장음표시 사용
41쪽
teste animo combibere , quibus non seipsos tam lummodo pervertant, sed & integras urbes, imtegrosque populos , ad quos revertuntur , menissarum , vestium , domesticae supellectilis , & cesterarum ineptiarum luxum , vitaeque Iicentiam perdite invehentes . Quot , Dii boni , morum sanctitatem , & constantiam foras asportarunt, qui domum improbitatis , & levitatis flagitia inde retulerunt ρ Quot in patria temperantes , . & sobrii , foris asoti , & Sardanapalo nequiores facti sunt ρ Neque silentio praetereundae sunt teterrimae illae pestes , quibus intactas nationes ex peregrinatione infectas esse , & corruptas plane Constat . Unde enim Gallica lues , Anglicus sudor , Hungarica labes , Africana lepra iualias gentes irrepserunt, nisi ex peregrinatione Sexcenta itidem alia damna , quae non infre quenter praeter spem peregrinantibus ingruunt, si quis velit , nullo negotio recenseat . Nonne plures augendarum opum causis magna itinera susceperunt , qui Iro pauperiores domum reversi sunt ρ Nonne plures valetudinis confirmandae studio longae se viae commiserunt , qui vitae iacturam fecerunt, neque sua ipsorum ossa id quod magnam habet ad morientium angorem accessi nem in patrio solo contumulanda fore speraverunt ρ Sed & voluptatem peregrinationis, quae ab aliis tanta esse praedicatur , isti ut levem, aC R-tilem dicendo elevant, attenuantque. Quid enim aliud sit aiunt universus terrarum orbis, quam
colles , & montes , valles , & planities , & id
42쪽
genus alia Θ ita ut ex aspectu paucarum urbium totum aestimare mundum bene quis possit λ Quemadmodum autem pueri pilam percutiunt , & 1e- percutiunt sterili ineptaque voluptate ; sic & peregrinatores plagas terrestris globi errant, & pere rant, regna inutiliter metiuntur, & remetiuntur. Nonne vero pari cum voluptate sine periculo d. mi sedendo peregrinari quis poterit, modo Geographiae operam dare , & populorum historias evolυere velit p. Afferunt demum , ut sententiam confirment suam , sapientissimi Senecae auctoritatem , qui omnia haec veluti in fasciculum colligere visus est, ita scribens ad Lucilium. Quid per se prodesse peregrinatio cuiquam potuis e Non voluptates alia temperamit , non cupiditates refrenavit, non iras repressis , non indomitos amoris impetus fregit, aeuua denique animo mala eduxit e non iudicium dedit, non exeussit errorem, sed ut puerum
ignota mirantem ad breve tempur rerum aliqua ustinvitate detinuit. Ceteram inconsantiam mentιν, quae
cum maxime aegra es, lacessit, ct mobiliorem, lemioremque reddit ipsa iactatio . Itaque quae petierant cupidissime loca , eviHur deserunt , O amium modo transvolant , citiusque quam venerant, abeunt. P regrinatio doctrinam dabit gentiam, nomas tibi momtium formas Vendet, inusitata spatia camporum, o irriguas pereuribus aquis valles , θ' alleuius staminis sub observatione naturam ; sime ut Nilus aes vo incremento tumet ; sive ut Tigris eripitur ex oculir, ω acto per oeeulta cursu integrae magnitudini redditur ; seme ut Maeander poetarum omnis Tom. III. B exem
43쪽
exeretratio , ω Iudas , implicatur erebris anfracti., or saepe tu mietuum alveo bus admotas, auore uam Abi laesar, flemtur ; eclerum ueque melio rem faciet. saniorem. Hactenus Seneca. Ηa. hetis, auditores, summa eorum capita , quae de peregrinatione utrimque disceptari consueverunt.
Iis namque a Thoma Lanso diligenter propositis . bonam huiusce disputationis partem nulla fere immutatione facta compositam volui. Expectatis iam , quid ipsemet ientiam , audire ; initio enim pollicitus sum id ine fore vobis declaratu.
Tum . Equidem fateor, auditores. me vix ad aliquam vicinarum Civitatum iter habuisse ; neque Florentini imperii fines transiluisse, ut iccirco in eorum censu computer , qui testudinum instar,
domos suas numquam deseruerunt . Novercante
siquidem fortuna defuit mihi strenua valetudo , defuit pecunia , duo maxime necessaria peIegri nationis subsidia, at desiderium certe non defuit, quod si perficere valuissem, me beatum existimassem . Nihilominus etsi peregrinationis amore utique deflagraverim , non prorsus tamen peregrinationem probem , perinde quasi ab Omnibus indiscriminatim suscipi debeat. Neque enim omnibus utilis est, & salutaris; iuvenes siquidem , levique animo homines iuvenibus non absimiles , sive parum iuvat, sive deteriores facit. Nam non
moIes, non consuetudines, non ingenia populorum intuentur , ac inspiciunt ; sed inani locorum aspectu aciem oculorum pascunt, sive quod observant , & animo complectuntur, vitiosun Ω-
44쪽
re est, quod eos corrumpit. Aliter sane se gessit Ulysses commendatus ab Homero, qui non solum urbes, sed etiam mores, & ingenia hominum multorum novit, unde factus dicitur longe prudentior. Quare statuendum puto in iis , qui peregrinatimnem suscipient, ut Cum fructu peragant, duo necessaria requiri, iustam videlicet aetatem , honamque mentem , & sospitem : ii siquidem solummodo apti sunt, ut ea populorum consideratione sapientiae thesaurum colligant, domumque referant, quiati sibi , suisque prodesse valeant. Quod ut sentiam, auctores mihi sunt longe sapienta stimi Lycurgus , & Plato , duarum maximarum regum. publicarum splendidissima lumina ; quorum primus non sine magna consultatione peregrinandi facultatem civibus dandam esse statuit , ne forte pravae populorum consuetudines in patriam im ducerentur , vitaeque licentia , & peior quaedam administrandae reipublicae ratio . Alter vero legum l. II. nemini peregrinandum esse sancivit, qui quadragesimum aeratis annum non exegisset; quam tamen legem bona tanti viri venia aliquantisper tempeIari , illamque aetatis mensuram ad trigesimum circiter annum paulo benignius conistrahi posse putatem ι qui enim trigesimo vitae anno non sapit, is fere neque quadragesimo sapit. Item decrevit Plato, ut prudentes viri qui qua ginta annos nasi mirierentur ex urbe , qui
ruidquid boni apud alias gentes haberetur, conisiscerent, domumque exinde reveru ad Magistra. tum quempiam ex senioribus constatum probi,
45쪽
rate & sapientia supra ceteros eminentibus omnia referrent , ut diligenter perpenderentur , &ad obtusam exigerentur. Non parum quoque utilem literatis hominibus, doctrinaeque studiosis peregrinationem praedicamus. Ut de Homero, Pythagora , Platone , Heraclito , aliisque fleam , qui exilia verius quam peregrinationes doctrinae caussa suscipiebant ad eas gentes , inter quas putabant scientiam , disciplinasque esse quaerendas . Nonne Democritus ille physicus centum talenta consumpsisse dicitur, quae ipsi exhereditate patris obvenerant in itineribus obeun dis , magnaque terrarum parte per annos octo ginta peragranda , ut viros doctrina praestantiss. mos audiendo scientiam rerum sibi undique compararet , floremque sapientiae undequaque colligeret Θ Nam & Aethiopas adivit , & Indolum Gymnosophistas , Chaldaeos , Persarum sapientes, re Aegyptiorum sacerdotes , & quoscumque alios
comperit rerum cognitione eminere, putavit adeundos . Quibus ille doctoribus tantam , tamque late patentem , & in omnes partes diffusam sapientiam est consequutus, ut auctore Platone in philosophia quasi quidam pentathlos fuisse dicatur; quod quemadmodum pentathli omne genus ludorum exercebant , sic ipse nullius doctrinae , aut artis eX-pers haberetur. Haud equidem inficior , audit res , in hac tanta literarum luce, qua hodie fruimur, . magnam Optimorum librorum copiam ubique suppetere, quorum ope etiam in patria quiescens possit quis ad eminentiorem doctrinae gra-
46쪽
dum liscendere : at nescio quid habet amplius ad
generosiorem , selectioremque eruditionem comparandam summorum virorum, si qui apud exteros doctrina praecellant , consuetudo , e quibus tamquam e vivis , exundantibusque gurgitibus sapientia liberalius hauritur. Sed finem dicendi facio ; cum id quod pollicitus eram , cumulate praestiterim ; nam & ea , quae in utramque partem de peregrinatione disputantur , summatim persecutus sum , & quae mea esset sententia , diserte docui. Qui igitur inter vos , auditores , opibus, & valetudine florent, & iuventutis tiro. cinia posuerunt nam bonam mentem adesse omnibus nequaquam est ambigendum ) si peregrinandi ad exteros populos studio tenentur , sibi , ut accepistis , per me licet. Quinimmo huiust modi eorum studia commendo, ut perficiant, ad-hoitor ; iisque iam, ut peregrinationem suam feliciter absolvant , propitium Deum . fausta, secundaque omnia votis omnibus ex animo apprecor.
47쪽
De Penelope adversus Gravinam.
ras casusimam farit Penelopem. Atii ινώπην fuisse adsiseram. Dido Virgitio impud ea, aliis pud/citiae exemplanetis Gramma promistit opus, in quo Homeri Aea expiauer eontra quam Pla3aychus,oσ Η'aetior Ponticas inter erati suus. Disserta tionis clausula. Um magno adversario mihi res est, hodierno die , auditores , videlicet cumGravina illo, qui tum laude robustae nitidaeque dictionis, tum editis de iure, aliisque de rebus voluminibus , tum recepta opinione apud plerosque, quod plus ceteris in re literaria viderit , eoque ingenii acie penetraverit, quo paucissimis licet, magnam sibi nominis famam conciliavit. Nihilominus cum eum putem falsum
48쪽
de Penelope Ulyssis coniuge ex Homeri poem
te iudicium tuli ue, excusat me mei mu uexis r tio. si cum eo digladiaturus in areaam descendo. Quandoquidem enim hanc spartam adornandam suscepetim , qua Homericam 1apientiam auditor
bus meis evolvam . & declarem , si quid offendero etiam a doetissimo viro iactatum , amente Vatis videatur dissonum, non possim fac re, quin disputando refellam , ne forte halluc natio sapientis plerisque studiosorum fucum fa,ciat. Haec autem iccitco sum praefatus, ut a.daciae notam a me amoliar.
Nemo fere est, cuius auribus Penelopes pulcherrimae , & castissimae feminae prae nia Homerica non insonuerint ; in ea siquidem Uates exemplum statuit nobilissimum feminarum , quotquot
umquam viros suos medullitus amaverunt, nulla
que arte coniugii per tuam fidem , ne serva. Tent, adduci Potuerunt; ac pIaeterea summam ei prudentiam , Iaram in femina virtutem attribuit. Cum eius vir Ulysses exacto Troiano bello ad Ithacam non reditet, domos suas ceteris ducibus IeveIsis , neque utrum adhuc viveret ab ullo sci- Ietur , expectatis aliquot annis , increbuit rumoreum sive in mari, sive etiam alibi malo fato p xisse . Quapropter coeperunt principes viTi Cephalleniae sic enim Vlyisei regni ditici appellabatur reginae nuptias ambiIe . Numero cenis tum . & viginti ex Ithaca. Samo, Dulichio, ac Za- Cyntho ad regias aedes confluxerunt, PIOcantesque a Penelope petebant, ut ex eOIum numeIO, quem
49쪽
mallet, sibi novum virum deligeret, Ulysse iam pridem, ut iactabant, demortuo. Quod si moram
necteret, lata veluti lege, nimis profecto dura, iniustaque, statuerunt se. tamdiu in eius domo peris mansuros, Ulyssis bona quotidianis conviviis absumentes, quamdiu petitas nuptias differret. Penealope autem , cum speraret virum suum longe diis lectissmum , qui eius animo intime haerebat, adhuc vivere, & aliquando fore ut ad se reverte retur in patriam , qua erat prudentia tergiversa. ri Coepit, procisque respondeae minime licere siabi ad alteras nuptias prius convolare , quam te
Iam absolveret ad co us soceri sui Laertis senio iam consecti, ubi fato concederet , pollingendum ; si enim facere omittat, omnes Graecas mulieres sibi graviter succensuras, atque id vitio m Xime daturas. Aequa visa est huiusmodi conditici procis, & ne laederent eius animum , quam deperibant, permiserunt. Sed Cum triennio aegre
expectassent , & tela adhuc non finiretur quod
enim texebat diu , retexebat noctu quarto ac- Cedente anno ex quadam domesticarum ancillarum dolum reginae rescientes , ut telam absolveret coegerunt, quod & factum est . Dum autem expectati coniugii deliberationem acrius uris gerent , ipsaque adhuc procrastinaretur, confidens λre ut cunctando restitueret rem, tandem Uige.
simo anno postquam ab Ithaca discesserat, ullo nec opinante reversus est Ulysses , & mendici
formam , vestesque mentitus, procis omnibus interfectis, fidissimae uxori suae optatissimum sese
50쪽
reddidit . Haec narrationis capita sunt , quam totis viginti libris fuse Homerus exequitur ; ei vero plura , quae vocant , ἐπεισολα ad rem facientia concinne admodum admiscet ; ex quibus pulcherrimum Odysseae poema consurgit . Pr
deat modo Gravina , & quam libro primo de poetica Ratione ut ipse opus inscribit Pen
Iopes imaginem efformavit , nobis exhibeat . Quae autem Etrusco sermone disserit , totidem fere verbis ad hunc modum fidus interpres L tine reddo . In Penelopes facto expressit , inquit , Homerus muliebrem indolem ; confinxit enim Penelopem castissimam , viroque fidelissimam ; nihilominus cum anceps esset , an Ulysias adhuC viveret, necne , noluit umquam sibi aditum ad alteras nuptias intercludere , Omnem
spem procis adimendo , sed eos lactabat , dum
certum acciperet nuncium mortis , . aut Vitae
prioris coniugis ; interim vero sinebat, ut absumerent Ulysiis facultates , quemadmodum saepius conqueritur filius Telemachus , seque Conviviis ,& ludis in ipsa regia domo oblectarent. Et licet Antinous aliquando nimis insolesceret , a que ipsam et apud familiares querimonias de
hoc effunderet , tamen apud se nec dolebat, nec remedium malo conquirebat . Amari enim tam dulce est feminis , tantamque affert voluptatem, ut libenter omne damnum devorent , omnemque ferant tumultum , quem suae venustatis effectum esse arbitrentur. Et si autem molestiam ab eis capiant, qui se ambiunt , earumque ani- Tom. III. C mus