D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

a. MEDICI Naelaus est : ita certe major , etiam Dei angelis, qualis Tobiam docuit oculos patris curare felle piscis, remedio & hodie uitiato , apud Ioannem Euang. angelus turbaVit aquam, quam primus ingrediens a morbo liberabatur, ut omittam, S. Lucam euangelistam, apostolos &prophetas , aliosque viros sanctissimos Medicitanam professos : sed maxima gloria est, aeter num patris filium hanc selam elegisse divinam a tem, ut sibi divinitatis esset testimonium. Potissimam enim Vitae partem, quam degit in terris, impendit infirmis, & infestissimos humani generis hostes, manias, epilepsias, paralyses, caecitates, dysenterias propulsavit. Et sunt, qui dulce nomen Iesu, in quo omne genu flectitur, Graecis a medendo, appellatum velint. Neque vero id tantum Medicinae est, summis ipsa honoribus assici ; sed alumnos suos ad sem- mos honores &lissimas dignitates evehere, non inanes illas sine penu & pecunia, ut ait Plautus, sed opimitate effertissimas. Quamvis vero ars sit divinior, quam ut hujusmodi rationibus aestimetur, ideoque Hippocrates ad Abderitas scri bat, nunquam se pro eius usii mercedem accepisse, ut quae sit libera, Dearumque munus, quomodo& Apostoli quod gratis acceperant, gratis dabant& Ausonius medicus filij consulis versibus dicat, Obtuli opem cunctisposcentibis artis inemptae, Oscium se meum cum pietate fuit: .

292쪽

non abhorret tamen prudens Medicus splendida deorum munera, quae fumum de patrijs secis elevant, &, ne lar familiaris frigeat, prohibent. Dignus est operarius mercede sua, ait os veIitatis, cur igitur Medico pro tot curis, vigilijs, laboribus non in operae pretium φ Hoc autem ne mer cenarius audiret, Honorem in episti vocat Cicero,

Curio mihi, ut Medico honos haberetur : quae appetilatio tum in alijs, tum in nostra quoque lingua obtinuit. V t jam etiam exe mpla aliquot ex an liqua, & recentiori historia afferam : Polycletes cum Phalaridem,tyrannum Agrygentinum, morbo gravissimo laborantem, sanitati pristinae restituisset, ab eo phialas quatuor accepit eX puro

auro, crateras argenteos duos : poculorum item

thericliorum paria decem,puellas intactas viginti millia, nec non alia quam plurima, ut videre est in Phalaridis ad mediaim epistola.Oribasius Per gamenus, Eunapio, vel Sardianus, Suidae Iu- sanum Caesarem sequutus est in expeditionibus,

eumque ad imperium evexit, a quo vicissim quaestor Constantinopoli creatus est. Sequuti imperatores, virtutibus tanti viri invidentes, omnia ei bona eripuerunt, & exilio multarunt. Oribasius in hostilem terram expositus, edidit virtutis eximiae specimen, non locorum spatio definitae, non domicilijs circumscriptae, sed quae animi constantiam, & firmitatem ostendit, quaeque per se ipsam actuosa essicacitatem. sitam prodita

293쪽

M MEDICI Nae .dit, ubi tandem cunque extiterit ; quemadmodum numeri solent, & artes Mathaematicae Statim namque apud Barbaros reges clarum conse- iquums nomen, inter primores habitus est, excitato etiam in Romani imperij finibus ingenti sui desiderio : Barbaris ut numen quoddam eum l lentibus, . dum hos longis morbis implicitos 'servat, illos a mortis vestibulo revocatos educit. Ita ut cum Themistocle exule, & lucule ter a rege Persarum excepto, dicere poterat, Perieram , nisi perhisem. Sed prior calamitas illi

cum Iosepho, sortunarum, scelicitatisque omnis ianuam, dc occasionem aperuit. Nam imperatores repudiato consilio, quod prius, oppugna do viro, male intenderant, eam ab exilio revocarunt, & prii linis opibus ac honoribus restituerunt. EXtat ejus elogium lib. I .Anthologiae: Δρου-m, ἀθμα ν - - ο

Erasistratus Cous , Plinio maximus Medicus,& Aristotelis e filia nepos , is qui se ab experimentis nominavit , a Ptolomaeo ob Antigonum patrem sanatum , talentis centum donatus est : & alios, Principes Romani, teste Plinio, medicos celeberrimos,Cassios,CalpitanoS, Aruncios, Albutios, Rubrios, CCL. H. S. ama mercede conducebant. Stertinius imputavit

294쪽

tavit principibus, quod H. S. quingenis annuis

Contentus esset. Sexcena enim sibi quaestu Urbis numeratis domibus ostendebat. Par & fiatri ejus merces a Claudio Caesare infusa est et censes. que quamvis exhausti operis, Neapoli exornata, haeredi , H. S. CCC. reliquere, quantum ad eam aetatem Aruntius solus. Manlius Cornutus ex praetorijs legatus Aquitanicae provinciae H. s. C C. elocavit in curanda mentagra. Crinas Mas. 1iliensis, qui sub Nerone vixit, H. S. centies reliquit muris patriet , moenibus quoque alijs paene non minori flamma extructis. Hippocrates ingentibus muneribus a Persarum rege A taxerxe , ut & Asclepiades a Mithridate Ponti rege fuit accercitus. Democedes Cratoniata, mimperia imperiosi parentis ferre non positi aeginam profligit, ibique tanta famae celebritate Medicinam exercuit, ut aegimetae eum talento retinuerint. Athenienses deinde centum minas obtulerunt. Tandem ad Polycratem Samiorum tyrannum se contulit , assectus honorario

duorum talentorum. Ad invidiam talix, nisi fortuna , malignitatis suae memor , eum in-talici Polycratis fato involvi flet. Comprehensum enim Oraetes, Darij regis pJosectus, cum reliquis captivis, in servitutem abduxit. Verum scientiae fama non modo libertatem,sed etiam honores assequutus,insigni documento fuit,in opes animi niliti licere casuum humanorum Varietati. Cum

295쪽

4 6 MEDICI Nae Cum enim rex inter venandum, ex equo desiliens, pedem iurasset, frustra tentantibus auxilium medicis, Democedem jam inter captivos agnitum, sed ne hostem Graeciae servaret, artem studiose occultantem, vi tormentorum ad sanandi curam adegerunt. Quod cum ex sententia si iccessisset, eum Darius opibus auctum, & for tunis locupletatum in regia manere iussit, &mense sitae accumbere voluit. Id autem quanti fuerit, vel ex eo liceat aestimare, quod ipsi quoque regni proceres a conspectu regis arceantur, nec unquam nisi interposito velo menset regiae assidere illis liceat. Ita ut Democedi honorificentius haberi non potuerit. Ob eandem scientiam, scribit Plinius, Cleombroto Leo Ptolomaeus rex Megalensibus sacris donavit C. talentis servato Antiocho rege. Quod autem Galenus reseri, se, cum Boeth uxorem sanasset, quadringentis aureis donatum,minus mirum est,quam quod avorum memoria Thaddaeus Florentinus, cum peregre proficisceretur,singulis diebus quinquaginta aureos acceperit, & Honorio ponti fice curato decem aureorum millia reportaverit. Totidem singulis mensibus, pretier alia muneraseivisse Ludovicum xi. Galliarum regem Iacobo Cocterio Medico suo, narrat Cominaeus. Ex solis lue Venerea affectis Carpensem inter alios& Capivaccium lucratos immane auri pondus

cum legimus, miramur Rabelesium scabiosos istos

appellasse

296쪽

appellasse pretiosissimos φ Non ita pridem Phia

lippus II. r Hisp. a febre septem dierum sana-ms , archiatro suo Franc. Vallesio, praeter annuum stipendium, loco sex aureorum millia misit , quae ille munera non spemens, venuste non dubitare se, inquit, quin tantus rex plura etiam, si velit, elargiri posset, ut verum sit,quod vulso dicitur, Dat Galenus opes, imo &, quas plerumque Iustinianus, honores. Recte Sene ca, Sicut Medicistis apud aegros visius, etiam apud δε- nos honor em Et prosecto quis major honor esse potest, quam in deorum numerum reserri. Sed omnis antiquitas apud aegyptios, Graecos, sivique gentes medendi peritia de humano genere bene meritos poli obitum pro dijs colliit. Scribit Strabo, Medicos in India post brachnas maximo esse in honore,& ab omnibus liberaliter excipi et etiam ex publico Vivere apud aegyptios te statur Diodorus. Hippocrati ad fanandum De

mocritum Abderam vocato,univiversia civitas ob Viam processit , eumque patriae servatorem patremque salutavit. Ei quoque a S. P. Q Atheniensi ob liberatam peste Graeciam ludi decreti& magnis mysterijs, non secus ac Hercules Iovis filius, initiatus, ac corona aurea donatus. . Ga lenus apud Antoninos imperatores lummo in honore fuit : quem post mortem pro deo cultum prodidit Eusebius. Romae, tradente Suetonio,

Iulius Caesar omnes Medicinam professos, quo

297쪽

8 MEDICI Nae lubentius & ipsi urbem incolerent, & caeteri appeterent , civitate donavit. Id autem rarum fisisse scribit Tacitus , nec nisi virtuti pretium. Hinc multos celebres viros artem Medicam tunc temporis e coluisse , & exornasse author est Zonaras. Antonio Muis, ob Augustum, ab ancipiti morbo curatum ., Romani statuam aere

collato, iuxta signum Ad laph statuerunt,Suetonio, & Plinio testibus. En existimarunt principes , esse e republica tales habere , quos ideo varijs privelegiis donarunt, ut testatur I. C. Tanta etiam Medicorum veneratio olim apud Locros , ut lege Zaleuci cautum fuerit, si quis aegrotans merum bibisset, nisi iubente Medico, etiamsi ad pristinam valetudinem rediissesimortis supplicio assiceretur, ut resert Elianus. Sed ne veteribus commemorandis diutius insistam, quanto Medici hodie in honore apud Anglos, Gallos, & Hispanos φ quanto in matre studiorum Italia ; ubi multos equest, i dignitate o natos vidimus, ubi octo ad Genuensis reip. principatum evectos fuisse annales testantur. Petrus Hispanus scriptis aliquot in Medicina clarus, ex Episcupo Tusculano Pontifex Maximus creatus est, assumpto Ioannis XXI nomine : ad idem fastigium e Medicina ascendit Nicolaus V. sinamus renascentium in Italia literarum fiutor & promotor: ut non necesse sit Ludovicum Patriarcham Aquileiensem, nec Ioli. Vincenti

298쪽

ΕNCoΜIvΜ. 'um, Montis regalis Archiepiscopum , hunc a Gregorio xv. illum ab Eugenio I v. in Cardianalium ordinem cooptatum , aut Paulum IOVium , medicum , & nobilissimum historiarum scriptorem episcopam Nucerino , aut alios alijs dignitatibus condecoratos afferre. Sed nec apud Barbaros Medicis situs honos deest rcum nuper Turcarum Imperator Bartholo maeum Cordum medicum , suo nomine , ad Enricum magnum Galliarum regem legatumiserit '. quod Jam olim ad Cosroem Persarum regem fecerat Imperator Iustinianus, teste Procopio. Sed quid peregrinis immoror ' Nonne in hac patria Ρrmuras, Conseiams, allocque geri Magistratus a Medicis videmus t In ter Epistolas Cassandri legimus duas ad Cornelium a Baetidorp , Medicina Doctorem, Equitem auratum, & insignis urbis Brugensis Consu Iem. Et in hac ipsa civitate eos jam olim in Consulum & Senatorum ordinem receptOS, eX δμchivis liquet : quod majorum institutum majoribus suis , viris consiliaribus, dignissimus, inter alia praeclari Conlhilarus facta nuper renovavit vir illustris CORNELIVS de BEVEREN, Eques, Str velfhouckij, australis Isielmondae, De vellieini j ω- parcha, Senator & Quaestor australis Bataviae, cademiae Curator egregius virtutis, & ingenio rum censer, & quamvis in maXima negotiorum mole , quibus in urbe , patria , nuper etiam

299쪽

so MEDICI Nae pro patria ad Britanniae, & Daniae reges, distrahitur , in omni disciplinarum genere insigniter eruditus. Nec eli quod invidus quispiam, loliginis succo imbutus, nimia Medicis praemia

nimios Medicis honores decerni, Obtrectare conetur. Dicam enim cum Seneca, quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis, inquit, a Medicis rem inaestimabilem , vitam ac valetudinem bonam. Itaque his non rei pretium, sed operae solvitur ; quod deserviunt, quod a rebus suis Vocati nobis vacant, mercedem non meriti, sed occupationis suae ferunt. Nullum siquidem proemium cum vita, nullin honor cum salute comparandus. At ista fiant Medicorum munera, ipsis Deorum immortalium muneribus conserenda ; munera non omnibus passim obvia , sed

quae homines ingeniosi & industrij ab ipsis Dijs

comparare sibi solent. Dij autem omnia, ut inquit ille , Iaboribus Vendunt. Hisce vel maxime opus ad Medi cinain , & ad ea praesidia , quibus Medicina

carere nequit. Qui, inquit Hippocrates, Medicinae scientiam libi vere & apte comparare Volet , is horum omnium compos esse debet, ut naturam nactus sit, doctrinam, locum studijs aptum , institutionem a puero, industriam &tempus. His intracto, este oportet, qui operam suam Medicinae consecrant , quique se ad medendi gloriam erigere conantur. In primis

300쪽

vero potens est natura. Pythasoras dicebat cibos in scaphio non esse ponendos: hoc est, in improbum animum dolios sermones non eile immittendos I nam sermo cogitationis cibus est, quem animus, ni probus sit Ordidum reddit. Adde quod natura repugnante , reliqua parum positiat. Hinc recte poeta : nihil inrita dices, fuciope Minerra. Doctrina autem in Medico requiritur non vulgaris. Primum Linguarum cognitio. Et de Latina quidem silere pr stat, quam pauca dicere. Graeca absque maxima rerum ignoratione carere non potest : nam non solum artis

principes Hippocrates & Galenus, hac lingua suos ingenij & industriae scelus posteris reliquere ; sed etiam plantarum, morborum, remediorum , instrumentorum , ponderum, mensurarum .innumera vocabula Graeca sunt et quq quum apud nos etiam recepta , circulatorum

atque huius linguet imperitorum abusu detrita corruptaque non intelligantur, non raro fit, ut indocti Medici potiones pro cataplasmatis, venena pro medicamentis, in aegrorum perniciem adhibeant. Arabicae linguet ad Arabum Mediacorum , qui Grqcis non pauca addidere, ex puris potius sontibus , quam depravatis interpretum rivulis haurienda , scientiam Medico admodum necessariam esse post Erpentum luculenter ostendit ille linguarum omnium, Matheseos, D a ac

SEARCH

MENU NAVIGATION