장음표시 사용
291쪽
253 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.siorem instituam orationem . Et si vero tantus in
juriarum cumulus Conciniano nomini apud leves, im
292쪽
P. D A M I E L. C o M C. 23spetitosque homines aliquam labem intulerit , prudentes tamen, sanique viri Concinae innocentiam . - Κka opti
rato , che non ment se, quando e eυidente ebe ba mentito eo.
P Franciscus Antonius Zacebarias in libello inscripto osseνυaetioni M. solita sua dicacitate Concinam mordet, eumque vocat Pag. 9. Aeseqq. Probabitici a Gaistro. ebe sua is umerino suo asio. Di mente imbrutiata , ehe scriυe oro μι, υaneuiatore frenetica da legarsi lis sum es Umerate Hyppocratis senibus alligandum ut jam de Ioviniano teterrimo Haeretico ab Hieronymo dictum suit ello turbulinto, di volto ebe non arrtisse arimprουσι che Drusero armisire Qui altra I di υelenos fiete , e inrigno di un Cristiano, non ebe di
293쪽
etiis COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. optime noverunt, & illorum scriptorum damnarunt scribendi rationem, qui cum serent momentis vacui , injuriis, & ludibriis in adversarium contortis decertarunt. Quare Concinae nomen , quod ex sapientum iudicio , non ex vulgi rumore est colligendum , inlustre adhuc est, & clarum extabit , quoad usque in terris germanae Evangelii doctrinae suus erit honos,& locus. Norunt enim cordati Viri atramentum ab invido, atque tracando calamo laudabilis, honestique viri in dedecus effusum idem Praestare ac umbras, quae a probatissimis pictoribus adhibitae , ac juxta positae illustrant imagines non obscurant. Miserrima enim profecto esset honoratorum virorum conditio , si infamis scribendi , atque iram expectorandi libido illustrium operum se. mam vel mendacem redderet, vel taciturnam. At quos Christiana patientia , roburque invictum fit. mat, ac regit ii stellarum fixarum ad instar laeo
non dimoventur, nec motibus malevolorum, incer. tis, ac reciprocis circamseruntur. Sic plane in Concina animadversum est: ejus enim firmitas, atque
CO da Fanatiso r eia Ierive per Usis , e mui talento di malignare o Cane rabbioso, e scritiore, coe M messo sorro i piodi non gia fiam mente iι meaioso , ma la propria rimtatione, e ter immientesm nia ae in muro auriar niaua conta ae insem re se flesta ci . Has parucas ex mallenis, quibus Concina aflectus fuit a PP. Sociatatis, injuriis, retulisse, sufficiat. optasset ob id quispiam amariorem stilum in Commentari O . At aequum non erat, ut ego probris , & conuietis Viri caussam agerem, probatissimam. Quodsi aliquando mihi quoque nonnulla acerbiuscula, atque amarulenta exciderunt, iure ne an injuria dicta sint prudens lector potetit animadvertere. inamquam ego saepe aliquos ex Societata lcriptores secutus sum praecipue Cap. XVIII. eorumque phrases usurpavi, quas ipsi in sui adversa. rios recte justeque, ut ipsi Putant , nec ego valde repugnaverim,
intorserunt. i) P. σbsias Pti iri delia Filosofi a M. Tom, II. pag. 3α .
294쪽
P. D AMI EL. CON c. 26 Iconstantia, cessantibus nunquam contumeliis,&flagitiosis scriptionibus, ad obitum usque perduravit. Hinc vere ac sapienter a Benedicto XIV. in1repidus ,
latus est. Licet vero pro servido ingenio tantas injurias propulsare posset, conflata tamen odia, jactata convicia, institutae criminationes non permoverunt summa constantia, ac gravitate hominem, ut
par pari referret licet aliquando verbis paulo asperioribus usus sit , ubi nimirum vidit Christianae e. thices puritatem immaniter labefactatam. Quae etsi aliquid reprehendant, erant tamen plures qui Concinae patientiam laudaturi sint, si advertant ipsum tam acerbe lacessitum, ac provocatum fuisse .
C A P. XLIV. Demissio, o animi modesta. HArum omnium, quae in Concina effulserunt,
virtutum Christiana humilitas sundamentum fuit. Hujus virtute laude ita floruit, ut non mindo se ineptum, ae nihili haberet pr/sus, sed etiam contemni, ut supra est observatum, despicique optaret vehementer i qui hujusce virtutis gradus supremus, atque persectior ab interioris vitae magistris nuncupatur. De se ita humiliter semper se sit, ut mortalium infimum, divinaeque opis egentem se haberet, & praedicaret. Quare nec famae, cui, Tacito auctore , boni quoque saepe serviunt , ndulsit unquam. De rebus suis vix loquebatur cum amicioribus; ingestam autem ab aliis de honoribus
295쪽
262 COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. sibi habitis commemorationem, aut celerrime abrum. pebat, aut sit hoc obtinere non posset, tanta nausea
fastidioque sui encomiastes audiebat, ut interiorem
cordis displicentiam vultu atque oculis' non obstu reindicaret. Privatae vero vitae quantodesiderio teneretur cum pluries, tum eo tempore maxime declaravit, cum
oblatam sibi supremam a P. Thoma RipollΟH. Praed. Magistro Generali Congregationis suae praefecturam modestissime recusavit. Erat enim in studio humilitatis ita defixus & ab honorum in s gnibus a mittendis usque adeo alienus V ur perpetuo carceri mancipari se mallet , quam aliqua dignitate de corari. Quod quidem Romae , titulorum emporii,
adeo de Concina erat pervulgatum, ac manifestum, ut una omnium vox esset: caeteros quidem in Drfructus arare, folium Concinam , omni abiecta De , militare. Quare putidissimum Auctoris Palinodiae sub ejusdem nomine, editae, Faurii, aliorumque i Pss similium mendacium est; tot suscepisse Concinam
labores, ut ad Ecclesiae honores, titulosque tandem obreperet. Quidquid enim obtrectarores, ejus de eo dicere ausi lint, illud certum exploratumque om nibus est qui viri facta penitius inspexerunt , ce nodoxiae nullum indicium in eo adparuisse, talemque virum extitisse perpetuo ,1 ut bonus esse semper curaret videri vero semper refugeret . Hinc merito inter paucos eos viros recensetur V qui vi tutem unice animo comprehenderunt, quique gloriam & Zelotypiam, magnas scilicet illas duas aegritudines litteratorum, ita procul abiecerunt, ut ho minum laudibus non efferantur, sola contenti ra
296쪽
C A P. XLV. quotidianae is eritas, ct disciplina.
i tidianae asperrimam addidit vitae rationem , quam primum caeptam mitigata nunquam severitate ad mortem utque retinuit. Quae sensibus alendi , oblectandisque mirifice inserviunt , sibi penitus interdixerat, qui ea quid rei essent, gustaverat nunquam. Bina ipsi ova pro prandio erant. Nullum paulo exquisitioris ferculi, veI condimenti genus aut indixit, aut gustavit , communi cibo, eoque vulgari contentus . Si quando mensae lautius instructae eonviva adhibitus interesse cogeretur, ita se cohibebat, ut fere nihil de asperrima quotidianae vitae disciplina remitteret H. Hinc PP. Scarponit, ac Fau
sti calumnia est ' Concinae delicatiores cibos in
Concina loquitur P. Scarpontas S. I. in additionibu s ad satyricum armen, de quo diximus Cap. XVI. hnius Comment. Di iti hν Cooste
297쪽
264 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. deliciis habuisse, ac sybariticae mense continuo assedisse . Septem enim mensium a sui Ordinis legibu indictum jejunium inviolate servavit semper, imo viginti postremos suae vita annos rigido, perpetu que jejunio definivit . Mensae vero suae diebus e tra jejunium ovum addere consueverat. Carnibus uescebatur nunquam extra ingentem necessitatem , ne iis quidem diebus , quibus vena ipsi secabatur. Sacris Dominici Adventus, & Quadragesimae, alii que jejuniorum ab Ecclesia statutorum temporibus, quamquam fractus laboribus rigidiore corpus jejunio extenuabat, solis leguminibus, aut herbis fructibusque contentus. Indica potione primis tantum Apostolici muneris annis usus est ; consequentibux vero ita severe abstinuit, ut eandem absorbere detractaret , etiamsi gravibus premeretur incommodis, &stomachum ejus jam pridem affectum acerbissimis foret jactatum doloribus . Falso hinc P. Iacobus Sanυitalis scripsit; potione hac δc quidem generis exquisitioris Concinam uti consuevisse . Erat enim sic affectus, atque comparatus ut quotquot qui cum eo vixerunt testantur ) ad corpori denegandum quidquid carni, & sanguini placet, ut ultimi morbi, quo consumptus est , tempore ne tum quidem indicam potionem gustasset , nisi & Coenobii Ptiesidis,& Medici auctoritas ex titissent. Atque tum quidem sumsit, quasi aegro corpori remindium serret, atque ita altera medicamini immiκ- Iam , atque interpolatam, ut quid esset, difficillime nosceretur. Inter vero edendum nunquam est
questus, licet per famulorum inscitiam , incuriamve quod siepissime contingit cibaria male coacta
298쪽
Ρ. D A M I E L. CONC. 263 inconditave apponerentur. Qui decumbenti ipsi inservierunt quaerelam nullam, gemitumque ex ejus ore audivisse testati sunt, ne eo quidem tempore,
quo magni sanctique homines humani aliquid patiuntur. Captus proinde sola dulcedine coelestium rerum , pedibus cuncta subjecerat, quae terrena sapiunt: in sensibus custodia mira: in Praelatos summa reverentia: in Instituti denique legibus servaa. dis sic assiduus ac diligens, ut nec illarum apices praetermittens nonnullis superstitiosior visus sit; si ta.
men in iis, quibus nostram salutem operamur aeternam aut superstitio , aut nimia cura esse potest. Quare amplissimam omnium artium bene vivendi
disciplinam non solum litteris, quod multi faciunt, aperuit, sed etiam moribus, quod paucissimi, e pressit, semperque prosecutus est. Quod quidem is Christianae uitae magistris admodum optandum est: hi namque si secus vivant quam docent, si legibus,
quas aliis continentiae, virtutumque omnium indicunt, ipsi non obtemperent, magna ex parte doctrinae commendationem, fructumque videntur amomittere. Aspera haec, quam Concina jugiter tenuit, vivendi ratio,&parcissimae mensae disciplina eo ad. mirabilior videbitur, si labores, quos sustinuit, inmspiciantur. Sane multi ipsum adhortabantur, ut mitius tractaret se, & fatigatum animum studiis recrearet, ac reficeret aliquando. Sed semper frustra. Hinc Benedicto XIV. ipsum adhortanti, ne in se tam severus, atque inclemens esset, respondit: Se quidem si aliam minus spinis obsitam nancisci viam pinfος , quae ad fluxis porςum perduceret , eidem institurum libentisme; ar a Christi Evangelio non
299쪽
266 COMMENT; DE VIT. ET SCRIPT. aliam didisisse. Ita universum vitae cursum exegit , ut juge mortificationis exemplum habitus fueri r .
Ingens Ecclesiue utilitas en eius Apostolico miniserisae Iibris editis nilata.
HIste amplissimis ornatus fulgensque Concina
virtutibus , atque vitae innocendia morum.
que suavitate spectabilis maximam hisce deplor tis temporibus Ecclesiae adtulit utilitatem o Id norunt quotquot aut ejus libros admirabili unctione, ac zelo perfusos perlegerunt, aut eum e sacro pul pito dicentem servore incredibili audiverunt, ut nobis proinde in tam recenti praesertim memoria mentiendi caussa nulla esse possit. Quadragesimales conciones ab inculcatione jejunii auspicabatur non sine fructu, ut ipse ad aeterni Dei rerum omnium auctoris gloriae incrementum testatus est a . Quum vero in abusus frequeatiores, ac perniciosiores vehementi , atque interdum irata, & plena justi do laris oratione inveheretur, quamplurimos ad sani ra consilia revocavit. Quae omnia in totius Italiae luce clara , atque aperta cum essent, ab Episcopis certatim evocabatur summis supplicationibus , ut
concreditis sibi ovibus Apostolicum eloquium im-
bo Franciscus Ant. Me arias de Concinae laboribus sic perverse loqui- tur ; amati Mureari s Italia. Lib. III. Cap. II. pag. 22ῖ. AIιro aeL-ia sua υi--diremo , se non ebe per moli' anni predico uelle piis
300쪽
R DANIEL. CONC. αεσpertiret. Manaverat praedicationis ejus sima in longinquas terras, quarum accolae aegre ferentes se talem hominem dicentem audire non posse, hortati eum saepius sunt, ut conciones nonnullas latio donaret ad utilitatem gentium plurimarum. Quare ex frequenti ipsius adversus hodiernas corruptelas per ratione sese respicere plures eaeperunr, virosque per doctos consulerσ, num recte ab se plurima perficarentur, quae antea facere nec minimum haesitabant.
Lucubrationes vero ejus in sacrae inediae tristitiaeque legum tutelam editae restinxerunt multorum licen. tiam, ac effecerunr, ut Apostolica auctoritate sentemtiae ab sedesensae confirmarentur. Epistolae Theologico.
morales adversus Bernardinum Bentium coercuerunt
hominum libidinem , qui virginum , foemina rumoque castitati quibusdam excogitatis insidiari pote.
rant. Ex libris porro, quos adversus Spectacula Thea tralia, eorumque amatores scripsit, maximum collegisse fructum , multorumque emendasse mores, ac consuetudines indubium reor. Constat enim plerosque urbium Praetores ex illorum lectione rei aequitatem a Concina propugnatae cognovisse,& scenicas repraesentationes optimo sane consilio interdixisse,
quemadmodum Camerini contigisse est exploratum a). Plurimi vero qui illa tanquam honestissimum fatigatis animis levamen, atque solatium putabanr,
sese collegerunt, & venenum praeclaro recreationis titulo contectum norunt, seque inde,& tenera familiae pignora ab iis submoverunt . Neque minus hominibus in saeculi turbine viven tibus, quam re- Iigiosis viris prosuere Concinae elucubrationes. Hoc