D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

bui plutarchus fecisse Philoxenum in li

bro sibi ad emendandum dato, ta υς ἀπου ἀειλεν μὰν : , sue , si tina emendasse, ut loquitur tamrtiatis. uandoquidem vero , us ait Piniadarus , - γη - OP-M, non ingratum opinor habcbis , s tirocinium hoc te duce natum, clari mo nomini tuo gratus inscribere volui. Tu enim me non tantum prudenti, o salutari consilio adhortatus es ad autem hanc. non minus, quam aliam quam libet, --ουσα , o praerogativa peculiari

Verum etiam tot annis, jub contubernio disciplina tua vixi ta de me es me- ritus,ut mortaliumsim iragratissimus qua

les non paucos esse, qui pro beneficio maleficium.repend*nς , sepius te conquinum audi Oi y nis omnia me tibi debere labens

confiterer. Te veneror , meum es

sarum dulce decus sunc mihi assectum pro

prium serves , uti tibi voveo - .er sis, sΥ,ειαν cujus dotes hic laudamus. Dorisechis Ia. Ual. Majas 16 33.

262쪽

Musis amice, Dis ct omnibus, Vosii. Mortalibusque seculi, stupor nolliri, Sumas benignus , principi eruditorum, quos fructuum fert principes seper picis .

263쪽

AD LECTOREM

Idem Latine. Pluribus est aliis Medicus praestantior unus: Ipsa Meles stenis carmine Musa canit. Quin honorandum divino pracipit ore, Ipse salutiferam qui dedit artis opem. In promptu cai1sa est: tibi si minus illa patebit, Hac lege, o in prompιa jam tibi, lector, erit. IOH.

264쪽

MEDICINAE

Uam plurimos videre est acumine ingenii, & facundiae ubertate praestantes , dum utriusque specimen edere, & quantum dicendi facultate valeant, ostentare cupiunt, res abjectas, hua miles, illaudatas, perinde ut magnas & Iaud biles efferre, summisque extollere laudum praeconiis. Ita comae, teredinis, Thersitae, sebris quarto die recurrentis, calvitiei, podagrae, anseris, umbrae, canis, & quorum non laudes varii scripserei muscae denique Lucianus, qui paruinabest, quin ex musta, quod proverbio dicitur, , faciat elephantum. Sed omnium, ut solet, elegantissime, &mita venustate Asini encqmiunt nuper edolavit, equestris illud & literari ordinis immortale decus, D ANIEL HEINS IU S,

in quo non minus urbane, quam prudenter, quorundam ridet ignaviam, quibus cum elephantinum , vel asininum potius corium Fortunae caecum numen purpura tinxerit, literarum literatorum contemptum prae se serunt, eoqua

nomine se solide beatos, & sapere plusquam Thalem existimant: Non dissicile quidem

ia , . . a

265쪽

Ie, ME B ICI Naeviris ingeniosissimis materiae sterilitatem superare secunditate ingenii & doctrinae: mihi vero cum non liceat esse tam diserto,quod ingenio &industriae deest, a materia quaeram, & utriusque inopiam ex Medicinae copia supplere conabor. Latissimus hic dicendi campus, in quo unde in-eipias plurimum, ubi destinas vix quicquam reperite sit. Tot siquidem de Medicinae dicturo

laudibus se osterunt excellentium virorum testimonia, tot rationum momenta, tam immensus demonstrationum oceanus, ut si singula, aut prς-cipua saltem reserre vellem, vox & tempus mihi citius, quam oratio deficeret. Quare animus est leviter pleraque transire, ac tantummodo perstringere, ut ex ungue quod dicitur, leonem sit cognoscere & e paucis, quae ex ubere penu depromam, de reliquis conjecturam facere: ne forte disciplinae, quam non ingenio, quod sentio quam sit exiguum, sed veritati confiius, laudare aggredior,dignitas infantii mee culpa deteratur. MEDICINAM elegantis Philosophis apud Romanos parens M.Tullius cooptat artibus honestis, quibus prudentia major inest,aut non mediocris utilitas quq ritur. Eam sapientissimus S nec a ponit inter artes liberalissimas: Plutarchus

earum nulli elegantia, splendore,jucunditate cedere assirmati Lucianus caeteris esse honoratio rem. Hippocrates, artium omnium nobilissimatri

praedicat, & majorum institutis dignam esse judicatams

266쪽

ENCoΜIVM. O dicatam,quae Deo adscriberetur. Ita & Poetae, qui principia fingendi plurimum e vero trahunt,ut artis originem cano dicarent, eius inventores Dijs assignarunt quod postea detracto figmentorum involucro a Philosophis non obscure confirmatum est. Certe si hoc proprium est Deorum immortalium,ut prosint mortalibus, quis non concedat hos singulari Deorum benignitate obtinuisse artem illam, qua nunquam carere potuerunt φ Mane m ridie , noctuque bene valere semper necessarium est,ait Lucianus. Haec necesiitas documento esse potest ariem, quae valetudinem curat , non modo esse artium

omnium antiquisiimam, sed cim ipsis paene ii,

minibus natam. Verissimum enim est,quod nat rae genius Aristoteles literis consignavit, artium illas primas inventas esse, quarum opera homines minime carere poterant: caeteras, quae vel ad voluptatem , vel ad omatum, vel ad contemplati nem potius,quam Vitae necessitatem pertinen per otium deinde fuisse excogitatas. Humani autem corporis constitutio statim post lapsum infirma, fragilis, & multis morborum caussis, quas Vitara nequeat, exposita. Quis igitur in dubium vocet , primos mortales, cum passim viderent se macie Mnova febrium cohorte obrui: cum viderent actiones nobilis,linae,ad quas se natos noverant,morbis& aegritudinibus impediri , quis, inquam,dubitet, homines, quos ob inquirendi & investigandi fas facitate

267쪽

18 MEDICI Naegacitatem αλ ώς poetae vocant, non relictis alijs omnibus, mvestigasse , votisque omnibus a

Deorum numine eXpethsse artem illam,qua me tem sanam in sano corpore tueri , vitamque beatam , & a morboIum cruciatu liberam traducere

possent φ Nisi serie credere velimus homines dia vina mente, & consilio praeditos, omissa languidi' corporis curatosthabitis aegritudinum tormentis, omnem Operam,curam, sollicitudinem impendis. se Grammaticis, Musicis, gicis,Legibus ς paene suffocatum ab angina de alio potius cogitasse, quam de remedici Demosthenes certe,frustra adversarijs ἀργυωnta obijcientibus, ne caussam, quam pridie agere inceperat, abserueret, ab angina caussam reperit, & quidem argentea. Sed ne longo circuitu manifesta probentur ε persuadent rationes, & S. Scripturae confirmat authoritas, damum primum hominem primum exercuisse Medicinam. Quod ipsim non Hebraeos modo Theologos, sed Arabas quoque asserere testatur Ficinus. Quorsum enim a Deo Opt. MaX. Omni-fuia rerum cognitione instructus , nisi ut utilia persequeletur, nocitura fugeret, suumque corpus a morbis, quibus id peccando reddiderat obnoxium iberaret Ab hoc humani generis & Medicinae parente ars ad posteros, Veluti per manus tradita,pervenit - unde vetustissima in libris Mota sis, Salomouis, Paralipomenis, Hebraeorum Medicorum mentio. Ab his paulatim in reliquas Ο- rientis

268쪽

Hentis regiones propagata, aegyptum praecipue quae & ab Homero medicamentorum seracissima celebratur. AEgypth certe quos hominum sapie tissimos & antiquissimos putavit Herodotus ut Medicinam , sic inter alia & circumsionem Hebraeis debent, quamvis primos apellas eos scissa author sit Diodorus. Antiquissima tamen haec, ut& Medicina apud aegyptios, quippe quos edoctos legamus a Iaccheno Medico accensis ignibus depellere postem. Qui Iacchenus vixisse traditur ci ca annum a diluvio ducentesimum&septuagesimum. Post hunc Osiris,& huius atque Isidis filius Orus, quem eundem cum Apolline faciunt, alij-que Medicae artis fama celebres in Kgypto floruere, tanto numero, ut Plutarchus, post Homerum Platonem scribere non dubitaverit, A gyptios omnes haberi pro Medicis. Certe Plato ipse in aegyptum profectus, cum ibi morbo corriperetur , a sacerdotibus fuit curatus marina lotione. Vnde natus versiculus:

Mare unipersa proluit hominum mala. Resen Herodotus in hac gente singulos morbos seos habuisse peculiares Medicos: & apud eundem legitur, Cyrum Persarum monarcham petijsse ab Amasi AIgyptiorum rege , ut optimus sibi oculorum Medicus mitteretur. Orus Apollo aegyptius artem, quam a parentibus acceperat, ingeniorum

ac disciplinarum altrici Graeciae primus intulisse B a perhu

269쪽

lo MEDICI Nae

perhibetur, cui idcirco inventio eius a Platone alijsque assignatur ; unde ipse apud Ovid. Inmentum Medicina meum es 3 opiferque per orbem Dicor ε, 9 herbarum subjecta potentia nobis. Apollinem patrem imberbem, sequutus est barbatus , ut de eo jocari Dionysius solebat filius Ria sculapius , quem Mercurius Tri egistus AEgyptium, ut patrem, fuisse asserit. Hic apud Graecos, Galeno & Celse testibus, vetustissimus Medicinae

auctor celebratur. Qui quoniam adhuc rudem &vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in Deorum numerum post patre receptus est. Huius tanta fuit medendi scientia, ut mortuos invitam revocasse credatur. De Hippolyto id narrant, Plinius, Ρlutarchus, Laistantius, Ovidius: de Androgeone Propertius his versibus, Et Deus ext inctuni Cressis Epidaurius herbis Renituit patris Androgeona focis.

Sed hanc ob caussam aesculapium fulmine ictum Virgilius , & Plinius prodidere, ne scilicee

setalis rerum ordo interrumperetur. unde Ovia disso Iupiter exemplum xeritus, dixerit in illum Fulmina,qui nimiam noverat artis opem.

Ρlato tamen ex Pindaro & Tragicis refert, ideo fulmine percussum, quod divitem , & improbum, morti jam vicinum,sanitati restituisset. Ipsum vero non fulmine, sed causo, sebreve ardenti correptis, velut igne caelitus demisso, conflagrasse ingeni

270쪽

ENCOMIUM. 22sὲ interpretatur Bocatius. Quicquid sit, nec vita functum veneratio defecit,quam auxerunt nocturnae aegrorum in eius templo incubationes ε quati, inquit, Cicero, Abstulapius per somnium curationem valetudinis prae criberet. Τestes huius cultus

antiquae inscriptiones, tum Plutus ille Aristophanis, qui cacoein Riculaph aede cubans visum recepisse narratur. Meliori sertuna, quam Plautinus leno , qui in fano eius frustra se dormivisse conqueritur : at aequum erat castissimae artis praesidem parum propitium esse prostitutae pudoris homini. Aucula j in medendo peritiam laudat Homerus,

cum eum vocat:

X cxρμιοι λεγ καα-ν Θελκυ οδυνα-, Gaud um magnum hominibus, malorum desinitorem dolorum. Fusius vero artes eius celebrantur a Pindaro I I r.

Pyth.ubi & cum Ovidio, & Apollodoro Chironis discipulum facit. Fuit hic Chiron centaunis Thessalus, Achillis, Herculis, & Iasenis in medendo Praeceptor, in quo tantum emicuit medensi Saulertia,ut παντ- ιακὶς των εν ουραινῶ Θεω , omnium Medicia in coelo deorum,

Homero, Luciano, ali)s sit habitus, multis etiam medicinae inventor. Sed in hoc mirum, quam varie ni veteres. . Nam Mgyptij artis nostrae repertorem statuunt Mercurium, vel Isidem vel Apin,regem suum, ut videre est apud Diodorum. Alij,teste

d 3 Plinio,

SEARCH

MENU NAVIGATION