Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

expuncta, ultra medietatem illud auxit, & insgni dedicatione Cardinali Nereo Corfinio inscriptum p blici jutis secit cum hoc titulo: Della Storia dei Pro.

giugne fullo sne una breυe confutaxione di certo lis bretto inritolato: Diseia delia Dissertagione ec. da Signori Copellotti, e Catali eonira ι' alrro libro, eissa per ritolo: La Quaresima Appellante. 4. Vene etia MDccx LIII. appreta Simone occhi. Tom. II De hujus operis dignitate, atque praestantia, post plurimos egregios Scriptores , qui de eo locuti sunt, supervacuum , seu potius ridiculum ,& ineptum s rei alia subjicere. Quamquam vero multa sint nomina, quibus celebratur, hoc tamen cumprimis titulo efferri debet , quod nullum in Italia opus, pari libertate , catholicis utique digna Theologo, ad ea tempora conscriptum prodiisset .. Sane Itali Omnes, qui antea adversus perniciosam probabilit, iis doctrinam scripserant, eo involucro, A circuitione verborum sensus suos expromserant, ut quantopere pugnam aversarentur, & probabilitat fata. tores pertimescerent, vel im ipsis titubis; εque Ope rum limine patefacerent. At vero illa metus momenta , quamvis non tam facile spernenda , nihili habuit Concina, sed timore quocumque pedibus subjecto, eam navare operam statuit, quae pro temporum conditione , rerumque statu multum Eccle. sae profutura esset. Hac igitur in Historia optimo ac laudatissimo consilio, aggressus est demonstrare, quam sint

72쪽

P. DANIEL. CONCIN. 39sint infirma Probabilitat fundamenta , quamque ii a te Christianorum moribus labem , atque perniciem' inserat. Opus universum in quinque prolixas disser-

tationes, duobus magnae molis voluminibus com -

prehensas, tributum est. In duabus primis differta' hionibus Probabilis mi ac Rigorismi Historia perstring gitur , & duae primae , Paullo Segnerio fallo adju-β dicatae epistolae, convelluntur. In tertia Probabilis miti fundamenta , sane debilia , excutiuntur, Sc tertia δε- , gnerii epistola refutatur. Quarta differtatio veram, I germanamque Christianae ethices, imaginem repraeli sentat, vividisque exprimit coloribus. In postremai demum plura scitu dignissima , & opportuna quam-g maxime pertractantur , atque inprimis de cura, a diligentiaque differitur, qua uti Christi fideles debento in conscientiae 'arbitris , ac iudicibus deligendis.

i. Haec, aliaque satis multa in hac Historia Concina pertractat, quae singula referre opus non est, quumi, ea teratur manibus omnium studiosorum. Ad calli cem Tomi II. dissertatio apologetica reperitur , i. quam adversus P. Montii libellum antea elaboratam, supra indigitavimus. Prodiit autem hoc opus era, eunte Anno MDCCXLII., quamvis anno insequenti, vulgatum titulus praeserat. Reprehenditur tamen a, nonnullis Concina, quod operi suo Probabili i π . Rigorismi Historiae praefixo titulo , potiorem istius I partem in convellendo Probabilismo consumserit. s At censuram praeviderat Concina ipse , qui propte , rea non uno in loco testatus est : sibi propositum, haud fuisse absolutam exhibendi Probabilismi &: Rigorismi Historiam , quam se vulgaturos pollicitii fuerant eruditi fratres Ballerisii, sed illius tantum

73쪽

4o COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.'historia, atque fato delibatis, quam infirmis sumdamentis tota Probabilistarum machina inaedificata sit, demonstrandi , ut praestitit luculentissime . Laudarunt egregium opus plures doctissimi Viri sa), atque inprimis Benedictus XIV, qui supremo Prae dicatoriae Familiae Praefid i gratulatus est, quod hujus alumnus tantum Opus, ordini aeque ac Ecclesiae utile & gloriosum , confecisset. Nullum deinceps laudis genus suit, quod in Concinam liberalis

sme non effuderit, quum ea de Historia sermo

haberetur b . Audita hinc Pontificis sapientissimi,& Romanae Aulae procerum secunda ad murmura.

Consule Epist. III. pag. s. IV. pag. p. v. pag. in VII. pag. II. AV pag. 3s. Inter multa vero elogia, quae heic Percensere pos-iem , Elegiam adseram, quae licet nunquam edita, ad plurimorum ramen manus pervenit. In laudem R. A. P. Danielis concinae eruditissimi & doctissimi scriptoris Historiis do Probabilismo . Drum bene tu , Dianiet, Moralia Concina tractant Nos Iasuirariam fauere scripta doces fMussito at contra . Miserat, stridetque iatratque Illorum nimis turba furore, fremenδ οβ a fremat tua, vetit quantiam, maledicta vomat qMearque ma in moris obruat opprobriis. Tu Dan es taceas, quamυis mordebere verbis

Sed vera effari nam tua dicta probant. Sic sensereo Sohi, sentis sie tvicta virorum Queis es iustitiae nonnisi caras amor Quiam tusco Historiam seripsisti Hismate , versam Et Gaui, 4, Darii nune ιdisma Iegit. ' I i , Hinc planside tibi GaIlbs, platino Latin Haec fuerar merito gloria summa tibi. Iarer trinos frater nune Gherius armir Ridenaus silear nunc, pudeatq. Di. Ridendi suant vitalis, Gassaq. fratret: Mα fuerat metiar quos siluisse priui '

74쪽

R DAs IrL. CONCIN. 4 Itione mira successit in animis multorum sententiae commutatio . Qui illi Historiae ineptis titulis adversati fuerant, in communi bonorum gaudio & ipsi per epistolas Concinae gratulati sunt, Sc perhonorifica Romani Pontificis, aliorumque suffragia retulerunt. Atqui in tanta acclamatione multorum hominum , PP. Societatis eam primo Historiam flocci facere, & typographi insertunium deplorare vi si sunt; crescente autem in dies illius celebritate debacchari ac furere, eam a nullius nominis auis

diore compositam, Societatis Iesu hoste insensissimo, stribillatore nefario, atque bipedum scelestissimo

clamitantes. Ubi haec levis tantum mentis homirines occupare viderunt, solidiora remedia, pari tamen exitu, adhibuerunt, uti suo loco dicemus. Tantam vero jam , ut modo innuebam , de Concinae doctrina opinionem imbiberat Benedicitus XIV. ut dignum se , dignum Pontifice facinus meditatus Concinam in partem vocare voluerit. Quo enim grave corruptae ethices magistris vulnus infligeret, plura una simul placita Casu istarum damnare sibi in animum induxit. Cumque ex Probabilitat Historia optime novisset quam seret Concina in illo. rum lectione exercitatus, Cardinali Passo eo in mandatis dedit, ut sui propositum Concinae aperiret a), eumque suo nomine urgeret ad propositionum

sillogem conficiendam , quae morum integritati noxiae viderentur. Concina , summi Sacerdotis mandato accepto, trium mensium spatio impositam provinciam explevit , ultra quam sorte aut Pontifex optaret , aut opus esse videretur. Nam ccxxv I. proposiviones ex Casu illarum libris excerptas, ad Pas

75쪽

42 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. sonaeum misit, Pontifici sapientissimo exhibendas. Ego autem licet Concinae zelum atque industriam impense laudem , hac tamen in re consilio ejus non parum detraxerim. Enim vero ignorare non poterat, Cardinalis Belluga aliorumque edoctus exemplo , nimiam judicandam fore eam propositionum seriem , quam aut damnari, aut examinari etiam posset. Certe P. Io: Vincentius Patu ius, qui ac uintius rem viderat, Concinae erat auctor, ut denas tantum, vel quindenas ex praecipuis seligeret: fieri enim hac via facilius posse, ut res optatum exitum haberet, quem ex tam ingenti numero desperare omnino licebat. Ac revera res ita cessit. Μωle obruti judices, ac aliis etiam negotiis pertra. Ν

ctandis, discutiendisque impliciti, ne unam quidem,

quod ego noverim , propositionem ad trutinam revocarunt, Pontifice etiam gravissimis de caussis alio avocato. Ita nimia illa collectione in alterum secuturum Pontificem dilata est pradiclari facinoris gloria, quod summe laudari poterat, si peractum fuisset. Nunquam tamen destitit Concina hortari Pontificem, ad id, quod antea intenderat, perficie dum ; abs se collectas propositiones ipsi in mem riam revocando a . Quod si id, quod optabat tam

vehementer, minime eli assecutus, effecit tamen lucubrationibus suis, ut propositiones nonnullae admodum perniciosae Apostolico mucrone configerentur. CAP.

a In Commentario praecipue Encyesicae ejusd. Pontificis adversus

usuram, in quo pag. vm. Epistolae nuncupatoriae Benedictum X V. sic alloquitur: Triginta sura CCC. Propositiones, qMas, curant piaemeninia cardinati Belluga, archiepiscopi H Daniarum pro cribendax Iupremo tuo tradisio subiecerunt, ducentaeque aliae aliunde ad te da. tuam exspectam censuram , qua a Christiauaraeologia exterminemur.

76쪽

P. DANIEL. CONCIN. 43C A P. XIII.

ConeἰnIanas Iucubrationes de paupertate Monachorum perstringit P. Gundi Aus Carrattini O. P., cuius Opus Romae discussum vix proscriptionem essugit. Habitae Congregationis historia enarratur.

ANtequam rerum, quae Probabili i m R gorismi Historiam consecutae sunt, narrationem

exordiar, prosequar hoc loci, quae Disciplinae Aposto- Iico. monasticae caussa contigerunt ne chronologicum ordinem , ultra quam licet, videar negligere. Itaque P. Gundi salvus Carrartinus, cujus supra meminimus, exarcebato jam animo in Concinam ob dupli. tam commentarium, ubi nihil se illa arroganti epistola , de qua jam diximus a) prosecisse comperuit,

sed illum contra animosiorem factum Disciplinam Apostolico- monasticam vulgasse , vehementer exarsit: cumque parum praesidii in Miliantis Vindiciis agnosceret , utrumque Concinae librum satis spisso volumine, fele & amaritudine exundanti, excepito Ergo conquisitis undique subsidiis , & quam plurimis in sui societatem facillime pertractis, trium fere an norum labore opus consarcinavit, atque edidit cum hac epigraphe Vita Claustralis a Christo Servatore exemplo, atque hortatu inducta, ab Apostolis more comprobata , ct a SL Patriarchis roto orbe propagata, ae difffr, variis dissertationibus illustrata. Opus cri-rieo. historico' - Theologicum in tres partes tribuxum , is quarum altera agitur de Voto paupertatis adversus

77쪽

44 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. stolico. Monasticae. 4. Veronae MDcc XLIII. ex typ graphia Seminarii apud Augustinum Carat tonium. Quo caussae suae uberius praesidium quaereret Carra tinus , suum opus inscripsit P. Aloysio Mariae Lucino, S. Ossicii tunc in Urbe Generali Commissario, ac postea S.R. E. Cardinati. Nec frustrat indiguit enim admodum cum Lucini, tum aliorum patrocinio, ad vitandam , quam vix effugit , libri sui proscriptio. nem , ut in Historia Congregationis, hujus ejusdem operis caussa habitae, dicemus. Carrarrinus ergo, ut longiorem operam in Conciniani libri consutatione posuerat, sic fusiori calamo rem versavit, & majora etiam paradoxa contexuit. Negat in primis, claustrales omnes sive voto , sive praecepto exactae honorum communitati esse devinctos. Peculium non modo ab justam caussam ex praelatorum dispensatione licitum interdum esse , sed pro virili etiam hujus usum viguisse in illo Hierosolymitano Collegio, a D. Luca descripto in actibus Apostolicis cap. II.& IV., evincere itudet. Millies in toto opere repetit, nullum e Patriarchis Religiosorum ordinum, nullum Concilium, nullumque Pontificem modera. tum peculium interdixisse unquam , aut persectam

rerum communitatem praecepisse. Ex quibus aliis. que plura consectari a Concina deduxit quae a mona,stica professione omnimode abhorrent. Ingenio autem Carrat tinus Millan re praeserocior amarissime, Sc inclementer adversarium excipit, atque inflatis buccis multiplices injurias,& debacchationes intor. quet ; ejusque consilia perverse ubique interpretatur. Tanta tamen erat etiam tum apud suos Concinae probitatis, doctrinaeque fama, ut Carrattinus i pie insigni

78쪽

R DANIEL CONCIN. 4sen comio sui oblitus ipsum extulerit sa). Talis enim vir fuit Concina, ut ne vituperare quidem eum inimici ejus possent, quin simul laudarent. Quamquam

vero ignoret nemo in julle omnino Concinam a Millante, atque Carratrino praecipue tam atrociter exceptum fuisse; quam tamen enormiter horum debacchationibus plurimi,praesertim iesuit se abusi sint, dici vix poteli. Arbitrati nanque se impune lacerare hominem posse, atque hilares in maledicendo homini socios ex eadem Familia esse nactos, aspera cuncta, atque di.ctu indigna sine ianore ab iisdem mutuarunt , ut famam hominis confidentius, ac tutius dissiparent. Hos inter excelluit P. Iacobus. Duυiralis , qui hanc viam mire dilexit , uti non uno in loco obser vabimus. Evulgato igitur a Carrartino opere, quod in coelum usque quidam efferebant, Concinae relpon. sione opus esse visum est. Quam, accedente doctis simorum virorum impulsu, celerrime adornavit cum hoc titulo: Defensio Decretorum Coucilii Tridentinire Apostolicarum Constitutionum Ecclesiae Ronravae iuca a paupertatis monasticae adismus duos libros lini scriptos , Vita Claustralis,& Vindiciat Regularium. Librum hunc statim ad Card. Passionaeum milit , adjecta censura novem propolitionum ex Vita Claustrali excerptarum ex quibus aliisque hanc proscriptione dignam fore demonstrabat. Passovaeus , recum Bene fieto XlV. communicata , martini librum ad

a In Praesit. Vine claustralis par. t . In εκ uno Cone uitam meum pricut a veritate absesisse aeprehen , In ceteris vero ut virum commendatissimum, . tie fuera H Asia, aiυini Verbi praedicatio no , cst Chrisiaua morati orto me enarrentissimum babeo, habent Om. neI , quibus verior ει ιι ι ον morialis corat Hr. Utrum vero Conin

cina , an i pse a vero abscesserit hac in cauta , ex dicendis sati, clara constabit. Diuitiam by Corale

79쪽

46 COMMENT. DE VIM ET SCRIPT. ad sacram Indicis detulit Congregationem . Dei

ctus est censor Vitae Claustralis homo quidam Augustinianus, Sacrarii Apostolici Praefectus, qui in peculii ab usu educatus , Carratrini se praebuit

acerrimum defensorem. Accedebant hujus voluntati monachi sane non pauci, quorum gravissima caussa agebatur. At auctore Pisonaeo, qui negotium studia partium pertractari cognoverat, alter censor dele tugest P.Aloysius Maria a Turre, Procurator Gener. mo nachorum Cassinensium, vir laudatissimus. Hic tres menses accurato facto examine , Carrattini librum proscribendum esse nervosa scriptione demonstravito Tanto in discrimine Carrauini fautores diu noctuque Iaborarunt, unde tam infaustum resum , atque omen averterent. Inter hos & auctoritate & amicitiis eminebat Lucinus, Carratrini moecenas, qui illius Congregationis Consultorum monachorum suffragio fretus, Ionga oratione adversus Concinae librum disseruit,

multa addendo, quam auctor aut cogitasset unquam, aut vellet. Hac ratione ea die Carrat inus proscriptionem effugit, quam erat plurimorum iudicio subiturus. Quo interim Lucinus suffragii P. Aloysi ,

Turre eluderet vim, atque ab hac ambage sese extricaret, Sacrarii Apostolici Praefecti votum in medium adduxit. Ita rebus in ancipiti constitatis rertium censorem delegerunt PP. Congregationis, Cardinalem videlicet Besetium, cujus insignis erat opinio morum atque litterarum. Hoc tempore Po Thomas Augustinus Risuinius, caetera Concinae amicus, scriptionem ejusdem Congregationis Patribus obtuli r, in qua Di iplinam Apostolico monasticam exaggerata oratione perstrinxit. Tandem post plures in

80쪽

P. DANIEL. CONCIN. 47 Carpartimani libri discussione consumtos menses satis sibi coram Patribus videri dixit,si Carrattinus senas operis sui propositiones castigaret; nondum enim privati peculii erat oblitus, quo anteriori anno ,

dum inter monachos ageret, fuerat usus. Carraxinus

de insperato exitu gestiens , laetusque epistolam edidit in vulgus, cujus haec est inscriptio : Epistola

EAHTHTILH quarumdam operis Vita Claustralis propο fit sonum, ab auctore eiusdem operis ad amicum scripta, ct per modum appendicis operi adnexa οῦ Veronae ex ordinis coenobio apud Martyrem Anastasiam idibus Novembris MDccx LIV. In hac epistola Carratrinus plerasque propositiones emendavit, quas ingenti strepitu verborum & mirabili jactatione defenderat. At aestu priori, ac furore nescio quo, iterum abr Ptus, re finxit denuo, quae in Concinam inclemeα- ter intorserat . Atque hoc modo proscriptionem sui operis Carratrinus, tantorum hominum patrocinio adjutus , effugit; ac in Concinam non solum acriter debacchatus est, sed abusus etiam clementia Patrum, ea in epistola , contra ae horum sententia foret, se gessit quasi victor, Sc suarum adsertionum

contexit deformitatem, nec plerasque ita correxit, atque emendavit, quemadmodum a PP. petebatur.

Caeterum erant quam plures, qui illius libri proseriptionem omnino vellent, atque inter istos Padsonaeus, quo inscio Congregatio est habita ca). Monachi deinde, praeteriti haud obliti discriminis , veritique ne

Concina quid gravius quamquam nescio an aliquid solidius Disciplina Apostoboa. monastiea scribi possit) aggrederetur, a supramis judicibus, ne ultra

SEARCH

MENU NAVIGATION