장음표시 사용
31쪽
Principis voluntaten. sicque nulla amplius esset inmundo monarchia 6 aristocratia. Neque aliquid probant ea, quae pro oppos a sententia sunt allata. Nam ad r. resp. Leges non firmari utentium moribus in hoc sensu, quod
utentium mares seu ast lis observantia legem constituat, aut sit condiatio necessaria, ut obliget: sed dicuntur leges utentium moribus firmari, quatenus observantia est necessaria ad legum stabilitatem ac durationem longiorem. Si enim non Observentur, desuetudine, aut contraria consuetudine tolluntur: ut titulo de consuetudine dicetur. Et hinc Can. 3. Lit. adduntur haec verba : Sicut enim moribus utentium in contrarium nonnulla leges bodie sunt abrogati, ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Hoc est: sicut consuetudine contraria leges tolluntur, sic usu & observatione stabilitatem aecipiunt. Unde receptio seu acceptatio non est necessaria ad
ipsemlegem, bene vero ad stabilitatem legis. Quo sensu aliqui dicunt, acceptationem esse necessariam ad persectionem accidentalem legis, non vera ad substantialem. Caeterum verba, in oblectione allata, non sunt verba Canonis 3. sed sunt tantum Glossema & adjectio Gratiani, adeoque non habent majorem authoritatem, quam ipse Gratianus. Alter textus ex L 3 2.2f. de L L. eodem sensu est intelligendus. Praeterquam quod loquatur de tempore antiquo, quo potestas legislativa adhue erat penes populum. Ad et . eadem est responsio: Nam lex non acceptata dicitur non obligare amplius, tum quia desuetudine tollitur , ut primi quidem peccent, qui illam non recipiunt, & observant, posteri vero non amplius illa obligentur: tum quia legislator quandoque non vult obligare, nisi illos , qui legem ultro recipiunt: vel tacite saltem connivet, & legem illis remittit, qui eandem non recipiunt, ut circa relarmationes Tridentini in aliquibus locis contigisse videtur. Tum denique, quia lex quandoque est implici. te conditionata, ut legislator nolit obligare, si justa causa subsit legem non recipiendi. Ad 3. Si legislator statim absolute vult obligare, subditi legem non acceptando neque legem neque illius obligationem pollant impedire, sed statim incipit obligare. Si tamen populus legem non observet per decem annos, & legislator conniveat, censetur legem remisisse. Et sic, ut dictum, primi transgressores peccant non vero posteriores, quia lex per non observantiam, accedente tacito saltem aut legali consensu legislat ria est sublata. Ad cons. Appellando ad superiorem , susipenditur interea obligatio legis, ab inseriore legislatore latae; non tamen suspenditur supplicando: nam donec legislator vel ejusdem superior supplicationi annuat, & suppli. cantem llll
32쪽
De natura, Varietate & causis Legum. at
eantem a lege eximat, aut legem omnino remittat, tenetur eam Obseris vare, quia lex interea est in possessione. Ad 4. Aliquando leges feruntur sub conditione asceptationis, non
tamen semper, imo neque ordinarie. De caetero regimen non tantum
debet esse suave, sed etiam effcax, non autem esse tale , si in arbitrio sub. citorum esset positum, an velint obligari legibus. Ad s. Quod aliquando potestas gubernativa degeneret in tyrannidem , est per accidens. Majora tamen sequerentur π ala in humana republica, si Principes in ferendis legibus dependerent a suis subditis: quia si e esset ineffcax atque enervis potestas gubernativa, cum ruina reipublicaeae morum disciplinae. Ad 6. Vel Ecclesia legem de continentia sacerdotum non extendit ad Graecos, vel primi transgressiores peccarunt. Consequenter neque ad illam legem constituendam requirebatur acceptatio Graecorum, sed tan. tum ad illius stabilitatem. Dixi autem i. Extra statum democraticum. Nam in republica democratica, in qua penes totum populum est potestas gubernativa ac legisIativa, non datur lex, nisi a majore parte populi sit lata. si autem ita sit lata, reliqui etiam eandem acceptare & servare tenentur. Dixi a. Quod lex per se statim obliget. Nam per accidens contingerct potest ex variis causis, ut subditi non statim obligentur. E. g. I. Si Princeps ultro concedat spatium legem experiendi, aut procedatur secundum probabilem sententiam, quod ante duos menses non obliget, aut quod lex Romae tantum promulgata, non obliget in Provinciis. 2. Si major pars populi illam non observet, connivente & acquimstente legislatore: nam tunc neque minor pars amplius obligatur. 3. Stonus iniquum imponat, e. g. nimia tributa. 4. Si sit nimis gravis aut contra particularem consuetudinem alicujus loci, quam legislator praesumitur ignorame. Pro tali enim casu non censetur legem tulisse. Securius tamen est, tunc legislatori dissicultatem aut consuetudinem contrariam pro ponere, ut ipse legem tollat, aut mitius interpretetur. Lex enim, etiam dura, si certo constet esse latam & promulgatam, nec consteteri injustam,
est in possessione, ae interim servari debet, juxta illud Vlpiani l. I 2. T. qui dc a quibus manumissi: Quod quidem perquam durum σὲ sed ita lex scripta est.
33쪽
De effectu seu obligatione Legis.
,ellectu legis in genDe essectu legis in genere. I. Elfectus omnis legis est obligatio: Equidem in conscientia; a. Quia parendum,3. Etiam legi permittenti.
De effectu legis poenalis. 4. Quid lex mere poenalis s. Talis proprie non datur , s. Sed ea instar legis imperantis solutis.
nem teloniorum. 7. Regulariter non incurruntur poena
ante benientiam Iudicis, s requirant actionem positivam delinquentis diissoci. lem, aut privent jure jam quaesto.
De effectu legis tributariae &e. g. Non sunt mere poenales ; obligant in
De lege fundata in falsa praesum. ptione. o. Nunquam obligat. Ostenditu exemis piis. II. Funflata tamen in periculo univeris sali omnes obligat.
De lege ignorata. ra. Imincibiliter ignorata nullum parit49 m nisi Et irritans.
I3. Secus de ignorata culpabiliter. IA. Sciens culpam incurrit reatum pae rus: licet hane ne civi esse annexam. I s. Nam in quantum cognoscit culpam, incurrit purnam. 16. Aliud forte de poena censurarum. II. Ignoranitia facti alieni regulariser excusat, ac prodest: non vero ignoran
tia juris vianis li. 18. Quia ignorantia juris praesumitur esse vincibilis, facti alieni autem invincibilis. I9. Facilius autem praesumitur ignoram tia inuincibilis, cum eam allegans ceriniat de damno vitando, quam si certet de lucro captando. ao. II. Per' ignorantiam juris ineu
pabilem indebite solutum repeti po. test. aa. Sc. Gaillii, risi, F Meracbii
De lege dubia. as. Lex negative dubia non obligat. 26. Major controversia circa legem ρο- nive dubiam. 27. Bene notandum discrimen inter prο- ' habilitatem tantumspeculativam, υὀrfantem e. g. circa valorem actus, Ninter practicam , versiantem circa licentiam actus. Unde 28. Probabilimus ni hil commune habet
cum proposicionibus damnatis; L 29. Quia Duiligos by Coos e
34쪽
De effectu seu obligatione Legis.
3I. Aliquem tamen probabilimum omnes detent defendere. 3 2. Argumentum primum probabili oab au loritate, etiam antiquorum, prae βrtim Dominicanorum.
33. Sc. Si dubium potest deponi, licite, agitur et fi non potest deponi, non potest formari judicium de existentia legis: adeoque hac invincibiliter igno
3 s. Dubium practicum siemper potest δε- poni , formarique dictamen certum. 36. Dscrimen in er legem antecedentem
37. Nullus contemptus legis. 38. Vetria formula dictaminis. 39. Hoc non semper debet esse positive
4o. Neque necesse est examinare gradus probabilitatis , modo constet de vera probabilitate. I. Semper tutiora Aequi est impossibile. 2. An probabilismus inducat laxitatem morum t 3. Pro Riones damnata non sunt orata ex probabilimo. 4. Via salutis nec nimium dilatanda,
supponunt probabili tm. 46. Quomodo verum, in dubio partem tutiorem esse eligendam. 47. Synopsis argumentorum. 48. Libertas in pse m. 9. Praxis Rigorissarum lenignior, uam doctrina. so. Quam di iis redderetur Sacramen
An obliget lex in dubio, an sit abro, gata aut impleta.s I. Videtur esse in posse ne et adeoque
servanda. sa. Probatur ab inductione.
An lex obliget in gravi metu', perloculo, dissicultate Τs3. Naturalis negativa semper obligat ;non tamen hinniana, imo neque Divi. na aut naturalis normativa.
54. Excipitur duplex castus: quo tr singresso cederet in contemptum Dei aut potestatis Ecclesastica: aut in praejudicium boni publici. Excipitis stram lex irritans.ss. An teneatur ad partem, qui non potes implere totum p
De effectu legis irritantis.s6. Tribus modis potest lex irritare.
Aliquando tamen requiritur adhuc sem. tentia declaratoris.s7. Metus aut ignorantia non tribuunt
1 8. Sc. Discutitur contrpuersia, an lex simpliιiter imitans irritet pro viroque foro. Defenditur a motiva Im-
35쪽
l- 73. An requiratur intentis legi satis .ciendi 874. An uno actu impleri posuit plura pracepta, F quot μι peccata, si uno
acuti violantur plures leges: aut unus
actus feratur in plura Objecta totalia I Post explicatas legum causas essectus earum sunt subjungendi. Est autem effectus omnis legis obligatio observandi legem, e. g. faciendi, squod lex praecipit facere, Omittendi, quod prohibet Sc. Sed quoniam haec materia in plures ramos se explicat, dividere eandem oportet in suas Partes. Unde sit
De siectu legis in genere. li . gitin negativa saltem quoad leges
Quomodo lex obliget 7a. Quando graviter obliget
Omnia lex obligat incoiniemia.
'Π ssectus omnis universim legis est obligatio in conscientia, hoe est, sub culpa coram Deo. Si enim est lex praecipiens, teneris facere id, quod praeceptum est: si probibens, oportet omittere, quod prohibetur: silex permittens, nemo impediendus aut turbandus in eo, quod sibi lege permissum est: si lex irritans, nemini licitum est, actum irritatum pro valido alteri objicere, aut ei sectum ex eo velle consequi. Si denique lex est pania lis, obligat judicem ad infligendam poenam statutam, & transgrellarem ad eandem sustinendam: ut proin omnis omnino lex, sive civilis, sive ecclesiastica, ad aliquid obliget in couscientia. In quo differt a consilio, quod quidem suadet id, quod est decens ac melius, non tamen obligat ut patet in consiliis Evangelicis. Osta tene- Et ratio hujus asserti est: quia quilibet tenetur obedire superiori suo mur 'bςdi ς legitime imperanti, & quidem jure Divino ac naturali, ut docemur a s. 1 P λψΠ' Paulo ad Rom. i 3. ubi ait: Omnis anima siublimioribus potestatibus Abdita β : non est enim potestas nisi a Deo; itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi rei,stu: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et mox addit: Dei minister est si, potestas seu legislator ) vindex in iram ei, qui male agit: ideo neces tate 'bditi estote, non solum propter iram, fled etiam propter conscientiam. Consonat illud I. Petri et . Subjecti igitur estote, ut, sise regi, quasi praecellenti, Me Ducibus , tanquam ab eo misis ad vindictam malefactorum, laudem vero hon.
rum : quia A est voluntat Dei.
36쪽
De effectu seu obligatione Legis,
Ex quo ulterius sequitur, impossibilem esse legem, quae non obliget
in conscientia: nam lex est rationabile praeceptum superioris impositum L '. subditi . Atqui tale dari non potest, nisi subditi obligentur parere prae ''Vς 'cepto. Adeoque Iicet Princeps non intenderet per legem suam obligare in conscientia, tamen re ipsa lex obligaret, non quidem ex intentione principis, legem ferentis, sed ex voluntate Dei, praecipientis Obedire superiori: cum juris naturalis & positivi Divini lex sit, omni sit periori legitime praecipienti obediendum esse. Unde licet in potestate legislatoris humani sit, an lex existat, vesnon existat: supposito tamen, quod eam velit existere, ex lege Divina ac naturali consequente ac veluti reflexa necessario obligabit in conscientia. Et hinc transgressio legis humanae semper eae etiam mediate trans. Qila etiam gressio legis Divinae ae naturalis, quae videlicet praecipit legi humanae parere. Verissima pro in manet illa definitio peccati , a S. Augustino pro. P Rς pix, posita: quod scilicet sit dictam, factum, vel concupitum contra legem Dei: nam licet aliqua peccata sint immediate contra legem humanam, mediate tamen sunt contra legem Dei. Ex quo pariter sequitur, licet IegisIator non possit cognoscere ea, Et punit, quae in subditorum conscientia contingunt, neque possit directe poenam inserni imponere, tamen utrumque potest Deus, graviter praecipiens Observare legem humanam graviter praecipientem: etiam tune quando haec t η' 'tantum versatur circa bonum commune politicum. Unde etiam leges Imperatorum ethnicorum, aliorumque legislatorum infidelium obliga ' Η' bant in conscientia, & sub poena aeterna in re, gravi quamvis sorte de his non cogitarint.
Atque in hoc sensit potissimum intelligendum oti reeeptum illud juris principium: Lex justa pro foro externo , est etiam justa pro foro interno μquatenus nempe etiam pro foro interno, seu in conscientia obligat. Obstrepunt quidem huic doctrinae, ex sacra Scriptura manllastu adeo ita rite, umcomprobatae, haeretici, persuadere conantes, nullam legem humanam ligare posse conscientias, & abutentes illo Pauli r. Tim. i. yusto lex non es posita: cujus tamen non est alius sensus, quam, quod justo non sit imvito posita, & tanquam Onus: quia non metu poenae, sed charitate ad illam observandam alii itur.
Dices: Lex permit tres ad nihil obligat eum, eui aIi quid permissinr i.
est: sic qui acquirit privilegium, quod est lex privata, non tenetur eo I. tiam lex uti Deinde constitutiones plurium Religiosorum Ordinum sunt legeri peemittensti tamen non obligant sub culpa. Lex permittens non quidem obli. obligatitat eum cui aliquid permittitur: Obligat tamen alios, ne eum jure per.
37쪽
privilegio. Hinc permissio & privilegium proprie tantum est Iegre spe. et ualiorum, qui non habent privilegium. Constitutiones religiosas, quae non obligant sub peccato, P. Schmal Z-gruber ad tu. de con tulit. αιm. 3 r. censet, esse aliquid medium inter legem& consilium. Nam conveniunt cum consilio in hoc, quod non obligent sub culpa : cum lege vero & praecepto, quod videantur tendere modo imperativo: leges tamen proprie non sunt. Dissicultatem majorem habent, quae opponi hie possent circa Iegem poenalem, irritantem, dubiam, fundatam in salsa praesumptione. Uerum hare juvat speciali tractatione examinare. Undei lit i
T ex paenesis dicitur, quae decernit poenam. Si nihil praecipiat aut pro .hibeat, sed praecise statuat pinnam, dicitur pure paenesis, aut mere me. natis. Atque sic e . g. sonat: Qui exportaverit frumentum ex provincia, centum sorenta pendet. Aut: qui feram in fisa trajecerit, mulctabitur. Si vero praecipiat aut prohibeat aliquid , simulque in transgressorem poenam statuat, dieitur poenalis mixta: ut si dicat: Nemo exportet frumentum : qui autem exportauerit, mutilabitur so florenis. Et de hac mixta non est dubium, quin obliget in conscientia ad actum praeceptum ponendum, & prohibitum omittendum, simulque ad mulctam statutam solvendam post judicis sententiam. Sed dissicultas est non exigua circa legem pure paenalem, an nempe talis detur, & an in conscientia obliget ad subeundam aliquam poenam pCommunis equidem est sententia, dari legem pure poenalem, eamque obligare ad subeundam poenam statutam, qualem esse dicunt e. g. legem, quae in feri petas, exportatores frumenti, vini &e. aut in exteros, teloniorum defraudatores, aut in transgressores regularum in religioso ordine , absque prohibitione, poenam statuit. Nam, ut inquiunt, licet talis lex nihil praecipiat aut prohibeat, tamen juste statuit poenam, e. g. in seripetas ct c. Ergo est lex mere poenalis, obligatque in conscientia ad subeundam poenam, a judice inflictam. Uerum legem pure poenalem, in sensu proprio & stricto acceptam, nullam existere arbitror, imo neque esse possibilem: ex hac ratione. Uel lex aliqua quaecunque praecipit aliquid, aut prohibet, directe vel indirecte, explicite vel implicite, formaliter aut virtualiter P vel ni. hil omnino praecipit aut prohibet y si primum, jam non est ampliuet lex pure poenalis, sed mixta, non tantum obligans ad poenam, sed etiam, rDuiligod bi Goos
38쪽
De effectu seu obligatione Legis. 3ς
ad saciendum, quod est praeceptum. & omittendum, quod est prohibitum: ut per se patet: nam transgressio legis prohibentis aut praecipientis non est lex mere poenalis , ut Omnes fatentur. a Si autem nihil omnino, nec directe nec indirecte, praecipit aut prohibet , nulla omnino datur transgresso legis, nulla prorsiis culpa, nullum delictum. Ergo neque potest puniri poena proprie dicta. Si es venatio nullo modo est prohibita, feripeta nullam legem est trans gressus, nullum Omnino delictum, aut quasi . delictum eommisit, consequenter nullam omnino culpam contraxit. Quomodo igitur moruit poenam Τ quid poena proprie tali dignum commisit p quid in eo puniturycerte omnis poena supponit aliquam culpam : alias poena est injusta. Nam poena est noxae, deliciorum N peccatorum vinditia eo mitio, ut di citur l. a 3I. P. de verb. Agni L & S- Augustinia l- I. retract. c. 9. ait:
omnis poena peccati paena est , S supplicium nominatur et unde tritum illud GSupplicium est poma peccati. Adeoque nulla dari potest rationabilis lex
mere poenalis: utpote quae puniret actionem permissam & licitam, consequenter innocentem, sine omni delicto & culpa.. Neque dicas, quod lex mero poenalis puniat aliquod quasi . delictum , aut aliquam culpam juridicam ,. vel politicam. Nam ubi nihil prorsus ullo modo prohibetur aut praecipitur, ubi nulla negligentia aut incuria, nec Ucra nec praesumpta, nec a se nec ab alio commissa, inter . cedit , profecto neque quas . delictum neque culpa juridiea vel politica locum habet. Ergo neque potest puniri propter talem culpam. Si autem datur aliqua prohibitio , jam non est amplius lex mere poenalis. Dixi autem, non esse possibilem legem pure poenalem proprie ae s stricte talem, quae videlicet pure statuat poenam proprie sumptam, abs Solaitamenque omni prohibitione. Non enim nego, posse Principem aut rempu- debet taxahlicam statuere per legem praecipientem, ut, qur exportat humentum , statuta vi le- certam pecuniam solvat c sieuti leges contractuum, gabellarum, peda. Si giorum, teloniorum , quae non sunt poenales, statuit cui legi se subjicit, qui frumentum exportat: sicut peregrini etiam se subjiciunt legibus contractuum, teloniorum Sc. igitur solvere tenetur taxatam pecuniam , si frumentum exportet, Haec tamen solutio non habet rationem poenae proprie sumptae, sicut solutio teloniorum, accisorum pro vino e. g. importato, vectigalium &e. non habet rationem poenae. Quidquid sit, an solutio facta propter exportatum Dumentum dicatur poena improprieae late talis: de quo non disputo.. Ejusmodi poenam improprie sumptam videtur agnoscere regulae Iuris 23. in 6. dum ait: me culpa, siti sis causa, non es aliquis paeniendus. Videtur etiam eandem agnoseera P ν
39쪽
admitti vo' communis modus loquendi, quo lex poenalis dividitur in paeralem mix- ς' & pure poenalem. Nam in hac divitione, ut ostensum, non potest y '' paena proprie sue i. Unde etiam, quando quis propter delicium alienum
dicitiar puniri, e . g. Clericus propter simoniam, ab altero commissam, aut filius propter crimen patris, non habet respectu innocentis, proprie rationem paenete, sed hie serre debet ineommodum ratione legis vel sta. tuti, etiam in filio punientis culpam patris: & hine potius pater, aut simoniacus punitur. Caeterum conuenit inter D D. legem mere poenalem, si detur, non obligare ante sententiam judicis: cum nequidem lex poenalis mixta antea obliget, si si serendae sententiar, aut quando requirit aliquam ex cutionem externam: non enim tenetur quis sui ipsius esse accusator, judex & executor. Igitur si si poena ferendae sententiae, non incurritur ante sententiam conderimatoriam: si autem latae sit sententiar, & poena lit Uuiua, ad cujus executionem requiritur aliqua actio delinquentis , vat. do dissicilis, regulariter non incurritur ante sententiam declaratoriam
criminis. Quia nimis dissicile foret, si quis ante omnem sententiam deis heret in se ipso .exequi poenam valde dissicilem, e. g. ire in exilium, in
carcerem infamem, aut valde durum, ad triremes, addicere bona sua fisco &e. Imo ordinarie neque ad poenam priυativam , qua videlicet delinquens privatur bono aut jure aliquo jam quaesto. datur obligatio ante sententiam declaratoriam. Dixi ordinarie: excipiuntur enim censurae ,& inhabilitates; item nullitates matrimoniorum. electionum, collatio. num, 1 provisionum beneficialium; quae poenae saepe incurruntur ante omnem sententiam. Nam hae posteriores non privant jure jam quaesito, sed primum quaerendo. Quando autem privationes sunt mere nega. tivae, hoc est . quando non privant bono jam aequisito, facilius incurruntur ante omnem sententiam, ut inhabilitates ad beneficia ecclesia. stica, irregularitates &c. Caeterum, quando verba legis sunt dubia, censendum est, quod contineant poenam ferenda sientenciae , adeo quae quod ante illam non incurrantur: quia poenae in mitiorem partem sunt interpretandae. Hinc silex tantum comminetur poenam, dicendo, e. g. sub poena quadrupli, sub menainbahilitatis M. censetur tantum esse serendae sententiae. Aliud esset,
si lex adderet, ipsio jure , vel ipse facto incurri poenam; tunc enim esset
latae sententis ς regulariter tamen requireretur sententia declaratoria criminis , ni si addatur clausula, quae etiam istam excludat. Caeterum post
sententiam non potest quis judici positive resistere: imo tenetur quis etiam positive exequi poenam, si non sit nimis gravis.
40쪽
De effectu seu obligatione Legis.
D leges tributorum , vectigalium N aliarum exactionum obligentis conficientia γQuidam cum Navarro in Summa c. 23. n. 6. doeent, has leges esse mere r. - poenales, ita scilicet, ut nihil praecipiant, sed tantum ad mulctam persolvendam obligent, si quis tributa & vectigalia solvere neglexerit. Verum communis & certa est sententia, has leges, si tributa justa im- Leeestri. Ponant, non esse pure poenales, sed obligare in conscientia ad tributa sol butariae venda, & exastionea praestandas: nam non tantum Principes & Magi. 'h ig Πηs ratus praecipiunt illa solvi, sed etiam Deus ad Rom13. Reddite ergo 'L ' Lomullus debita, cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal. Et ratio est , - 'quia obligatio solvendi tributa fundatur in justitia commutativa. Nam subditi suis Principibus & Magistratibus debent praebere congruam sustentationem, ex quasi contractu, quo princeps se obligavit ad gubernandam ad commune bonum, ac defendendam rempublieam, administandam ju- Bitiam, atque ad populi felicitatem meliori modo procurandam: subditi vero se obligarunt ad compensandos labores & curas regiminis, atque ad ea suppeditanda, quae ad dignitatem sui Principis sustinendam atque ad rectam gubernationem ei sunt necessaria. Unde l. e. dicitur: Deo S tributa prastatis, ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Et idem dereliquis exactionibus, quae juste imponuntur ac praecipiuntur, dicendum:
quas etiam exteri, merces invehentes vel evehentes. tenentur praesta.
re, ex quodam quasi contractu S aequitate, ut, qui sentit commodum viarum, pontium &c. sentiat etiam onus solvendi vectigalia, pedagia, tabellas. Dixi: Si tributa justa imponant. Nam si sint injusta e. g. nimis mul. Silam justa. ta aut nimis gravia, atque de injustitia constet, non tenentur subditi ea praestare; quia Princeps non habet jus tributa & exactiones injustas imis ponendi: cum in bona subditorum non habeat jus proprietatis, sed tan. tum jurisdictionis; ac proinde non pro arbitrio, sed prout bonum communitatis sibi subjectae postulat, disponere de illis potest. Si autem dubium sit, an sint injusta , debent solvi: quia major aesortior praesumptio stat pro Principe ae justitia legis: & sic Princeps atque ipsius lex est in possessione, atque elidit possessionem libertatis ea sol. vendi. Aliud esset, si major & sanior pars populi prudenter censeret, tributa esse iniqua & injusta. Aliud item , si dubitaretur de ipsa potestate simpliciter imponendi tributa, & imponerentur ab aliquo, qui prius non erat in possessione , tune enim libertas ea solvendi esset in possessione, donec coastet, eum habere potestatem. . E a Nova Diqitigod by Go dile