesiastitae communioni restia tueretur in foro externo , acciperetque iam tuncius , ut accepta per sacerdotem culpae remissione, satisfactionu participatione gauderet.Quod si aliqui martyres designati , ante purgatam, ut est apud Cyprianum lib. de lapsis , eonscientiam manu sacerdotis , & quod etiam supponitur, ne contriti ne quidem lapsi interposita, putabant ius sibi esse. dandi lapsis pacem, etiam internam ; & cum a stersone vel culpae simul & poenae, vel poenae solius, culpa superstite, fatendum est martyres illos
designatos fuisse ea in parte deceptos, plusque sbi
ea in facultate, quam reuera possent, arrogasse. Temperatiores porro martyres, literas suas stimctuosas lapsis esse nolebant, ante consummatum martyrium : ut liquet ex facto Luciani, nomine S. Pauli martyris, reserente S. Cypriano epist. 22. ex cuius epistol. I C. intelligimus curae S. Cypriano ille,ut id in usum induceretur ac retineretur. Alia qui etiam martyrum designatorum, multo temperatiores erant hac in parte: quippe qui, desideria sua in lapsi fauorem, Episcopo exposuisse conten-
605쪽
nonores Martyrum. 383ti, illud unum rogabant, ut Episcopus discussa lapfi
Causa, vel in martyris gratiam benigne pacem res deret , vel negaret. Quam sobrietatem, & in Pra, fides reuerentiam, S. Cyprianus admodum collaudat epithoi. Io .iI .& I1. Tandem vero Concilium I. Arelatense indictum a Constantino Magno in causa Donatistarum, usum , huius nodi s ut vocabant pacificarum, abrogauit, ne data Ecclesiae pace plena, illud multorum abusuum seminarium per staret.
Igua gloria dimissorum quandoqκe posi
tormenta. s. Non rarδ accidit, ut aliqui martyres designati, post vincula, & carceres, vel etiam, leuiora aliqua vulnera, liberi dimitterentur: cuiusmodi multos fuisse, cum Maximinus Imperator, crudelium in Christianos edictorum palinodiam cecinit, Eusebius autor est 3. histor. cap. i. Tum Vero , magno
in pretio & honore reliqua vita erant inter fideles, qui sic de Satana & eius partiariis statuissent tr Phaeum,& quibus martyrium defuisset, non ipsi martyrio: nihilque frequentius legimus, quam qui
eiusnodi essent, in Eeclesiarum rectores futile ac sumptos. Quibusdam etiam ingestum tumorem inde fuisse, & inflationem ex adito generose periculo conceptam , ruinae eis occauonem praebuisse,
produnt sacrae historiae. Quod si qui ex hisce manumissis, corpore erant aliquatenus ob fidei consessionem vitiato,nihil erat fidelibus dulcius,quam stigmatibus illis oscula figere. Sic Prudentius hymno s. peristeph. describens fidelium concursum ad S. Vin
606쪽
S. Vincentium , post immanes cruciatus vinculis exemptum, inter alia pietatis officia Sancto mata ri praestita, ait ,
Sulcos , pererrat osculis, Hic purpurantem corporis , Gaudet cruorem Iambere. JIlustrisIimum in hocgenere est, quod de Constantino Magno scribit Theodoretus l. i. histor. cap. I r. Nempe pium illum, ut idem Theodoretus alibi Vocat,) nostri gregis Zorobabelem , in Concilio
Nicaeno , sanctos s i 8. Praesules, quasi trecentos iuxta S. Ambrosium Abrahae magni vernaculos, beneuolentia summa complexum , Omnibus coenam x regia apophoreta dedisse, nullumque charitatis Se syncerissimi in eos affectus argumentum, praetermisisse. Conspicatum autem ex eis quoslam queis dexter oculus fuerat effossus, causam amissi
luminis edoctum, fidei scilicet consessionemieximia plane pietate ac sensu insolito, admouisse labra locis sauciatis, ratum se inde lectissimam benedictionem fugere. Habent porro Graecorum Menaea 2 3. Decembris , SS. illos Patres fere omnes, truncos ex praedicta causa fuisse, hunc uno oculo, illum altera manu, alium tibia,aliis membris alios; perque omnium mutilatos artus , exerrasse Constantini oscula; nominatimque Pauli Neocaesariensis mutilas manus osculantem, vix satiari potuisse. Martyrum consummatorum sono epulturae. s. Iam honor martyribus consummatis ab E clesia exhibitus, insignis omnino fuit. Sepulturae
607쪽
Honores Martyrum. imprimis ritus , omnibus Christianis passim ac promiscue adhibiti,multo minus in curatione sanctorucorporu desiderabantur. Nam quod Clarilliani, humana corpora ut sanctarum animarum domicilia& organa ; ratio est Origenis l. s. & 8. contra Celsum , & S. Augustini l .ciuit.c. ι 3. quem locum describit l. de cara pro mortuis c. 3.) honorifice tractare in via semper . habuerint, multo magis id
seruatum oportuit erga sanctorum martyrum corpora , de quibus tam locuples argumentum exhiabitum eiIet, inhabitantis in eis dum viverent, Spiritus sancti. Itaque asportatis cum licebat sacris corporibus, plerumque etiam magno pretio redemptis,nec raro a piis furibus & vivis martyribus, ut eos vocat S.Chrysostomus orat in SS.Iuuent. δίMax. non sine vitae discrimine ad sepulturam subductis, omne circa ea pium ossicium , studiosissime ac deuotissime exequebantur. Vnde & lotiones quas mortuorum Christianorum corporibus adhibitas, liquet ex Tertulliano c. 2.Apolog.& ex S. Gregorio l. s. dialog. c. I T. & lib. . c. I s. dc 27.
Vnguenta item, quae a priscis Christianis reseruata funeribus , obiiciebat Caecilius apud Minutium,& candida lintea , quae praetendi mortuit solita, prodidit Prudentius Hymno in defunctorum exequiis , & quoad AEgvptios notauit S. Athanasius in Magni Antonil vita; & denique uniuersus ille ap-
.paratus curationis mortuorum Fideliu , quem plene describit Onuphrius lib. de ritu sepel. Christ.
c. 6.8c Stephanus Durantius i. I.de ritib. c. 2 3.n. I I. multo magis circa sanctorum martyrum exuuias
est adhibitus. Diligenter abluta, & multis delibu
ta unguentis, ac nitente linteo conuestita, sacra
608쪽
martyrum corpora , ex decreto Eutychiani Papae, quod refertur in libro Anastasij de Romanis Pontificibus Damaso Papae perpera adscripto, amicienda erant purpurato colobio. Genus id erat tunicae humero tenus exertae, & absque manicis, ut censet Onuphrius l.de vocibus Ecclesiast.obscur. f. deg neribus sacrarium vestium.& S. Dorotheus doctr. .n.' II. Quanquam alii ad cubitum duntaxat resectas colobii manicas voluerunt , quales sere hodie sunt sacrorum ministrorum dalmaticae. Et ita de monasticis colobiis Cassianus. i .instit.c. s. ubi sese ex V riis G izaeus.Videsis praeterea Baronium anno Christi i83.& in Martyrol. Rom. ad 3 I. Maij.ac Rosue-dium in Onomastico. P.Sic curata martyrum corpora, apud quosdam AEgyptios,ut in vita S. Antonii refert & expostulat S.Athanasius, non sepeliebantur in locis sacris, sed super lectulos in priuatis domibus asseruabantur. At ex recepto Ecclesiae usu, inferebantur faciis coem teriis. o nomine apud Cretenses,referete Athenaeo lib. - . signabantur publicae domus peregrinis excipiendis addictae. Christiani verδ , eadem voce deducta a Κοιμ ἰω, quod est ἁormio sedem dormie tum vere peregrinorum denotarunt. Quod autem constet, consueuisse ad coemeteria orationis causa conuenire Christianos;& ibidem stationes ac syn dos habitas , administratum baptisma, celebratas Missas atque vigilias,aliaque religionis ossicia obiri solita multis veterum testimoniis compertum habeatur ; inde Onuphrius citati libelli de Christiana
sepultura cap. I I . intulit idem prorsus suisse coemeterium 3c Ecclesiam;non quidem quamcunque,sed sepulturae fidelium addietam,atque adeδ extra urbis moenia
609쪽
Nonores Martyrum. moenia locatam.Nam urbanis Ecclesiis inferri corpora tumulanda,iure Romano i a. tabularum vetiatum erat & peritabat vigor legis,tempore S.Chrysostomi, ut habetur ex eius homil. 7 . in Matth Is tamen usus sensim exoleuit, ex quo illatis in v banas Ecclelias martyrum corporibus , fideles 1 Sanctorum tumulis non abiungi tumulos suos , ese petierunt. Coemeteria, quae Romae ad quadraginta tria recenset supra Onuphrius cap. ia. rnodd a loci conformatione crπυ; modo a fine catarumba, vel catacumba; modb a soli natura , arenaria, vel ut est
apud Aldelmum lib.de virgin. sablones, Columella
sabulones, vocavit, & apud Afros areae, dicebantur. Eo enim pertinet quod resert Tertullianus lad Sc pul.c. 3.Ethnicos sub Hilariano Praeside messes suas non egisse,& areis caruisse, cum in areas Christi
narum sepulturaxum acclamassent , area non .
Coemeteria igitur, eo praesertim nomine quod in illis sacra martyrum ossa conderentur,omni pietato frequentabantur a fidelibus. Et ibidem condi promiscue Christianum vulgus, religioni ducebatur: quam interposita lex firmauit,ut habetur l. 1. C. de sacros Eccles.Constantinus certe, magno duxit honori fieri sanctorum martyrum ostiarius, ut dixit S. Chrysostomus homil. 26.in et .ad Corinth.& ea li milia sue tractatu cui titulus est Demonstratio quod Christus si Deus, reserens eum conditum
in vestibulo templi S. Apostoli Petri in quo martyres plerique quiescebant , qua de re ante Chrysostomum Eusebius lib. . de vita Constant.
Irrepsit tamen sui dixi, usus iam olim,stimulat te desiderio propinquitatis ad sacra corpora,vt fidi
610쪽
les iisdem locis inserrent corpora suorum , quibus SS. Martyres conditi iacebant.Quod eorum studiu, refert,& redditis nonnullis rationibus commendat S. Augustinus l. de cura pro mortuis cap. I .& 4.& S . respondens ad quaesita S .Paulini. Qui carmine I s. testatur curae sibi suist e,ut quem aliquando ex Th rasia susceperat filiolum praecoci morte sublatum, ardes sacra SS. martyrum Complutensium exciperet. Sic enim Celsum infantem astatur, in panegyrico de eius obitu d Pneumatium & Fidelem, eius
sualis se ille Ibit nosteritum ille beati
Nominis,accitin tempore quo datus est.
Exoptata diu soboles,nec praestita nobis, Gaudere indignis posteritate pia: Credimus atemis illum tibi,Celse iretis, Lalitia st vita ludere participem. Luem Complutensi mandauimus urbe,propinquis Coniunctum tumuli foedere,martyribus. M de vicino Sanctorum sanguine ducat, Quo nostras isso purget in igne animas. Pulcherrime in eandem sententiam disputat S. Maximus serm.de SS. Taurinenfibus, & Dungatus s.contra Claudium Taurinensem Iconoctastam, &ex recentioribus Rosuedius ad illud 11. Paulini casemen , ac ex variis Baronius anno Christi ia6. in sine
cincursim ad sacra martyribu. Loca.
8. Quod si uniuersum coemeterium, poste que urbanum templum, propter sepulchra martyrum habebatur sacerrimum , multo magis s pulchrum