Io. Gottlieb Heineccii, ... Fundamenta stili cultioris, quibus accedit Sylloge exemplorum. Adnotationes adiecit Io. Matth. Gesnerus, ..

발행: 1744년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ti a SYLLOGE EXEMPLORUM.

profecto ita magna nobis viderentur, ut dignum illum diem, quἐ

m fassis nostris notaretur, merito iudicaremus, imitatique Romanos, auro argentoque, tamquam futurae selacitatis augurium fgnan dum arbitraremur ADvENTVΜ PRINCIPI s. At sunt profecto his longe maiora, ad quae vulgi caligant oculi, & quae in principum suorum prosectionibus atque itineribus illi sola mirantur, qui aliquo rerum ciuilium usu praecellunt, quamque cum utilitate totius rei p. illa coniuncta sint, paullo accuratius, adhibita in consilium ratione, rimantur. Quae si breui oratione pandere conabor, publicae huius laetitiae interpres a Senatu collegioque nostro designatus: me id hona cum splendidisti mi huius auditorii venia, famarum, non tan tum spero, sed & certissime, si non fallax cst mentis praesagium,

confido.

Quos olim apud Chaldaeos, Babylynios, Medos , Persas, aliosique barbaros ad regii nominis fastigium vel fortuna, vel ciuium

lavor prouexerat: ii in eo permagnum ad sui venerationem postum esse momentum existimabant, si numquam regia. rarius palatio CX- cederent, & a nemine umquam niti a primae admissionis administria& exploratae sidet cubiculariis conspicerentur. Tanto enim se maiori venerationi omnibus futuros, existimabant, quanto minus sui conspiciendorum copiam ulli mortalium, nisi a se vocato, facerent, Deorum immortalium instar , quos solo animo ac intellectu homines venerarentur. Nam sicuti humili ac tuta consuetudine euilescerect iam quod in excelso fastigio positum est, ipsumque adspectum minus verendos ipsa satietate facere animaduertimus: ita reges illi veluti e medio secedentes, vitato adsiluitatis studio, auctoritatem absentia tuebantur. Hinc si quid cum regibus istis asendum csiet eid per internuncios seri oportebat: & si cui adeundi daretur copia iis per mille spadonum agmen, submisso in terram vultu ad regium cubiculum, tamquam ad adytum aut delubrum erat prorependum,& prostratis in terram corporibus adoranda maiestas , quam vel Vidi sie propius, piaculum videbatur. Hoc vero more nihil fingi potui me absurdius, omnibus semper viris cordatioribus, rerumque ciuilium peritioribus, visum est. Neque enim adspeAus quidquam V nerationi boni principis detrahit, neque ci quidquam accedit per solitudinem. Vti enim ideo non venerabilior fuit Tiberius, quod integra aetate ac valetudine Capreis, tamquam in quadam lupanari delitesceret: Nec Domitiano ideo, quod certis horis secretum ca- fieret, & muscas stilo configeret, ipla raritas admirationem concuiauit. Μetus plerumque est, qui malos principes palatio suo, tamquam carceribus clausos tenet. Timent enim illi a quibus timentur:

252쪽

& mctus, quem omnibus incutiunt, ita in auctores redit, ut non putent se usquam nita in palatio suo quidem securi tuta omnia vereantur. Hanc vero caullam procul habet bonus princeps, qui in oculis ciuium, & in ipsa acie non magis periclitatur, quam intra palatii sui umbram. sed tuto in cuiustas ciuium suorum gremio requiescit. Ecquis enim illum non oculis ipsum haberet cariorem 'Ecquis tam esset ossicii sui immemor, ut non eiam laterum suorum obiectu protegat, cuius salute communem omnium salutem contineri, non ignoranti Recte itaque illi ac sapienter, qui iam pridem solidissimis demonstrarunt argumentis, tanto rectius se habere imperium, quanto frequentius omnes eius partes a bono principe obeantur luit renturque. At tria potissimum sunt, in quibus se eximia prodit istius lustrationis prouinciarum utilitas. Primo enim laesa principis praesentia excitat omnes, quibus quaedam rei p. . pArtes creditae sunt, ut tanto sanctius fungantur Oincio, quanto turpius esse iudicant, peccare sub principis oculis, eumque non modo Vin dicem, sed & spectatorem ac testem malorum facinorum habere. Vetus hoc rei rusticae praeceptum est, in propinquo agrum mercandum , quo & isequenter dominus veniat, dc frequentius se vent rum , quam sit venturus, denunciet, sub hoc enim metu, cum familia villicum in ossicio esse futurum : quum contra pessime mulctetur ager, cuius dominus, quid in eo faciundum sit, non doceat, sed

audiat ex villico. Quid vero aliud respublica est, quam Villa quaedam maxima' quid aliud principum administri, praefecti & magistr tus, qui ubique illam admininrant, quam villici & actores, qui principis sui, tamquam patrisfamilias rem suo quisque loco curant'

Quid vero his maiores subiiciat igniculos ad res praeclare gerendas, quam praesentia princieis, cui cari, cui probati esse cupiunt, cuius adspectus vel praua cogitantes rubore suffundit i Iam si ex hac scholae umbra in lucem & militiam castrensem conuertere licet oculos,

quos exempla nobis suificiunt annales, integras acies non modo

sustinuisse, sed & saepenumero restituisse praesentes principes ' Ma- V Tm cedones olim bello ab Illyriis paene prostrati, demum rege suo Vii,

Aeropo prolato , & in cunis pone aciem posito, tam acriter certa- 'nun repetiuerunt, & magna caede funderent Illyrios, ostenderentque priore bello rcgem Macedonibus, non virtutem defuisseῖ Quo- eum. L ties quaeso Alexander M. hostibus in se tamquam ubique prost; ga- IIII. cap. tum ferociter incurrentibus, labascentem aciem solus alacri illo vul- , . tu suo restituit ' Quoties milites territos castigando, adhortandoque praelium, quod elanguerat, accendit' Nimirum suum quisque Principem testem ac spectatorem virtutis suae habere desiderat: eo

253쪽

praesente ignauum esse, piaculum; eo spectante occumbere egregium ducitur, neque temere quemquam segnem c sie patitur principis , iustissimi meritorum aestimatoris ac brabeutae praesentia. Nihil esse solet aliena fide fallacius: ac proinde ii demum felicissimis imperant auspiciis, qui alienis potius ingeniis manabusque, quam Ο-culis atque auribus , in 'administrando imperio utuntur : uti autem suis oculis auribusque ii demum possunt , qui aliquando , ac veluti

per Vice, temporum rotacta regia, veniunt in rem praesentem, &tam coram omnia contemplari, quam videri a ciuibus gestiunt. Equidem si eamus in annales, veteremque omnis aeui memoriam repetamus , non semper laetum ac saloturem iii asse ciuibus princi eum aduentum, comperimus. Funestis sinum fuit L. Vcri Imperatoris i-IvL. CA- ter per Romanas prouincias, cuius id fatum fuisse ait Ix Livs CΑ- P TOL- in PITOLINVS , ut in eas prouincias omnes per quas redibat Romam VLVi μ que pestilentcni luem deserre vidcretur. Nec magis laetum illud ' Maximiani imp. iter per Italiam iuis te accepimus, de quo grauissi-

LAC mus eorum terit porum scriptor: Vallata , inquit, ea pars Italiae 7 FT est, quo pestifertim illiad agmen incessit, expilata omnia, mulieres' Ο p corniptae, violatae virgines, extorti parcntes & mariti, ut salias

c . , , ct coniuges proderent: aba lae, tamquam de barbaris, praedae pecorum ac iumentorum. Hoc modo se ad sedes suas recepit Ma-Ximianus, quum Romanus quondam Imperator, nunc populator Italiae , lio illliter omnia vexasset. .At aliud est bonorum principum, Iustrantium prouincias suas consilium. Neque enim id ca intentione faciunt, ut locum mutent animi causia, voluptatibusque indulgeant, aut eluvionem inferant ciuium bonis, sed vi ubique sollicitudinis ac prouidentiae suae monimenta perpetua relinquant. Bono patrifamilias, cui aliquando rusticari libct, nihil maiorcin adfert voluptatem, quam si quid, quod ad agelli sui utilitatem pertinet, reperiat. vel aliud, quod noxium illi videatur, prudenter positi emendare. Iam ergo excurrit in agrum, & sicubi torte aquarum vis fulvos fecerit, eas extergendas, & complendas, fossasque, per quas eluuio dei luat, ducendas curat, iam in hortico negotiosus, in locum demortuarum arbusculariam alias plantari, in alias iam adultas sum culos inseri, in aliis silvescentem ramorum luxuriam coerceri, alias nuper plantatas, & ventorum vi incurvatas pedamentix stabit iri. Purgari porro areolas, atque infelix lolium ubique cuclli iubet. sam, si quid vitii praetorium secerit, vel tegulae ex horreis ac st bulis denuxerint, vel in instrumento fundi aliquid vetustate ac usu detritum ac corruptum sit, omnia ut quam primum in integrum restituantur, dat operam. Denique Omnia, quae reliquorum Oculos emim.

254쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.

missilios fugerant, ipse solus videt, quem veterum non nemo cen- OA DR tum oculos habere ait, pateriamilias. idem agit, dum prouincinx: ' it

lustrat, bonus princeps : ubique quod vel emendationem deiiderct, vel quod ad maiorem periectioncm prouebi possit, animaducri t. . neque Vmquam, quam dum ocium hoc sibi indulget, ociosus clie ict. Reperit alibi, quae de iure religiosus dicendo saluberrime constituat: alibi de re nautica, quod e republica videtur, praecipit: est ubi laxior disciplina militaris principis prouidentiam exigit. Vbique vero eum aistringit cura religionis, reipublicae litterariae, commerciorum , artium atque opificiorum , quae ut florentiora sint

post discessum suum, quam antea titerant, nihil omni reliqui sibi in secessu illo itinerario facit. Proditum memoriae et C in Augustum forte Puteolanum sinum praeteruehentem vectores ac nautas VLT N. de naui Alexandrina coronatos, ac tura libantes faustissma hacer' omina ac laudes eximias congessiste: PER TE VIVIMUS, PER TENAVlGAMUS, PER TE LIBERTATE AC FORTvNls TRvlΜvR. Easdem laudes ubique audit bonus princeps, si qua urbe , quam Zduentu suo exhilauerat, excedit. Sexcentis, aut innumcrabilibus potius faustis adclamationibus eum prosequuntur . non modo nautae, dc

vectores, sed omnium ordinum ac profus sonum homines, qui se per illum vivere, per illum militare , per illum vacare litterario Ocio, per illum nauigare, negotiari, artem facere, quin libertate, ac sortunis fiui, laeti laetitiis omnibus, profitentur. Tanto cum honorum cumulo coniunctus est aduentus boni principis. quem iter facientem ubique virtutem ac prouidentiam comitara , Llcedcntem felicitatem temporum subsequi iure meritoque dixeris. Nemo ita- srAR que mirabitur, Hadriani imperium nihil aliud paene, quam perpe- ' tuam peregrinationem , inipectionem prouinciarum fuis e. Neque 'magis cuiquam mirum videbitur, veteres illos heroas, quibus pluri- mum debet orbis Christianus, Carolum Magnum , aliosque Leculis omnibus memorandos principes non in palatio suo consenuis te, sed ADLULI omnes prouincias ordine obeuntes modo huic, modo alii senti priae- .es

sentiam suam indulsisse, iamque alibi ius diligentis time dixisse, iam G. W11.

alibi in castris excubasse pro securitate imperii, Iam cum optimati-g. 81. bus consultasse de republica, ut quemadmodum coelestia sidera nuinquam uno loco stare , sed infatigabili motu circa orbem nostrum rapta modo hanc modo illam terrarum partem influxu suo felicissimo beare videmus, ita maximi illi principes nulli se imperii sui parti subduxisse , sed ubique dispensasse felicitatem publicam videantur. Enimuero si nullam aliam utilitatem ex illa prouinciarum lustratione caperent principes, quam quod ciuium in se studia, metita, ingenia,

255쪽

h. VI.

de regno P. V. Lib.

I. g. 129.

v. 23.

in Arte hist. Cap.

nat. Lib. II. init.

susceptosque pro publica salute labores in ista peregrinatione propius iuspiciant ac penitus pernoscant, vel illa tanta ellet, ut maior vix exoptanda videatur. Principis est virtus maxima, nosse suos, veterum quidam recte ac prudenter dixit. Qui enim fieri potest, ut inter tot ciuium myri didas iis quemque rci publicae partibus, ad quas id neus , ac veluti a natura tactus sit, adhibeat, nisi de omnium virtute, doctrina , meritis, rebusque vel praeclare vel perperam gestis, satis constet. Et qui constare posset, si princeps numquam egrediatur cubiculo suo, ncc quemquam hominum ciuiumque suorum, nisi pumpuratorum suorum, tamquam nomenclatorum , indicio nosset. Memorabilis h. merito admiranda fuit illa regum Persarum sollertia. quod, quaecUmque a quouis etiam priuato sesta, non modo illustria ac laude digniti ima, verum etiam foeda inceptu, foeda exitu, in commentaria publica & annales referri, eaque sibi vel ociosis, vel somnum noctu non capientibus praelegi vellent, non ut voluptates ala inde permulcercntur, nec vi his, tamquam sabellis audientibus somnus eo facilius obreperet; sed vi virorum bene vel male de se meritorum res gestas in memoriam sibi reuocarent, bonos praemiis ornarent, malis dagnas eorum facinoribus poenas irrogarent, illis ad alias res praeclare gerendtis uterentur, hos a republica administranda submouerent, adeoque in omni honorum, disiaitatum, munerumquet genere, non nisi viros probos, & quorum sibi perspccta esset fides atque itidustria, reperirent. Quantumuis vero lingulari quadam ac praecipua laude dignum videatur hoc Persarum institutum: non tamen illi maximorum principum notitiae, quam sibi, institutis per prouincias itineribus ipsaque usu & experientia pepererunt, ulla ex parte est comparandum. Ipsi qui olim ad historiam scribendam adpellebant animum , vix operae pretium sibi facturi videbantur, si ea, quae vel ex aliis audiui sient, vol in commentaria legissent relata, verbis omnatissimis referrent, nisi ipsi per maria ac terras peruagati, eas prouincias, Urbes, montes, flumina, ubi res, quas scripturi essent, gellae dicerentur, ipsi adiissent, omniaque suis oculis tui assent. Aci quas m testissimas proiectiones suscipiendas quid eos impulit aliud, quam quod magis fidos esse oculos, quam aures histori eorum existimarent Et ita sane res comparata est. Facile in annales referuntur cuiusuis actiones, rerumque euentus, at distici lis est ingeniorum humanorum , consili rum , studiorumque notitia, & quam non temere alius , nisi qui homines viderit & coram perspexerit, sibi comparabit. Quamobrem quantum interest inter annalium scriptorem , qui multa mentibus ad arbitrium suum, utram rem non vult spondere, sed adiicit, penes

auctores sit fides , dc illum, qui rebus, quarum texit historiam, vel

256쪽

ipse interfuit, vel saltim coram omnia oculis usurpauit, idem distrimen deprehendunt viri rerum ciuilium periti, notitiae hominum, per ali um sermones & per viam ac consuetudinem quaesitae , ac proinde merito uniuerso orbi admirationi est princeps, qui lustratis stibinde prouinciis, id consequutus est, quod de Hadriano Caesare memoriae proditum est, ut nomina pluribus sine nomenclatore reddat, dc omnes, quorum in se aliqua merita exstarent, nostat, &sine ullius admonitione nominibus suis compellat r vel quod de Troiae domitore, Vlyta praedicat Homerus, qui

. muliorum prouidus orbes Et mores hominum inspexit.

RAT. Lib. I. Epist. .

At voreor profecto, ne cui iusto videar loquacior, qtu ex interioris prudentiae ciuilis praeceptis de fructu ex itineribus adventuque principis capiendo tam fusa ac taediosa forsan oratione differam. Vbi enim res ipsa loquitur, quid opus est verbist Quum nobis ob oculos Versetur incomparabile POTENT Issi Μl REGIs nostri, domini longe clementissimi exemplum, in quod, tamquam in absolutissimam boni principis imaginem unusquisque potest coniicere oculos: quid praeceptis opus fueriti Ex quo imperio potitus est

licitudinem suam omnibus, quibus praeest, regnis ac prouinciis, tamquam Verus patriae pater impendit, verum etiam illas coram inspicere, earumque non modo statum, Vires, opes, ac praesidia, sed & ciues, eorumque insenta, studia, commercia, artes, Cognoscere, primum atque antiquis limum habuit. Vidit REGEM situm praesentem non modo Dania ac Cimbrica haec chersonesus: sed εc Noruegia dissitissimum istud regnum non sine publica laetitia celebrat eximium istum periplum, quo singularis exempli REx noster nulla habita molestiarum periculorumque ratione mare impe tuosissimum traiecit, ut praesentiam suam commodaret singularis fidei populo, atque si quo opus esset, coram & per se consuleret. Quam incredibili tum plaussi communem parentem exceperint omnium ordinum homines, quam grato ac memore animo & hodie illi celebrent innumera, quae ubique reliquerit, Perennatura piet iis, iustitiae, munificentiae, prudentiaeque monimenta, tam ΠΟ- tum peruulgatumque est, ut si tacerent homines, id vel rupes & littora aduenis narrare viderentur. Non minore enim cum trip dio aduentantem regem suum, quam centes maxime Arctoae r de tem 1

257쪽

deuntem e longissimo diuerticulo solem exceperunt, ex eoque tempore nouam regno suo lucem exortam esse gloriati sunt, ct hodie etiam gloriantur. Qua felicitate dum & nos hoc tempor iterum perfruimur, quid est tam praeclarum ac salutare non modo huic Vrbi, verum etiam uniuersae reipublicae, quod non ab exoptatissimo hoc POTENTissi ΜI REGIs nostri aduentu nobis iure polliceamur. Equidem si se sibi tantum natum putaret princeps incomparabilis: absitinuisset molesto itinere, nec traiecisset mare, sed domi potius atque in palatiis suis oblectasset senium, & quidquid aut ad splendorem, aut ad Voluptates, & reliqua maximae fortunae blandimenta pertinere videtur, sectaretur. At alia mens sedes BEGl potentissimo,

qui se DEi vices in dispensanda felicitate publica in regnis ac prouinciis suis gerere haud ignarus ad omnes ciues excurrit subinde . ne ulli mortalium, qui sub eius vivit imperio , occasio eius summ protii dentia munificentiaque perfruendi deesset. O selicem igiturae terque quaterque selicem Maium mensem l o mensem non tam amoenioris anni vicibus, quam aduentu aevo iucundillimum i o felicem Alienaviam nostram, quae auctorem felicitatis suae statoremque, sub tectis suis iam douota mente veneraturi Patere itaque. R LX POTENTISSIΜE, ut haec ciuitas ΤvA , aduoluta genibus T vis, TR hac oratione iubeat saluere , & , me interprete ita adloquatur. Salue, REx longe clementissime, pater patriae , Christianae Europae delicium , ciuium TvORVM columen ac praesidium, nostrum decus de spes verissima: salue ac iterum, it crumque salve. Est haec urbs, quae cladis suae func stissimae memor, sub sempiternae memoriae patris TVI TUoque imperio ex cineribus suis, felicissimis renata auspiciis , TE veluti auctorem ac conditorem suum Vener tur. Est haec urbs, quae TE Rege comitrerciis, ciuiumque frequentia excelsis me & ad iiiiiidiam .vsque effloruit: quam denique, ne quid felicitati eius deesset, gymnasio hoc, in quo haec verba facio, orti me constituto exornalli: Per TE ergo, REx POTENTISSIΜΕ, hic Viuimus; per TE, nauigamus; negotiamur, bonisque litteris vac mus , per TE studiosam iuuentutcm futurae posteritati praeparamus, serimusque arbores, alteri etiam saeculo sonas is profuturas: deniaque per TE libertate , immunitatibus ac fortunis fruimur. Confugit

iam in sinum ΤΟ Μ cum uniuersa maiestati TvAR deuota ciuitas, tum Tu Is auspiciis conditum Lyceum, suamque salutem TIBI , B Ex POTENTISSIME, vehementer etiam atque etiam commendat. Impone, quaesumus, colophonem huic pulcherrimo operi, & incomparabili clementiae TvAE. si quid accedere poterit, id patere acces Te, ut Per TE marmorea sit haec ciuitas, quae lateritia fuit, florenti

258쪽

rentissimum gymnasium, quod adhuc Veluti in cunis vag t. Non est virium nostrarum , multa polliceri: id pollicemur, quod praestituros nos, non modo speramus, sed & confidimus. Sacra ac sempiterna nobis erit munificentiae TvAE memoria: flagrantissima semper vota concipiemus pro salute TvA , & incomparabilis REGINAE, principisque iuuentutis ΤE tanto patre dignis limi: ipsos nos nostraque omnia TIBI TUAEque maiestati ac imperio unice consecrabimus , denique , si qua mens praesaga futuri est, id ominamur, quod pertinet ad sequutura saecular

SEMPER HONOS, NOMENQEE TV uri, LAUDESQUE MANEBUNT.

DIXI.

259쪽

INDEX I.

Prooemium

PARs I. de generalioribus tersae Latinitatis sundamentis Cap. I. de fundamentis stili grammaticis p. II. de fundamentis stili rhetoricis p. III. de iundamentis stili philosophicis PAEs II. speetalis de variis Icriptionibus in soluta oratione usitatis Cap. L. de epistolisCap. R de orationibus conscribendis Cap. III. de panegyricis C . IUL de dialogis Cap. V. de inscriptionibus. PARs III. de variis cultioris stili facultatem adsequendi subsidiis

Cap. I. de auctorum lectione p. II. de imitatione Cap. LII. de variis stili exercitiis SYLLOGE Ex EMPLORVM praecepta superiora illustrantium Praefatio . I. Epistola qua praxis eap. I. ostenditur II. Praxis doctrinae de periodis III. Praxis doctrinae de ornata oratiouo

IIII. Exemplum sili Attici

V. - Asiatiei VI. - - Rhodii

VII. - - tenuis VIII. - - mediocris

VIIII. - - sublimis

X. Locus eommunis XI. Ollati tis oratorius

XII. Emisia familiaris

XIII. - - Haboratior

XIIII. Oratio vel declamatis de iure antiquo Germanico diligentius tendo XV. Pan Prieus memoriae viri incomp. s AH. sTEXTII consecratus XVI. Dialogus de usu iuris Romani hodierno XVII. In eriptis stilo lapidari consecta XVIII. Doriptis stilo recentiore elab orata XVIIII. Declamatis Pet. T

260쪽

INDEX LLAUCTORVM.

AEliani variae historiae Pag. DAelii Spart:ani Pelcennius Niger i II Aeschines scholam rhetoricam Rhodii instituit α. humili stilo utitur 31. dialogos scripsit I 4 Aiberti de Alberis thesaurus eloquentiae la- erae x profanae se Albini introductio in Platonis dialogos sAllabus f Leo) de erroribus magnorum vi rorum in dicendo I 4 Ammianus Marcellinus vid. Marcellinus.

Andreae D. ML quo loco sales eius habendi 81 Anglorii Petr. Marp. 3 epistolae IOSAphthonii progymnasimata I IAppianus de Milo ciuili

Apuleius, eius Latinitas rar. ineptit in epithetorum ulia Zx. Οαωπισμον infeliciter adse- elavit Q.proprietatem tamen oriationis Latinae seruat Isi. de eo Melanchthonis iv. dictum Is Aquinas Thomas in vid. Thomas Aquinas. Aristophanis Nubes I is eius stilus Attacus Arillotelis libri rhetoricorum 4 .de arte rhe torica Io Amingit Henr. medulla variarum, ea- rumque in orationibus usitatissimarum , connexionum IoTArriani dissertationes Epictetieae 81 Artemonius Mistotelis epistolas exseripsit 91

Aleonius Pedianus ad Ciceronis diuinatio

nem Ix

Athenaei deipnosophistae ' 83. II Augustini Aurel. epistolae Io7. de inutiae Dei et . uZAurelius Victor de viris it Iustrum 6 sAusonii Griphus epistolaa II 4

Balbini quaesita Orator. π

Baldus obstiare scripsit Pag. t et Baldi s Bernandin. epistolae I ν

Barlaeus sci . in eius orationibus quid desiderandum in Barthii sta'. aduersaria Bariolus obldure scripsit strBaudius Dona. eius stilus so. epistolae I os in eius orationibus quid desiderandum IIa Becmanni D. talei toph.)praecognita inor. 83Bembus Pere. formulas iurandi profano adhibuit 16. eius epistolae Bergerus Io. Gini.) eius de naturali pulcritudine orationis liber commentarius 7ν panegyrico dicendi genere celebris est axa Berneggerus muh.) eius & Io. Kepleri epistolae mutuae io .eius & Guil. Schic-hardi epistolae Io γBoeeseri D. Henr. ) orationes panegyrica. s. mustum I 4o. de characteribus poliu-

eis Uelleianis . x FrBoelimems Inst. orifcth. panegyrico ducendi genere laudem sibi peperit Lis . Bonamicus f Lazm. Philelphi orauonem legantem reddidit is Bouilii scinr.) epistolae . τψν Boxhornius M. Zuer.) is eius orauomibus quid desiderandum . . με BrereWood Ediιaed. scrutinium lingua

Brissonius Barnab.) de sermulis & QIlemm-bus populi Romani verbis 17. tersa ac Pura orauone iuris prudentiam tractauit 11.eius liber parergon . . IMBritanni Robert. ratio conscribendarum epistolarum IosBruyere la rarae res IssBuel erus August. ) de eommutata ratione dicendi 1 . eius epistolae ros. eius oratio nes commendamur II . eius Panegyri

SEARCH

MENU NAVIGATION