De sacramentis in genere, Baptismo, Confirmatione, Eucharistia sacramento & sacrificio, Canonis Missae explicatione commentarii et disputationes analyticae Sebastiani episcopi Oxomensis in quaestiones Tertiae partis D. Thom. à 60. ad 83. ... Burgis a

발행: 1588년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

gust. dicit in io. de Ciuitate. Dei: Sacrificium visibile, inuisibilis sa

erilici j sacramentum, idest sacruinsgnum est. Raspo Nn to dicendum, quod omnia quae habent ordinem admina aliquid, licet diuersimo de ab illo denominari post uni, si

cuti sanitate,quae est in animali, denominatur sanum, non solum animal, quod est sanitatis subiectu,sed dicitur, medicina sana, inquantum est sanitatis effectiva diaeta vero, inquantum est co seruatitia eiusde,& viana in quatum est significatiua ipsi u . Sic igitur sacramentum potest aliquid dici,vel quia in se habet

aliquam sanctitatem occultam, &secundum hoc,sacramentum idem est quod sacrum secretum vel quia habet aliquem ordinem ad hanc san ct ita tena,vel causa ,vel signi,vel secundum quancunque aliam habitudinem. Specialiter autem nuc loquimur de cacramentis, secundum quod importat habitudinem signi, di secundum hoc sacramentum ponitur in genere signi. AD par MuM ergo dicendum, quod quia medicina se habet vi cau, fa effectiva sanitatis, inde est quod omnia denominata a medicina dicuntur per ordinem ad unum primum ages, de propter hoc medica, mentum importat eausalitatem quandam. Sed sanctitas, a qua denominatur sacramentum,non significatur per modum eaucae efficietis, sed magi per modum cauta sorinalis vel finalis,&ideo non oportet,quod sacra metum semperim. ortet causalitatem. AD Ixcv NnvM dicendum,

od ratio illa procedit, secundum

Artic. II.

quod Sacramentum idem est quod sacrum secretum. Dicitur autem non solum Dei secretum, sed eti1 Regis, esse sacrum & sacramentit, quia secundum antiquos sancta vel sacrosancta dicebantur,qu cunque violari non licebat, sicut etia in muri ciuitatis, & personae indignitatibus constitutae. Et ideo illa secreta siue diuina,siue humana, quae non licet violari, quibuslibet publicado, dicuntur sacra vel sacramenta. AD TERT iv M dice dum,quod etiam iuramentum habet quadam habitudinem ad res sacras, Inquan tum scilicet est quidam cotestatio facta per aliquid factum. Et secundum hoc dicitur iuramentum esse

sacramentum, non eadem ratione, qua nunc loquimur de sacramentis. non tamen aequivoch sumpto nomine sacranienti, sed analogic E; scilicet secui dum diuersiam habitudinem ad aliquid unum, quod est res

sacra.

ARTICULUS II.

Vtrum omne signum rei sacrae sit

Sacramentum.

AD secundum sie proceditur.

Videtur,quod non omne si gnum rei sacre sit sacramentum. Omnes enim creaturae sensibiles sunt signa rerum sacrarum, secundum illud Rom. i. Inuis bilia Dei per ea quς iacta lunt liuellecta c5spiciuntur. Nec tarnen omnes res sensibiles possunt dici sacranaenta. Non ergo omne signum rei sacra est sacramentum. 2. Praeterea, omnia qui in ve

teri lege fiebant, Christum figurabat,qui est sanctus sanctoria iam secundu illud i .ad Corint. 9. Omnia in figura contingebant illis. & Colossa .Quae sunt umbra suturorum,

12쪽

corpus autem Chi issi. Nec tamen, omnia gella Patrum veteris testa. menti,vel etiam omnes c remoni et

legis sunt sacramenta , sed quae dam specialiter , sicut in Secui da parte habitum est. t Ergo vide-

'i μὴ tur, quod non omne signum rei ita crae sit Sacramentum.' 3. praeterea , etiam in nouo Testamento multa geruntur insignuna alicuius rei sacrμ quae tameno dicuntur sacra meta sicut aspersio aquae benedictae, consecratio altatis. sin ilia. Non ergo omne signum rei sacrae,est sacramentum. SED C O N τ R A est, quod definitio conuertitur cum desinito. Sed quidam definiunt sacrametum per

hoc quod est sacrae rei signum , &hoc etiam videtur ex autoritateris M, Hare. 'August. supra inducta. Ergo vide. a g. 5 4 π. tur, quod omne signum rei sacrae, sit sacramentum. Ras poNDEo dice dum, quod

signa propriE dantur hominibus,

quorum est, per nota ad ignota peruenire. Et ideo propite dicitur sacramentum,quod est signum alicuiust ei saeret ad liomines pertinen . tis, ut scilicet proprid dicatur sacramentum,secundum quod nunc de sacramentis loquimur,quod est signum rei sacrae,inquantum est sanctificans homines. A D p R i M v M ergo dicendum,

quod creaturet sensibiles significat

aliquid sacrum scilicet sapientiam& bonitatem diuinam, inquantum sunt in seipsis sacra: non autem in- quantum nos per ea sanctificamur. Et ideo non possunt dici sacrame . ta, secundum quod nunc loquimur

de sacramenti AD sacvNDuxi dicendum,

quodqusdam ad vetus Testamen-

Artic. III. 2

tum pertinentia, significabant san- .ctitate Chi illi secundu quod in se sanctus est.Qu da velo significabat

sanctitate eius, inquantia per ea nos

sancti ficamur, sicut immolatio agni Paschalis ligniscabat immolationem Christi,qua sanctilicati sumus. Et talia dicuntur proprie veteris legis sacramenta. AD TER Truxi dice dum, quod res denominantur a fine de coplemento,disipositio autem non est finis neque persectio. Et ideo quae signifieat dispositione ad sanctitate, enon dicuntur sacramenta de quibus procedit obiectio sed solii eaquq significat persectionem sancti

tatis humanae.

ARTICVLVS III.

Vtrum facramentum sit sistuum nius

detur,quod sacramentum no σμεν. -

iit signum, nisi unius rei. Id enim quo multa significantur, est signi iambiguum,& perconsequens fallendi occasio, sicut patet de nominit, .aequi uocis. Sed cinanis fallacia deuet remouetia Christiana religione,secundit illud Colo. r. Vide- te,nequivos seducat per philosophiam,& inanem fallaciam. Ergo videtur,quod sacramentum non iit signum plurium resum. r. Pr terea : Sicut dictum pr mell, t Sacramentum significat te iri sacram, inquantum est humane sanctificationis causa. Sed una sola est causa luimant sanctificationis, scilieet sanguis Cli isti, secundum i l.

Iudi Iebr. vlt.I 1 s v s ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ergo vide-tiir,quod sacramentum non significet plura.

13쪽

Comment . in D. Tho ter t. parci

' 3. pr terea et Dictum est, v. 3. pr terea quod facta mentum propriE significat ipsum finem sanctificationis sed finis sanctificationis est vita a terna, secundum illud Romano.

6.Habetis fructum vestrum insanctificatione,finem vero vitam sternam. Ergo videtur,quod sacramentum non significet nisi una rem, sci

licet vitam aeternam.

SED CONTRA est, quod in sacramento altaris est duplex res significatasscilicet corpus Christi ver una,& mysticum,ut i August dicit

in lib. sentent. Prosperi. Raspo Novo dicendum,quod

sciit dictuni est 'sacramentii prorti Edicitur quod ordinatur ad significandam nostram sanctificatione. In qua tria pominico siderari,videlicet ipsa causa sanctificationis nostrς,qu est passio Christi Se ima nostr et sanctificationis,qui cossit in gratia & virtutib.& vltimus finis sanctificationis nostr , qui est vita

arteri .Et hec omnia per sacramenta significantur. Vndh sacramentum est &signum rememoratiuum

eius quod praecessit, scilicet passio. nis Christi,& demonstratiuii eius quod in nobis efficitur per Christi passone, scilicet gratia , & prognosticum,idest, pr nuntiatiuum suturae gloriae. AD P R i M v xi ergo dicendum,

quod tunc est signum ambiguum, pr bens occasionem fallendi, quando significat multa , quorum unum non ordinatur ad aliud. Sed quado significat naulia,secitndum quod ex eis quodam ordine eiscitur unum, tunc non est signu ambiguum, sed certum, sicut hoc nomen homo signi ficat animam & corpus , prout ex eis constituitur humana natura.

Et hoc modo sacramentum significat tria praedicta, secundum quod

quodam ordine sunt unum. AD sacvNDuxi dicendit,quod

sacramentum in hoc quod significat rem sanctificantem , Oportet quod significet effectum, qui intelligitur in ipsa causa sanctificante, prout est sanctificans.

AD TERTIvM dice dum, quod susscit ad rationem sacramenti,

quod significet persectionem quae est forma, nec oportet quod solum significet persect.onem, quae est

finis.

ARTICVLVS IIII.

Vtrum sacramentum sit semper alii ressensi&bs.

AD quartum sic proceditur,

Videtur quod sacramentum non semper sit aliqua res sensibilis.

Quia secundum Philosophia in lib. Priorum, omnis effectus, sui caustsignum est. Sed sicut sunt quidam effectus sensibiles, ita etia sunt qui dam effectus intelligibiles, sicut

scientia est effectus demonstrationis .Ergo non omne signum est sensibile. Sufficit autem ad rationem sacramenti, quod sit signum alicuius rei sacrς , inquantum per eam homo sanctificatur, ut dictum est. t Non ergo requiritur ad sacra. mentum, quod sit aliqua res sensi. bilis. a. pretierea, Sacramenta per tinent ad cultum vel regnum Dei. Sed res sensibiles non videntur pertinere ad cultu Dei. Dicitur enim Ioa. .Spiritus est Deus, & eos qui

adoranteum,in Spiritu & veritate oportet adorare. Et Roma. i . Non est regnum Dei,esca&potus. EGgo res

14쪽

Quaest. L X.

go res sentibiles non requiruntur ad sacramentum. 3.Praeterea, August.' dicit in lib.de Libero arbitrio quod res sens biles sunt minima bona, sine quibus homo rectEviuere potest. Sed sacramenta sunt de necessitate salutis humanae ut insta patebit in &ita sine eis homo recth vivere non potest. Non ergo res sensibiles requiruntur ad sacramenta. SED CONTRA est,quod i A gust. dicit super Io. Accedit verbii ad elementum,&fit sacramentum. Et loquitur ibi de elemento sensibili,quod est aqua. Ergo res sensibi. Ies requiruntur ad sacramenta. Raspo Nngo dice dum, quod sapientia diuina unicuique rei pro . uidet secundum suum modum, &propter hoc dicitur Sap. 8. quod suauiter disponit omnia.iVnde de Matth. a s .dicitur, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem. Est autem homini connatura. Ie, ut per sensibilia perueniat in co. gnitionem intelligibilium. Signuaute est per quod aliquis deuenit incognitionem alterius. Vnde, climres sacrς,quae per sacramenta significantur,sint quaedam spiritualia&de intelligibilia bona , quibus homo sancti ficatur,consequens est,ut per aliquas res sensibiles significatio saerameli impleatur, sicut etiaper similitudinem sensibilium reruin diuina Scriptura res spirituales nobis descributur Et inde est, quod

ad sacramenta requiruntur ressen sibilest ut etiam Diony.' probat in I .cap. Carlest. Hierar. AD PRIMvM ergo dicendit,quddvnu quodque praecipue denomina.

tur & diffinitur secundit id quod eo uenit ei primo&per se,n si aut e se.

Arti C. V. 3

eundum id quod conuenit ei per aliud. Effemis aut e sensibilis, per se habet,quod ducat in cognitione alterius,quasi primo &per se homini innotesces,quia omnis nostra cognitio a seia su ori tur: effectus autem intelligibiles non habet, quod possint ducere in co3nitionem alterius, nisi inquatum sunt per aliud manifestati,id est,per aliqua sensibilia. Et inde est quod primo &principaliter dicuntur signa, quae sensibus offeruntur .sicut Aug. dicit in 1. de Domina Christiana, ubi Id. indocdicit, quod signum est,quod praeter chradia. m aspectem,quam ingerit sensibus, facit aliquiὸ aliud in cognitionem venire. Effectus autem intelligibi. Ies non habent rationem signi, nisi secundu quod sunt manifestati per aliqua signa. Et per hunc etiam modii,quaeda quae non sunt sensibilia, dicuntur quodam odo sacramenta, inquantum sunt significata per ali qua sensibilia , de quibus infra

agetur.'

An sacv Noula dicendum, quod res sensibiles,ut in in sua natura considerantur,non pertinent ad

cultum vel ad regnum Dei, sed solum secundum quod sunt signa spiritualium rerum, in quibus regnuDei consistit. AD Y g RT I v M dicendu,quod August.ibi' loquitur de rebus sen- .7,'''sibilibuς, secundit quod sunt in sua natura,non autem secundum quod assumuntur ad significandum spiritualia,quae sunt maxima bona.

ARTICULUS V.

Vtrum requirantur Eeterminata res Asacramenta.

AD quintu sic proceditur. Vi.

detur, quod non requira

15쪽

D. Thomae

determinatae res ad sacram cta. Res

enim sensibiles assiimuntur in sacramentis ad significandum , vidictvirilest. Sed nihil prohibet diuer-ss rebus sensibilibus idem significari, sicut in sacra Scriptura Deus aliquado meta horich significatur per lapidem,quandoque per leone, quandoque per solem , aut aliquid aliud huiusnio di. Ergo videtur,

quod diuersae res possint congrue re eidem Lacramento. N 6 ergo de.

terminatae res in sacramentis re quiruntur.' a. Praetereti Magis est necessaria salus animet, quana salus cor. Iotis sed in medicinis corporali.

iis quae ad salutem corporis ordi. nantur, potest una res pro alia poni in eius desectu. Ergo multo magis in sacramentis, quae sunt medicinae spirituales ad salutem animet ordinari , poterit Una res assumi pro

alia quando illa desuerit.

3. praeterea, Non est conueniens ut hominis salus arctetur per legem diuinam,& prscipue per legem Christi,qui venit omnes saluare. Sed in statu legis nature non requirebantur in sacramentis aliquae res determinatae , sed ex voto assiimebatur,ut patet Gen. r 8.ubi Iacob vovit se Deo decimas & liostias pacificas oblaturum .Ergo videtur, non debuerit arctari homo,& praecipue in noua lege, ad alicuius rei determinatae usum in sacramentis. SED CONTRA est, quod Dominus dicit Ioata. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto,

non potest introire in re u Dei. RESPONDEO dicendum,quod in usu sacramentorum duo possunt onsiderariscilicet cultus diuiniis,

ictificatio hominis. Quorum

primum pertinet ad hominem per

comparationem ad Deum, secundum autem Econuerso pertinet ad Deum per comparationem ad hominem. Non autem pertinet ad

aliquem determinare illud quod est in potestate alterius, sed solum id quod est in sua potestate. Quia ergo sanctificatio hominis est in pote itate Dei sanctificantis,non pertinet ad hominem suo iudicio assis-mere res,quibus sanctificetur, sed hoc debet esse ex diuina institutione determinatum. Et ideo in sacra. nactis nouae Legis,quibus homines sanctificantur secundum illud r. ad Cor. 6. Abluti essis, sanctificati estis oportetrii rebusux diuina institutione determinatis. AD pni MuM ergo dicendum,

quod & si idem potest per diuersas gna significari,determinare tamequo signo sit utendum ad significandum , pertinet ad significantem. Deus autem est qui nobis signi Deat spiritualia per res sensibiles in sacramentis,&per verba similitudinaria in scripturis. Et ideo sicut tu. dicio Spiritus sancti determinatu est,quibus similitudinibus in certis Scripturae locis res spirituales significentur,ita etiam debet esse diuina institutione determinatu , quae res ad significandum assumantur in hoc vel in illo sacramento. AD.sacv Nouxi dicendum, quod res sensibiles habent natur liter sibi inditas virtutes Conserentes ad corporalem salutem,& ideo non reseri,si diis earum eandem virtute habeant, qua quis viatiir. Sed ad sanctificationem no ordinantur ex aliqua virtute sbi naturaliter

indita , sed solum ex instituti ne diuina, & ideo oportuit diuinitus

16쪽

determinari quib. reb. sensibilibus sit in sacramentis utendum. ει. A D T E R T i v xi dicendum,quod sicut August.' dicit i ,1 .contra Fausum, diuersa sacramenta diuersis temporibus congruunt, sic etiam diuersis verbis significantur diuersa tempora,scilicet presens, praeteritum &futurum. Et ideo sicut in statu legis naturae, homines nulla lege exterius data, sed solo in te. xiori instinctu movebantur ad Deucolendum , ita etiam ex interiori instinctu determinabatur eis,quib.

rebus sensibilibus ad Dei cultum

uterentur. Postmodum ver δ ne cesse fuit etiam exterius legem da.ri , tum propter obscurationem legis naturae, ex peccatis hominum, tum etiam ad expressiorem significationem gratiar Christi, per qua humanum genus sanctificatur. Et ideo etiam necesse fuit res determinari,quibiis homines uteretur in sacramentis. Nec propter hoc arctat ut via salutis quia res quarum usus est necessarius in sacramentis, vel communiter habentur, vel par

uo studio adhibito haberi possunt.

ARTICVLVS VI.

Vtram insibi Gione sacramentoram

requirantur perba.

4.δ l. t. q. r. Λ D sextum sic proceditur. Vior. s. di. 3. I aedetur quod in significatione

IJ-2-. sacramentor vinno requirantur ver6-...im ba. Dicit enim August. contra Faustuna' lib. 1 .Quid sunt aliud quς-

αι. s.eis. que corporalia sacram cta, nisi qua .

. - .ε si quaedam vel ba visibilia 3 Et sic videtur,quod addere verba rebus sensbilibus in sacramentis, sit addere verba verbis. Sed hoc est supersitu.

Non ergo requiruntur verba cum

rebus sensibilibus in sacramentis. '2.Praeterea, Sacramenim est aliquid unum. Ex his autem quae sunt diuersorum generum, no videt i ditur posse aliquid unum fieri. Cum --. ' igitur res sensibiles de verba sint diuersorum generum quia res sensibiles sunt a natura, verba autem aratione videtur, quod in sacramentis non requirantur verba cum re

bus sensibilibus. I 3. Praeterea, Sacramentano. .' ut Legis successerunt sacramentis veteris Legis, quia illis ablatis ista sunt instituta, ut August. dicit I P.

contra Faustum. Sed in Sacrametis veteris Legis non requirebatur Dis... aliqua forma verborum. Ergo nec in Sacramentis notiar legis. Sa D CONTRA est, quod Apostolus dicit Ephesi. s. Christus dilexit Ecesesia,&tradidit semetipsum pro ea,vt illam sanctificaret, munis

dans eam lauacro aquae in verbo vi

cramentum.

Raspo visa o dice dum, quod

sacramenta sicut dictum est j ad- Ara. 1-Mhibetur ad hominum sanctificationem sicut quaedam signa. Tripliciter ergo c5siderari possunt,& quolibet modo congruit eis,quod verisba rebus sensibilibus adiungantur. Primb enim possunt cosiderari ex

parte causae sanctificantis, quae est verbum incarnatum, cui sacramen ' . tum quodammodo consor matur,in

hoc quod rei sensibili vel bum adhibetur sicut in mysterio Incarnati nis carni sensibili est verbum Dei uni tu .Secundo possimi considerari sacramenta ex parte hominis qui sanctificatur, qui coponitur ex ani ma & corpore, cui proportionatur sacrametatis medicina, quae per re

17쪽

D. Thomae. 3. pars.

visbilem corpus tangit,& per ver- ueniunt tamen in ratione signifi. . . bum ab anima ci editur. Unde Au- eandi, quae persectius est in verbis. gust.' dicit super illud Ioan. is. Ia quam in aliis rebus. Et ideo ex veru . r. ''. vos mundi e itis propter sermo- bis & rebus sit quodam modo unu

.ism. ν. nem.&c. unde est ista tanta virtus in sacramentis sicut ex forma &aquq ut corpus lagat,& cor abluat,

nisi faciente verbo,no quia dicitur, sed quia creditur Tertio possunt considerari ex parte ipsius significationis sacramentalis. Dicit autem is ia--Τ' August. 'inia.de Dodi. Christiana, =' quod verba inter homines obtinuerunt principatum fgnificandi,quia verba diuersimode sorinari pos. sunt ad significandos diuersos con- . ceptus mentis, & propter hoc per verba, magis distincte possumus exprimere quod mente concipimus. Et ideo ad persectionem significationis sacramentalis,necesse suit,ut significatio rerum sensibilium, per aliqua verba determinaretur. Aqua enim significare petest & ablutionem propter suam humiditatem, - . . S: refrigerium propter suam frigiditatem. Sed chin dicitur: Ego te baptizo , naanifestatur quod aqua utimur in baptismo ad significan. dana emundationem spiritualem. AD Oh vM ergo dicendum, quod res visibiles sacramentorum dicuntur verba per quandam simi litudinem , inquantum scilicet participant quandam vim significam di, quae principaliter est in ipsis ver

Ia-.-r bis, ut dictum est. ' Et ideo non est superstua ingeminatio verborum, cum in sacramentis, rebus visibilibus verba adduntur, quia unum eorum determinatur per aliud, ut dichium est. An sacvNDvM dicendum, quod quantiis verba & aliae res sensibile, sint in diuerso genere,quan tum pertinet ad naturam rei, commateria , inquantum scilicet per verba perficitur sisnificatio reris, ut dictum est.' Sub rebus autem comprehenduntur etiam ipsi actus

sen sibiles, puta ablutio, inunctio,& alia huiusmodi, quia in his est eade ratio significandi & in rebus.

quod sicut August.' dicit contra Faustum ) alia debent esse sacra. menta rei praesentis,& alia rei su

turae. Sacramenta autem veteris legis pr nuntia erant Christi ventu.ri:&ideo non ita expressh significabant Christum, sicut sacramen ta notiae Legis,qui ab ipso Christo effluunt, & quandam similitudinε ipsius in se habent : ut dictum est.

'Utebantur tamen in veteri Lege Iamis

aliquibus verbis,in his,quq ad cultum Dei pertinet,iam sacerdotes, qui erant sacramentorum illorum

ministri secundum illud Num.6. Sie benedicetis filiis Israel, & dicetis eis: Benedicat tibi D ns,&c.ὶ quam etiam illi,qui illis sacramentis utebatur: secundum illud Deut. 2 6.Profiteor hodie coram Domino Deo tuo,&c.

ARTICVLVS VII.

AD septimum sic proceditur.

Videtur, quod non requiran tur determinata verba in saeramentis.Vt enim Philosophus dicit o Li t.' Amces non sunt e dem apud omnes. T Sed sidus,qui per sacramenta quae 'ritur,

18쪽

ritur est eadem apud omnes. Ergo non requiruntur aliqua determinata verba in sacramentis. I r. Praeterea , verba requi runtur in sacramentis in qnantum

sunt principaliter significativa, si cui dictum est. ' Sed contingit per diuersa verba idem significari. Er

go non requirutut determinata ver

ba in sacramentis. I 3. praeterea , Corruptio cuius ibet rei variat eius speciem. Sed quidam corrupth verba proserunt, nec tamen propter hoc creditur sacramentorum effectus impediri,

alioquin illiterati& balbi, qui ista

sacramenta conserunt, frequenter desectum in sacramentis indv. . cerent.Ergo videtur, quod non re quirantur in sacramentis deterini. nata verba.. S a D c o N Y R A est, quod Do. . minus determinata verba protulit in consecratione sacramenti Eucharistiae dicens Matth. 26. Hoc est corpus meum. Similiter etiam mandauit discipulis, ut sub deter minata sernia verborum bapti Earent, dicens Matth. vlt. Euntes do. cete omnes gentes baptizantes eos

in nomine Patris & Fiiij & Spiritus sancti.

sicut dictum est' in sacramentis

vel ba se habent per modum sormae, res autem sensibiles per ino. dum materiae. In omnibus autem compositis ex materia & Arma, principium determinationis est ex parte formae, quae est quoddammodo finis & terminus materiae , &ideo principalius requiritur ad ense rei,determinata forma, qua de

terminata materia: materia enim

determinata requiritur, ut sit pro

portionata determinatae forniae. Cum igitur in faciamentis requi rantur determinatae res sensibiles, qui se habent in sacramentis sicut materia,multo ni agis requiritur in eis determinata solina verborum. AD ν Ri MuM ergo dicendum, . o. a quod scut August. dicit suoer Ioa. verbum operatur in sacramentis, non quia dicitur, id est, non secundum exteriorem sonum vocis, sed quia creditur,id est, secundum sensum verborum,qui fide tenetur. Et

hic quidem sensus est idem apud

omnes, licet non eidem voces sint quantum ad sonum. Et ideo cuius. cunque lingus verbis proferatur talis sensus, perficitur sacramentu.

quod licet in qualibet lingua contingat diuersis vocibus idem significari, semper tame aliqua illarum vocum est, qua principalius & comunius homines illius lingus utuntur ad hoc significandum , & talis vox assumi debet in significatione

sacramenti. Sicut etiam inter res

sensibile, illa assiimitur ad significationem sacram et i, cuius usus est communior ad actu, per quem saeramenti effectus significatur, sicut aqua communius utuntur homines

ad ablutionem corporalem , per quam spiritualis ablutio significa. tur,& ideo aqua assumitur ut maletria in baptismo. AD TERTIvM dice dum,quod ille,qui corruptE profert verba sacramentalia, si hoc ex industria facit, non videtur intendere facere quod facit Ecclesia, & ita non videtur persci sacramentum. Si autem 'hoc faciat ex errore vel lapsu lin gutisi sit tanta corruptio,quq omnino austrat sensiim locutionis, n ni

A s videtur

19쪽

videtur perfici sacramentum. Et ris sunt necessitatis huiusmodi ve hoc praecipud contingit, quando fit basacramentalia, quam verba sa- corruptio ex parte principij dictio erae Scripturae. Sed verbis sacraenis, puta,si loco eius quod est inno- Scripturae nihil licet addere vel mimine Patris 4 dicat in nomine ma- nuere dicitur enim Deut. 4. Non tris. Si vero non totaliter auseratur

sensus locutionis per huiusmodi comi ptelain, nihilominus perficitur sacramentum. Et hoc praecipit Econtingit, quando fit corruptio ex parte finis, puta, si aliquis dicat in nomine patrias de filias. Quanuis enim huiusmodi verba corrupi Eprolata, inhil significent ex virtute

impositioni , accipiuntur tamen ut significantia ex accommodatione v ius. Et ideo licet mutetur sonus sensibiliς, remanet tame idem sen-D Mam ιμ- sus. Quod autem dimini est dedisi. serentia corruptionis, circa princi pium vel finem dictionis,rationem habet,quia apud nos variatio dictionis ex patie principi; mutat signi ficationem, variatio autem ex parte finis dictionis, ut plurimum mutat consigni scationem, quae tamen apud Gr eos variatur etiam secundum plincipium dictionis in declinationibus vel borum. Magis tamevidetur attendenda quantitas corruptionis quia ex utraque parte potest esse tam parua,quod no aufert sensum verborum, & tam magna,

quod aufert,sed unum horum facilius accidit ex parte principi; , Maliud ex parte finis.

ARTICVLVs VIII.

mentorum.

...i Λ Doctauu sic proceditur. Vi. detur,quod nihil liceat addere vernis, in quibus consistit forma sacramentorum. Non enim mino. addetis ad verbum, quod vobis loquor,nec auferetis ab eo. Et Apoe. vlt. Contestor omni audienti verba

prophetiae libri huiuς, si quis apposuerit ad haec, apponet stiper eum Deus plagas scriptas in libro illo,&siquis diminuerit, seret Deus partem eius de libro vitae. Ergo videtur quod neque in formis sacra mentorum liceat aliquid adde te

vel minuere. 2. Praeterea, Verba se habet in sacramentis per modum formae, ut dictum est. 'Sed in formis quaeibbet additio vel subtractio variat speciem sicut & in numeris, vidi. citur 8. Met.' Ergo videtur quod si si s. m. hs aliquid addatur vel subtrahatur o. forma sacramenti,non erit idem sa

cramentum.

3. Praeterea,Sicut ad formam sacramenti requiritur determinatusti merus dictionu,ita etiam requi. ritur determinatus ordo verborsi,&etia orationis cotinuitas.Si ergo additio vel subtractio non aufert sacrameti vetitate, videtur, v pari rastione nec transpostio verboris, aut etia interpoliatio pronuntiationis. SED CONTRA est,quod in sormis fac ramentorum quaedam apponuntur a quibusdam , quae ab aliis non apponuntur , sicut Latini baptizant sub hac forma: Ego te baptizo in nomine Patris, & Fiiij,& Spiritus sancti. Gisci autem sub ista, baptizetur seruus Christi N.

in nomine Patris, &c. Et tame virique verum confer ut sacramentum.

Ereto in sorinis sacramentorum licet

20쪽

Quaest. L X.

licet aliquid addere vel minuere. RESPONDEo dicendum, quod circa omnes istas mutationes, quae positat in formis sacramentorum contingere, duo videntur esse consideranda. Vnum quidem ex parte eius qui profert verba, cuius intentio requiritur ad sacramentum, ut

insti dicetur. Et ideo si intendat per huiusmodi additione vel diminutionem alium ritu inducere, qui non sit ab Ecclesia receptus,non viis detur persici sacramentu, quia non

videtur, quod intendat sacere id quod facit Ecclesia. Aliud autem est considerandum ex parte significationis verborum. Cum enim verba operentur in sic ram etatis, quantum ad sensum,quem faciunt ut su . tro . ad pra dictum est oportet conside

rare virum per talem mutationem

tollatur debitus sensus verborum: quia sic manifestum est,quod tollitur veritas sacram cti. Manifestu in est autem, quod si diminuatur aliquid eorum, quae sunt de substantia sornaae sacranaen talis, tollitur debitus sensus verboru:& ideo non perficitur sacramentum. Vnde DidyM, mus ' dicit in lib.de Spiritu sancto: ι. . Si quis ita baptizare conetur, ut b c o unum de ' praedictis nominibus pre

s. His .. termittat l .Patris & Filii & Spiri vi'm.b tus sancti sine persectione baptiza- liit. Si autem subtrahatur aliquid quod non sit de substantia forna talis diminutio non tollit debitii sensum verborum , dc per consequens

nec sacrameti persectionem. Sicut informa Eucharistiae quae est: Hoc est enim corpus meum, ly enim sublatum,non tollit debitum sensum verborum:& ideo non impedit perfectionem sacramenti: qua uis possit contingere,quod ille qui prster

Artic. VIII. 6

mittit, peccet ex negligentia vel co temptu. Circa additionem etiacontingit aliquid apponi,quod est corruptiuum debiti sensus: puta, si

aliquis dicat: Ego te baptiro in nomine Patris maioris & Fili j minoris, sicut Arriani baptigabant: &ideo talis additio tollit veritate sacramenti. Si vero sit talis additio, quae non auferat debitum sensum,no tollitur sacram uti veritas. Nec refert utrum talis additio fiat in principio,medio vel in fine: ut si aliquis dicat: Ego te baptizo in nomine Dei Patris omnipotentis, & Fi

iij eius unigeniti, & Spititus sanctiparacleti,et it verum baptisma. Et

similiter si quis dicat:Ego te bapti zo in nomine Patris & fili j S: Spiritus sancti,& beata Virgo te adiu

uet,erit verum baptisma. Forte autem si diceret: Ego te baptiro in nomine Patris&Fiiij & Spiritus sancti,& beatae virginis Mariae,non esset bapti sinus i quia dicitur i. ad Cor. r. Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estist Sed hoc verum est,si sic intelligatur in nomine beatae Virginis baptizari,sicut in nomine

Trinitatis,quo bapti sinus co seci tur: talis enim sensus esset contrarius verae fidei, &per consequens tolleret veritatem sacramenti. Si

verbsic intelligatur quod additur & in nomine beatae Virginis non quasi nomen beatae Virginis aliquid operetur in baptismo, sed veeius intercessio prost baptizato, ad conseruandam gratiam baptis malem, non tollitur persectio sa

cramenti. AD p R I M v v ergo dicendum,

quod ad verba sacrae scripturae non licet aliquid apponere,quantum adsensuma

SEARCH

MENU NAVIGATION