장음표시 사용
41쪽
8 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. miscellaneis suis omisisse vehementer possea indo. luit. Ita porro secreto , caeterisine quibuscumque insciis hanc operam posuit, ut nemo ipsum tunc prae manibus conciones habere suspicari potuerit. Quod ei pro votis facilius etiam cessit: nam Sc scholae munera obibat diligentissime;&a sociis suis ad id muneris ineptus putabatur. Igitur, quinque post annos in componendis concionibus insumtos, integrum absolutumque quadrage-
si alium dierum cursum persecit. Ad aetatem uLque annorum xxx II. e suggestu dixerat nunquam.
Petita inde facultate, sacris Dominici Adventus diebus in majori Forojulii Ecclesia sacrum ministerium exorsus est cum civium plausu, tum maxime suorum concellitarum admiratione , quibus stuporem iniecerat canora ejus suavisque vox, quae cum nec minimum audiretur dum hymnos concineret, eo in templo adeo clare personabat , ut remotiores anguli , abditioresque recessus eandem exciperent . Integras postmodum conciones memoriar, qua valebat plurimum, ita mandavit, ut omnes, dierum quatuor spatio, recitaret. Antequam tamen magni
nominis Ecclesiarum suggestibus sese committeret, inpagis, ac castris satis frequentibus ecclesiasten egit, dum interea theologicas disciplinas Forojulii prosteretur, multique ad eum audiendum libenter concurrerent. Inde in Ecclesia Parochiali Portus. Naonis , vulgo Pordenone, Lugi tum apud suos; postmodum Florentiae in celeberrimo templo S. Μarite Novellae concionatus est. Qua in urbe tanta Omnium acclamatione dixit , ut ab episcopis evocari postmodum ad Ecclesias sibi concre-
42쪽
R DANIEL. CONCI M. pditas coeperit. A. MDCCXx VII. rem gratam facturuς Ρ. Guillelmo Molo, qui ordinis Praed. Procurat ris Generalis, ut vocant, munere egregie functus est, Bononiae quadragesimales pariter conciones ha-huit, summa totius doctissimae urbis gratulatione , ac praecipue Card. celeberrimi Thomae R., Romani Pontificis ablegati, cujus amicitia exinde, atque benevolentia perpetuo est usus. Anno insequenti, curante Vicentio Ludovico Goprio , qui purpu.ratorum Patrum senatum plurimum illustravit , idem munus obivit Romae in Minervitano S. Μ. Templo. Hinc fama praedicationis eius in urbe udi hium vulgata, & celerrime caeteras quoque pervadente , sacri oratoris, munus in illustrioribus Italiae eivitatibus exercuit clarissimumque nomen,&insignis praeconis celebritatem adeptus est, quemadmodum uberius suo loco declarabimus. Atque haec quidem de initio Apostolici Danielis Concinae ministerii duecta sulliciant. In quibus exponendis, si nonnullis longior vitas suiu, ii videant, ne quae ipsis te. viora sunt ac superaua , pari modo apud caeteros
Commentarium duplicem adversus Rapb. de Pornasio Bollaudistas evulgat. P. Carrataini O. P.
criminationes , o Io: Limpenti S. I.
Romae igitur ita uti modo dicebamus, Aposto
lici muneris caussa degeas, saepe cum P.ThO B ma
43쪽
ro COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. .ma RUou, Generali Magistro totius ordinis Praedicatorum , frequentes habebat sermones de rebus ad Instituti initia, atque leges spectantibus . Die quadam, qua de paupertate sermo intercessierat, ob tulit Concinae Ripollius P. Raphaelis de Pornasio opusculum de communi o proprio Religiosorum ;quod non ita multo sub nomine Vincentii Mariae Card. L inii, Archiepiscopi Beneventani, ac postmodum Romani Pontificis, recusum fuerat, & nuncupatum P. Thomae Pipia , qui & ejusdem Praedicatoriae familiae praeses supremus,& purpureis ins gnibus honestatus fuit. Vel ipsa operis inscriptione commotus est Concina, paupertatis amantissimus, ac fidissimus custos ; cumque illud perlegisset, eius illi.
co consutationem meditatus est. Ut vero rem do. ctrinae soliditate , ac pondere monumentorum Versaret , insignioribus quibusdam ordinis archivis at- . que bibliothecis perlustrandis non levem operam impendit. Mediolani anno MDCCXXXI. ex mss. Ambrosii Taegii, que is reformatio notissimi Coenobii S. Mariae Gratiarum continetur, plura in rem suam hausit. Nonnulla quoque habuit a Ticinensi Bibliotheca. Multo majora vero est nactus Neapoli in Monasterio S. Dominici, ubi aliquot menses post ha-hitas quadragesimales conciones commoratus est , hujus negotii caussa. Ergo bonae frugis monumentis potitus Commentarium duplicem illico adorna. vit, ac sub adscititio nomine Caroli Antonii Plan. tamur ae vulgavit cum hoc titulor Commentarius Hiasorico- Apologeticus in duas dissertationes 3ributus pquarum altera anticriticis animadυersionibus refellipeo , qμα adversus paupertatis disciplinam , a D. Pa
44쪽
R DANIEL. CONCIN. IIrr archa Dominico eonstitutam, intemperantiore critice
fcriptis prodiderunt eo itinuatores Bollandi ; altera eandem disciplinam a laxioribus P. Raphaelis de Pornasio interpretamentis vindicat. Accedit disserialis historica de origine disciplinae regularis, primum iu Ordinem Praedicatorum per B. Rumundum de Uineis, xx III. Magistrum Generalem eiusdem ordinis, instauratae, re quaestiuncula moralis de regularibus per-
ouatis. 4. Veneriis MDccxxxv I. apud. Steph. Montio
Quo firmius Pornasium refutaret dissertationem Ι. adversus Bollandi ias praemisit, uti titulus admonet. Iam dudum vel in ipsius vulgi fabulam venerat quorumdem ordinis Minorum historicorum adse tio ; Divum scilicet Dominicum numeroso illi sto. rearum capitulo, a B. Patriarcha Francisio coacto, interfuisse; ibique cum alia, tum praecipue paupertatis disciplinam , fundis, ac reditibus vacuam, sta-hilire, atque formare didicisse . Lepidam hanc historiolam, quam prodigiis, neniisque exornatam, inbtio FF. Minores tyrunculis, quos in Ordinem cooptabant, ptaecinere solebant, praeter alios jam egregie refutaverant PP. ueris & Ecbata a , celeberrimi Biographi ordinis Praedicatorum. At Agiographi Antuerpienses , quos rebus suis parum aequos aure meritoque Dominicani saepe dixerunt, minoriticae sabulae patrocinio suscepto, duos illos emunctae naris homines importuna critice castigare adnisi sunt. Id muneris G bivit P. Cuperus, qui insuper illustriora Divi Dominici facinora , etsi firmis solidisque superstructa monumentis, in controversiam, B a ac
45쪽
ia COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.
ac disputationem conjecit o . Atqui tamen hune virum , divum Dominicum peculiari cultu sui taprosecutum, praedicant e)us laudatores. Mortui ho minis pietatem vel carpere vel imminuere mihi non est animus; eXOraverim tamen superos, ne talem mihi tribuant religionem . Concina ergo in prima dissertatione Minoritarum fabulam, a Bollandi iis quodammodo etiam propugnatam , omni argumentorum genere convellis. In secunda Poma sitim exagitat, qui saeculi tui disciplinam circa monasticam paupertatem, illam eandem eue crediderat quae ordinis initio serva a tuir, demonstratque re. rum communitatem apud F F. Praedicatores ab ipsis D. Patriarchae Dominici temporibus viguisse. In historica dissertatione Raymundi de Viveis pias c ras atque molimina reserr. Quaestiunculam denique moralem instituit contra nonnullos Theologos, qui definiverant: Regulares, theatra & spectacula personatos frequentant , nec e X comunicationem incudirere, nec lethaliter peccare. Commentarium hunc, ne cito nimis nonnullorum animos exasperaret ,
absque sui nomine opportunis tamen consuetisque pro illius impressione obtentis facultatibus in vulgus emisit. Qua etiam ra tonst explorare voluit illorum voluntatem, quos sibi adversarios futuro; ire majoris momenti libro verebatur. Non ita multo post hujus Commentarii evulgationem P. Gundi salvus C in xinus Ligur Ord. Praed. in Gymnasio Veronon si S. Anastasiae ea tempestate sacra Theologiae prosessor non ineruditus, ad Danie. lem
46쪽
P. DAMIEL CONCIN. I 3lem Concinam , dissimulato nomine , dedit epili lam, in qua, scurrilitatibus & ironiis male consarcinatis, Commen rarium duplicem Sc ejus auctorem carpit, atque insolentissime reprehendit. Epistolam hanc edere ab initio constitueram , ut Carrattini fautores furoris ejus , atque in Concinam inclementiae novum haberent argumentum: sed, re me
lius postmodum considerata , non satis esse caussae
putavi pios vexare hominis manes , quem certo
ejus certaminis iam poenituit quod cum eo inse-liciter gessit. Monuisse solum sat fuerit: heic ea Carrauinum arcto, pressioque calamo comprehendis. se, quae longa & exaggerata oratione protulit taVita Claustrali, cujus suo loco erit mentio . Bollandisiae, secundum morem caeteroruin Societatis hominum, P. Cuperum a Concina exagitatum fuisse aegre admindum pertulerunt: at cum nihil haberent, unde con vulsam causam sustentarent, Commentarii duplicis inscriptionem criminati sunt, & Cuperi consilium excusare quodammodo sategerunt. Posuit hanc operam Ioannes Limpenius , eruditus Cuperi laudator a . Nolim ego certare de titulo. Caetera, quae Limponius aufert in Cuperi excusationem, levissima sunt, nec merentur ut in iis expungendis ipse laborem, & a majoris momenti rebus percensendis su persedeam. Atqui, clamat Limpenius, iniquo prorius animo Concina Cuperum exagitavit, qui , libratis utriusque partis momentis, controversiam sub judice reliquit, atque ad Dominica nos demum pertinere assirmavit, Speculi illius, cujus auctoritate Mi
47쪽
I4 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. noritae Divi Dominici praesentiam in storearum capitulo stabiliunt, elevare fidem, ac demonstrare immerito adscribi auctori S. Francisco aequali. At vero injustum omnino, o Limpeni, Praedicatoribus onus imposuit Cuperus. Hanc enim spartam jam optime ornaverat P. Echard , cujus ille argumenta adeo morosa critice sugillat, vellicat , & torquet, ut nodum in scirpo quaerere voluisse videatur: meritissime proinde a Concina castigatus est, atque de ani mo in P P.
Praedicatores parum aequo expostulatus. Quod si Cupero , insigni in D. Dominicum religione, ut narrant,
affecto, licuit illam versare fabulam , iniquus ne Concina habendus erit, dum Parentis sui acta a Minoritarum neniis, eorumque patronis vindicavit ZC A P. V. Dictionarii Io: Pontasii emendax ct ilIuserat.
EDiium Parisiis Dictionarium ea um consten.
xiae ab Io: Pontas , presbytero S. Facultatis Parisiensis, summis fuerat laudibus exceptum. Post varias gallicas editiones latio donatum prodiit Lu-Σem burgi R. MDccxxx I. Ex hac editione, multis ad Gallorum placita opinionibus reserta, occasionem est nactus P. Eusebius Amori Canonicus Regularis Pol, lingae , novam faciendi versionem , quae probaretur etiam Theologis aliarum gentium . Quare ex ea non
solum plura Ponta si placita dispunxit , sed ita multa rescidit ac mutavit, ut non tam vertisse , quam opus contraxisse visus sit. Prodiit haec versio Augustae Windelicorum A. MDCCx XXIII. , variaque de ea sue
48쪽
R DANIEL. CONCIN. Isre judicia Theologorum, quae dum excutiuntur, Antonius Borioli, Venetus Typographus, tertiam parare editionem voluit , Augustanae, & Lux emburgensis naevis expertem, ac quidquid bonae frugis utraque praesert continentem. Ad id operis Concinam de. legit, cujus studio ac labore celeberrimum Dictionarium Uenetiis editum est Anno MDCCXxxv III. accessitque ipsi : Fr. Danielis Concina Ord. Praed.
praefatio ad lectorem ρο animadversones critico-morales in menda Pontasiana , cum actuario duorum
easuum, qui in hoc Dictionario desiderabantur. P. Amori , ut abs se factam Pontasii editionem tutaretur Concinae respondit, edito Augustie Anno MDCC xxx Ix. opusculo ita inscripto : Controversiae
nova morales recenter motae in nova editione Ponta.
si Veneta . Amortio satisfacere Concina decreverat: sed in carpto abstinuit, cum alterum Theologum navare hanc operam audivisset a . Emendavit tamen
nonnulla ejusdem placita b , nec minimum obstan
te amicitia, quam cum eodem inierat.
a Adυersus meas obse ariones P. Amori edidit opusculum inferipium Controversiae novae morales, ubi doctrinum suam meis confutationibus asserere , s noυis confirmure doctimentis fluaer. At, lines fi moque manente amicitia faedere , dicem e mihi lierat , nihiι in εοe opusculo deprehendi, quod An imadversiones meas υeι tantillum debia iter. Imo υiris doctis opuscula praefati doctrina magnopere displicuit. eamque LP ratione . Icripturae sacrae audioritate refellerunt. Scriptum adhue ineritum es temporum calamitate : at lucem aspiciet ορ- portuno tempore. Quare libenter ego abstineo a refellendo opusculo P. Amori amici mei , quem magni faeto ab ejus meri a , dosrinaeque integritatem , et tamque instaurandae disciplina tum monacti e , tum Ecelesiasticae. Concina Diff. IV. libri inscripti Usura contractus Triani g. Iv. n. I. & a. PRE. 14 φ .
49쪽
16 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. C A P. VI. Disciplinam Apostolico-monasticam in vulgus emittit.
EVulgato duplici Commentario gravis Concinam
cura coquebat alterius eadem de re operis vulgandi Disciplina Aposolico . monastica inscripti, cuju sfuerat signi ser Commentarius duplex. A. MDCcxxx VIII. Romae in Basilica S. Laurentii ad Damasum verbi Dei praeco delectus viros doctissimos consuluit de inito a se , susceptoque molimine; a quibus excitatus ardentius in opus incubuit. Qui interim politico supercilio sacrorum curas ministrorum intuentur, Apostolicam praedicationem non satis bene Concinae cessuram praenuntiaverant propter editum Commen- rarium duplicem, quo exulcerati credebantur animi multorum . At Concina , tota plaudente urbe , iis diebus & auditus, & huinanissime ab Romanae Aulae primoribus, ac praecipue a Card. Otrobono exceptus est. Quare quieverunt, qui ciere turbas sortasse cogitaverant. Venetias redux opus ab se confectum, atque Annibali Albano, Episcopo Sabineas, & S. R. E. Card. Camerario dedicatum, praelo subjecit cum hac epigraphe: Disciplina Uyolico- monastica dissertationibus theologicis illustrata, re in
duas partes ri ibuta, in quarum una de voto pauper ratis vitae communi circumscripto, in altera de caeteris eiusdem disciplinae capitibus praecipuis disseritur.
Accedunt selecta quaedam veterum Theologorum monu menta. Venetiis ex Typogr. Balleon. A. MDcc XXXIX.
Universi hujusce operis, quo illustrius , ac persectius
50쪽
R DANIEL. CONCIN. II hac in materia nullum hactenus prodiit, systema hujusi modi est. Claustrales omnes, vi saltem praecepti, exa Hae bonorum communitati , cujusque privati peculii vacuae, devincti sunt; quemadmodum cum Canon istae tum Theologi docent. Prosessio autem monasticam tuum includit contractum, quo claustrales cuncta, tum praesentia, tum sutura bona, dominio Religionis subjiciunt, & solemni voto consecrant. Religio vicissim victiam & vestitum , seu omnia necessaria alum nis suis,& bene valentibus & infirmis, de communi patrimonio se collaturam spondet eodem ritu & se. lemnitate. Si autem Religio suo desit muneri; videlicet si negligat aut omittat necessaria alumnis suppeditare, continuo in his jus naturae consurgit, quemlibet praecedens contractum , vi cujus religiosus industria propria victum, vestitumque sibi comparare possit. Axioma illud: uidquid acquirit monachus
iacquirit monasterio supponit exactam communitatem; alioquin si monasterium nollet nec induere nec alere monachum , tum ipse usum saltem rerum necessariarum ad vitam alendam vestiendamve, naturae lege sibi comparare, seu retinere posset, cum animi promtitudine omnia in communem usum conserendi, quoties monasterii praeses de communi necessaria subministret. Religios, qui hanc promtitudinem animi non habent, sunt in statu gravis culpae, sicut& praelati, qui pro virili negligunt exactae communitatis observantiam , rejectis peculiis, dum id absque scandalo, & reipsa praestare valent. Quot laudibus eximium opus pii quique doctique viri prosecuti sint, dici vix possit. Extant ad Concinam non Italorum modo, sed Germanorum , Hispanorum, Gallorum, C alia-