Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

268 COMMENT. DE VI G T , SCRIPT. ut de aliis sileam, in Praedicatorum Familia maniis festum fuit. Quum alumni ejus statis temporibus sacris honestisque repraesentationibus vacarent in C .nobiis, post editos a Concina in Theatra libros te misperarunt sese, nec unquam imposterum eo solatii genere se recrearunt, sed praeclaro exemplo Concianianam doctrinam confirmarunt. De Apostolic monastica paupertate liber permovit multos, & argumentorum soliditate evicit , ut Monachi severius disciplinae genus complexi sint,& rigidiorem vi par disciplinam inierint. Ex dissitis regionibus nonnulli eo quoque se contulerunt, ut inter illos vitam agearent, a quorum magisterio Concina prodierat. Quarum quidem rerum testimonia luculentissima iunt plures epistolae ex Germania, Hispania, aliisque terris ad Concinam scriptae, quas servamus sa . Opus hoc idem, atque alias Concinae lucubrationes tanti secere aliquot Familiae hominum religiosorum se

ut easdem non mensae tantum, quam sacris exercitiorum spiritualium temporibus perlegerint, eorumque considerationi obtulerint, atque proposuerint,

obstrepentibus licet si ustra Faurio, aliisque Concinae inimicis acerbioribus. Quae porro utilitas ex eo logia Cbristiana aliisque a Concina editis de morali philosophia libris pro manaverit conjicere facilius est, quam verbis explicare dicendo. Qui antea

tantopere Calaistas venerabantur , ut adversus eosne mussitare quidem auderent, a Concina excitati

αὶ Hac de re praeter alios fidem saeit P. Eusebius amre in Missi ad

Concinam data Pollingar die Octob. α ΜDCCx Lui. , ubi haec ad Iein meam: id in Baυaria esserit tua Leubratis Dilciplina. Apa- solico-monastica ut augustinianorum Proineiaιis Ierio cogitet aesuorum reformatione in hae caussa.

302쪽

. . P. DANIEL. CONC. . . ' 269

in eos arma sumserunt,& vigiliis, egregiisque suῖς effecere laboribus, ut famosa illa nomina Vobarii, Dianae, Tamburini, Caramuelis , Bonacinae , Binna- Laeroinii, qui voluisse putantur coeli semitas sternere, & exaggerare, jam humilius negligentiu Gque jaceant, & sint quidem in ore multorum hominum, sed in manibus paucissimorum . Hinc factum , ut limis oculis Concinae studia respexerint Probabilitiae, eum ceu indoctum inflatis buccis traducendo. Et si vero Concida plerasque opiniones docuerit, quae rigidiores videntur , ipfi tamen Rigoristae nomen assingere non possunt, nisi qui fuerint aut in morum doctrina plane dissoluti, aut in Evangelii doctrina admodum rudes. Quod si nota haec sine nigra Concinae conveniret , eam procul dubio ipsi inussissent in celebri illo libello, quem edidimus , PP. Societatis, quibus nemo subtilius, nemo diligentius Opera ejusdem versavit. Unde nihil mirum si aliquot urbium Seminaria, Collegia , ac religios Tum hominum Coetus Concinianam Theologiam magni faciant, quam plerique etiam Episcopi datis ad

Clericos Pastoralibus Epistolis commendarunt. Hoc praestitit nuperrime vigilantissimus Novariensis Αntistes Marcus Aurelius Balbis Bertove . Caetera autem , quae in hujus Operis laudem dici possent, quoniam jam exstant scripta, nihil est, quod a nobis hoc loco ingerautur.

CAP.

303쪽

CAP- XLVII. Gratia eius, ct amicitiae apud praeclarissimos Viros o ERgo Concinam tot libris editis inlustrem, tot.

que virtutibus clarum Viri probitate ,& litteris spectatissimi summopere aestimarunt; suaque benevolentia,& amicitia dignati sunt. Qua gratia valuerit apud Benedictum XIV- satis clarum ex di. iis puto. Qua porro benevolentia Pontifex vere maximus Concinam viventem complexus est , eadem omnino fato functum est prosecutus; quod in signius, atque expressus merito habetur amoris adigumentum. Epistolam Encyclicam, qua lanus ejus toti orbi est renunciatum ,& legit libentissime,&in frequentia hominum commendavit mortui viri uirtutes non sine significatione doloris, atque tristitiae, eo scilicet quod Ecclesia talem tantumque ministrum amisisset .. Apud Cardinalem Dominicum Passionaeum tenuit eum amicitiae locum , quo nec inlultrior, nec conjunctior excogitari potest; conjunxerat scilicet eos ethices mollioris commune extirpandae studium. Quam plures Cardinalis hujusce clari is mi , praeter eas quas edimus, epistolas servamus, in quibus Concinam de rebus secretioribus erudit ,, quod clarius est fgnum intimioris amicitiae. Ea

porro sunt exaratae humanitate , atque benevolen tia, ut a fratribus, aut parentibus amiciores exspectare nec deberet , nec posset. Pari omnino loco

fuit apud Henricum Henriquezium , de quo jam saepe a nobis dictum est. Qui quum a Benedicto Xlriinter

304쪽

P. D AN I EL. CONC. 27 I nter purpuratos Patres cooptatus ei set, ad Concinam

protinus scripssit epistolam , in qua cum antea magno desiderio teneretur illius videndi ruendique in ejus amplexum, Venisse tandem tempus assirmabat, quo Romam properaturus suam erga ipsum voluntatem, toties epillotis testatam, re ipsa tandem de clararet. Audito non multo inde post Concinae su-nere indoluit vehementer, sibique in magna tribula tione adjumento su isse insignium ejus virtutum meo moriam testatus est, quarum tam praeclara exempla moriens priuetulerat. Eadem doctrinae,3c probitati a fama Concina floruit apud Cardinales Amed eum a

rum Columnam, Vuirinum, Besetium, vinellum , alios que, quorum partim edidimus epistolas, partim in

tempus opportunius asservamus. Episcopos,&. Prae.

sules omnes Concinae benevolentia & amicitia devinctos commemorare longum foret; habuit enim eos omnes sibi conjunctissimos, in quorum Ecclesiis Apostolicum munus obivit. Ex amicis vero e jus, qui hac nostra aetate litteris inclaruerunt , & Italiam admodum illustrarunt , commemorandi cum primis sunt Lud. Antonius Muratorius , Joannes Lamius ,

Camillus Almicitis, Petrus Andreas Galland , Io: Baptista Passerius, Franciscus Xaverius Centi, Caje-tanus Maria a Bergomo, Constantinus Rotignius, Anselmus Bouoletti, Jo. Lauri Berri, aliique, quorum fere omnium epistolae ad Concinam extant, plenae in eum benevolentiae, atque doctrinae. Non minori gratia apud suos vixit ; ac praecipue apud Io: Thomam de Boxardors, modo singulari supremi No

305쪽

27 a COMMENT. DE UIT. ET Sc RIPT. minis munere Ord. Praed. Praesidem Supremum , Nicolaum Augustinum Chignolium, Raymundum Berolatum, Thomam Augustinum Riccbinium , Jacobum Thomam me nium, Niceae ad Varum Fluvium Episcopum, Antoninum mi ochium, Vincentium Mariam Blondolilium, Dominicum de Gentis, Archiepiscopum Antuerpiensem, Iosephum Augustinum insum, Vincentium Mariam D lium, alioseque plurimos claros pietate,& litteris. Habuit tamen, quod dissimulari haud debet, Concina exoris dine suo aliquot sbi parum propitios, atque adversos ut sere in quacumque Familia saepe , ipsaqua in Societate Iesu contingit) qui titulis nescio qui

bus lucubrationes ejus, atque molimina aegris oculis respexerunt. Quarum rerum Concina minime ignarus,

memoriam hujusee rei injicientibus Apostolici Viri Francisci Pusadae apothegma objicere consueverat; si sanctus scilicet cupis evadere , meminime debes

hoc opera tuorum effectum iri: hai da dicenio Ianis, ricordati, che i ruoi ti hanno a fare . Caeterum ii, quos acres in se expertus est, tales non sunt, ut nomen ejus, ac virtutum famam, qua inter suos vixit, aut elevare, aut Obscurare polliat.

C A P. XLVIII.

AEger Roma discedit, re Lucam ad thermalesoquas pergit. SUperest modo, ut de Concinae morbo, atque Obi. tu dicamus ; quod paucis absolvimus. Atque in his quidem omnibus exponendis, enarrandisque scriptionibus utemur ejus Concellitarum, quae ad nO

306쪽

DANIEL CONC. 273stras manus casu pervenerunt. Ergo Concina exeunte A. MDCCLI v. ob juges labores , & asperrimam vivendi disciplinam nervorum dextrae manus con tractione laborare caepit. Anno insequenti urgente morbo Venetias cogitavit. Quare die xxv I. MayRoma discessic, & die 'ejusdem Mensis ultima Florentiam pervenit, summa humanitate a PP. S. Marci exceptus. At vix Roma relicta nova, & magna prinsecto in eum adversarii ejus pertentarunt, quae eo praesente , animosque multorum praesentia sua confirmante , se posse assequi desperabant. De his machinationibus eum protinus certiorem fecit Caes.

Puponaeus a , cui ea propter summopere cordierat, ut 'Romam remigraret, atque hoc modo mendaces redderet voces, quae de eo vulgatae fuerant. Verum affecta jam admodum valetudine Coneina exsequi non potuit, quod vir optimus postulabat. Scripsit tamen epistolam ad Benedictum XIV, seque ipsi, ac res suas commendaVit, ut ex ejusdem Pon

tificis responso b haud obscure colligi posse mi

hi videtur. Florentiae autem a Corfiniis Principibus insignia habuit benevolentiae documenta; cun .cta enim ipsi exhibuerunt, quae ad morbi frangendam vim, animumque recreandum opportuna vide-hantur. Quibus ipse tam nuti:noluit, cum a deliciis abhorreret,& divinam in eo morbo voluntatem secum ipse perpenderet . Dum interim amici eius tristes, maestique serent - , ipse i solus interritus di hilaris , itotoque vultu. redinens Venetiaς ire meditabatur ἰ- ut diem ultimum inter suos ageret ,

307쪽

a 4 COMMENT. DEVIT. ET SCRIPT. quemadmodum a Domino serventissime quotidiana oratione postulabat. At consilio ejus obstitere Me- diei Florentini, quibus, ut thermales Lucenses aquas experiretur , res opportuna visa est , & valetudi, ni ejus admodum prostratae prolatura, Hinc M. rum voluntate Lucam concessit, ibique in consublationem vocati sunt Borrinius, & Livius Mediei Lucenses , quibus auctoribus medicam praeparatio. nem sexdecim dierum sustinuit, unde felicius , aeutilius balneis uteretur. Qua peracta ad Balnearia se contulit. Hoc loci non est praetereunda mentio Caroli Sormanii, qui etfi Concinam fama tantum nosset, adeo tamen multa in ipsum benevolentiae, di amoris singularis signa contulit, ut dextra se Con.

cina raptus Deo gratia, ageret quam maximas , atque ejus providentiam verbis magnificis praedicareti At vero cum balnea experiri caepit , omnia ins liciter cessere, Haec enim vix ingressus sibi intus claudi ventriculum, anhelitumque ita eripi persen-xiebat, ut illico exire, urgente.vitae periculo , cingeretur , Plura inde remedia Artave tus, Medicus

clari nominis , excogitavit sed omnia frustra . Ergo balneorum experimentum i in aliud tempus

dilatum. Toto tamen sto tempore, quo Florentiae,

ac Lucae constitui, etsi aeger adNodum , &. multis vexatus incommodis , nunquam cessavit a sollicitandis mortalibus ad bona consilia, atque a frugis optimae praeceptis iis Iradendis, qui ad se invisum

veniebant. Quum enim nomen ejus multas provincias occupasset, quocumque pergeret, plurimi, nec infimae nobilitatis homines, reperiebantur , qui certabant

inter se se in colendo, observandoque viro, mori

308쪽

R DANIEL. CONC. aps bus, & litteris adeo perornato. Hinc , ut plura omittam, quae expertus est , existimationis signa , dum Pistorio Lucam proficisceretur obvium habuit Pisciae Antistitis Generalem, ut vocant, Vicarium , alierumque equitem, a quibus Pisciam deductuς est ; cum Episcopus ille averet admodum hominem cognoscere , cujus scriptis tantopere rapiebatur Haec & alia a suis in commentarios relata sunt , quae nactam sustus ii poterunt qui scriptionem nostram supplere sortasse possunt, ac volunt. Igitur Concinae e balneis Florentiam denuo migravit. Nova ibi remedia Medicis excogitantibus,&, quod fere accidit, inter se distentientibus , Concina horum contrariis divinationibus profieiens, Venetias propera 'vir, ubi paucos post menses mortuus est.

. . C. A P. XLIX.

florentia Venetias redux diem ultimum obit.

FLorentia relicta Venerias pervenit dia I v. octo.

bris A. MDCCLV. & quamquam valetudine admodum affecta, tamen gaudens,& alacer, quod jam moriturus opportuno tempore ad suos se se recepisset. Ab hac opinione non multum aberant Concellitae ejus, eo quod in ipso ingentem pituitam expellendi magnam observabant dissicultatem . Medicae artis hinc accita subsidia sunt, nec apparenter quidem frustrae. Convaluit enim ita per aliquot dies, ut

tardius proinde quam evenit, eum vitam cum mor te' commutaturum ariolari amici ejus possent . At morbi vis, quae ope medicaminum sopita erat, non M m et e

309쪽

et 6 COMMENT. DE VI τύ ET SCRIPT. extincta, tentare denuo Concinam carpit, compulitque

in lecto jacere; in quo ad obitum usque gravissimi

doloribus vexatus est , quin tamen unquam verbum aliquod incommodum pronuncia verit. Tantum poterat in homine ad patientiam, ac labores nato inveterata animi consuetudo. Hinc facie hilaris, xotoque habitu , atque ore compositus Concellitis ,

aliisque ad se venientibus dicebat: ψὰ quidem in.

ter maxima a Deo accepta beneficia Lismum cense. re morbum , quo fui in terris exilium decurtabatur: ferventissimas ad Deum amoris plenas, fundebad preces, & peregrinorum nautarumque sensus repetebat lapissime, qui post diuturna itinera vehemenister gestiunt, quum jam patriae propinqui sunt. Die

xx. Februarii Anni MDCCLVI. nova rhematis aco cessione perculsus vere conclamatus est . Postquam illi gratias egi flet, a quo mortis nuncium acceperat, e lectulo surgens vivissimum erga Christi Compus amoris, fidei, atque fiduciae .plenam alloquium habuit , & media circiter nocte ad aeternitatem viatico sese comparavit . Hora . duodecim a sacro exeuntium oleo inunctus est quum antea veniam a Concellitis suis adeo ferventi oratione poposcisset , ut eorum plerique lacrymas tenere nequaquam pintuerint. Reliquas inde horas in ferventissimis eliciendis fidei, spei , & earitatis ambus in sum sit ,

Crucifixi continuo complexus , atque exosculatu vsimulacrum. Hoz in statu, scilicet imminente morte , cum verae voces ab imo pectore ejiciuntur ,& eripitur persona, manet res , a viro gravissimo interrogatus, num altercandi prurigine , aut liu ris caussa tot libros exarassetὶ firma, constantique

310쪽

voce respondit: se ad folius Dei gloriam , eiusque Ee elesiis utilitatem eos edidisse; eoque impulsu iugite olfectum fui fe , ut a supremo judice se repreheu fum iri erederet, ni si eosdem conscripsi sier. Cujus

quidem rei cum testes ii omnes sint , qui novisissimis ejus sermonibus interfuerunt, plane concidit

eorum vox, & mendax adparet, qui Concinam, antequam moreretur , palinodiam cecinisse, deque imjuriis, quas Patribus Societatis intulerat, veniam postulasse , falso aeque aciridicule ins vulgus dissipa.runt. Neque enim hominem injuriarum poenitere poterat, quibus illos nunquam affecerat ; quorum alioquin nonnulli ita sunt comparati, ac confidentes k ut eos omnes Dominicanos extremo in agine paenituisse dicant, qui placita Scriptorum Societatis exagitarunt. Quod magis ne ineptum, aut ridiculum sit, videant, qui otio abundant. Concina interim post habitum sermonem , cujus modo meminimus, collegit sese , atque post horam sere dimidiam a suae conscientiae judice salutarem expiationem , & indulgentiam postulavit. Inde eidem sibi . suggerent i: quando veniam ct apparebo ante faciem Dei λ respondit cito . Tum ipsi bonum effenuncium repetenti, imo felin faustumque reposuit.

Cum vero stipe sibi in memoriam revocaretur: iumanus tuas Domine commendo spiritum meum respondeban : re in locum refugii. In agone autem fere constitutus, Crucifixi imaginem comprehendens hasce promebat voces : O quam magna passus es Deus meus I quam gravia sancti tuis Tandem exi. tum sui proximum jam adese persentiens a circumstantibus , ilentibusque fratribus petiit, ut con

SEARCH

MENU NAVIGATION