S. Ferrandi Karthaginiensis Ecclesiae diaconi Opuscula. E bibliotheca Achillis Statii Lusitani deprompta

발행: 1578년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

y2 S. FERRANDI DIACONI

ra.Neque enim sic in Christo, sicut in prophetis Ioba. I. inhabitauit Dei verbum, sed uerbum caro factum est,ut habitaret in nobis . hic est dominus IE s v s Christus . De nullo denique propheta, quamuis ex persona Dei multa saepius loquatur, scriptura sancta narrauit quod ellet super omnia Deus . de Rom. s. Christo autem fiducialiter Apostolus clamat, Ex quibus est Christias secundum carnem, qui in s per omnia Deus benedictus in saecula. Si quis enim negauerit Christuiri Dei hominis . filium unam habere personam,duos praedicat Christos.& si duplex adorandus vel colendus est Christus, non triqitatem,sed quaternitatem adorat. Si quis iterum unam Christi dicit esse natura, & quam

uis eum ex duabus negare non audeat, in duabus tamen stabstantiis confiteri ueretur aut dubiatat; hic aut unius naturae abolitioncm , aut utra rvmq. adseuerat conlusionem.Nisi enim de dum bus unam simul abstulerit, aut utra'. cofuderit, nam quomodo praedicet non habebit.Hos stris plurarum testimoniis, ut epistulae modus tene tur, breuiter refiitantes, verba Saluatoris nostri

primitus consideremus, quibus fixam regula dist uini baptismatis tradens, hoc Apostolis suis ' di. Mur. 18'. eens Ite, & baptietate getes in nomine patris & ialii & spiritus sancti. Illos enim qui putant Christum unam non habere pet nam, interrogo',m.

f. deest, minato in baptismatet si non est una Dei homi. Alio niri. persona, quae personae nominatur λ Si d ix rint, Filii Dei;nec hunc este cofitentur filium h

minis,quem filium Dei; ergo Omnis a regener

92쪽

EPIst. AD SEVERVM. , 93tionis sacramento gratia mediatoris aufertur.

Vnus est enim, sicut dicit Apostolus, mediator I. Ti. a. Dei & hominum homo Christus I E s v s . Et si

quod abstu nominato in baptismate filio, sola fi- lii Dei persona nominatur,& persona filii Dei hominis non comemoratur, mediator non nomina

tur . Et quomodo sine mediatore pater reconcialiatur3 Aut si serte non reconciliatur, ut quid baptismus dicitur t Si autem reconciliatur, per m diatorem reconciliatur. Si per mediatorςm reco-cilia usimςdiator ille non est tant in Deus, neq, tantum homo, sed Deus homo, up iungat homunem, habens in 'na eademq. persen cu Deo di, iuinitatem, cum hominibus humanitatem,& pr pter hoc mediator . Nam si alter fuerit Deus, alter homo, id est aliam per tiam habuerit Deus Christus, ali m homo Christus; nec persona illa

Christit quae habet cum Deo diuinitate, media tor noster, quia non nobiscum habet humanit tem incc persona filii hominis, quae nobiscum habeti humanitatem, mediator noster est,quia nobiset cum Deo diuinitatem. Proinde si cum baptiE4mur illam tantum modo personam quae hapet cxi Deo diuinitate, nominamus, i & quomo- f. et, dedo sine mediatore reconciliamur Restat crgo,ut lendum si nominaro in baptismate filio mediatorem n minarς volumus, ipsum filium non diuidamus, sed hunc esse Deum, quem hominem confiten- fatquetes, neSatores unius personae ueraciter confund

mus . Alioquin quomodo Verum erit, quia qui

93쪽

baptizamur, si quando filium in baptismate noia

. . . . minamus, non Unam persona Dei ho ininisq. sect

personam solam filii Dei sine persona filii homianis nominamus ι quado si uere fuissent duae perinsenae, at commemorandam mortem Christi, in qua nos baptizari docet Ahostolus, persona filii hominis commemorari 4ebuerat Secundum hominem enim mori potuit Christus.Sed si illi qui

per nam unam negare conantur in Christo, ne excludant incarnationis a baptismate sacramen tum, nominato Hio personam filii hominis adsis, uerant nominari; non ergo in unito trinitatis no. mine baptizamur; neque enim trinitas potest diaci, ubi Deus Dei filius non nominatur, ri persona tantum filii hominis inculcatur. Vt ergo trinitas tota in baptismare nominetur, dc mediatoris gratia non sileatur, & mortis Christi comemoratio renovetur, unam Christus habere personet ueracia ter agnoscatur, ut nominato in baptismate filio ihaec una persona nominari intellegatur, de quax.cor. a. dicie etia Paullus vas electionis;Nam dc ego quod

donaui, si quid donaui, propter vos in persona Christi. Quae persona totum habens quod est Dei,trium habes quod est hominis, veraciter di-1 1 3. cit quod Iohanes euangelista commemorat; Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo defrendit, filius hominis qui est in caelo. Quomodo enim nemo ascendit in metum, nisi qui de caelo descendit, si non est una persona Christi, qui dostendit,& ascendit Nonne si duas tabere per nas putetup, alia erit sine dubio persona suc

94쪽

ptrix, alia suscepta λ alia quae est de Deo patre nain . ta, alia quae est Dei filio, quado incarnari volitii adunataὶ Et si ita est, susceptrix persona descendit, ut ascenderet persona suscepta,& iam falsum erit, Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo desco. Isid. dit. Descendit enim persona filii Dei, & ascendit persona filii hominis, ac sic non illa quae descenis - 1 disiastendit. Hoc secundum prauitatem malae intellegentiae eorum, qui duplicat Christum,disputandi necessitas compulit loqui. Ceteru ideo uere nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, quia una est ascendentis descedentisq.

persona, secundum naturam diuinitatis inclinante miseratione descendens, secundum natura h manitatis cum trophaeo inmortalitatis ascendes. Huic enim rei testimonium dans gentiu doctor,

aperte ponit; Qui descendit, ipse est de qui ascen- ΕΜ. 4.diciipse plane,non alius. Et si non alius, una prom sus eadem inseparabilisq. persona, de qua recte

dicitur;Nemo ascendit in caelum,nisi qui de os Ioba. 3.lo descendit. & propter quam tardis mentibus inculcandam rectissime sequeretur, Filius homu Ibid. nis qui est in caelo. Hic enim quaero, si no est una Dei hominisque persona, quomodo dicit, Filius hominis qui est in caelo, quando adhuc nec dum , ppassus loquebatur in saeculo Quomodo est, inquam, quomodo est in caelo filius hominis ante

mortem crucis, ante gloriam resurrectionis,anterriumphum ascensionis, nisi quia adhaesit ad unutatem personae fi Iii Dei, qui numquam recessu ex caelo ι Et ideo est filius hominis in caelo, quia

' ibi

95쪽

ibid.

f. quonia

ibi est semper filius De qui factus est filius hominis. Mirum quippe, mirum,nisi intellegatur,ap. paret. Dicit dominus, Nemo ascendit in caelum. nisi qui de caelo descendit. & quasi interrogaret aliquis, Quis est 1stercofestim sine dubitatione respondit, Filius hominis qui est in caelo. O domi. De IE s V, in principia uerbum, & uerbum apud

Deum,& Deus uerbu , nonne antequam descem deres,& uestu caro fieres , dc habitares in nobis,

Deus tantum fuisti patri & spiritui sancto cosuta stantialis,atq. una in trinitate persona λQuomodo go nunc ais, Nemo ascendit in caelu,nisi qui de caelo descenditi Sc statim Personam descenaentis insinuans sequeris, Filius nominis qui est in ca lo3 Quomodo descedit filius hominis antequa tu seres filius hominis, nisi i quomodo tu qui eras ab initio filius Dei, tu Deus unigenitus, tu una in trinitate persona, sectus es filius hominis, & sic fictus es filius hominis, ut non altera esset perso- 'na tua, altera filii hominis 3 Haec denique una commendatur quando pharisaei interrogantur a Christo; Quid uobis uidetur de Christo ci, ius filius estiEt respodentibus, D uid;dicit IEsVs, Quomodo David in spiritu vocat eu dominum, dicens, Dixit dominus domino meo, sede a de tris meis,donec ponam inimicos tuos, scabellum pedu tuoru Dauid enim uocat eum dominu, &quomodo filius eius est Ibi pharisaei quide comiuncti sunt & humiliati, sed nos tamen si pie quaeramus,admoniti. Quare filius dicitur domuuu; Dauidini si quia dominus Dauid , ipse factus est

96쪽

est filius David 3 Nam profecto si non esset una.. .

Christi persona, non pollet esse filius David, d minus David. Sed ideo est filius David, dominus David, quia personam quam habet dominus Dauid, ipsam habet filius David. Haec una persona, postulante Philippo,& dicente; Domine, ostende Ioba. nobis patrem. Cum enim Philippus non uideree

oculis carnalibus nisi homine cui loquebatur,a

diuit sibi ore hominis dici; Qui me videt,videt de Ibid.

patrem. Alioquin si non esset una Dei hominisq. persona, non diceret, Qui me videt,iam visus in carne, videri adhuc volens in diuinitarci, sed dic rei potius, Qui videt Deum meum, videt perso- . ,

nam Dei mei. Quid est autem dicere videnti se, Qui videt me;nisi dicere, Ego sum qui videor, ego qui non uideor λ Et qui me iam foris carnaliter videt, si videt intus spiritaliter, non alterum, sed me hic profecto qui sic videt, me videt, dc patre Et sequitur statim; Ego in patre, & pater in me . Ibid.

Quando diceret caro mortalis, Ego in patre, &p ter in me;nisi ipse propter humanitarem personae esset Deus inmortalis, qui crucifigendus su rat homo mortalis λ Audi eum adhuc unius esse Rveritatem personae modis pluribus allegantem, cum interrogaret discipulos suos, Quem mo, in- Mat. I siquit, dicunt eta homines filium hominis Pinopiniones multas de varias hominum, quibus alii Heliam, alij Hieremiam, alij Iohannem Baptista. alij Vnum ex prophetia opinabantur esse Clarista Dei, dominum prophetarum, distinguere se do. minus a ulla volens, in a. se Christum in

97쪽

me esse dicitis 3 Respondit Petrus;Tu es Christus filius Dei uiui. Hic si una persona filij Dei de fili,

hominis non suisset, quomodo beatus Petrus appellante se Christo filium hominis, velut contra dicere auderet, Tu es Christus filius Dei uiui 3 Christius dicit, Me filium hominis ; Petrus dicit, Tu es filius DeLuitii. Si non est una Christi per sona , de alio Petrus interrogatur, alium conni tur . Interrogatur, Quem me elle dicunt homi ι , . nes filium hominisὶ & respondit, Tu es Christus ... 42. filius Dei uiui.Sed si beatus Petrus numqua m νων l a quo ruisset magistri sermone laudari,nisi ipsum cofite ei dicerm retur,t de quo interrogabatur,a quo ei diceret, tu ura a quo audieras me.Ipse est filius hominis, qui est Dei. De quo Paullus ad Hebraeos stria 3ρώGe. bens, ut unius eum personae semper ostendat, ita, Hebr. i3 ait, IESUS Christus heri & hodie, ipse est de in saecula. Vbi ipse quod semel posuit,etiam ter inintellegi voluit, iamquam diceret; IE s v s Christus ipse seri,ipse hodie, ipse &in saecula. heri, ante. quam acciperet carnem hodie, quando iuxta v Rarae. 3 ticinium Hieremiae prophetae, Hic Deus noster,&non aestimabitur alius ab . illo. qui inuenit omnem uiam scientiae, & dedit eam Iacob puero suo, & Israel dilecto suo. Post haec in terris uisus est, & cum hominibus conuersatus est. Siue m . Ost. do , quando sedet ad dexteram patris in saecula,spia. siue quando iudicare uenturus est uiuos de momtuos, sicut omnis ecclesia in symbolo confitetur,

i semper ipse,numquam alius. Carnem quippe s

98쪽

scipiendo, naturas adunavit, non persona duplicauit. Naturas plane adunavit sine consione permanentes,& in faecula permansuras. Sic enim , lunauit, ut nec diuinitas in humanitatem mur tetur, nec humanitas a diuinitate absorberetur; sed utraq. natura incolumis custodita suis ossicha lateretur, suis operibus agnosceretur,suis nominiabus uocaretur , uerumtamen personis proprijsmon distingueretur. Non sic enim adunatae sunt

duae substantiae, diuina scilicet & humana,ut fimetet una substantia, sed ut esset unius persona atq- ex eis,& in eis unus semper existeret Christus. sit enim,ut du una cogit ueritas praedicare perso

.na, duas audeamus negare naturas. Si enim creaetor Schus est creatura, si uerbii factu est caro, si De Ioba. t vis habitu inuetus est ut homo; nec creator creari, Phil. 2. nec uerbum caro fieri,nec Deus este Potuit homo sine alterius susceptione naturae. Et si altera est nai tura suscepta, duae sunt prosecto naturanno una. Sed si ex duabus faeta esse adseritur una, quae facta si debet primitus dici. amuis enim ex du bus substantijs una aliqua nix ualeat fieri sine amisbarum confusione , aut unius abolitione; tamen quotiens ex duobus fit aliquid unum,noua res fit.&si noua res fit, nouum necessario naturae nomen existendo nouiter sumit. Verbi gratia, Alia

est in nobis natura animae,alia corporis . illa spi- ritalis,ista terrena . illa inuisibilis, ista uisibilis. Et z . - quia ex his duabus una est Scha natura, nouum naturae nomen indepta est, ut diceretur homo . Separatim enim dicitur anun eparatim corpus. . . A G a nec

99쪽

ωra inue nietur s

nec anima potest nuncupari corpus, nec corpus potest nuncupari anima ; simul autem corpus

anima recte nuncupatur homo. Nec natura antimae est natura corporis, nec natura corporis est natura animae. simul autem constans ex natura corporis Sc animae, una esst humana natura. Pr inde si diuina natura & humana confirmantur u nam fecisse naturam, i inueniatur, & numquam naturam quae nec diuina appelletur, nec hum na.sed sicut noua, ita nouo nomine nuncupata. nullus planet tergiversatur,& unius naturae comtetiosus adsertor in huius articulo propositionis, naturae quam ex duabus unam fingit, nouum n men adponat, eam Christumidicere dicat,quia Christus nomen ossicij est, non naturae. ab unctione enim Christus. unctio uero temporalis diaspensationis indicium,non substanti e uidetur ecse uocabulum. Ille enim qui ex duabus ista a dir unam, saepe dico dicat,quam unam.Est enim una,nec diuina dici poterit,nec bumana,sed quocumque alio nomine. quod nomen si quis inusnerit, naturae unius adsertor tolerabiliter erit. Ego tamen ualde metuo imius naturae prosessio.

nem confidentes adsumere; quoniam si una est natura Christi,aut tota erit aequalis patri, aut i in patre minor. si tota aequalis,secundum quam dicit Pater maior me estὶli tota minor secundum quam dicit, Ego εc pater unum sumus aut in

passibilis, aui passibilis. si inpassibilis, secundum quid dicitur Christus passiis, mortuus,crucifixus ti passibilis, aut Christus iam unam naturam non

100쪽

habebit cum patre, ut segregetur a passionib. eius Deus pater;aut si haec una natura, quam habet cupatre commune, passibilis erit, propter quae pas 1ibilis erit3 & ia noti catholiei Christiani, sed naeretici gloriabuntur patri passiani. Addo adhuc, si una est natura Christi,aut inuisibilis adseritur,aut uisibilis. si inuisibilis quam uiderunt qui crucifixerunt quam uiderunt Apostoli usq. ad tactum quam uidendam promiserunt angeli, dicentes; Sic ueniet,quemadmodu eum uidistis euntem in I.

eae ni Sed si uisibilis, quid uolebat dilectori suo

in futuro manifestare,quando dicebat ; Et ego di- Ioba. I ligam eum,& manifestabo ei me ipsum; iam manifestatus secundum carnem 3 Aut cur male clamat euangelium, Nemo nouit filium, nisi pater Mat. IISine dubio enim quod videmus, nouimus.& ne mo potest dicere no subiacere notioni, que subiacere cosessiis fuerit uisioni. Mouetur adhuc qua

stio, Si una est natura Christi, aut ubique diffusi est,aut localis. si ubiq.diffusa,quare uerba symboli sic recitamus, Tertia die a mortuis resurrexit, Symbolsi ascendit ad caelos, sedet ad dexteram patris Quis Apost. respondebit mihi, si ubiq. diffusa est natura Christi,quomodo ascendit in caelos 3 si ubique diffusi est,quomodo specialiter de ea dicitur,Sedet ad de Ibid. xtera patris Sed si localis est, certe sapientia Dei, I. Cor. Iquae est Christus, attingit a fine usq. ad finem for Sap. 8.titer, & disponit omnia suauiter, & ubique est, quod recedens a discipulis suis secundu praesen- squaetiam carnis,Ecce ego,ait, uobiscum sum usque ad Mai. consummatione sieculi. Erubescamus ergo duas

SEARCH

MENU NAVIGATION