장음표시 사용
11쪽
Quaeres, an lex principis se etiam extendat ad anserenda subditis sua jura ac bona= negative: excepto tamen casu, quo bonum reipublicae id exigeret. Ratio est: quia juris naturalis principia sunt: alterum mnladere, cuique ruum tribuere. Atqui summi etiam Principes obligantur jura naturalia Sic injuste Achab abstulit vineam Naboth. Deinde Princeps potestatem suam totam habet immediate a populog. 6. Inst. de I. N. G. C. populus autem non habuit adeo absolutam &illimi tatam potestatem in civium bona, ut absque gravi ae justa causa potuerit illa auferre. Ergo neque Princeps. Dices I. Talis potestas a Deo est data Sauli Regi, & a Samuele Propheta promulgata populo, I. Reg. h. . Samuel ibi non proponit jus . regi vere competens: sed praedicit populo usurpationem iniquam, ut eosa petendo rege absterreat: ut interpretatur S. Thomas cum communi. Dices a. Princeps est supra leges, ct dominus omfium. Ergo pro arbitrio potest de omnibus disponere. Est supra leges civiles, non autem supra leges naturales. Deinde non habet plenum rerum singula rum dominium proprietatis, sed tantum dominium altum & eminentiater quatenus a re publica accepit potestatem de iisdem disponendi pro neces- state publica. IDices 3. Papa in spiritualibus plenissimam habet potestatem. Ergo etiam rex in secularibus. D. Neque Papa potest pro mero arbitrio, &absque justa causa personis Ecclesiasticis res suas & jura jam quaesita auferrea
An actus interni fluit objectam legis humanat
Ion est dubium, quin actus etiam mere interni humanae voluntatis sint imateria stu objectum legis naturalis, & positivae Divinae. Magn a tamen est disceptatio, an iidem praecipi aut prohiberi possint etiam per legem humanam 3 Et quidem, quod legislator Ecclesiasti eus saltem indirecte praecipere
possit actum internum, quando nempe actus externus sine interno rite poni non potest, aut actum mixtum ex interno, & externo, passim admittitur: sic enim lex humana praecipit devotam & attentam orationem , aut recitationem Divini offitii, validam administrationem Sacramentorum, Votum castitatis ordinandis, consensum internum, sine deceptione, in contractibus. Tota igitur dissicultas eo recidit, an legislator humanus etiam
12쪽
De natura, varietate & causis Legum.
Legislator Ecclesiasticus probabilius potes etiam directe praecipere
acIum mere internum. Ita Glossa in eam. 14. de paenit. dis. i. F in Cem. I. de haeret. s. verum v. eo )Q sio. Ubi plures canones pro hac sententia citat. item Medina c. orat. q. I s. Rosella v. absiolutio I. n. 28. er 29. Baldus, Adrianus, Clarus, Cardenas, La Croix, Soli, &c. contra eommuniorem. Prob. I. negative. Quia adversarii probare deherent, Ecclesiam aut lammum Pontificem non posse praeeipere, prohibere, aut punire actus mere internos: praesertim cum Deus ei dederit potestatem illimitatam ii. gandi & solvendi, quaecunque non sunt juris naturalis aut Divini, aut aliunde, nempe vel ex sacris litteris, vel ex Conciliis aut Patribus noscuntur potestati Ecclesiae esse subtracta. Atqui probare non possunt, actus in ternos ab universali illa potestate esse subtractos. Prob. a. ex me legis Ecclesesticae; nam Deus dedit Ecclesiae potestatem gubernativam , non politicam sed saeram, ad finem supernaturalem, perducendi nempe homines ad aeternam beatitudinem ae Dei possessionem , tanquam ultimum finem suum. Ad hunc autem multo magis conducunt, suntque necessarii actus interni: sne quibus Leeles a non potest esse bene constituta. Cum amis externi sine internis sint velut corpus sine anima, cortex sine nucleo. Quis ergo credat, Deum Ecclesiae suae tantum dedisse potestatem legislativam in asius minus conducentes ad finem. Conf. i. Si quis die jejunii in animo suo dicat: hodie ncm jejunabo, pecitat graviter, licet mutata postea Voluntate jejunet. Contra qualem au tem legem est hoc peccatum πere internum, nisi contra legem Ecclesiasticam si hunc actum internum prohiberi potest Ecclesia, cur non etiam
alios 3 quid directe hic aliud prohibetur, nisi actus internus &, s indirecte praecipi aut prohiberi potest, cur non etiam directe si una cum existerno praecipi potest, quare non etiam sine illo Plane, s concedatur, uti passim conceditur , quod Eccles a possit praeeipere actum externum S in
ternum e. g. recitationem Breviarii, ct attentionem seu devotionem inter. nam, nulla amplius est ratio, cur non etiam praecipere possit solum inte num , e. g. meditationem seu orationem mentalem, quam pluribus Religio.
sis de facto leges suae praescribunt 8 Unde
Cons. a. Ecclesia potest prohibere & punire actus externos, etiam Oocultissimos, e . g. haeresn per excommunicationem latae sententiae, ipso la. eto incurrendae, licet pro foro externo probari non possit. Potest exercere jurisdictionem in actus mere internos, absolvendo a peccatis internis,
dispensando in votis dic. Potest irregularitatem di censuram ferre indeli.
13쪽
cta etiam Oeeultissima; datque Tridentinum Episcopis taeultatom eth lia absolvendi. Ergo etiam actus in cernos eodem Iure praecipere, probi ereae punire potest. Unde Prob. 3. Leclesia jam sepius praecepit, prohibuit, & punivit directe
actus pure internos. Ergo potest. a. p Concit. Trid. S. r3. in do. - de S. Eu b. interdicit, ne quis aliter credat de S. Eueharistia. Innocentius XI. mandavit in virtute sanctae obedientiae, nequis ullam ex 6s. propositionibus, ab eo damnatis, in praxin deducat. Multae autem ex illis conis cernunt alius mere inter nos , o. g. fidem internam, spem, dilectionem Dei& proximi. Hoe ipsum prohibet etiam Alexander VII. in damnatjonea 8. propositionum. Innocentius X. in liud a damnationis propositionum Ian senii mandat, ut nemo aliter sientiat. Atqui sentire est actus mere internus. Denique Clemens XΙ. in Bulla Vineam Domini Sabaotb, decernit, non satisfieri prae-eepto Ecclesiae per silentium, sed requiri, ut etiam interius obsequantur, de propositiones Jan senii in animo pro vere haereticis habeant; hanc esse veram orthodoxi hominis obedientiam, etiam tuterius obsequi. Qui aliter sensierint, tanquam Apostolicarum constitutionum transgressores habendos ella , ae omnibus censuris in haereticos latis subjacere. Ubi notandum, Jan senistas, ne ab Ecclesia separentur, & tamen do. ctrinae Jansenti adhaerere polsint, variis technis ae sigmentis Pontificia decreta eludere conatos et e. Modo quippe dicebant, propositiones illas quinque in libro Jan senii non reperiri, aut saltem, non in eo sens ι, in quo sunt damnatae, modo aliis confictis interpretationibus, lubrici instar colubri se gyrantes elabi tentarunt, aut hydrae instar nova itidem capita protruserunt. Cum autem summi Pontifices novis mox constitutionibus ac deiscretis confestim nova eorum elsugia & versipelles conatus eliderent, tan.
dem dioebant, deeretis Pontificiis satisfieri per obsequiorum silentium, ut ipsi vocabant: ad obedientiam Apostolicis constitutionibus debitam non requiri, ut quis propositiones lansenti ut haereticas interius damnet, sed satis esse, si de iis nihil loquatur. Igitur Clemens LI. anno i7os. edita Bulla Vimam Domini, etiam hoe affugium praecludit, decernendo, ut dictum, non satisfieri constitutionibus Pontificiis per ejusmodi silentium, sed propositiones Ian senii vere inisterius in animo esse habendas pro haereticis: hanc esse veram Obedientiam, voci Ecclesiae interius obsequi: qui secus iaciunt, transgressores esse constitutionum Apostoli earum, & omnibus haereticorum paenis obnoxios.
Despondent r. Pontifices hic tantum declarar int legem naturalem, aut
Divinata, contra quam pugnant propositionea Janseuii. Ergo non
14쪽
De natura, varietate & causis Legum.
probatur, quod Eecles a praeceperit actus internos. Resp. n. a. Nam ii. cet illae propositiones sint contra jus Divinum, tamen etiam Ecclesia vere illas prohibet, & interius etiam in animo pro haereticis haberi jubet, requirendo obedientiam, decretis Pontificiis praestandam, & adjiciendo paeonam excommunicationis tran3gressoribus.
Certe obedientia Ecclesiae praestanda praesupponit praeceptum aut legem Ecclesiae: & transgressor legis Eccles asticae esse non potest, nisi detur lex Ecclesiastica. Et quidem haec lex versatur circa actus mere inter nos , nempe circa internam damnationem propositionum Jan senii, ct judietum quod . sint haereticae. Licet igitur etiam lex Divina, aut etiam naturalis eas propositiones prohibeat, non tamen ex eo sequitur, quod non etiam ab Ecclesia sint prohibitae : sicut ex eo, quod ea, quae in Decalogo continentur, jure naturalis ni prohibita, non sequitur, quod non etiam jure positivo, Divino & humano sint proh jbita: quid enim notius, quam eundem actum pluribus leogibus prohiberi, aut praecipi posse ' Certo Ecclesia quoad hoc obedientiam sibi vult praestari 3 & inobedientes dicuntur transgressores constitutionum δε postolicarum. Deinde Pontifex in eos, qui interius in animo prophsitiones illas non habent pro haereticis, licet externe nihil faciant, sed omnino sileant, paeis
nam excommunicationis decernit, tanquam in inobedientes transgressores Fontificiarum constitutionum. IIanc autem poenam jus Divinum aut naturale non decernit. Habemus ergo hic humanam legem punientem actus mere internos poena praecise Ecclesiastica.
Respondent et. Ecclesia hic actus internos tantum in directe prohibet. D. Hoc salsum esse, patet ex eo, quod prohibeat illas propositiones in ani mo foveri, At praecipiat eas serio intus in animo damnari, etiam tunc, quan do nullus adest actus externus, quem prohibeat, aut praeeipiat, aut puniat. Ergo non in directe, sed directissime actum mere internum praecipit, prohibet , & punit. Quid enim aliud est actum directe praecipere aut prohibere Τi
Respondent 3. Ecclesia nomine Dei actus internos directe praecipit, non autem suo nomine. Quid deinde P an non etiam actus externosse praecipit Τ sive tomine D El, si ve suo praecipiat, tamen vere praecipit directe actus mere internos, quod solum petit nostra sententia. Deinde summus Pontifex gubernat Ecclesiam tanquam Vicarius Christi: quascunque ergo leges condat pro spirituali gubernatione Ecclesae, sVeeirea actus externos, sue interis
nos, id facit nomine Christi, S tanquam ejus Vicarius. Unde non satis ap. paret , quam vim habeat, Ne replica ad infringendam nostram sententiam,
15쪽
Iieet totum eone edatur, quod hic obiicitur. Videndum igitur, an relliqua adversariorum argumenta sint firmiora.
Sesvuntur argumenta Adversariorum.
C, ite. I. authoritas. Nam sententia d acens actus mere internos non esse objectum legis humanae, est communis, aut ferme commu Vs. a. Innacentius III. c. tua nos 3 . de si nonia ait: Nobis datum est , de manifestis tantummodo tu icare. 3. Can. cogitationis dist. I. de poenit. dicitur: Nemo pat,
Respond. ad. I. Etiam nostra sententia munita est suffieienti author tate, praesertim summorum Pontilicum. quorum eonstitutiones, ae praeeipue Clementis XI. n quis bene perpenderit, non mul um alienus erit a nOostra sententia. Neque dubito, quin multi ex antiquioribus nostram ellent amplexi sententiam, si tot propositionea damnatas, Bullam Vineam D mini, hoc primum saeculo emanatam, videre potuisspnt. Ad. a. Papa in illo cap. tantum rescribit, quod si Clericus tradathona
sua ad fundandum canonicatum, sine pacto, ut sibi conseratur, tunc posse ipsum absque simonia assumi in Canonicum, ipsique hare ipsa praebenda, quam landavit. conferri. Si vero sundationi praebendae pactum adjiceret, ut illa sibi conseratur, fore pactum smomacum. Tum vero addit Pontifex; licet constare non possit de quaestione lacti, an scilicet animum si moniacum habeat, si tamen externe illum non prodat, posse eum assumi, quamvis forte interne sit simoniacus: quia in exeeutione procedimus secundum externa in casibus particularibus. Ex quo tamen non sequitur, quod Papa et rea interna iudicare non possitjudiciolatae jam sententiae, per ipsum factum internum incurrendae. Unde d. a. Pontifici tantum de manifestis datum est judicare judicio ferendae sententiae c. a. judicio sententiae latae jam ipso jure D. a. & c. Retorqueri etiam posset. Ecclesia jurisdictionem suam exereet in actus etiam occultissimos e. g. haeresis: licet de iis judieare non possit perferendam a judice sententiam. Ergo etiam in actus internos. Certqactus occulti tam parum sunt malli festi, quam interni. Taceo, quod argumentum probaret, actus interno ne quidem concomitanter cum exteronis aut in directe posse praecipi. Ad. a. eodem modo responderi potest: Nam nemo patitur cogitationis poenam , hoc est, nemo punitur propter cogitationem per sententiam specialiter in ipsum a judice serendam. Potest tamen puniri per sententiam ipso jure jam universaliter latam, e. g. in omnes, qui propositionem Jan senisticam in animo in Uerint.
tiade GlolIa ad hune ipsum textum ait, saepius actum cogitationis puniri,
16쪽
De natura, Varietate & cares Legum. Ta
puniri, Ut haeresin internam. Taceo, quod Gratianus Canonem illum de sumpli rit ex iure civili, quod tantum loquitur ce suo foro; non au.
Ob. g. ratio. Nam potestas humana est sens bilis, & nil cognoscit vis sensibile. Ergo aetus insensibiles, quales sunt irere; temi, sunt CK-tra sphaeram ct limites potestatis humanae. Cons. Modum gubernandi Ecclesiam oportet este sensibilem. Unde actus interni per se nec proosunt, nec Obsunt Ecclesiae. Resp. Potestas & modus gubernandi Ecclesiam est fini, a Christo inten.
to ac praefixo, proportionatus. Cum igitur finis Eccles a sit, non tantum peractus externos, sed etiam per internos ad aeternam beatitudinem tendere ἔ potestas a Christo generaliter collata ligandi ac solvendi ad actus internos etiam se extendit. Modo autem sensibili Ecclesia procedit promulgando sentibiliter legem, ad actus etiam internos se extendentem. Reo torqueri rursus argumentum potest in actus externos quidem, sed tamen ita occultos, ut Ecclesiae de iis constare non possit. Dices: Potestas legislativa debet esse conlincta cum potestate coacti- -.Va , seu punitiva transgressorum: alias est ineffcax. Ergo judex ferens An potessas legem debet posse cognoscere de delicto. coacti a d Argumentum rursus probaret nimium, quod nempe lex Εeele 'hoh tiria. siae se non extendat ad actus occultos: imo neque ad internos indirecte Vine ai. prohibendos, quia tales non possunt puniri ab Ecclesia. Licet igitur Ec- ... esia non possit aetus internos & occultos rudicare & punire per cognitio. nem & processum judicialem, lassicienter tamen vim coactivam exerit serendo legem, etiam in conscientia obligantem sub culpa, & poena a Deo infigenda, Uel sub censura ipso facto incurrenda: prout fecit circa propinstiones Jansenti. Fallum etiam est, quod vis legislativa semper conjuncta sit cum vIcoactiva: ut rursus patet in actibus, externis quidem, sed tamen occultis, & absque arbitrio commissis. Deinde Eeclesia plura praecipit, &sic potestate legislativa ac vi directiva utitur. quin utatur potestate ac vi cooactiva. Quot enim sunt Canones, quibu3 nulla poena est annexa y An non posset Princeps Praefecto alicujus provinciae dare potestatem directivam. reservata sibi coactiva seu punitiva P Sic etiam susscit Ecclesiae saepius sub culpa praecipere, & in conscientia obligare: poenam vero sumendam propter legem violatam relinquit Deo, scelerum vindici. Deinde si potest dari lex humana mere poenalis, quae tantum sub poena obliget, quare non etiam mere directiva, quae tantum sub culpa obliget, ita, ut legislator humanus transgressori nullam poenam imponat 7 Et quas poenas per se im- suunt leger naturaler
17쪽
Princeps tamen saecularis seu legislator politicus non potest pracipere
astus mere intern . x s. Thisparitas desumenda est ex fine utriusque potestatis, Eeelesiasticae scit, cet & politicae. Illa siquidem pro fine habet rectam gubernationem ecclesiasticae reipublieae in Ordine ad finem supernaturalem, heatitudinem nempe aeternam: ad quem finem actus interni comprimis opportuni sunt Alius finis & necessarii. Finis vero potestatis & jurisdictionis politicae est recta gu- P0xςit xl. hernatio reipublieae saecularis in ordine ad selicem ejusdem statum quoad
ρομμῆκ' externa procurandum ae conservandum: ut nsaepe per salubres leges pax& tranquillitas civium foveatur, administretur justitia, nemo ab altero laedatur, & suum cuique tribuatur. Ad hunc autem finem consequendum sulficit, si omnes rei publicae cives quoad actus externos bene sint comparari. Atque hine illud axioma invaluit: De internis non judicat Praetor. Et certe aliam potestatem in pinPulum non habet Princeps, nisi quae a populo in ipsum est translata; sed Populus non habuit potestatem & jurisdictionem in actus sibi omnino iu- cognitos, & in quibus civis cum ci Ue nullam habet communicationem. Ex quo altera elueet disparitas. Nam summus sacrorum Antistes &Ecelesia potestatem suam ecclesiasticam non accepit a populo sed a Christo: qui dare illam potuit, ct dedisse censendus est generalibus omnino promissis in ordine ad spiritualem animarum gubernationem: quae vel maxime ad internum eorum statum in flore suo conservandum promoven dumque tendere debet. Dices: Prineeps etiam saecularis per leges suas obligare potest in conscientia. Ergo praecipere potest actas internos. n. c. Aliud longe est obligare in conscientia, aliud obligare ad ponendos astus mere internos. Princeps saecularis praecipiendo vel prohibendo actus externos obligat in Conscientia seu sub culpa ad ponendos vel omittendos actus eliternos, non
Diees a. Respublica, dum fert leges contractuum, praecipit simul . consensum internum, prohibet vero, ne quis alterum decipiat, aut dolo inducat. Ergo actus internos praecipit & prohibet. Respondent aliqui, ν obibIlli.h rempublieam uidirecte & concomitanter praecipere actus internos, quia praeis neque in. cipit, contractum rite iniri, quod fieri non posset, si non poneretur cono directe. sensus internus, & omitteretur dolus. Sed sorte ne sic quidem in directe legislator politicus praecipit actus internos. Certe UasqueZ I. 2. d. Ieto. Hurtadus, Sylv. Diana & alii docent, apud Filii uetum Trin. 23. n. a M. humanum legislatorem neque indirecte & concomitanter cum externis
18쪽
De natura, varietate & causis Legum. s
ire posset de legislatorc seculari cur non sussciat, con m internum in contractu jure naturali requiri, ne contrahens meatiatur & alterum decipiat, quod jure naturali est prohibitum ἔ
De cause formali Legis. quja libor xδ' rubet'y 62h II 61zi a principe in causa aliqua P rti' Sententia Dubitari posset, an lent*Π λδ pyψ - ἴ-s non Iudiei, tauri decidenda sit bis δε-s rivi Min
perator it iue . T la talis particularis senten'
ad totam comm ' , , omnibus debent.
19쪽
An promulgatio constituat ipsam formam N vim obligati in I gis '
Desp. cum communi affrmative. Et probatur ex ratione jam insinuata. Nam lex est locutio publica Principis ad communitatem sibi subjectam :seu potius, est voluntas legislatoris communitati publice mani sellata aenotificata, quae tanquam vivendi regula communitatem subjectam dirigat. Atqui haec essentialiter involvit promulgationem hujus voluntatis. Ergo promulgatio est de essentia legis. Cons. Promulgatio se habet ad Iegem, scut reveIatio Divina ad motiis vum fidei. Atqui juxta communem Theologorum sententiam revelatio non tantum est conditio ad fidem p erequisita, & applicatio Divinae authois ritatis in loquendo, sed est partiale motivum fidei. Ergo etiam promulogatio non tantum est mera conditio ad legem praerequisita ct illius appliis catio, sed est partiale constitutivum legis. Colliges, non lassicero ad legem, ut illa in aula Prineipis in praesentia consiliariorum sit concepta, sed requiri insuper, ut populo seu communi. tali sit promulgata & notificata : quia lex est locutio publica ad communitatem & directio publica populi. Unde licet consitarius sciat, in aula Principis esse conceptam legem,
ut frumenti vel pecuniae valor minuatur, potest adhuc pretio majore currente frumentum vendere, Vel pecuniam erogare. Quia lex necdum est
plene constituta; consequenter necdum habet vim obligandi. Et licet se majori pretio emens patiatur damnum, tamen id non est imputandum venditori ad culpam, utpote qui usus est jure suo: dum rem tanti vendidit, quanti tunc Ualuit. Neque tamen ex hoc sequitur , quod lex singulis debeat promulgari. Nam susticit illam vel per vocem praeconis, vel per publicum programma , in Ioeo publico & consueto assi xum promulgari. Postquam autem ita promulgata est, obligat omnes & singulos in actu primo; licet forte aliqui promulgationem non audierint, ct sic legem adhuc ignorent. In actu secundo vero eos tantum obligat, ad quos legis notitia pervenit: non autem eos, qui illam adhuc invincibiliter ignorant. Pro foro tamen externo post factam semel publicam promulgationem praesumuntur omnes legem scire, nisi positive probent, se illam in culpabiliter ignorasse. Ante promulgationem vero publicam neminem Obligat, neque in actu primo, neque in actu secundo.
b. I. e. I. de potes. proel. dicitur, legem Obligare, si Alemiter editur, aut publice promulgatur. Ergo non requiritur determinate, ut publice
promulgetur, sed siissicit, si in consistorio Principis concipiatur.
20쪽
De natura, varietate & causis Legc m. a
I . . D. c. Nam per lennem editionem legis hic nihil aliud intelligi.tur, quam publica promulgatio. Neque tamen frustra idem bis repeti. tur : nam nihil est novi, idem prius verbis obscurioribus proponere, ae deinde clarioribus, ut sub pluribus nationi hus exprimatur. Ob a. Jam ante promulgationem datur lex : sic enim dicitur: lex non promulgata non oblunt. Ergo promulgatio non constituit sormam legis, sed tantum est conditio requisita , ut lex in actu secundo obliget, sicut juxta nos particularis notitia legis est talis conditio. F d. d. a. Ante promulgationem datur lex incompleta S lmproprie ta. lis c. a. completa S proprie talis n. a. &c. Etiam dicitur : ante infusionem
anima borno non stentis, aut intelligit: nec tamen sequitur, quod ante insusi nem animae detur homo completus aut proprie talis.
Oh. 3. Sicut applicatio ignis tantum est conditio , ut ignis urat, se promulgatio legis est tantum applicatio & eonditio, ut lex in actu laeun. do obliget. Ergo sicut applicatio ignis non constituit virtutem ustivam ignis, se neque promulgatio constituit virtutem obligativam legis. h. . n. a. Disparitas est , quia lex ex sua essentia est locutio publiea Principis ad eommunitatem, seu voluntas Principis publicata. Ergo neque existere, neque intelligi potest lex aut virtus obligativa legis anto promulgationem. Econtra ignis jam ante applicationem habet calorem& virtutem ustivam , ut per se pa ei. Retorqueri etiam potest. Nam revelatio Divina est quaedam pro. mulgatio veritatis: scut ergo revelatio constituit motivum fidei ci vir. tutem obligativam credendi, se promulgatio constituit motivum, vi tutem Obligativam Obediendi. Dices. Lex est voluntas legislatoris. Ergo nihil aliud requiritur ad constituendam legem. Ex hoc sequeretur, quod sola volitio Principis, mente retenta, jam esset lex: quod nemo sacile dicet. Unde d. a. Lex est voluntas Principis publiea: seu sussicienter communitati manifestata
c. a. voluntas Principis privata, aut necdum manifestatan. a.
D lex Pontificia obliget, si in Provinciis non sit promulgata p
Quaestio solennis est, qualis debeat esse promulgatio, an scilicet sum- I9.eiat eandem factam esse in urbe primaria, an vero requiratur, ut in singulis provinciis aut dioecesibus fiat. Et quidem de promulgatione legis civilia non adeo magna est disceptatio. Satis enim aperte Novell. 66. c. I. decernitur, ut leges civiles obli- Iii Esent, requiri, ut in singulta provinciis promulgentur. Quamuis enim lex pro Iovρlla illa ex instituto tantum loquatur de legibur testamentariis, pro mulgati