장음표시 사용
271쪽
a3S COMMENT. DE VIM ET SCRIPT.
eam ad Masseium dare epistolam coactus est: quod idem cum aliis est exsecutus , qui Μ o consenserant. hiare quidquid Massei studiosi dixerunt in consilii ejus defensionem , ea certe non suadent potuisse Concinae ab eodem epistolam evulgari, salva non dicam equitis, sed honesti hominis dignitate . Hoc sane vel ipse Masseius fassus est, ut constat ex epistola, quam ad P. Jo: Bernardum Mariam de Rubeis dedit. Laudavit Concinam ea occasione Μ eius, in qua de re agebatur sibi suisque profutura; reprehendit vero alibi acerbissime, eumque tanquam hominem furiosum, nulliusque doctrinae insectatus
est. Sic pro varietate temporum, ac rerum hominum quoque voluntates , ac studiλ com murantur
De Danielis Concinae morisus , atque viriuιλbus ; ac prima de eius in Deum Ade , ta praestanti Religionis cultu ..HActenus Danielis Concinae operum varia ex posita sortuna, maximisque summi viri percensitis pro ethice Christiana laboribus, de eius modo virtutibus, ae moribus ingredior scribere undσmerita ejusdem in Ecclesiam magis ac magis cO gnoscantur , & quonam fato tot adversa, atque as. pera pertulerit, videant ii , qui omnia ejus dicta kfacta, atque molimina ad injuriam interpretati sunt is Id vero quo .facilius ipse perficiam, praecipua quae dam de Concinae virtutibus, moribus, ae dictis ex-POaam , dc quidem quo magis in promtu sint, per
272쪽
P. DANIEL. CONC. aspecies exsequar. Cum vero Fides vitae Christianae principium, radix , & origo Virtutum appelletur , ideo ab ea exordiemur. Atque haec quidem in Coae ina maxime enituit, sive puritatem, si ve ardorem ejusdem fidei lumen ac disciplinam hominum mentibus inserendi velis inspicere . Quae a puero fidei Catholicae mysteria didicerat, ea ad obitum usque
incorrupte tenuit, inviolateque servavit. Quare ni hil in actionibus ejus, moribusque unquam est animadversum , quod aut tantae virtuti contradiceret, aut hominem in ea minus .firmum indicaret. Hujusce virtutis actus pluries quotidie elicere, Deumque maximis exorare precibus solebat, ut se in ea confirmaret, unde constans in Catholicae Ecclesiae sinu moreretur. Fixerat porro virtus haec adeo alistas in ejus corde radices, ut continuas infidelium
hominum clades lacrymis deploraret uberrimis, fusisque ad Deum precibus pro iis imploraret opem, di quoscumque posset ad Ecclesiae Romanae coetum adjungere modis omnibus procuraret . Quod cum sepe, tum maxime eo tempore est observa- tuin, quo aeger Roma discessit. Quum enim ad Roncilionis Romani agri cauponam divertisset, ibique in magna advenarum frequentia uobilem Anglum, suorum superstitione imbutum, esset nactus , eum ad Ecclesiae sinum reducere longa, atque vehementi oratione conatus est. Quod etsi ille minime praestiterit, fervidum tamen piumque Concinae aelum sum inopere demiratus est , eumque saepius Flo.
rentiae non multo post commorantem invisit, maximoque in honore habuit. At suae fidei etiam te. simonium minime ambiguum reliquit Concina
273쪽
et o COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. eo in libro , quem adversus Atheos, aliosque Romanae Ecclesiae osores scripsit, in quo nihil nisi sanctum reperire fas est, atque ad purissimae, incorruptaequa Religionis normam exaratum . Et licet multos Calaistarum libros versaverit , eorumque plurima virulenta dogmata excusserit, nihil tamen ex ipsis fuliginis traxit, ut prae caeteris Mercora viro praestantissimo contigit. Tantum potest vel in animis hene comparatis, atque munitis pestilentium quorumdam lectio Casui starum . Hinc Religione , quae fidei argumentum, ac declaratio est, maxima inclaruit. Explicari certe vix potest quo animi ardore sensuque ea, quae Dei sunt, exsequeretur. Postquam sacris est initiatus Religionis suae argumenta quotidie auxit. A sacrorum operatione mysteriorum nullo unquam, etsi gravi incommodo, se retineri
pallas est. Post inde sacra peracta mysteria genibus supra alicujus sepulcri lapidem in Ecclesia positis
dimidiam horam Evangelium perlegebat, ac modo
toto corpore supra terram pronus veritates in eo contentas, ac pia mysteria meditabatur, modo lumea poscebat, unde nulla unquam se, aut lucubrationes
suas contagione inquinaret. Quo porro ipse erga Religionem sensu erat affectus, eodem etiam ab aliis peragi, ac tractari ejusdem mysteria ritusque laborabat. Id quidem cum ex frequentibus ejus sermonibus notissimum est, tum ex editis libris dignosci facillime potest, quos evulgavit in subsidium Confessariorum, ad eosque accedentium pro expiatione culparum. Ex quibus, aliisque ejusdem lucubrationibus quivis animadvertit quantopere Catholicae Ec clesiae veneraretur mysteria , quamque de illorum
274쪽
P. DANIEL. COM C. 24 Idignitate, atque praestantia animo opinionem imbi. bisset. Sanctos, Sanctorumque Reginam eximio cultu semper est prosecutus, eosque praecipue peculiariter veneratus est, qui Apostolico ministerio inclaruissent, ad quorum normam se totum componere, di efformare perpetuo curavit.
C A P. XL. Spes, ae Fiducia eiusdem in Deum.
SPe quoque, atque in supremum Numen fiducia
si tantum excelluisse Concinam dixero, minus prosecto quam debeam praedicem. Virtus haec, quam fidei nostrae robur , ac firmamentum Mystici vocant, ita animum ejus oecupaverat, ut illa fretus munitusque nec arduis unquam commotus sit, nec periculis minisque deterritus. Quum se undique calumniis laceratum , inimicis circumseptum acerrimis , suosque libros ad suprema Tribunalia delatos
conspiceret, ac se pene ab omnibus derelictum videret, non cessit animis, sed in Deo unice confisus, in eoque omnem spem suam collocans , suae illi caussae patrocinium enixe commendabat. Quod quidem vehementius praestitit, cum de Theologiae Chrisianae proscriptione actum est. Validissimi erant adve
sariorum ejus conatus: patroni non pauci : artes vero ipsorum atque astutiae maximae. Tanto in turbine rerum , tantoque in nominis sui doctrinaeque discrimine, nullius fide, aut auxilio imploratis, socris quotidie mysteriis operans Deo Christianae et hi-ces , quam susceperat , defensionem commendabat, H h a
275쪽
2 2 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. atque precabatur, ut sui in terris Vicarii confirmaret animum, ne ullo unquam artificio , aut ci cultione caperetur. Hinc in tot certaminibus , in quibus Evangelicae doctrinae cautam egit fortissime, amicis, aliisque fatum atrox,& temporum iniqui. talem deplorantibus dicere consueverat: se de feli. ei exitu rerum haud desperare : adversarios quidem fui coelum terrae miserer implorare potentium virorum iubsidium, arresque omnes excogitare : se vero iis feliciorem meriro esse , qui unice in Deo eonin
fideret , a quo fausta omnia o prospera sibi pollis
batur. Hinc Dei praepotentis auxilio e Iot praeliis victor evasit, a quibus se se expedire humana opavix poterat; quibusque eumdem necessario cessu rum innumera exempla demonstrasseat. Hoc modo egregiam navavit Ecclesiae operam; in arduis nempe gravibusque rebus preces ad Deum multiplicans, cum nihil unquam moliretur, antequam ipsum ac curata supplicatione consuluisset.
CAP. XLI. Eximia in Deum Charisas, ct orandi ae
SPem, atque in supremum Numen fiduciam Cha
ritas consequebatur, quae religiosum Virum , germanumque Evangelii praeconem in sermare debet. Hujus in Concina virtutis cum plurima sunt argumenta , tum ea maxime, quae ex ejusdem factis, ac libris colliguntur. Solius quippe Dei amore , ejusque gloriae caussa laborare se fatebatur, &pii
276쪽
P. DANIEL. CONC. 24 Ipiissimis ad Christum Jesum alloquiis cuncta in ipsum booosum omnium auctorqm, ac terminum reis
serebat. Verba ejus omnia togontem ipsius in Deum caritatem redolebant. Nemo sere cum eo colloquebatur, quem ipse non aliquo cbaritatis stimulo per icitum, atque commotum ab se dimitteret . Quod quidem tanta voluptate animi , atque cordis dulcedine peragebat, tantoque imus aettuabat ardore cha ritatis, ut & ipse fieret uberrime,& ab audientibus lacrymas saepissime elicerer. Fuit & illud incensi ejusdem in Deum studii atque amoris argumentum minime obscurum, quod otii quietisque impatientissimus vitam suam, ac mores ita composuerat, ut semper aliquid aut meditaretur aut ageret, quod ad Dei gloriae spectaret incrementum. Quae quidem eo aestimari plus debent , atque praedicari, quod ea concepit animo perfecitque, quae plerique magnas molestias
& aerumnas veriti ita refugiebant , ut ne dum ad animum, sed nec admitterent ad aures quidem . Ubi autem scelera perpetrata audivisset, aut in recentes
scriptiones Christi fidelium moribus perniciosas incidisset , angebatur vehementer animo , & acerba quadam tristitia tabescebat. Zelo inde accensus incredibili , totoque vultu exardescens praestabat eae uncta, queis aur impedire scelera posset, ut Christi doctrinae inlatas injurias vindicare. Eximia haec in Deum Concinae charitas pepererat in eo orandi ,& con templandi studium frequentissimum. Antequam aut legendis libris, aut scribendis operam daret , Orationem praemittere semper consueverat; & licet A. postolico ministerio , sacrisque audiendis confessionibus , atque aliis distineretur rebus sane gravissi. Filia mis,
277쪽
244 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.mis, consueta tamen ac certa ad precandum, propitiandumque Numen spatia temporis decreverat, quae nulla curarum moles , nulla rerum terrenarum occupatio diminueret, aut perturbaret. LaceGsitus probris, injuriis , libellis, aliisque rebus similibus,queis vel in sanctitate provectiores aliquando commoventur, ad Crucifixi simulacrum consu-giebat, in eoque gloriabatur, ad cujus exemplum, tam dura, atque acerba patiebatur. Hinc in dubiis, in prosperis, in adversis ad orationem tanquam ad tutissimam anchoram atque perfugium recurrebat, adeo in hac sperans, ac fidens, ut industriete , ac labori hominum nec minimum quidquam de .
ferret. Quod quidem cum omnes Christianae fidei professores, tum verbi Dei ministros admodum decet, quorum eloquentia sine jugi oratione inanis verborum strepitus merito dies itatur. CAP. XLII. Incenses animarum Zetas, re Benevolentia in sui a ersarios sibique infenses. EX tamen incenso in Deum ardore eharitatis redundavit in Concina incenssissimum illud Animas, Christi Domini Sanguine redemptas, adjuvandi studium, quo ingenti totius orbis consensione cum vivus celebratus est , tum mortuus grata
posteritatis recordatione laudabitur. Atque hoc quidem studium eo in gradu, quem pii doctique viri in Concina observarunt , cum non ita frequenter in multis adpareat , a malignis hominibus ceu rigor
278쪽
RDANIEL. CONC. 243 intolerabilis , superstitio , & zelus non secundum scientiam traducitur ineptissime. Ita sere pietatem intrepretantur homines , & depravata plerumque sunt judicia Christianorum. Longum seret exacte rem prosequi cum ejus singulae lucubrationes, cunctaque vitae momenta animarum salutis procurandae studii
totidem sint certa, & luculenta monumenta. Cum
primum Apostolicum iniit ministerium nervis omnibus contendit in dies, unde illud majori cum a ditorum prosectu , fructuque posset obire. Incensa oratione a Domino nec sine lacrymis quotidie flagitabat, ut daret voci suae vocem virtutis, qua a peccatorum veterno excitati homines ad propositas sanitatis regulas consor marent se, & meliora chari
mala aemularentur. Vir minime fucatae eloquentiae,
nec in singulas voces numerosque sollicitus , itaveris gravibusque sententiis audientium animos percellebat, ut in iis quosdam veluti aculeos relinqueret, a quibus esset auditus. Hinc perorationem ejus, non ineptus populi plausus, aut stulta facundiae commendatio sequebatur, sed alta populi suspiria , gemitusque , & anteactae vitae detestatio salutaris. Quare non pauci post auditam concionem eum imterpellabant , quamvis sudore madidum, & vehe. menti oratione fatigatum, unde sui ex homologeses
vellet excipere. Quos ipse tam humaniter excipiebat Sc solabatur, ut quicumque semel ad eum accessissent, pietatem ejus atque doctrinam nunquam definerent praedicare . Ex servido porro , incensoque ejus zelo multiplices manarunt heae declama. tiones, quae in scriptis ejus observantur, quaeque maximam habent vim ad animos commovendos. Hisce uti
279쪽
246 COMMEM T. DE UIT. ET SCRIPT. vii consueverat sive diceret, sive scripto adsertiones suas manifestaret posteaquam firmissimis argumentis eas muniisset, ac claro in lumine constituisset. Ex quo factum est, ut plurimi vel exacerbato in eum
animo , vel imperiti ad reg distinguendas scriptae
ejus nudas esse declamationes non minus indocte, quam falso & inepte dictitaverint o Cumque pariter maximum se philosophiae morum perstudiosis subsidium laturum putaret, si corruptos indicasset fontes,& perniciosas: opinationes sui starum quacumque arrepta occasione exagitasset , ex hoc pariter accidit, ut dum ita se gessit a nonnullis incusatus sit, quasi magis in aliorum opinionibus convellendis laborarit, quam in stabiliendis suis a)Conciones suas eontra praecipuos, & quidem multos aetatis nostrae abusus, ac corruptelas elaborave.
rar, in quas vehementissime invehebatur . Ubi vero malum perniciosius , Sc medicina opportunior credebatur, is erat ejus orationis impetus, adeo graques veraeque sententiae, ac tanta in omni gestu atinque habitu pietas, is denique ardor in oculis emi. cabar , ut peritissimus quisque rerum aestimator ,huno demum esse Christianum ora rorem, germa' numque Evangelii praeconem palam testaretur. Quam jugi, atque assidua lectione ex purioribus Christianarethices sontibus hauserat ipse doctrinam , eam ueomnes sequerentur, omni ope studioque nitebatur-
Theologia, Norma Fidei Cap. I. s. io. Qui sui demum de Coticina iudicium Horatiano e stato concludit: Laudatiar ab his, j ruν ab iuir. At erat necesse , ut Denina & laudantium Coac i. nam ,& vituperantium merita, atque naturam expendisset, unde
280쪽
P. DANI EL. CON e. 247: Cumque vitium probe nosset palpari gaudere , atque veri cultores odisse, nihil frequentius cavebati in scriptionibus suis, quam eos non esse consectans dos conscientiarum judices, qui crudeli benignitate
vulnera palpant, non resecant, blandiuntur aegris, non medentur, angustam denique laxant peccatoribus salutis viam, & salsa securitate delusos in aeternum secum interitum facile abripiunt. Hoc animo instructus, hacque libertate gaudens, eam, quae in doctrinam morum irrepsit, opinandi licentiam , dum quidem spirare potuit, acriter & vehementer insectatus est. Quae dum est exsecutus a benignioribus Theologis praeposterae severitatis nota insimulatus est , ab aliis autem notatus, quasi peculiaris Instituti homines perstringeret,& Christi fideles ab eorum Ecclesiis avocaret. A quibus criminationibus cum voce tum scriptis adeo vere solideque defendit se, ut nonnisi male seriati homines, atque in libris ejus peregrini obductas cicatrices ad hane usque diem vivas servare pertentent , aegrorum insanientium ad instar, qui medicum ac medicinam odisse solent, tamquam sibi minus usui futuram , minusve pr ficuam. Quamquam vero plures haberet hostes, qui atrocissimas adversus ipsum in locis, in quibus erat
conciones habiturus , spargerent calumnias , tamia tamen ubique acclamatione dixit , tantamque habuit auditorum frequentiam, ut concionis horam
antevertere per siepe coactus sit, ne magna accurrentium multitudo, quam Templa vel ampliora noucaperent, tumultus turbasque cieret; Sacerdotes vero, qui ante concionem sacris operabantur mysteriis, populi frequentia praepediti, vestes ad aras de