Petri Criniti ... De honesta disciplina libri 25. De poëtis Latinis eiusdem libri 5. Poëmatum quoque illius libri 2. Ad hæc præter singulorum capitum sufficientem indicem, adiecimus alterum quoque, ..

발행: 1532년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 로마

231쪽

DISCIPLINA LIB. α rc a P v T π II. Quid is libris iureconsiliorum sint Exconstules, Exquaestures,Exprae M EI alta eius generis,quod ubasrepatrum Latiua unt. Nuenio apud nostros iurecon siillos, alios authores, haec uocabuIa exquaestores, exconsules,

expraetores, oc alia eiusdem generis: nam Sym. machus,& Boethius excosules fere uocati sunt, atq; his ueluti descriptionibus eorum nomina honestiri so/lent. Iustinianus quoq; Hugu. in epistola ad Rom. senatu Io innem exquaestore,& Leontium, atq; Basilidem exprae sectos praetorio appellat. Quibus uel bis quantu equidem . possum colligere,eos uiros designarunt, qui dignitate ipsa c6sulatus,aut quaesturae functi essent. Sic expatricios, era praefectos, quod absoluto munere, a magistratu uacarent. Zeno autem imperator scribit ad praefectum Archadium, placere suae dignitati,ut a patricit,uel expatricij sunt, qui iumagistri ossietorum aut sacri palati j custodes, uel ordini se/natorio ciati fuerint,non post ni nisi ab imperatore ipso, aut sacris cognitoribus in itis uocari aut puniri. Simulq3 addit: eos uiros qui dignitabus maioribus functi sunt, mini me Oportere omnium iudicio subigi, aut panis mulctari. Ita in hi homines expraesecti, ex quaestores,&exenatores, in Iustiniani constitutionibus nuncupantur. Hpud Varro nem uero,& M. Tullium excuriatos, attin exterminatos te. Excvriati. gimus,pro his,qui extra curiam missi sunt atin extra termi Extemitis nos.Sed haec honestis authoribus recepta, & cosecrata sunt, illa parum Latina,&admodum subagrestia uideri possunt. Neo enim apud eos comperiunt, qui Latina oratione usi

sunt: sed ex illo ut opinor) Augustini saeculo, in quo fere Cassiodotus Apollinaris, Enodii, ac Fulgentii numerant,

232쪽

1 4 P ΕΥ. cR INITI D Ε Η Ο N E s. qui magis uidentur Gallicum aliquid & peregrinum reserare,quam Romanum ac probum sermonem. Ipsa enim di/cendi elegantia di puritas,cum Romano imperio paulatim amissa est.Quod re noster Ioannes Corsius, cum Pontano disseruit, uir non minori iudicio quam uetcrum doctrinis

excultus.

in decernendis edos inter amicos vel laimicos.

E Prieneo Biante compIura in Graecorum munimensis traduntur, quae uiri iudicium, at* sapientiam singularem probant,sed quod ab ipso ro latum est de his qui inter alios iudicium faciunt, minime contemnendum illis est,qui liberali ingenio sunt. Dicebat enim malle se inter inimicos, quam inter amicos de re aliqua statuere. Nam ex amicis inquit alterum proris

inimicum habueris ex inimicis uero alterum amicu. Quocirca melius ac potius censeri debet,amicum sibi adipiscitii Proserendo iudicio,aut a rebus iudicandis penitus ab/stinere nisi ex professo ueritas ipsa fidei patricinetur, ius causa ut academici asseγrunt nullae quidem contentiones, . aut inimicitiae refugiendae sunt. Tinulibri decvni commenta rum Petri criniti.

PETRI

233쪽

PETRI CRINITI

Inus putaui absurdum fore, si ea in praesens

referre, quae Romanus author Eutropius,

in historia ad Ualente Augu. prodidit de Μ.Cicerone,at. mirifico prodigio, quod obtigerit de uirgine Romana, quae in itine/re caelesti igne tacta fuerit. Unde tam egre/gia dicendi dignitas,di ablolutu eloquetiae fastigiu prascri/Deret, sed opponam Eutropii uerba, quo manifestius appareat, quanta ut etia vis N natura monstrifica fulminu: Bello inquit) Iugurthino V.Cicero Arpini nascitur, matre EI

hia nomine, patre uero cquestris ordinis, ex regio Volsco/rum genere. Eodemi tempore qumam uirgo Romana,in Aquilia pergens,ictu fulminis exanimata est, omnibus s.

ne Icissura aliqua uestimetis ademptis, ac pectoris, Oc peduuinculis distatutis,monilibus etia &anulis disciissis, illesio corpore,nuda iacuit, equus Q inquit eius pari modo fronis cingulis nemptus iacuit dissolutis. Haec satis de pro/digio uirginis. Nelem me praeterit, uaria quidem ac pene incredibilia scribi de fulminibus, no ab Aristotele modo ec aliis Grscis,sed ab Anneo Seneca,&Plinio. Nam inter aliare illud inueterum monimetis traditur. quod martia prin tu ceps Romanorum cum grauida foret. fulmine icta, exania Α γ' malo partu citra ullum aliud incommodum superuixit. ca Pur

234쪽

1τε P ET . cR INITI DE HONES.

De officio tribuni militum ex sententia Aureliam csseris imperator is π eiu i epistola ascripta ex Vopisti h storia. Um gesta Romanorum principum nuper segeremus,nulla me pars magis detinuit, qua sicubi militaris discmlinae praecepta, di leges notarent, quoniam nostra haec aetas ita bellis assiduis uex -atur,ut uniuersam prope Italiam grauiter asticiant.beo illud in primis Aureliani principis me delectauit, in quo tribunti militum prudenter monet,qua ratione, & consilio uti debeat in exercitu regendo,N copiis alendis,ueiba ex Aureliani epistola subiicia, quo facilius legentes, haec etiaexpendant.Si uis inquit tribunus esse,imo D uis uiuere,manus militu contine,nemo pullum alienu rapiat,ouem nemo contingat,annona sua contentus sit de praeda hostis, non de lacrymis prouinciam habeant. Arma tersia sint,ferramenta famiata,calciamenta fortia, uestis noua,vestem ueteie excludat stipendiu in balteo, non in pompa habeat,torque hrachialem ct anulum apponat,equum saginariu situm defricet,

captum animal no uendat, mulum centuriatum comuniter

curet,alter alteri quasi seruusobsequatur,a medicis gratiscuretur aruspicibus nihil det, in hospitiis caste se agant. quili/tem fecerit uapulet. Haec hactenus Aurelianus Casiar, quae siquis etiam apud auiliorem proprium requirat,is Flauium Vopiscum adeat, qui de imperatoribus Romanis scripsit.

CAPUT Ii I. De Pγthagorica metirorphosii, o Laberi poetae versus apud Tertullianum recogniti,dis expositi

On ab re futurum putaui At Laberianos uersiis ibtexa, ex eius mimis. Nam N Florentis Ter/ Itulliani locus signabitur, ec alia quoque non insuauia dePVthagora nec iniocuinea substinge/

mus.

235쪽

mus. In hunc igitur modum de Pythagorica metamorpho/s iocadus est Laberius

Et audio mala multa etiam ex bonis, ita Pur istud: ut nos olim mutant philosophi, Et nunc de mulo hominem, de muliere colabrum Faciunt: er in diuersis diuersu alia.

Quos uersiculos uel in commentarijs Nonianis deprehem des, quanquam alicubi deprauatos:nam re in Apologetico Tertullianus, quem contra gentile is composivit, partem ex his eleganter est mutuatus. Age iam inquit)si quis philosophus assirmat ut ait Laberius de sententia Pythago ho minem feri ex mulo,colubruex muliere,& in eam opinio nem omnia argum eta,& eloquii uirtutem detorserit, nonnere sensum mouebit, ec fidem infringer Etia ab animaIibus abstinendum, propterea persuasium quis habet, ne forte b hulam de aliquo proauo suo obsonet. Qtiae uerba satis me monent Pythagoricae transmutationis. is enim Pythagoγras non modo Euphorbu. Paphonem, Homerii poetam se fuisse aliquado dictitabat,sed ec Pyrandem postea: ct mox Callidenam, ac demum praestanti forma meretricem, quae Alce fuerit appellata: unde ec nos in poematis olim nostris in hunc modum lusimus:

Adde quod is leges,legum, oracula nouit: Que servanda dedit Samius m steria uaten i cur etiam plureis uariato corpore frmius Praetu truis i mAmosi nominis Alae: dioxs melethcos animos, o pectora sumpsit: Et modo gemmantes alcs Iunonia pennas Explicat: π bello strus induit arma PFrandes.

Plotinus quot Philosophus in libro de suo,cuiusta Genis

cum de animi metamorphosi disserit,in hunc pi opcmodum

236쪽

irs P ET . cR INITI DEHON Es tatem seruarunt, iterum re ipsi homines renascunt.Qui autem ad sensum defecerut,bruta equidem ac stolida animantia redeunt,sed ita tamen, ut qui di iram adiecerint,sera exi stant,& pro ipsa inter se disserentia dissentiant. Qui uero in libidine cc uoluptatibus uitam egerunt, salacia, uoluptaria animalia reuertuntur. uod si nec sensu ipso,nec sensus parte usi fuerint, hi utiJomneis plantae resurgunt: quoniam in his uel animus tantum vegetalis fuerit, neq3 aliud egeru quam ut in plantas uerterentur. ui autem musicis modii lis affecti,ac deliniti uixerunt, si in caeteris no degenerarint, animalia musica renascuntur. Et qui sine ratione ciuitates, atΦ imperia rexerunt, aquilae fiunt, nisi & ipsi alia piauitate

sinc infecti.Nam re qui absq; sapientia sublimia improbius

tractant,caelum suspiciunt,in alites commutantur,ad altiora semper deuolantes .Qui uirtutem autem ciuilem assecutus .est,homo reuertitur.Qui minime adeptus in ciuile aliquod animal, ut apem,S in alia eiusmodi se trafformat. Haec Plotinus,de quibus alibi diximus commodius.c A P v T I. Destitua Niobis a Praxitela,πibidem A Uonj poete nobile

epigramm ex Graecorum de eadem Niobe exmus nis commentari s.

N Graecorum poematis uaria leguntur de Niois his forma,eius in imagine, quam Praxiteles lon e pulcherrima sculpsit, unde eam quocppocisaraeci magno studio cclebrariit, eiusmodi hoc

subditi .

Ausonius uero Gallus,egregie admodum Latino epur, mate secutus Graecorum suauitatem ait indolem, sic eius dem statuam expressit: viuebam

237쪽

Praxitelis manibus uiuo iterum Niobe, Reddidit crumis manus omnia, ed ne sensu: 'Hunc ego cum numin non habui.

Quo carmine nihil utim legi potest cuItius,limatius, doctous, adeo ut Marullus noster Bizantius, uir elegater doetus, Μήπω atm inexaminandis carminibus grauis censor, aperte astita marit, nihil se usquam legisse, aut etiam audisse elegantius, melius, absolutius. Fuit autem Niobes Phoronei filia, NHpis parens, ut in Eusebii annalibus notatum est,quos magna eX parte ex tomis Maneti transtulit. De hac complura scribuntur apud authorem Pausaniam qui se inquit in Sy pdo Niobissimulacrum aspexisse, cuius hunc admodum species erat,ut prope accedentibus petra abrupta uideretur, procul autem cernentibus moesta,& plorans mulier.Quin templo Sosiani Apollinis imago Niobis celohrata est cum liberis moerentis, sed eam tamen dubitat Scopas,an Praxiteles fecerit, quod & C. Plinius testatur.

e C A P V T v. Hisbria ex C. Plinio de octauia Augu. quae ex oui augurio in sinu conm cxum futurae prolis praenotauit,G alia

item non inis unda.

Ignum memoria est, quod a C. Plinio traditur in historia naturali de Liuiae Augia. studio & cu/ra,ad praenoscendam prolem de fili j sexum, quo

grauida erat ex Nerone imperatore. Cum enim esset, auidissime cuperet uirile sexum parere, hoc puellari augurio usa traditur, uti ex eo partum praeno laret. Ouum in sinu fouendum accepit, sit hinq; illud nu/tricidatum ad refouendum per uices reddebat, necubi trapor ad alendum foetum intermitteret. Neq; falso augurio

fertur augura tris quidem Tib.caesare peperit. Illud quoq; Z α notandum

in iuuenta

238쪽

Ga inarius.notandum,quod in ueterum annalibus lectum est , Gallinariu fuisse quendam,cuius nome adhuc requirimus, qui mi rifica arte , ad eta quoiu ouo foret,praeuidebat, quod ipsum a Plinio etiam des cribitur,ec si minus id credendum uides, cum ingenue idem professus sit, haud in omnibus suam se fidem legeti astringere, sed eam potius ad authores ueteres relegat. Na nec ullum quidem mendaciis tam falsum,tano

impudens est sicuti Plato testatur quin suis quot autho/ribus defendatur. C A P v T V I.

De Origine dei Canopi, ac eiusdem mulacro,π quo comae mento ac si de pro deo fit habitus.

Otandum S illud est, quod in ueterum scriptis reperitur de origine dei Canopi, 5c quo uideliscet commento Aegyptii sacerdotis ad cultu, nu/ment deuenerit. Ferut enim, quod ipsi quidem

Caldaei per uarias orbis regiones ignem circumvehebant, ueluti proprium ac summum numen, quod eo quoq; carte ros omnis deos,eorumq; simulacra deuincebant, quaecuniuex auro,sere,argento,eboreo uel alia quavis materia essent. Fiebat enim ut ignis pland superior euaderet. Conuenerat autem populi,ut uicta numina,vinoribus concederet,quorei ueritas cunctis mortalibus de adoran do numine consta/ret. Haec igitur cum sacerdos Canopi Aegyptius percepis/set,dignum sane comentum, aliu percallidum cotra ignem excogitauit.Solent in Aegypto uasa quaedam fictilia effici, quae hydriae appeliant,crebris unde qua*,ac minimis pro 'pe foraminibus patentes, quibus cum aqua decidit, de Decatior,atq; purior effluit.Sacerdos igitur Aegyptii unam forte ex his cepit,ato obstructis soraminibus, uarijsq; coloribus depictam, di aquis plenam ut idolum constituit,ac subcr

239쪽

DIS cIPLINA L I B. XI. lsi per uetere simulacro diligeter collocat, quod esse Menelai gubernatoris ferebatur. Ueniunt Caldaei,circustant numen conflictum ineunt,& ignem simulacro admouent, tum uoro cera ipsa qua uasis foramina obstructa erant) grassante igne resoluitur, di aqua proflueute, ignis extinguitur.Quo factum est, ut fraude sacerdotis Aegyptij, Canopus u orhaberetur.Unde simulacrum quoq; illius perexiguis pedi hus,contracto collo,ac prominenti alueo,in amphoraemo dum formatum est dorso etiam aequaliter tereti. Haec de Canopo deo,eiusq; origine traduntur,re in Sudat collectaneis

re in sacra historia Turantii Rustini.

c a P v T VII. Pacu unum eniim de testudineAc versus eiusdem Iepidistimi extragoedia anthrum locus Tertudiani expositus.

Ici no potest, quanta sit olim facta iactura in his

maXime apud nos authoribus, qui tragoedias eccomoedias scripserunt, sic,ut eorum uix nomina repetiantur, cum Romani primum ciues his po/tillimum tabulis agendis magnopere detinerentur. Nos uero ita avide antiquitatem excutimus, ct uestigia illa ueterupoetarum requirimus, ut in his etiam libenter comoremur, quae a nostris grammaticis quamlibet intercisa,& deprauata asseruntur,cuiusinodi aenigma est illud quod ex Pacuvianis fabulis celebratur his lepidissimis uersibus:

Sanguine casia,domiportu,terrigena tradituri. Quadrupes, tardigrada agrestis, humilis,astera: capite breui,ceruice anguina, aspectu truci. Eui cerata inanima cum ammira sono,

Id aenigma cum in Pacuviana fabula paulo obscurius proseratur ab Amphione, quod responsum ab Atticis est,non intelligimus,nisi aperte dixeris.Tum ille unico uerbo respo/

240쪽

iti I v c R I N I T I DE H o N E s. dit cocleam esse,quod ipsium propterea censet apponedum ut aetatis nostrae homines intelligant, quantum tibi ueteres illi in novandis, componendisw uocibus tribuerent ato indulgerent,cum domiportam Pacuuius, & tardigradam uocauerit testudine. Si quis autem inuenire hoc uelit, is apud M. Ciceronem de diuinatione inquirat, quo facilius locum

doctissimi uiri Tertulliani intelligat, qui in libro de pallio

de hoc ipso aenigmate Pacuviano non nihil rettulit.

C A P V T V I II. Scitari legatis obstrustis ex Iege veteri de reveneres , ac de edictis etiam Semirami s ab Heliogabolo imperatore institutis. . .

On defuerunt apud ueteres, qui & cruditione .ec ingenio clari,praecepta in litteris rcferrct, qui bus amorum delitus, ct instrumenta describorent, tum quibus artibus, &quo studio sequi Mmores debeamus: quoniam populi quidam celebratur, apud quos illi multo acceptiores,atq; honestiores, qui se

ctandis amoribus promptiores ato acriores haberent. Sed ego cum in senatusconsulto inciderim de reuenerea,quod olim Romae ut fertur in tempIo Veneris foret, minus pu taui indignum, si in nostris etiam comentarijs legeretur, nec ubi delitias,istiusmodi,& ueterum elegati tias aspernari ui deamur qui ad ipsam praecipue antiquitate reiicimus. Ad hunc igitur modum sacra lex de re futuaria lecta est: iura usundi onsectandi susturrani, gestiundisuttrudendissalutandi,

eonsibaland precandi,perpetuo,interdiu, utvarijs: pomilla ex mesunto. Exede. rumne rorto,po'co inpluvio cuncta haec commoda nemo bam, ni prohibento.Fidem, consilia Irrunto,seruanto auribu, operamue tanto, sub noctu voto tractanto,pronvbse,iurametu,&-nta adinscentosessicitato. Merecundia timorem amouento,ni bitumsuppremunto,temporι Iocove obsecutanto. Occasioni M unquam cedunto,inimicitius epist lassuccudunto: histbem,voluntatem,expectationem, insitatem, sericordia allect. ntq,

SEARCH

MENU NAVIGATION