D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Plinio, Arabium Apollinis filium, aeschylus denique Prometheum. Sed quod singuli,novi quid,

humano generi salutaris repererint, grata posteritas, eos, tanquam uniVeria artiS inventores,celebravit. Porro fuere Actstulapio duo filij paternae avitaeque disciplinae haeredes, Podalirius & Ma- chaon, ijdem& belli duces, &Meenci, ut ex Homero patet: Tων α ' ἡγώ9ην δυοπιιδε,1 πτῆρ' ἀγψω Ποδαλε υ γ ηδὲ Mαχαων Quos duo ducebant fratres, Phoebique nepotes, Mutre Coronide,praeriantes arte medendi, Belligerique ambo, Podalirius atque Machaon. Hi bello Troiano ducem Agamemnonem sequuti,non mediocrem opem suis commilitonibus a tulerunt tam medendo,quam pugnando.Macha

ni successit filius Nicomachus, ex quo auctore Suid Q progenitus estNicomachus,pater Aristotelis philosophi. Decimus quartus ab aesculapio fuit Nebrus,clarissimus Asclepiadarum, cui filius Gnosidicus,quem librum scripsisse de membris,sractu ris,& articulis, ex quorundam sententia memoriae prodidit Galenus. Gnosidicus filium habuit Hippocratem,& hic Heraclidem,qui pater Hippocratis , vere Medicorum principis , cum fallere nec falli,11Macrobio fides,nequiverit.Ita ut non immerito eius meritis ἀντίρροφον hoc Epigramma sit scriptum: '

272쪽

EN CONIVM. 23

Lux hominum Hippocrates, dum gentibus ille me

detura

Copi aper Susas rara petiyit aquas. Non ἀσωως iam dictis coronidem imponere

posse videor Sorani elogio, Apollinem quidem Medicinam invenisse, Esculapium amplificasse, Hippocratem persecisse. Reliquit hic duos filios Thessalum, & Draconem, qua patris gloria, qua

suis meritis longe clarissimos. His authoribus Salutaris nobis ista professio increvit. Qui tamen in vulgus eam promiscue non extulerunt, sed velut in censia reponentes, ad liberos haereditatio iure transmiserunt quasi artis divinae ussim hominibus aliter impertiri nefas esset. Haec in nobilissima Asclepiadarum familia annos mille, & ducentos permansit,eorumque propagata studio,non modo Graeciam, sed universiam terrarum orbem divinitatis suae radijs illustravit. Atque ob illam ipsam necessitatem , qua primum humano generi Medicinae ars parta & , Ut Hippocrates docet,inventa, ubique etiam ab omnibus summo applausu iam olim excepta. Reserunt id de veteribus Maximus Tyrius,Ρlutarchus;& Servius - nominatum de Babylonijs Herodo tus,de Assyrijs,item de Callaicis.Ashiribus,& Cantabris, Hispania gentibus, nec non de Bastetanis,

Strabo, quas dicit vetusto ritu aegyptiorum solitos. - B fuisse

273쪽

t MEDI C. IN aetasse aegros in compita deserre, & a praetereuntiabus remedia sciscitari.Idem de veteribus Scotis testatur Boethius.Qui igitur aut eodem moibo laboraverant, aut laborantem alium viderant, idem, quo ipsi fuerant, curati, medicamentum exhibebant. Ita qui carebant Medicis, Medicina carere non poterant. Quo etiam 1 pectat,quod de Nomadibus prodidit Herodotus, eos filijs quadrimis venas temporum, aut verticis inurere,optimo contra

defluentem e capite pituitam succestu. Sic adhuc in hodiernum diem ustulationem illam sino Medico adhibere solent Arabes,& Turcae.Doloro enim capitis laborantes, vel defluxione in qua vis corporis partem, ςutem ustulant cum semite aliquo,aut panno lineo incenso, magnaeque id esse efficaciae observavit Bellonius Solent e edem gentes & alijs uti,Medico inconlisito, remedijs. Quod ptiam rusticis ubique terrarum solemne est. Unde videre licet,apud agrestes qucque homines nececsitatem,Medicinae locum sacere. Et certe nulla regio est,null/ aetas, nullus lic minum ordo, qui divinis huius at iis facultatibus carere possit: cuius leges ut gentium omnium Nue communes,ita cunctis hominibus maxime salutares. HiS Imperatores,l eges,Principes,alijs soluti legibus, parent,aut certe non impune refragantur.Has matri,quae infanti mammam dat,matri, quae peperit, antequam pepet it, o parentibus liberis operam daturis accurate observandas, praeter Medicos, Plutarchus, Hualtus,

274쪽

Huartus,& nuper melioribus dubito argumentis, an ver sibus demonstravit lac. Calsius ; Eques , &Ordinum Bataviae consiliae ius. Afferam huius rei, unum, quod pro multis esse potest , eXemplum. Cum aliquoties deliberatum esset de repudianda Catharina Medicaea, annos complures sterili m

trimonio Hemico V alesio,postea Gallorum regi, juncta,& ob publicam pacem,quae,iegno ad aliam iiiipem delato,vacillare plerumque solet, tantum non rςs suas sibi habere juberetur , commodissime , & veluti deus e machina adimit clarissimus medicus, Ioannes Fernelius, qui quod a statura negatum esse ridebatur Gcxvolae Sammarinani verba sunt iurigam serilitatem a domo regia re sit, Huksiumque nomen optata generose prolis acta tonepropagandum curavit. Cui igitur debuit regina hoc nomen s nonne Fernelio cui rex ipse uxorem, cui liberos nonne Ferneliol cui florentissimum Gaulit regnum tres reges Francisciam,Carolum,Henricum ' nonne Fernelio φ Digna hercle, illustris. sima gens Medi eorum , quae originem Medico debere nomine & quinque pitularum insignibus non obscure testatur,ut non selum Italorum ing niosisiimis dominetur, sed artis Medicae ope in regiae dignitatis fastigio conservata potentisiimos

Europae reges produxerit. O artem admirandam& imcomparabilem,cuius praesidio nondum nati,

nondum geniti egemus I Natis & in lucem editis

quid luce hac in qua spiramus, vivimus, &jucun-

275쪽

dis MEDICI Naeda consuetudine inter nos coniungimur, optabulius φ quid vita ipsa cunctis mortalibus cariusinam tamen quisquis diu multumque cruciatu morbi . que intabescit quod Xerxi prudenter apud Herodotum inculcat Artabanus) cum mortie commutare praeoptat, exclamans cum Philoctete,

Beu quis spouctibus mandet Me ex sublinii pertice saxi f

Iam iam absumor, conscit animam Vis pulveris, viceris asin. Non aliter, qui acutissimis doloribus torquetur, cum misera Didone Mortem orat, Milet caesi conmexa tueri: Cum in luctu atque miserijs , ut ebat Caesar, mo tem aerumnarum requiem sperat. Quae enim vitae dulcedo,quis usus illis, qui calculi doloribus lancia nantur , quorum membra & articuli dolore velut equuleo distorquentur quis non multo malit m ri,quam tam misere vivere φ Inter asperrimos do-Iores,refert Plinius, haberi calculoru cruciatus exstillicidio vesicae,proximum stomachi, tertium capitis nec ob alios sere mortales sibi mortem conscivisse. Ita Claudius quoque Imp. se stomachi dolore correptum de morte conscisenda cogitasse fassus est, ut narrat Suetonius. Sunt tamen & plures , qui homines non e trivio ad voluntariam mortem adegere. Narrat Plinius Nepos fiammos viros, Corellium Rufiim ob atrocissimos dolores,

qui pedibus solis prius insederant , mox omnia

membra

276쪽

membra pervagabantur, & Silium Italicum, qui insanabilis clavi taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit,spontanea inedia vitam finivisse. O horrendam dolorum immanitatem,quae in tanta mala miseros praecipitat s Vidimus ipsi horresco referens homines vitae inculpatae, nullius sceleris sibi conscios, ne poenam praeVenisse putentur, e sola melancholia alios se in aquas praecipitasse,alios gladio in viscera adacto,aut gula laqueo fracta, morbi & vitae finem invenisse: quisi Medicis.commissi fuissent, potuerant vitam Sc salutem elleboro redimere. Non immorabor in Commemoratione eorum, qui quod Medicus noo esset adhibitus, vivi pro mortuis sepulti, animam cum gemitu & eiulatu fissi terra inniserrime effudere.De acutissimo philosophorum ScotO,memoriae proditum est, quod in sepulchro, cui attonito r , quem Graeco nomine Apoplexiam dici mus , percussus omnique sensu & motu privatus,

pro mortuo traditus erat,excitatus postea,cum eritum nullum inveniret , saxo illiserit : & ita violenta & indigna morte perijsse postea com- Pertum. Quot eXempla referre postem de mulieribus ex uteri suffocatione pro mortuis habitis , sepultis & vere tandem sunocatis ' At hiice malis medetur illa vit illa salutis alma conservatrix Medicina - illa solida consert mortalibus bona , sine quibus reliqua omnia vix bona dici me

rentur.

277쪽

18 MEDICI Nae paleat possessor oportet, Si comportatis rebin bene cogitat uti, Sincerum es nisi νaε , quodcumque infundis aces

sit.

Darium potantissimum Monarcham ex luxato pede infirmum & dolentem non opes,non regna, sed Democedis medici, & quidem captivi industria sanavit. Alexandrum e Cydni fluminis re stigerio periculose laborantem , non pretiosissimae Persarum gazae, quas alteri Dario eripuerat,

sed fidelis Philippus , & dignus tam confidente

aegro medicus,medicata potione Omnibus, praeter

ipsum,cuius periculo exhibebatur iuspecta, d pristinam sanitatem revocavit. Vnde recte venuunus poetas Non domus aut fundin , non cris acervus, ct auri,

Aegroto domini deduxit corpore febres. Et ut nec divitiae,nec dignitates, nec alia,quae maximo in pretio haberi solent , sanum hominem reddere possunt et ita etiam earum possessio omnis , nec iucunda , nec utilis aegrotanti. Quis enim usus decumbenti, & nauseanti omni fari j ciaborum apparatus quae Voluptas calculose , arthritico, aut alia corporis parte dolenti, si vasis aureis, & argenteis ipsi ministretur φ quis formosae uxorculae usus languenti marito φ Qui propter poluptates sibi j is non imperant, sed cupiditat bus suis aguntur, aut inclinantur, docendi sunt, & eL monen

278쪽

manendi , maximam sui partem poluptates ex ipsiosum

re corpore. Et quemadmodum Spartani coquo acetum, ω salem dantes, reliqua in ipso, quodmactandum erat, animaIi iubebant quaerere et ita in corpore eius , quod

huic exhibetur, condimenta praecipua insent, s sano ei exhibetur atque puro. Quod enim cibus potucto aliquis dulcis est , quod pretiosus, id a sua natu

ra habet , ct extra corpus fruentis. Suavis autemst, oe iucundus ita demum , s fruentis corpin se

cundum naturam lectum eo delectetur. Qui per eum aversantvr , aut ebry pel aegroti sunt , apud hos omnem suam gratiam venu tatemque amittunt. Mox addit, sicut comessatores ebrij in domum lugentium invadente, non laetitiam, aut delectationem afferunt , sed fletus excitant: ita venus, Obsonia, balneum, vinum, corpori adhibita contra naturam affecto , pituitam bilemve concitare, tumultuque illato etiam sanas adhuc

partes corrumpere Α, speratae autem Voluptatis & delectationis conserre nihil. Cum igitur nihil in hac vita dulce possit esse abs. que finitate , ciamque non vivere , sed valere , vera sit vita , liquet vitam nec iucundam , nec Vitalem , Ut loquitur Ennius , es. se posse , ubi sanitas non adest , ideoque hanc rebus omnibus praeserendam. Non fugit hoc Pyrrhum magnum Epiri regem, quem literis proditum est , cum immolaturus templa inviueret, non regni ampliorem modum , non de

279쪽

go MEDICI Naede hoste victoriam insignem, neque item gIoriam illustriorem, aut maiores divitias, aliave , quibus plerique mortalium attoniti inhiant, sed sanitatem a Dijs immortalibus comprecari selitum suisse,ceu parte hac beneconstituta prosperius cessura vide

rentur omnia.

Si ventri bene, si lateri es, pedibu que tuis, nil

Dipitiae poterunt regalis addere maius.

Haec etiam movere sapientissimum Pythagoram, ne alia uteretur in epis talis tautatione , quam ut iuberet amicos bene valere: quod etiam apud Latinos observatum,ex epistolis Ciceronis, & aliorum liquet. Sed ubi rerum testimonia adsunt,non opus est verbis, cum nemo inficias ire ausit, aliud sibi sanitate gratius esse,aut iucundius.Quod si tam facile conceditur de pro era corporis valetudine,

tanto magis de animo confitendum et eoque maior & shblamior, quae utrumque regit, moderatur,& conservat, Medicinae ars censeri debet. Ita natura comparatum est, ut corpus, & anima proportione quadam harmonica congruant , metusque

corporis in animam, sicut & animae in corpus facillime,& vehementissime penetrent. Resen Plato in Charmide , Magos illos animae & corporis medicos, Xamolaidis,& Abaridis Hyperborei s Etatores arbitrari,omnia corporis & bona,& mala ab anima fluere in ipsiam corpus, quemadmodum oculorum qualitas fluit a cerebro , cerebri a toto corpore.Atque ut impossibile est oculos curari,nisi

280쪽

EN COMIVM. ix totum eo in purgetur: sic corpus ipsum, nisi antima bene valeat, non posse bene valere. Ita quos dam ex gaudio,ira cerore,alijsque animi affectu-hus in graves corporis aegritudines incidisse , imo

ex repentinis repente mortem obijsse ab omni et vo observatum ei Nec minor corporis in animam

potestas. Sic in Epilepsia, Apoplexia, Catalepsi,

Lethargo, alijsque cerebrum, sacram Palladis a cem, stupore infestantibus morbis : Sic in Phreniticis, Maniacis, Melancholicis, alijsque atra bile percitis, morbidum corpus animum in consensum trahit, Atque a singit humo dipinvarticulam avr . Quin etiam animi mores sequi temperamentum corporis praeter Aristotelem peculiari libello docuit Galenus. At eorum, quae corporis temperiem mutare possunt,vires, & facultates considerat Medicus, ac proinde ut corporis, sic & animi ac mo rum vitia corrigit entem acuit, memoriam confirmat, omnes denique animae functiones alacriores reddit. An non igitur summe necessaria terrarum orbi medicina, quae animal hoc Deo similli mum, ut loquitur Mercurius Tritaegis has quem

vocamus hominem, tantis bonis ornat,tantis muneribus donat, a tot tantisque malis & cruciati gruetur atque conservat 'Nec, ut iam dicere incepi, humani corporis, quod tum figura, tum partium commoditate reliquis praestat animantibus , quae Natura prona atque ventri obedientia finxit, tantummodb

SEARCH

MENU NAVIGATION