Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DISSERTATIO L.

on inficete appellabat. Homerum Augustinus dulcissime vanum , id quod alibi

etiam observavimus. Quo verbo Odysseae poema maxime innuere visus est, quod in eo fabulosas narrationes tanto instruat lepore , tanta condiat suavitate , ut mirum in

modum iucundissimo voluptatis sensu lectorem afficiat . Quod de venustissima femina in Plauti Epidico legitur , videlicet usque ab unguiculo ad capillum summum fuisse festivissimam , idem plane de Homero verissime dicas , nihil in eo esse , quod non magnopere alliciat , . mirificisque blandimeptis capiat., nihil quod non maxime placeat'. nihil quod non suis expletum numeris, cumulateque perfectum exhibeatur . Nihilominus tanta inest dulcedo P, lepor , suavitas , novitas in fabellis , quas festive comminiscitur , lepidissimeque exponit , hut magis frusta p . quam cetera omnia, lectorem ad . se pertrahant , demulceant ψirretiant . Itaque hanc Homericae pulcritudinis. partem , fabulosam scilicet errorum Ulysieorum narrationem interpIetandam: suscipimus ,, auditori res , speram usque non parum iucundissimae v luptatis , simulque solidae eruditionis adolescen tibus fore allaturam . Et si enim .dulcissime. vanum Augustinus dixerit Homerum , non inde tamen inferre debetis . omnia: prorsus in hac narratione ab eo confingi, sed sub dulci fabuloso cortice bonum veritatis nucleum latitare. Cum igitur Ulyses errores suos Phaeacibus recensens,

102쪽

eensens , se advenisse perhibeat ad Ciconas, Lo tophagos , Cyclopem Polyphemum , Laestrigonas, Aeolum , Circen , Cimmerios , . sve Inferos , Sirenas, Scyllam , Charybdinque . hoves Solis, Insulamque Calypsonis de qua superiori sermone

disseruimus placet. singula expendere , atque aenucleare. Sed quia longum esset uno sermone, omnia complecti . , breviter hodie de solis Ciconibus , Lotophagisque dicemus , ceteris ad alias disputationes reservatis . Faciam vero , ne Putetis, auditores, crambem ab aliis coctam me vobis odiose recoquere ; rerum siquidem delectu , atque ordine , ac non paucis, quas de meo proferam , animadversionibus, novitatem conciliabo catenatis hisce disputationibus, quas hodie aggredior . Ulysses igitur , cum deleta Troia suis navibus domum repeteret , primum a ventis delatus est ad Ciconas in Thraciam , eorumque urbem , quae Ismarus , de quo hic loquitur H merus , fuisse creditur. Facta autein irruptione in Ciconas nec opinantes , magnam inde Praedam abegit , quam ex aequo militibus distribuit . Prudenti consilio socios hortabatur UlyLses , ut extemplo solverent , fugerentque , at illi stulte non paruerunt , sed in litore multis:

mactatis ovibus multoque hausto mero Cuteno bene curarunt. Quamobrem Cicones sumptis a mis . vicinisque ad ferendam opem convocati Naves repente circumsistere , ac aerearum hast Ium quasi nimbos coniicere. Quibus numero licet . longe superioribus Ulysias sociique ad meridiem

103쪽

ridiem usquo impigre obstiterum . Sed ubi ad

vesperam dies vergebat ; irruentes Ciccines su4peraverunt Achaeos , quare seκ e singulis navi.bus perierunt , reliqui sibi fugae consuluerunt ἐHic plane primus Ulystra post Troianum bellum

ad pxtriam remeantis labor .' Quae hic marra tur aperta Omnia , ac perspicua . vixque ullae indigere explanatione videntur . Nihilominus o currunt aliqua breviter excutienda . Primuntis enim eApendendum est , iure ne , an iniuria

Ulysses invaserat Ciconas , ad quos ingruente procella appulit . Iust e id eum facere potuisse

aio ; nam in narratione C piarum utriusque

partia ad calcem secundi libri Iliados recensit rum inter alios duces , qui suppetias tulerunt Troianis , habetur Euphemus Troezeni filius, qui praeerat belli sis Cleonibus. Iure ergo belli ii it Ulyis adhuc hosti hostes aggredi , ac

depraedari . Deinde refullam oportet ' antiquam Zoili censuram . Non enim dentes , cum edentulus e fiet , acuebat , sed aut linguam vibrabat virulentam , aut meras , quemadmodum in hoc loco , garriebat nugas . Qui enim aiebat , fieri potuit , ut de qualibet navi sex aequaliter homines interirent, neque aliqua earum sive plures, sue pauciores amitteret 8 Uali , inquit , distributionem ridicula aequalem l Verum o h minum stultissime , Censorumque lues , non Homeri distributio , sed tua censura ridicula eli. Ulysias duodecim habuit naves , in pugna amisit duos , & septuaginta fociorum , ades , ut

104쪽

non quidem aequalis fuerit iactura singularum, navium . sed si solidum numerum illum sum ,

& in singulas naves partiaris, sex aequaliter munaquaque desideratos esse liquebit. Haec Hoe meri mens , si aut potuisses . aut voluisses , linprudens , atque imperite censor , intelligere. Quoniam vero de Ciconibus sermo est , silentio non praetereundum puto miraculum , quod penes eos fieri auctores sunt Ogidius , Se Plinius . Primus enim deeimo quinto Metamorphose uia seribit flumen illie extitisse , cuius unda potata

viscera duraret , & quidquid attingeret in lapidem verteret . Mammi balberi Cimure , quod parum saxea reddit Tiscera , quod tactis inducia marmara rebar. AIter vero ait : In Cisonam flaisae , in Pice laeti Velino signum deiectum lapideo eortiee obdue tum . Id fortasse rerum physicarum parum perbiis videatur fabulosum . sed non ita res habet. Revera enim multis in locis aquae sunt , quibus res demersae lapidescunt , ut de Luccinia

sive Manilla una ex insulis Philippiciis idi Asia refert Salmon , scintem videlicet ibi esse , qui

lapideam naturam rebus immersis inducit; idemque habet de amne Ava in regno eiusdem n minis , quod etiam Ρeguanum dieitur , Se in Asia similiter situm est . Sed quousque testim nia adeo longinquarum regionum persequor pΑpud noa huiusmodi inracula spectantur is tria

105쪽

va DISSERTATIO'. L.

ditione siquidem Senensi sontes sunt Rapolani, quos dicunt . ubi res demersae lapidescunt . Atque egomet vidi ramum Ruisti in Musto doctiu mi viri amici mei lapidem factum in hisce fontibus. Sed & in pago urbi nostrae proximo, ac nobilissima Villa Magni Etruriae Ducis celeberrimo , cui nomen Castellum , aquae Uena nuper detecta est , quae virtute consimili in lapidem vertendi res demersas praedita est , quarum nonnullas servat apud se villae custos vir . longe optimus, qui eas mihi perhumaniter ostendit , cum ad eum unius dieculae spatio rusticaturus divertissem . Quamquam autem meum.

non sit huiusce prodigii causam expiscari , raptim tamen indicabo , quomodo id peragi a

natura putem . Constat huiusmodi aquas multo sale , nitro, alumine , vitriolo , ac bitumine scatere . Itaque crediderim ea omnia velut se mento quodam humidas mollesque particulas, quae rebus demersis insunt paulatim depellere , atque ita ' lapideam formam , quae deinde apparet , inducere . Tandem in hoc facto Ciconum narrat Ulysses , se inde abeuntem magna voce tervocasse quemlibet sociorum Q qui absumpti fuerant. Quod ossicium erga Deiphobi manes Aeneas quoque executus esse dicitur apud Virgilium.

Tune egomet tumulum Rhoeteo in littore inanem Constitui , ct magna manes ter moce vocavi.

Cum deesset Ethnicis facultas tumulandi corpora

106쪽

suorum in externo solo extimsta , partes suas

implere censuerunt, ter manes eorum inclamando , perinde quasi testari vellent sibi culpam, non imputandam , quod non eos reducerent in patriam ; se enim paratos esse , si subsequantur. Atque hunc quidem ritum praecipiebat religio, ne pietati in suos ullatenus defuisse viderentur. Solventes igitur a Ciconibus Ulyssis naves procella altera adorta est , quae per novem dies pelago iactatas , decimo tandem ad Lotophagorum sedes adegit. Cum in terram aquatum descendissent , duos viros , quibus tertius additus est praeco , qui idem erat, ac secialis Romanus, ad explorandum misit Ulysses , quinam mortales essent, qui in . ea terra degerent. 3Illi vero statim abeuntes cum Lotophagis . hominibus comis mixti sunt , quibus ii nullam aliam perniciem sin ferendo nocuere ; Lotum tantummodo ad gu standum praebuerunt. Cum autem gustassent, iacomedissent, non amplius sibi curae fuit ut rea sponsum ad Ulyssem referrent, sed cum Lot phagis illis Lotum semper & ipsi comesturi vera sari malebant, omnino reditus obliti . At Ulysises aliis secum assumptis, ad eos inquirendos a

currens, re comperta fientes per vim ad naves

reduxit, ac sub carinarum iugo religavit ; r liquis omnibus nulla mora naves Constender iussis , ne forte ipsi pariter Lotum degustantes reditus, obliviscerentur. Hanc Lotophago tum te ram insulam l esse perhibent prope minorem Sy riam non longe ab Africa ora, a qua non nisi . . m. III. Κ spa-

107쪽

spatio trecentorum quinquaginta passuum divulsa est . Menim olim appellata , & apud Arabes Girba. Plinius vero tradit ab Eratosthene voca. ri Lotophagitidem, cumque ea maria non it multas insulas complectantur , hanc esse ceteraarum clarissimam. Cum vero multae Loti species esse tradantur, putarunt nonnulli hanc , cuius meminit Homerus, ipsam esse Lotum Lybicam , de qua scripsit Herodotus, Polybiusque Mega. lopolitanus apud Athenaeum his veIbis. I. I A. e. I 8. Est autem Lotus arbor minime procera, aspera , non tamen aculeata , folio Rhamni , paulo latiore , & crassiore; fructu per initia colo. re, & magnitudine simili perfectis baccis myrti, dum augescit, coloris phaenicei , oleae magni tudine , rotundo, nucleo admodum pusillo. Ma. turus is colligitur , & cum alica tutus in servo rum , famulorumque cibum in vasa conculcatur, ac stipatur; ingenuorum autem eduliis , detracto nucleo eodem modo reponitur, ac pro cibo est,

gustu caricis , & palmulis non dissimili, odore tamen suavi . Fit & ex eo in aqua maceratost trito vinum saporis grati, & iucundi , qualis est optimi mulsi . Merum id nulla admix. ta aqua bibunt , sed ultra decimum diem nodi ζerdurat. Quamobrem paulatim ad usum tam revis temporis conficiunt , Itaque cum haec habeat Athenaeus, visus est plerisque Homerus nimis toti facultatem exaggerare dicendo , ita ut quod de ea narrat, sit ad fabulas prorsus reiiciendum. Equidem fateor aliquantum in eius

dicto

108쪽

IN HOMERUM. II

dicto amplificationis inesse . Sed quis ignor id sibi poetico iure licuisse ρ Suavissimam huius

fructus dulcedinem saporemque praesta ntissimum, ipsum etiam Athenaei testimonium Confirmat . Cum igitur eius gustus aduenas illiceret, ut ibi permanerent, modum ne excessisse amplificando putemus , si Poeta dixerit , quod patriae etiam

oblivionem faceret 8 Quidquid autem de hac re sit , in adagium abiisse verbum illud Lotum

gus amis meminem latet : in eum squidem iactatur , qui diutius in peregrinis regionibus hamret, veluti reditus in patriam oblitus. Nec imeoncinne illud dixeris, ait Erasmus , in eos, qui simul atque inhonestam MoIuptatem degustam runt , ad pristina studia revorari non Possunt. Quamquam Mero allata Athenaei auctor uas Dructum e ise Lotum apertissime statuat , Strabo tamen libro tertio aliter sentire visus est , vid licet mon fructum esse Lotum , sed hectam quampiam , qua una cum radice vescantur L

tophagi , qui Meningem incolunt , quos ipsistia mos esse Lotophagos Homeri docet ibidem. Ait autem populos illos, ubi Lotum comederint , nihil egere potu , quem neque ob aquae penuriam habere possent . Mecum autem animo reputanti quonam modo ves tam mira , ac Pae

ne incredibilis fieri possit, ut huiusmodi Lotus,

quam resem hic auctor ab Athenaeo dissentie si tamen vera sunt , quae nanae bum incolis praebeat, simulque potus necessitatem e pellat , alia similia narratici succurrit , quam K a apud

109쪽

6 DISSERTATIO L.

apud saepe memoratum Salmonem legi , vi delicet in insula Manilla, quam supra nominavimus,

arborem quamdam esse, quae vocatur arbor aquae is enim truncus perforetur, statim aqua erumpi; item quasdam esse arundines , quas vocanti Va-xucos, ex quibus diis sis similiter habetur aqua ;sic providentiam suam in iis locis testante naturae auctore, dum aquarum penuriae tam insolito prodigio in humanos voluit usus subvenire. Nulla vero alia ratio , qua explicem hoc naturae miraculum, mihi suppetit, ni si , quod .rad Ces eius arboris, earumque arundinum spongiosae valde sint, ac bibulae, adeo ut facile attrahant humorem illum , qui terrae subest , etsi a-Tida, atque arenosa ea sit; nam plus minus. etiam in locis torridis terra subter extimam cIustam

aquosa est . Cum igitur similes plantae peculiari quapiam virtute praeditae snt ad humorem sub terra latentem avidissime exsugendum , qui deinde per earum venas, quasi per quosdam casenaliculos affatim profluat , non mirum ., si vulneraIae aquam praebeant , non secus , ac sangui6 e corpore animalis prosilit disiecta vena. Sic igitur xes fortasse se habeat etiam in Loto, elusi ueliradice , si vere, ut perhibet Strabo, sitis arborem in incolis restinguat. Valde siquidem humida st oportet , ut ex ea vel humor effluat , vel exprimatur ea copia , quae ad levandam si-atim suifice ieQpossit. Iam vero dum orationis vela contraho, duo mihi adnotanda supersunt. Primum

est, qu*d in hac. Loto tam admirabili, ac por

110쪽

tentosa , 'seu fructum iuxta.Athenaeum dicamus, sive olus iuxta Strabonem , ipsam Homeri poesin Tecognoscere verissime possum iis, Tam bonu ns quidem , tam dulce , tam iucundum , tam suave pabulum menti praebet . si quis Graecae linguae peritus. ad 'eam gustandam accesserit, ut non amplius inde possit avelli , Homericamque lectionem cereris libris omnibus longe praeferat , ut -pote qui ex uno Homero delicias omnes, omnem- . que voluptatem indesinenter hauriat. Neque credite auditores hoc .ex amore iudicium esse , sed -ex iudicio amorem Alterum vero eis , quod multum fallitur , si quis . putat meras esse fabu--ias , atque inane otiosorum delenimentum quamcumque ultra fidem ab , eo describi videntur, 'quaeque speciosa miracula aptissime appellavit Hodatius in arte; nam quod initio disputationis no-- tavimus , id rursus. Homeri lectoribus 'inculcari oportere existimamus . Non Homericae sapientiae est fabularum monstra proferre , quae a nullo vero dependeant, ut recte notavit Strabo G. r. Cum enim vellet flectores suos docere , Putavit voluptate esse illiciendos. quae instar medicamen. ti animos disponit, & discendi amorem ingenerat. Quamobrem accepit quidem principia suae poeseos ex historia , at deinde pulcherrimis fabularum commentis eAornavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION