D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

interpretationem, Respondendum videtur, Legissatorem habuisse rationem eventus magis universalis, & stequenti consuetudini se accommodasse, cum Virgines ut plurimum effundere is leant sanguinem in primo congressu. Deinde , Virgines tunc temporis rigore Legis perterritas, fideliter sese continuisse, & parentes eas diligenter servasse. Publicum enim ignorabant, manebant domi ignotae: unde Hebraei adhuc Virginitatem eripere, honesto vocabulo dicunt Cogno

scere.

Vides, Vis clarissime, quam tota haec de Vl r-ginitate investigatio dubia sit & intricata , quod

etiam non ignoravit magister ad eam rem unicus Salomon, cum Proverb. cap. XXX. quatuor esse

scribit, quae humani ingenii captum excedant, &quorum indictaaut vestigia vix deprehendere liceat : viam aquilae in aere, viam colubri super te tam, iter navis in pelago, & viam viri cum adole- sientula. Ita ut non abs re scripserit Cujacius II. Obs xxvir. an sit virgo, est in dissicili ac paene impossibili. Vtinam exoriatur aliquis Democritus , qui cum puellam Hippocratis comitem primo die tautasset nomine Virginis, postridie, Salve mulier, inquit. Fuerat enim puella nocte illa vitiata , ut narrat Laertius. Et haec quidem ne ει pistolae leges , nimium excedamus, propositae quaestioni tussiciant. Quae ut subacto & acri tanti

viri judicio lubeno Libmitto: ita si exψo pectore

62쪽

γ quo divinarum & humanarum disciplinarum orbis habitat id depromere non gravaberis pedibus in tuam ibo sententiam. Vale, Vir clarissime,& haec qualiacunque boni consule. Kal. Sextil.

IOHANNI T E VERO VICI

Artium o Messicinae Doctori , BALTH. LYDIuS S. D. CLariis. D. Doctor, Dissertationem de signis virginitatis, imaginem tui, libens legi, maxime ob locum Moysis Deuteronomii 22. In ea laudes misces, quibus modestiam meam laedis. Nihil enim in me est quod suspicias, tantum quod ames. Sed tu Musarum germen, amoris & humanitatis ille Thyrso, vincere teipsum voluisti, cum pares hoc aevo, quos norim, Medicos, non habeas. Vtinam aliquando, quae hactenus pressisti, claustra perrumpant, monumentum Tibi statues aere perennius, & quod aeternitatem possit pro-Vocare, neque Musea Medicorum sine illa face lucere poterunt. Vndecim enumeras , & refutas λακορευστως signa. An alia nulla sint, magis certa, quae noluisti tangere, videbimus alias, cum plus erit Ocii. Ego cum cuique credendum sit in sua arte Lfemel. C. de re militari I. a. rationibus tuis acquiesco. Vi-

D 3 deo

63쪽

si EPIs Y LIGae deo iam justas causas habuisse Menochium de Artabifr. Iudio. Cas. 66. Numero I 9 3. Virgines intermiserabiles persenas reponendi, & Clariis. D. Heinsla,miraculo Flandris,non excidisse illa ver ba, sed admorsis unguibus scripta, quae leguntur in prima editione Poematum ipsius, in jocoso Epithalamio mihi cantam, rVirgine nil certum minus es. Nam, ut video, nulla dari possunt infallibilia virginitatis signa. Eradant ergo Iurisconsulti Legem primam Dig. de inspiciendo ventre, cum iacius Observ. lib. II. cap. 27. fateatur, An sit virgo, esse in dissicili, ac pene impossibili: neque usquam Iegi, hujus rei obstetricibus delatum arbitrium, An praegnans sit, obstetricum posse esse arbitrationem.

Haec credo causa suit cur Romani, in probati ne Virginitatis, ad miracula decurrerint, de quibus Augultinus lib. Io. de Civit. Dei c. I 6. quae ibi videbis. Fabulae mihi instar videtur, quod Ioh. Iacob. Boillardus, in I opographia Romae, reser de delubro pudicitiae matronalis,hodie MarisAE

g ptiacae, in quo erat statua marmorea, apertis labris, bucca veritatis dicta, quia contracto ore, manus impolitas amputaret illarum, quae se virgines

menthentur.

Quanquam statuis non faveam, optem tamen illam, si haec vera sint, ei urbi, quae Fuctu es iam tota lupanar,

i Integram

64쪽

QuaesTIONE SP sue Integram esse, ut ipse Deo si eredere fas est

' dicatae virgines, hoc examen subirent. Sed credo haec picta & fictae fle, ut multae haud liquido auspicio, se probarent virgines, quae virginum sunt

Quod Hymenaeum Deum ἀπι του υμένος, quem Prudentiusiolinus, Augustinus Virginal vocant, dictum putas, a Grammaticis hausisti, quos miror te sequi, qui υμένα non agnoscis. Stabiliendae tuae sententiae haec potius faciunt , quae in Servianis Schedis, quas Petrus Daniel nobis dedit , leguntur : Hymenaeum adolescentem fuisse Atheniensem, adeo pulchrum ut puella putaretur, illum raptas a piratis virgines Athenas reduxisse, ea lege, ut virgine nobili: quam ante amarat, cujusque nuptias desperarat, quaeque una abducta erat, ρο- tiretur, quo concessio, quia conjugium hoc scelixerat, placuisse Atheniensibus, ut omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesset. Valeat ergo hymen, valeat Deus Hymenaeus: Carmen hymenaeum,

est ab origine quam diximus. Neque tecum in eo facio, quod μνην putes

pro claustro virginali poni. Zona enim est. interormanenta muliebria L. νψiis, muliebria D. de auro ct argento. Fod autem solvere virgineam zonam honeste de concubitu dicatur, hinc ortum

est, quod, ut notat Scholiastes Apolloni , quae

65쪽

Hinc Solvigonae Dianae Athenis templum, Scquae pepererimi βαθυμοι Pindaro Od. m. Olymp. dicuntur. Urgebis forsan quod loca allata indicent, primo congressu non a sum tantum zonam selutam. Agnosco, sed nihil hoc pro hymene aut ullo ad eum respectu, sed ex illo ritu manavit, quod virgines zonula cingebantur, quae a Viro,primo nuptiarum die solvebatur, hinc illud apud Catullam LXII. de hymenaeo. Tibi pirgines zonula, hunt sinus. Hujus cinguli meminit Felius, loco a Te laudato, laneum autem erat, & hoc virginalis puellarum veniar, pro pudicitiae custodia, cinctus se vabatur, nec licebat sponse, potiri sponsa, nisi hac Mna seluta. Antequam manum de tabula in hoc argumento, παρεργως hoc addam, aliud Graecis, aliud Romanis esse, zonam solvere. Graecis sere zona solvitur, primo partu: Latinis, primo congressu. Sed D -ς dari posset verbis Theocriti

ubi Eonam lolvere, est virginitatem minuere, ut

tecum dubitem, an jure locum Scholiastae Apol- Ionij ο sollicitarit, cum loca sint, apud Graecos, ubI zonam selvere, eodem modo, quo apud Latinos explicandum est. Versus Catulli Lxv

66쪽

Non illam genetrix orienti luce repsens Heserno poterit collum circumdare fis. Pro sententia Catulli faciunt versus Calpurni. Sedpsquam Donatam duri clausere parentes, Quod non tam tenuisse de voce sonaret Sollicitusque foret lingitiesonus,improba cervix, . Susus que rubor crebro, venaeque tumentes. Collumbar hoc genus vinculi dici, notavit ad Catullum Achilles Statilius. Antonius Parthenius erravit graviter, hunc ritum non capiens & alio rum haec traxit, videlicet ad nutricem Thetidis, non amplius asserentem stamina, neque illam circumdantem pensis glomerandis, quia non amplius sit puella,sed jam facta sit maxima matrona,quo glossemate multum apud me suae existimationi

detraxit. ε

hoc est, Nuptiali gutta circum- duram tunicam, ut loquitur Nonnus Διονυσ. Ul, in

cujus explicatione, si quandoque praetextatis Ver bis sit utendum, argumento imputabis. Miratus sum Mercurialem vestrum de hoc loco agentem, sequentia scribere ausum : Quare cum nullum pirginitatis certum ct irrefutabile mιni haberi queat, dicendum eri : omnibus alys minus incertum haberi, quod a cruentatis indumentis capitur, ac propterea isua,licet non hormum,Mo en recipere voluistinc penitus hominum pruritati licentia in innocentes peccav-di concederetur. Nam non Moysis Ad Dei haec Lex

est,

67쪽

38 EPIsTOLI Caeest, hoc ergo signum infallibile esse oportet. Samili modo, Iulius Caesar Claudinus, quem Bono niae audivisti, responsionibus suis Medicinalibus errat, cum scribit: Illud adeo celebre apud Hebraeos, in sacris Isteris deforationis ar mentum, mea sententius sum. Longe modestius Tu Legem Moysis interpretaris, de eo quod plerumque fiat, & fibulam,quae stioni imponis loco Ρrov. xxx. XIX. Sed, ubi Medicus desinit, incipiam Theologorum infimus& solidiorem longe, Te ipso arbitro, interpret

tionem aliam suggeram, latvo meliori calculo. Hypothesis haec certa est. Signum a Moyse narratum, cum profectum sit a Naturae authore &Domino, infallibili ad haec judice, tale else oportere, quod in Iudaeis non fefellerit unquam, nam alias, multis sepe facta esset injuria, quae pronunciatae fuissent, ex hac lege, eorruptae signo hoc

non apparente, cum tamen suissent virgines. Signa, ut hoc a vestris mutuer, alia sunt παΘογνωμονικα, alia συνε ευον , priora sent insepara bilia, posteriora saepe tantum accidunt, & quandoque prorsiis non adsunt.

Ego signum illud cruentati lintei, judico essem Θογνωρωνικον, & nunquam in ullis sesellisse: fi Eluallet enim perpetuo animus judicis, si hoc signum, ex quo judicandum erat, Bisset instar Les. biae regulae, & quandoque sesellisset. Dubitans

autem,ignoranti aequiperatur, L.vit. ln autem ne

68쪽

s on potest. L. non quemadmodum. XXXV. D. de Iud cys. Iudeta curare debet, ut certam sententiam ferat. - . curare. XXXII. In t. de Actionibus Si hoc ob

servant leges humanet multo magis divinae id non

neglexerunt.

Quaeritur ergo quodnam illud fuerit signum. Clarissimus Vir, Fransciscus Iunius, in Analysi Deuteronomij, existimat, servatam sitisse postre mam vestem lineam, qua proXime ante conjugium puella usa fuerit,in qua fluores erant menstrui, ex quibus liquere eam non concepisse, inam tum fluores isti sistuntur.Miratus sim haec in posthumo illo scripto legens. Ego tum Leydae eram,cum haec praelegeret lanius,&fidem meam interpono, illum hane sententiam refutasse solidis argumentis,quorum quaedam in mundo sunt,& a memoria mea repetivi. Primum erat,quod non esset quaesti an uxor antea fuisset gravida, sed an Virginem repetisset y Secundum,fluores non semper sisti post cone tionem.Tertium,Impossibilc suisse distinguere san guinem menstruum a sanguine erumpente primo concubitu, itaque maritum contra illud linteum excipere potuisse, sibi non liquere, sanguinem hunc esse menstruum. Alia fugerunt memoriam Irrepsit ergo objectio pro sententia juniana, aut mutavit sententiam postea , quod nullis credo, quia paulo post migravit ad plures. Lutherus

69쪽

co EPISTOLI Cae thems in Deuteronom.Incertum dicit esse quis . fuerit modus explorandet,aut probandet virginitatis publice. Nam privatim in primo concubitu eXperiri posse, an sit corrupta,vel incorrupta, videre se sere omnes consentire,quod primus concubitus sit amarus & asper,dum virginale claustrum violatur,& vestigium relinqui ex tinguine laesi claustri in panno. Sed Augustinum hoc incertum iacere, qui illud ipsem claustrum aliquando violari dicit a matronis,vel ipsis puellis,digito explorantibus.Quod si donetur esse cerium, quomodo inquit publice probabitur φ An vir allegabit,nec asperum,nec durum fuisse primum concubitum φ Quid si mulier negety An tinguinem reliquum in veste ostendet φquis ista pudenda serat in judicio publico ostendi φPotius dicam me nescire morem hunc. Vel illis consentia qui dicunt,quod Pater &Mater puelldum filiam tradunt, prius per honestas matronas, . virginitatem illius explorant,quae postea testes sint

in judicio, suisse illam Virginem, & hoc sit quod

Moyses dicit patrem expandere vestimentum, ubi dixerit:Ecce haec es pirginitas fliae me id est, per has matronas ostendo illam fuisse virginem, & in signum eius expando vestimentum, cujus expansio signficet,rem esse apertam & probatam, sicut mos filii isti genti,excutere vestimentum dum minantur,ut Nehemias secit. c. r. & scindere vestimentum,dum indignantunita expandere vestimentum, dum rem claram explicatam, &perspicuam iaci

70쪽

QuaesTIONEM cet Quamvis & hic mos, praetentandae sponse ante . nuptias per matronas, satis pudendus sit. Sed cum aliud non habeamus, interim hoc admittamus. Hactenus Lutherus,qui pol eriorem hanc sententiam hausit a suo Nicolao Lyra, & Caietano, quos fere in enarrando Moyse sequitur,neque me

movet,quod de pudendo signo injudicio ingeminat : nam si s immus Sacerdos judicabat de lepra, eamque inspiciebat, ubi erat, cur non judices in judicio inspexissent linteum cruentatum ς Ritum

excussionis vestium,&lacerationis,nOInnt omneS,

sed ritus explicandi signum in signum rei manifestae, probandus esset claris Scripturae testimoniis. .His accedit,quod lintei lion sinus aut vestis ex plicandi in Moyse fit mentio,ideo Ebretam vocem ΗASHIMLAI J quae vestem significat, Chaldaeus interpres vocabulo LSHOSI IPHAJ explicat, quod linteum significat. Non inquiram in causam hujus sanguinis effluentis, An sit ex rupto hymene, quem Veialius l. 3. Anatomiae, c. I S. ColumbUS, Fallopius, & alii asserunt, Oribasius lib. 26. Collectaneorum, & Valesius in S. Philosophia c. et refellunt φ An ex labiorum uteri constrictione ac

symphysi dilatata' de qua Galenus de Vivorum

Anatomia, capite de utero. An e X Venarum congerie collo uteri inhauentium dilatatione & dis ruptione φ Has, inquam, lites non faciam meas. Quacunq; e x causa extiterit,d1co agi de linteo cruciatato,a prima cum sponsa consuetudine,hoc judici inspici-

SEARCH

MENU NAVIGATION