Apparatus eruditionis ad jurisprudentiam, praesertim ecclesiasticam, in quo reviso, auctoque Praeter Juris Uniuersalis Principia, Jus naturae, Gentium, Divinum, Apostolicum, & Pontificium, Jus Synodale Oecumenicum, Nationale Ac Provinciale, Unacum Pr

발행: 1767년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

Pars I. capus VII.

lleprobetur tanquam corruptela. et ε.

Quando

judicium Pnerare, nisi fuerit rationabilis, F legitime sp praescripeta. Atque eonis suetudo, de qua nos loquimur, nempe instructa iis, quae ad consuetudiis nem legitimam requiruntur, atque Principis assensu suffulta, est rationabilis, ct post decennium legitime praescripta. Unde, quando Imperator Cona nantinus i. a. cit. ait, Consuetudinis non esse tantas vires, ut legem vincat, laquitur de consuetudine, necessariis requisitis destituta, ut DD. gomo muniter interpretantur. Caeterum etiam primi actus, qui legi videntur contrarii, non sempersunt peceaminosi , saltem formaliter, quia saepe contingit, ut homines propter dissicultatem observationis aliasque circumstantias bona fide existiment, se illa non esse obligatos. Unde hoe saepe de antecessori. bus, legem non observantibus praesumi potest. Quaeres, an rationabilis esse possit consuetusio, quae a lege reprobatur ut corruptela Τ R. Quamdiu manent eaedem circumstantiae , ejusmodi comsuetudo manet irrationabilis, eo quod directe vel indirecte adversetur jurinaturali. decentiae & aequitati: e. g. si adversetur bonis moribus, honoeommuni aut Eeclesiarum, immunitati Ecclesiasticae, pathisi& conve tionibus, ae juri tertii, aut juri Gentium: si nimium relaxet atque oneris vel disciplinam Ecclesiasti eam ste. c. S. X Io. h. L e. 4. de immunit. Ecclμsarum c. 49. desent. excomm. Buera caena I S. ac reliquis. Unde, nisi mutentur circumstantiae, ejusmodi consuetudines, etiam futurae , vim omnem amittunt. Etiam futura , inquam ; nam si lex aliqua tantum simpliciter reprobat consuetudinem, absque eo, quod ut carinruptelam aut irrationabilem damnet, potissimum de praeterita id consuetudine intellisendum est. g. JU.

De Effectibus Consuetudinis, ejusque probatione.

Primus effectus est , quod, ut jam dictum, consuetudo si cundum legem , cInfirmet, ac stabiliat legem: consuetudo praeter legem, inducat legem novam, ejusque obligationem ; consuetudo vero contra legem, ea dem abroget, & aliquando aliam, saltem permittentem indueat. Illud autem dubitari potest; quando actus populi frequentati censeri debeant inducere eonsuetudinem obligatoriam, quando vero habendi sint pro actibus merae facultatis Τ ad quod respondetur, quatuor potissimum esse, ex quibus conjectura fieri potest, consuetudinem esse obligatoriam.

enim solet populus consormiter operari in re dissicili absque obligatione.

. Si

152쪽

, De Consuetudine. Asi

. Si consuetudo si valde lutilis reipublicae, atque ad eam provoeent

homines, aut eam allegent.

Si autem hae aliaeque huiusmodi cireum stantiae desint, in dubio prae- surriendum potius est, quod sint actus supererogatorii, ac merae iacultatis. Lex enim, tanquam res facti, non praesumitur, sed probari debet. Non tamen requiritur, ut consuetudo in judicio contradictorio si in approbata, aut introducta per actum judicialem, sed susscit notoreitas iacti Suffcii, ut ex actibus extrajudicialibus. Quae objiciuntur, plus non probant, quam sussicere ad inducendam & probandam consuetudinem actus judiciales, non tamen eos esse necessarios: quia sine illis potest consuetudo esse ra. tionabilis, S legitime praescripta, atque de ea sussicienter constare, per duos e. g. testes de visu. - Alter eTectus consuetudinis est, quod possit obligare vel sub sola cul- ra. pa, vel sub sola poena, vel sub utraque simul. Ratio est: quia etiam lex obligara Omnibus his modis obligare potest. Consuetudo autem vim legis habet. potest sicut Et quoad hoe a lege scripta non dissert. Hinc etiam per consuetudinem,'s PN scut per legem scriptam, abrogari potest obligatio quoad culpam, manente Obligatione ad poenam, saltem improprie dictam. Et vicissim potest consuetudo abrogari quoad poenam, manente culpa. Quia scilicet haec omnia etiam lex potest. Neque dicas, eum, qui committit culpam, me. reri etiam poenam: nam licet mereatur poenam non tamen hanc determinatam, quam lex imposuit: haec enim per consuetudinem jam supponitur abrogata.

Tertius effectus eonsuetudinis est, quod aliquando etiam abrogare r Possit legem, prohibentem consuetudinem contrariam vel derogantemPotesta, omni Consuetudini, etiam futurae, aut munitam hae clausula: nem obstante pgη imquoris comuetudine: tune scilicet, quando mutantur circumstantiae , ita ut ῆς RVM

consuetudo contraria tali legi rationabilis esse incipiat. Nam pro tali ea. 'μ-

su legislator etiam legem suam rationabiliter abrogare posset. stante die. Si vero maneant eaedem circumstantiae & cauta, propter quas con- Sl muten- suetudo contrar a, etiam futura, est reprobata aut prohibita a lege, non po- tur circtua.

test haec abrogari per consuetudinem, praesertim si ista tanquam corruptelast reprobata. Quamdiu enim manent eaedem circumstantiae, lex perseverat esse rationabilis descitque tunc consensus legislatoris in consuetudinem reprobatam, impeditque ejusdem effcaciam. Sicut lex prohibens O Dino praescriptionem alicujus rei, impedit ejus praescriptionem, licet adsit titulus & bona fides. Et ratio ulterior est, quia,licet lex, munita ejusmodi clausula, derogam , te consuetudini, sit lex mere humana , quae absolute per consuetudinem coutrariam abrogari posset, tamen, cum manentibu iudem circumstan

153쪽

Etiam legem

irritantem. et a

rialis sequi valet privi, legio i

duo casuti

a sci Pars I. Caput VII.

tiis & causis, propter quas contraria consuetudo . est reprobata tanquam corruptela, pergat esse rationabilis, consuetudinem illi contrariam irra. tionabilem esse necesse est Consuetudo autem , quamdiu est irrationabilis, nullam legem abrogare potest. An autem, & quando circumstantiae & causae ita mutatae censeri debe. aut, ut consuetudo sit habenda pro rationabili, arbitrio judicis , & extra judiciale forum, prudentum aestimationi relinquitur. N quo enim regulanniversalis dari potest, cum circumstantiae in infinitum sint variabiles. Quartus consuetudinis effectus est, quod abrogare etiam possit legem irritantem, quae scilicet formam aliquam substantialem actui prae scribit, aut certas personas. ad agendum, contrahendum eligendum Sc. reddit inhabiles. Cum hoc neri pariter possit per legem scriptam. Ex quo sequitur, per consuetudinem introduci posse impedimenta matrimonii dirimentia, ct introducta rursus abrogari, si non sint introducta jure naturali aut Divi nO. Quando autem c. s. de consiang. N O . dicitur, consuetudinem inter gradus prohibitos contrahendi matrimonium esse potius corruptelam, id intelligendum est de consuetudine necdum legitime praescripta. Quintus estectus est vis interpretandi legem. Cum consuetudo sit optima interpres legis. Et quidem, si legitime iam sit praescripta , in te pretatio , quam affert consuetudo, est omnino authentica, vim legis jam sortita. Soletque etiam appellari interpretatio usualis. Si autem necdum sit praescripta , seu legitimo tempore continuata, interpretationem leogis tantum Dodirinalem facere potest. Cum igirur consuetudo, praesertim legitime praescripta, legem interpretatur; secundum illam regulandi sunt contractus, judicia, tam interna, quam externa. Imo consuetudo quandoque legem etiam Divinam in. terpretatur, e. g. circa usum Sacramentorum &c.

Denique quaeri potest, quem effectum habeat consuetudo Immemoria lis ratio dubitandi est, quia veteres Juris consulti pro regula tradunt, consuetudinem immemorialem, seu cujus initii non exstat memoria, aequiparari privilegio, haberique loco tituli, legitime constituti & prohatir adeo quo peream acquiri omnia possie, quae per privilegium: atque hinc clausula legis prohibente vel irritante consuetudinem contrariam , non comprehendi immemorialem. Quamvis autem haec regula plerumque vera sit, fallit tamen in duobus casibus. I. Quando allegans pro se consuetudinem caut etiam praescripti. onem) immemorialem, est incapax possidendi, scut latet sunt incapaces possidendi jus decimandi, eligendi aut confirmandi ad beneficia Ecclesiasti- ea: unde , nisi per privilegium Pontificium habilitentur, & reddantur capa.ces possessionis, per consuetudinem etiam immemorialem acquirere non

possunt

154쪽

De Consuetudine. Is Ipossunt ius decimandi, eligendi, confirmandi, aut conserendi beneficia. Nam qui est incapax possidendi, est etiam incapax acquirendi per praescriptionem aut consuetudinem. In hoc igitur casu consuetudo immemoria- iis non aequiparatur privilegio r cum per privilegium praedicta jura Eccles astica a Iaicis obtineri possint, non autem per consuetudinem ullam ,

secluso privilegio Pontificio, quod vel re ipsa datum sit, vel saltem

datum esse praesumatur. Alter casus, in quo praedicta regula sallit, est: quando consuetudo a lege reprobatur, praesertim tanquam abusus de corruptela: nam tunc manentibus iisdem circumstantiisti causis reprobandi, neque immemoriali tempore consuetudo potest fieri rationabilis. Quapropter nulla unquam consuetudine obtineri potest immunitas ab observatione interdicti Eccle. fastici, aut potestas obtinendi simul duos canonicatus, Personatus &c. quamvis per privilegium haec obtineri possint, ut bene advertit P. SchmalZgruber n. 3I. b t. Ratio est , quia, cum consuetudo & praescriptio om- nam vim suam debeant legibus, vim nullam habent, quando illis resistit jus. Quamvis autem tempus immemoriale habilitare non possit incapa. sem , fundare tamen potest praesumptionem privilegii, olim concessi, VR4' pyae praesertim si concurrat constans fama de concesso privilegio Pontificio: ut adeo tune possessio iuris ulterius continuari possit, donec probetur privilegium non elle obtentum. Licet enim tempus immemoriale possessionis una cum existimatione publica de obtento privilegio faciat praesumptionem privilegii, haec tamen praesumptio non est juris & de jure, nullam admittens probationem in contrarium ; sed si vitium tituli, seu desectus privilegii, in ejusmodi possessione ab adversario suffcienter proh etur, praesumptio cedere debet veritati. Quando vero consuetudo non est immemorialis, probari debet, sicut st praescriptio; quia facta non praesumuntur. Aliud esset, si consuetudo es Consuetudoset notoria, aut constituat stylum curiae, aut tantum de rationabilitate sit p 0hy quaestio; tunc enim ad judicem pertinet definire. . ς'ς Debet autem consuetudo plene probari; nempe vel per litteras publi. & quomo- eas, instrumenta, vel acta judicialia, aut per famam publjcam, aut per duos d minimum testes, qui deponant, se vidisse, sic observari per decennium continuo in illo loco, scientibus de praesentibus nultis. Immemorialis autem consuetudo probatur, si testentur, se ita vidisse, & a majoribus audisse observatum, quin viderint, vel audiverint fieri contrarium. Licet autem in foro interno uni gravi auctori possit adhiberi fides, si

Lcmo contradicat: pro soro tamen externo unus testis, etiam excellens, si res pilis tantum probat, non autem concludenter. Neque admittitur

suramentum suppletorium: nam, quia consuetudo pluribus debet esse

155쪽

asst ars I. Cap. VII. De Consuetudine.

abrogetur Per consue. tuam raneoni iam.

nota , suspectum esset testimonium: nisi agatur de consuetudine valde

antiqua.

f. U.

De Cessatione Consuetudinis.

Huplici potissimum ratione cessat consuetudo. Quando nempe abro. Q gatur vel per consuetudinem contrariam, Vel per legem. Circa abrogationem per consuetudinem notandum: universalem eonsuetudinem abrogari per aliam universalem , particularem per particularem. Per particularem Uero universalia non abrogatur, sed ei tantum derogatur. Ratio est: quia in tantum abrogatur prior consuetudo, vel ei derogatur, in quantum posterior ei est contraria, vel ex toto, vel tantum ex parte. Per non usum autem abrogari nunquam potest consucis tudo, si actus consuetudinis, jam completae, ulterius exercendi se nu ista obtulit occasio. Circa abrogationem consuetudinis petr legem novam contrariam obse us. vandum: illam non abrogari, nisi lex et clare ae directe sit contraria. Hine rumodo lege universali abrogatur consuetudo aeque universalis: licet lex de consuetudine nihil meminerit, neque addat clausulam derogatoriam. Nam universalis consuetudo censetur cognita esse legislatori: eum igitur Iegem directe eidem contrariam fert, satis intelligitur velle illam abrogare. Lege tamen universali Principis supremi S universalis non censetur abrogari consuetudo particularis alicujua loci: nisi hujus mentionem saeiat, vel saltem addatur clausula derogateria generalis cujuscunque conistrariae consuetudinis. c. licet r. de constit. in 6. ubi haec ratio datur: quia Princeps universalis,e. g. Pontifex, imperator, Rex, particularium loco. rum consuetudines praesumitur ignorare: adeoque non censetur per conis

stitutionem , a se noviter editam, illia in aliquo derogare , nisi expreste caveatur in ipsa. Imo probabiliter neque per legem particularem Principis supremi aut universalis, e. g. Papae aut Imperatoris, latam pro soco aliquo speciali, abro. gatur consuetudo specialis, praesertim immemorialis illius loci: nisi expresse apponatur clausula derogatoria. Censetur enim consuetudinem illam particularem Princeps ignorasse, si eque per accidens lex frustratur e rictu. Dixi autem per legem Principissupremi S universialis, qui nempe pro .pter multitudinem to eorum, sibi subjectorum, & molem negotiorum, non potest facile scire omnes particulares consuetudines cujuslibet loci sibi subjecti. Contra vero de principe inferiore, aut qui parvum tantum di. strictum habet sub sua iurisdictione, praesumitur, quod sciat consuetudines illius particulares. Unde, quando fert legem, praesertim particularem, illis directe coatrariam, eensetur easdem velle abrogare.

SEARCH

MENU NAVIGATION