장음표시 사용
221쪽
ea, hostibus venerabilis ac sormidolosa reddatur s. Quibus positis , est e
nim hoc ita clarum ac perspicuum, ut non egeat demonstratione, 9 non erunt profecto vilius gentis leges ac instituta studio nostro digniora, quam illa priscorum Germanorum, quae & sanctiora aliis & rei publicae nostraefuerunt utilissima g. Sane, quod admiratione rei publicae suae apud CICERONEM dicere ausus cst Crassus, illud iure quodam nostro de priscis Germaniae moribus repetere licebit: fremant omnes licet, dicam quod sentio, bibliothecas certe omnium philosophorum paucissimae illae iustissimaeque antiquorum Germanorum leges, si quis earum fontes & capita expenderit, R auctoritatis pondere , & utilitatis ubertate videntur superare h. Ignorabat Germania leguleios, praecones actionum , formularum cantoreS, Jli harum aucupes. Non hic erant leges innumerae, subtiles , captiosae, in quas incauti, etiam nihil tale meriti, tamquam in laqueos inciderent: nihil hic praetorum edictis, ad decipiendam plebem comparatis, nihil iureconsultorum interpretationibus. aut, si mauis, cauillationibus, statuebatur pretii, nihil denique rabularum vulturumque togatorum artibus, quibus cum ipsa aeternitate lites communicarentur. Simplicia hic omnia, iusta ac sanctissima. Pauca erant instituta, sed perspicua, iustissima, atque ex ipsa illa aeterna ratione prudenter derivata, quibus docebantur maiores nostri non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum, domitas habere libiclines, coercere omnes cupiditates, sua tueri, ab alic-nis mentes, oculos, manus abstinere i. Et quae aliae, quaeso, leges ex syc-ctari potuerunt a gente, quae ab omni luxu, libidine, ac habendi cupiditate aliena, non m caussidicorum strophis, sed in recte factorum conscientia collocabat fiduciam k, ct in qua, ut ait CORNELI Us TACIT us , auctor grauissimus, plus valebant honi mores, quam alibi bonae leges I' Quare sinos pro eo ac decet, nos nostra patria delectat, cuius tanta est vis tantaque natura, ut Ithacam illam, in asperrimis saxis tamquam nidulum adfixam sapientissimus Vlysses ipsi immortalitati anteponendam existimauerit: quo amore tandem inflammati esse debemus in eius leges, quae tantum aequitate omnium gentium iura superarunt. quantum ipsi maiores nostri reliquis innocentia sanctitateque morum praestiterunt m ' Neque id unum est, auditores , quod nos ad conquirendas atque e situ puluere extrahendas il- . lasD Illust natio maioris propositionis a simili:
quemadmodum ex narurae ordine divina: ita
ex Ierbus bonis hominum sapiemia filaeam
c minor propositio syllogismi primi or
torii. M Illustratio minoris a comparatione DomGerm. eum XII. rabulis Rom. adeommo da ιone elogii earum clud iacerorem ad ι get patria1.
0 Aetiologia minoris propositionis I. Leger
enim Germanorum Omni sibilutine eam
Aetiologia eiusdem II. Latae enim sint a
gente omnitim innocentis a di fui ctissima. 0 Illustratio noua a resimonio CORN. TACITI. m) Conclusio: Ergo antiquae Germanarum
leges sunt studio nostro dignissimae.
222쪽
Ias patriarum legum reliquias debeat inflammare: sunt enim & alia, eaque maiora n. Est haec mortalium omnium indoles, vi pleraque utilitate sua metiantur, eaque demum existiment industria & contentione sua digni ssima, quae maximo sibi usui intelligunt futura. Neque ita immerito sentiunto. Quum enim vitae breuitas nos spes vetet inchoare longas, nec ullum tempus a bonae mentis studioso videatur prudenter collocatum, nisi quo legendo meditandoque melior, reique publicae utilior, redditur: faeile patet , non esse superuacua consectanda in tanta temporis eostate, sempe
que nok meminii se debere ρ, non scholae, sed vitae, quidquid discimus, esse discendum. Consultus a nescio quo Aristippus, quid potissimum adolescentibus putaret distendum t Id, inquit, quod viris ad usum vitae commodissimum futurum est. Praeclare profecto ac sapienter. Quotus quisque enim . ut ait PLINIus, tam est patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus iri Quae si vera existimamus, ut sunt profecto verissima: co sequens est, ut leges Germaniae antiquas Omnium praestantissimas & in ipso foro nostro agendis caussis utilissimas iudicemus r. Equidem plerique hodie in ea sunt sententia, vivere nos debere legibus Romanis, easque non olim Romae magis , quam hodie in Germaniae foris ac iudiciis, vigere. Verum enim vero dici non potest, quantum hos fugiat ratio s. Tametsi nim iura Iustinianea initio in scholas, ex his in palatia principum, ac postremo in tribunalia penetrarint; contigisse tamen videtur Germaniae, quod in magnis aquarum exundationibus solet. Quemadmodum enim tunc speciosissimae qua is aedes diruuntur, arbores evelluntur humo , multaeque res peregrinae sedibus suis motae, & incertis vibratae fluctibus, in te ras nostras proiiciuntur ; ita illaetabili illa patriarum legum eluvione, optimis iustissimisque legibus, loco motis, aliae peregrinae sunt inuectae id est, ius illud Iustinianeum, quo non temere aliud a Germanorum institutis reperiri potuis Iet alienius. Sicuti autem in tristi eiusmodi diluuio non
omnia ita penitus pereunt, Vt nori, decedentibus aquis, complura adpareant antiqui splencioris ac fertilitatis vestigia: ita nec legum patriarum omnium ita fecimus naufragium, ut non praeclarae quaedam earum reliquiae
tamquam fractae disiectaeque tabulae hinc inde in foris ae tribunalibus su pertini t. Et sane, si dicendum, quod res est, pleraque, quibus in foro uti- hn Trausitio ad argumentum II. quod huic syllogismo oratorio includitur rLuodcumque in sero utilitatem summam ad seri, illud diligistis excolendum est. eges antiquae Germaniae in Dro militarem simmam auferum. Stint ergo diligentius excolendae.
Q Maior propositio huius 6llogismi oratorii. p) Ratio maioris propositionis. Non enim
scholae , sed vitae discendum. ρ Illustratio maioris propositionis a resim nio Arisippi ct Plinii. o blinor propositio e leges antiquae Germa
nicae in foro summam viuuarem adferunt. 3 Aetiologia minoris r non enim eas pcnituFaboleuit iiu Romanum.
223쪽
mur, instituta, non Roma aut Constanti nopoli ad nos aduecta, sed ex anisti qua Germania tamquam per manus tradita accepimus. Vigent in foris nostris complura Romani iuris praecepta: ast, non ideo vigent, quod Romana sunt, sed quod ratione ac aeterna illa lege quam ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, nituntur. Contra ea, quae vere a Romanismuenta constat, ea si non omnia, saltim pleraque, in Germania nostra hodienum exsulant, nec potuerunt adhuc, quidquid moliti sint iureconsulti, Huitatis nostrae iura impetrare. Quidquid in iuris prudentia Romana de libertis ac seruis, de ingenuis ac libertinis, de ritibus manumissionis, ac iuribus patronatus, de patria illa, qua filii regebantur, potestate, de emancipatio Dei adoptione, ritibus nuptiarum , de tutoribus item ex lege Atilia, Ililia& 1 1tia, ac denique de tutela parentum siduciaria, ac patronorum subtilis sme disputatur, illud omne in foris nostris non maiorem, quam leges I
dorum aut Persarum, adfert utilitatem. Aliae apud nos audiuntur person
rum diuitiones. Quotidie in foris nostris disceptatur de nobilibus & plebeiis, de dominis directis & vasallis, de anat salsis & schrissi sessis, de colonis, cur-medis, lassis, landii delis, hominibus propriis, de liberis separatis dc non
separatis, de nuptiis in conspectu, cletiae iactis, quae omnia longe a sunt a disciplina Triboniani. Iam si porro nobis ea, quae de rerum iuribus, de modo litigandi in iure Romano traduntur, ob oculos ponimus: de- aluo vix quidquam, quod in Germaniae soris locum inueniat, reperiemus. Frequentissime in his audiuntur pacta successoria , gerada, res expeditoriae, fideicommissa familiarum, lites cambiales , actiones exequutiuae , actio nes ex pacto, aliaque huius generis innumera, quae adolescentibus soli iuri Romano innutritis tam noua atque inexspectata videbuntur, ut primum iri curias nostras delati, credituri uni se in alium terrarum orbem venisse u. Equidem non ignoro, auditores, quantum operae impendant jureconsulti, Romanarum lesam admiratores, ut omnia, etiam patria instituta ex illo vetere iure Quiritium derivasse videantur: sed id scio etiam, in liciter plerumque iis hoc commentum procedere. Quis enim credat, actionem, qua
damna hodie ulciscimur, esse ex lege Aquilia, quum eorum nihil, quae ab Aquilio ea lege cauta legimus, in Germania usu usquam receptum siti Quis credat, parentum Potestatem in liberos, quae apud nos viget, ex illa patria
Romanorum materiale esse, quum, quae Romani ea in re inuenerunt, in Germania non magis, quam in ultima Thule, seruentur xl Scilicet quemadmodum mali institores merces patrias, mutato tantum inuoluero, pro Peregrinis obtrudunt, ut eo facilius inueniant emtores, peregrinis istis ci minibus delusos: ita sua interesse putant iureconsulti, ut omnes leges Germanicas , quoad eius fieri potest, Romanas esse mentiantur, ut tanto se quentiores ad acroases has constuant adolescentes, immodica rerum Roma-
224쪽
nanim admiratione iam inde ab incunabulis imbuti F. Quae cum ita sint, quis non videt, pleraque, quae in soro nostro disceptantur, ex antiqua Germania tamquam stactas e naufragio tabulas, ad nos peruenisse ' Et quis dubitet, quaeso, fore ut maxima lux adfulgeat iuris prudentiae no strae, si plures Conringit, Conradi Sinceri, Schilteri aliorumque doctiissimorum virorum exemplo excitati, in indagandis explicandisque antiquis Germaniae legibus paullo plus studii atque industriae conserrent vos itaque, auditores ornatissimi, qui veram laudem ac dignitatem quaeritis , . vos ego hortor atque obtestor, ut tanto alacrius hoc antiquitatum Germanicarum studium amplectamini, quod & iustissimas prudentissimasque vobis leges se peditabit, ct in forensi illa, ad quam adspitatis, opera incredibilem adferet
utilitatem. Quam beata tunc erit Germania nostra, si illa tot peregrinarum legum mole leuata erigere se denuo ac veluti lacertos mouere coeperit IEt quantam laudem gloriamque adsequentur, quicumque in hoc tam salutari rei publicae studio omnem operam atque inaustriam collocauerint i H hetis ergo, iuuenes, campum, in quo virtus vestra. partaque tot vigiliis eruditio excurrat vestrum erit, praeclaram hanc hene de re publica merendi occasionem non dimittere e manibus, sed ita res com onere, Ut studia luestra & patriae utilia de vobis quam maxime sint gloriosa a.
CONfECEAT vs. bSI, quemadmodum animus , sic orationis atque eloquent ae opes , triste mortalitatis fatum effugerent, nec ea esset rerum humanarum conditio , ut eloquentissimi non minus, quam indiserti, effuso extremo spiritu: conticescant: nusquam profecto, nisi in pallido STRYΚII ineomparabitalis ore, par tanti viri laudibus facundia posset reperiri. Nam nec in quo dieendi vis & eopia uberior exstiterit, nec in quo maior fuerit oris atque ν) Illustratio a simili. α) Conclusio secundi argumenti. Ergo le
gum Germaniae antiquarum indagatis su
dio nisbro di qsima es. a) Coochilio totius orationis Paraenesca. b Panegyricus hie iam typis exseHprus est Halae Magd. CIDIIccx. in fol. Sed quia exempla iam pridem disparuerit in hic e re sum dedimus.
225쪽
que orationis commendatio, ex omni memoria nostra cuiusquam recorda mur. Sed i F v I T haec nostra quondam felicitast FVIT, eheu, eloquentissimus STRYΚIVS , iucundum eruditis nomen, iuris prudentiae columen, litterarum decus, maximum Fridericianae ornamentum: FvIT, inquam , &, quod mens, recenti dolore languida, aegre profert, obmutuit. Non cathedras amplius diuina eius & suauissima implebit oratio: oon croateria, non iureconsultorum consessus, candidissima illius voce person, bunt. Siluit, adquieuit, conticuit: nec quidquam nobis ex tanta bonorum
adfluentia, praeter triste desiderium, fatorum inuidia reliquit. O fallaces hominum spest o incerta gaudiat o ancipites rerum vicissitudinest Eone euentu academiam viri consummatissimi 'insenio frui oportuit, ut erepto tanto acerbiore dispendio careret Eane lcge ex STRΥΚΙO tam incredibilem laetitiam cepimus, ut eius amissione tanto vehementius excruciaremur ' O dies, o tempora, quod huic dolori nostro solatium dabitis rQuis itaque miretur, omnem ferme eloquentiae vigorem cum STRYΚIoelanguisse' Quis miretur, disertissimorum virorum Musas, subito moerore perculsas, nunc tacere ; funerique huic, nulli eruditorum indefleto ,
tristi potius ac religioso silentio , quam laudibus parentare e t Quemadmodum enim sol, simul ac diurno itinere defunctus iucundissimum luminis sui iubar oculis nostris subduxit, non nisi tenebras orbi reliquit & nocturna silentia: ita, exstincto sole nostro, exstincto STRYΚIO, quidquid antea in laudes illius ossiciosissimum fuit, iam moerorem silentio testatur, attonitumque obstupescit a. Enim vero quid agimus t quousque lugebimus tandem ' quamdiu dolori indulgebimus t Vincat demum adfectus adfectum; soluat tristitiam amor : luctum pietas; desiderium fidelis grati animi
memoria. Satis luximus, quem nimis numquam lugebimus : nimis defleuimus, quem numquam deflebimus satis. Id reliquum est, ut in consummatissimi vi RI merita intenti, gratos nos & devotos piis Manibus perpetuo exhibeamus e. Permitte igitur, o sanctissima anima , quae iam coeli tum choris ad sociata laeta laetitiis omnibus aeternum triumphas , permitte, O admiratio quondam litterati orbis, nunc desiderium & dolor e permitte inquam, desideratissime STRYM, ut haec communis tristitiae ruentia, si non tersa oratione, gemitibus tamen planctibusque interrumpam, & supremo hoc officio non tam Tu Is laudibus, quam incredibili dolori meo. Ω-tisfaciam. Amisi T E studiorum meorum auctorem . amisi patronum, amisiparentem, quem alterum mihi benignum numen indulserat. Patere ergo. ut in illaetabili hoc pietatis officio orbitati meae leuamentum inveniam e& vel defuncto TIBI grati memorisque animi vota cxsoluam, qui tot suma via o me enus exordii prorasis: Cum sTRYMO H Apodosis: meriso tamen dum n de ι -
dὶ illustratio a simila, loco aetiologiae.
226쪽
2ITx vivente beneficiis cumulatus, ut ingrato mihi vivendum moriendumqte videatur. Non quidem is ego sum , qui dicendo decus aliquod addere posisim virtuti TvAE, laudes omnes supergressae. Quis enim tam ab1ecte demeritis T v I s immortalibus sentiat, ut T E iempiternae gloriae perieum commendari posse putet, qui T E commondando, nec propriam ingenii Iaudem consequatur l Attamen quum nec pietati satiis facere aliter possim , nec debitori turpe sit, vel minimam crediti partem soluere, si ieddere caput, atque aere alieno exire penitus nequeat: indulgebo aliquantulum ingenio, & 1ilhoc perpetuae venerationis meae consecrabo monimentum: in maximo lucro positurus, si non tam diserti, quam grati piique hominis officio defungar. Minus certe alias audacem ipsa me alacriorem reddet difficultas, cogit aetatem , quod mihi necessario eueniet, ut tantam laudii mMbertatem nec exaequare dicendo , nec cogitando satis adsequi possim . idem cuilibet, quamvis exercitatissimo & omnibus ad dicendum instructa homini euenturum tuisse fQuid vero in tanta laudandarum rerum adfluentia primo, quid secundo Ioco proferam' Quid dicam tam praeclarum ac admirabile, vi non plura atque eminentiora silentio praetermisisse videar l obruor profecto dicet dorum multitudine, dc, quod summis aliquando oratoribus contigit, copia ipsa ad inopiam redigor. Sane si rhetorum praeceptis obstrinsendus animus, qui vel in disciplinis a seruitute abhorret, aliena multa S IRY-ΚIO tribuentur, qui sic abundat propriis, ut emendicatis ac quaesitis aliunde neutiquam indigeat. Dicendum erit de natalium fortuna, quae non est arbitrii nostri, sed cuilibet divino fato & voluntate destinatur. Praedicanda nobilitas patriae , quae auspicatissima STRYΚII incunabula prismum adspexit, quasi ut vina a iugis Falernis, Gauricis, Masscis, ita excelsae animae a patrio solo peterent pretium , & non potius civitati suae
splendorem virtute conciliarent. Nec praetermittendae erunt opes, & fo Lunae obsequia,Jquae tamen nec bonum quemquani efficiunt, si adsint.
neque , si absint, deteriorem. Aliis igitur incedam vestigiis, & in num rosa laude non amplificandi locis, sed delectu utar. Qui absolutissimum
quoddam Phidiae signum contemplantur . dignitate formae adeo rapi iae admirationem solent, ut mens obstupefacta totius persecti operis artificium uno obtutu non capiat. Lustrantes itaque membra singula. jam faciem persona dignam praedicant, iam decentem humerorum latitudinem. iam toros egregios, & adcuratum musculorum positum, iam denique u nas omnes decore exprellas, ipsumque statum,corporis & proportionem mirantur. & exi omnium pulcritudine partium de totius statuae praestantia iudicant. Mihi similiter in STRYRIO perfectum iureconsulti exem-
miseerii Fundam. Cultior. Latin. E e Plaec Basis: id quod ego sui . Ubi iliavi τε ηεις, quod in exordiis rei aditur. -πἀ4
227쪽
plar admiranti , per partes videtur eundum, quae laudem hane cumulaarissime absoluunt, demonstrandumque, nec ad eruditionem admirabilem, nec ad summam prudentiam, nec ad pietatem diligentiamque incitatissimam quidquam IPSI defuisse mTantum est iureconsulti tamque eximium nomen, ut illo uno omnes doctrinae sapientiaeque copiae contineantur h. Fuerunt quidem, fuerunt tempora, quum disnitate hac in ludibrium prostituta, ii demum crederentur, quidquid in iuris prudentia summum est, attigisse, qui nec leuiter sussatis sapientiae elementis, nec optimis artibus a limine salutatis, illud unice per omnem aetatem egissent, ut in cathedris barbari, in litibus non incauti, &in foro ranis essent loquaciores. Nati hinc sunt leguleii, rei publicae sat les, praecones actionum, syllabarum aucupes, qui non nisi multarum legum sibi non intellectarum principia uno spiritu recensere, atque ad singula VeI-ha Bariolum, Baldum, & nescio quae alia pudenda saeculis nomina, velut caput aliquod Gorgoncum obvertere didicerant. Sed o miseram , o ridic Iam artem, quae in eo fastigium sapientiae constituit, ut fatearis, nihilo te esse aut Accursio aut Bariolo sapientiorem l Diu itaque est, ex quo orbis Iegantior status controuersiam mouit febriculosis hominibus, quorum au toritate antea iuris prudentiae dignitas non minus, ac Atlante coelum, sunt ineri videbatur. Laborat nunc eorum fides, &, facta felici temporum re Paratione , ea sequuta est rerum immutatio, ut qui olim classicis & primis adscribebantur ordinibus, hodie vix in proletariis aut capite censis locum inueniant i. Alia nimirum sunt artis aequi & boni Ornamenta, alia & validiora praesidia, quibus dignitatem suam gloriamque cum laude tueatur. Si quis est mortalium , qui praepotente ista ac gloriosa sapientia generosum Mnimum praemuniuerit, qui praestandae tuendaeque beatitudinis rerum publicarum prudentiam sibi summam conciliarit, qui, quid iustum , quid honestum, quid decorum sit, omnesque veritatis inuestigandae rationes innumerato habeat ; qui denique & uniuersam Romanae antiquitatis effigiem, AE patriae mores ae disciplinam, veluti animo impressa, circumferat; hune demum tantam adferre aci iura peritiam existimandum est, quantum horum adminiculorum copia se a vulgo segregavit λ. Grande profecto atque ard vim negotium t sed cui vivida STRYKII excitatiorque indoles ab ineunte aetate adcuratissima eum diligentia se praeparauit, in hoc uno omni cura atque animi sollicitudine defixa, vi iureconsultum aliquando non nomine
H Premfitio vel partitis, ex qua Hucet pa
negyricum hune esse non ἄ- πιων, sed ν9 Μαεν. Vid. dira. II. c. 3. s. Sisthur enim idea boni iureconsulti, ostenditu
que eum I eruditum , II prudentem , 3δη pium, IIII diligentem esse de re am argumentum uactauonis in 'dit iuretonsulti eruditionem , ubi I) loeus
communis eiusque thesis: Iosia debes essere sit mus.
0 Illustrario a contrario. λ Aetiologia loci commuias. MMItae enim artes a Icio addusemdae sint, s nomen Ma
228쪽
magis, quam meritis. reserret L Vix inaestimabile hoc coel. depositum deosculati fuerant parentes; vix mirificam filii itidotem e iucundis puerilis
prudentiae praeludiis animaduerterant, quum diligenter ac prouide circum picerent viros, qui tantae spei admouerentur, ingeniumque ad summa Omma natum adcuratissime formarent. Lenetium, non ignobile in Marchia castellum, quasi omne sibi decus in STRYMI natalibus constaret, non serebat ingenia, quae iuuenilibus studiis praeessent. Sed defestium suppleuit Parentum pietas, qui non detrectarunt ili peregre alere filium, quem domi adhue faustis sub penetralibus nutriuerant, pulcherrimo prodigalitatis senere gloriam hanc lucratii quod SIRYΚΙVMorbi dederint, quo maius dare nihil potuissent. Missus hinc Mehusium, & mox, schola hac tantum ingenium non diutius capiente, Coloniam Marchicam, dici non potest. quam praecoci incremento adoleverit. In perpoliendo ILLO honestissima aemulatione concertabant Vossus , Mulierus, vuellius , digni hoc discipulo magistri: de quibus identidem cogitanti, maxime si ambiguum, illino
STRYΚIO, an hic ipsis debere plura videatur ' STRYΚIO enim illi ad
humanitatem optimasque artes; hic illis ad gloriam profuit: illi huic doctris nae suffecerunt copias; hic reddidit aeternitatem. o beatum discipulum his magistris i o beatissimos magistros discipulo tali mi Sexennium iam in stadiis istis tirocinia ingenii ineredibili eum laude posuerat, talemque se prae
stiterat ubique , ut de aequalium generosorum conatus, & magistrorum opinionem ingenio vinceret: reliquum erat, ut vinceret se ipsum , eumque Campum inueniret, in quo virtus eius excurreret latius, dc parta tot vigiliis doctrina se mirifice in publico conspectu explicaret. Proditum memoriae est.
Aesculapii quondam filiis ad commendandam artis auctoritatem suffecisse, si
Alexanariae se dixerint eruditos. Eadem tune erat Leucoridis fama, ad quam, tamquam ad mercaturam bonarum artium, non solum e vicinia, sed ὀc ex remotissimis regionibus ingens quotidie multitudo confluebat, exemplum inde petitura melioris cuiusdam cultiorisque doctrinae. Hic grauiora
auspicatus STRYΚIVS , celeriter antecellere omnibus ingenii gloria visus est. Quid tam est praeter consuetudinem, quam adolescentulum, rei publicae destinatum, potissima humanitatis studia in academiis excoleret excoluit : philosophiae se totum tradere I tradidit: his praesidiis animum ad maiora nitentem praemuniret praemunivit. Vidisses illum, iam in Sperlingit scholis subtilioris sapientiae recessus curiose indagantem: iam, duce ele-
. santilii ino Kirchmaiero, nouos conatus mansuetioribus literis impendentem: Iam reliquorum philosophorum inhaerentem subselliis. His meditamentis di OsTER praelusit erudationi, quam orbis mox erat admiraturus. Eat in Om- Ee a nis
Historia sTRYMi multis iudiciis mora- fio per Partes. libus dc illustrationibus hine inde di- νη Recensentur vero L studia se laminstincta. Ostenditur erum 1TRYRII erudiis
229쪽
nis leui memoriam tam illustre exemplum, & pudore suffundat nosteros pqui suas praecipitando curas, illinis, quod aiunt, manibus sublimiorum scientiarum sacra turbant, & nouo senere furoris prius eruditi esse volunt,
quam erudiri. Aliud animo sedit sapientissimo STRΥΚIO, qui quum ad
viram Aleiatorum, Hotomanorum, Budaeorumque gloriam, non dormitant m illam atque oscitantem glossatorum sapientiam, conniteretur: stu-dDς elegantioribus selectissimam indolem admouit, quae dc fundamentum sternunt eruditioni reliquae, & sui neglectum per omnem vitam seuera vutione vindicant. Quantum ceteris adolescentibus ad salutandos amicos, quantum ad corporis exercitationem . quantum ad alias voluptates innoxias,& ad ipsam requiem animi & corporis conceditur temporis. quantum alii tribuunt intempestiuis conuiuiis, quantum denique aleae, quantum pilae rtantum ille sibimet ad haec studia recolenda .sumst. Cuius quidem consilii quantos fructus per omnem vitam perceperit, si alia deessent huius rei a ' umenta, vel ex ipso, quod paullo post amplexus est, iuris prudentiae stulo adparuit. Sublimioribus enim his sacris initiatus, nihil reliquit intactum, nihil intentatum, nihil quod non sagacissima mente penetrarit. Sive vasto iuris Romani mari se committeret, siue se praerupto spatiosissimoque
legum pontificiarum pelago crederct, sue rerum denique ciuilium adsues.ceret nuctibus, his semper velis securus tam feliciter enauigauit, ut nullis adlideretur errorum scopulis, nulla popularium opinionum incurreret brevia , nullas ignorantiae syrtes pertimesceret. Quid ex Zi
glero, Lysero , Κlengelio, quid ex Νergero, quid deinde in Viadrina
ex Dechero, Brunnem anno, aliisque doctissimis viris de omni iuris lesumque ratione accepit, quod non animo ita praeparato tam facile haeserit, ut non tam discere, quam reminisci quodammodo & recordari, ex illa vetere Platonis sententia, videretur ' Quam tortunato conatu omnes & Romanae disciplinae & Germani ei iuris rationes & diuortia vasto ingenio complexust
Quam nihil ex imperii legibus & institutis ignorare se palliis est ' Hur c in
modum de rmatus, & lineis omnibus expressus descriptusque erat ille SIRYΚIVS, qui ingenii atque eruditionis magnitudine non patriae solum, sed uniuersae Germaniae oculos in se esset conuersurus. Id tantum ad summam laudem restabat, ut partes quaedam expolirentur amplius, & inducto veluti colore illuminarentur, ne tamquam in Apellea tabula, se in STRY- ΚΙΟ, quidquam pulcritudinis aut artificii d euel. Didicit proinde, etiam quum docendo euet aptissimus, neque veterano deesse videbantur, quibus capacissimum ingenium impleret. Non ut in praediis urbanis, sic in litter Tum morumque studiis, ne altius quis tollat, actio ullo Vmquam iure prodita est e gliscit quotidie magis atque emicat generosa indoles, & limites omnes discendi cupiditate transcendit, tantamque sibi euagandi viam facit,
230쪽
quantam ipse scientiarum ambitus capit spatiosissimam u. Quae edoctus No-sTER , noluit in patria haerere diutius, sed peregrinandi cepit impetum,
non ut pulcris S munitis urbibus aut aedificiorum spletidore Oculos palce ret . non Ut pompas speruret ιχ aularum obie quia, aut innocente v patriae mores inter peregrina vitia exueret, sed ut rediret doctior, & prudet tiam
augeret, praecipuum illud iuris peritiae condimentum. Quod si Pythagoras ille Samius, ct quidam ex veteribus alii, digni eo nomine laudibus habiti sunt. quod ubicumque terrarum quidquam ei Iet, quod disci oporteret, eo Commigrandum tibi existimarunt: quia de Si R ΚIO dicemus, qui iudicio suo usus non barbaros gymnosophi Ilas, non Chaldaeos mortalium superilitiosissimos, nec illos monstroruin nutritores Aegyptios, sed cultiores Europae nationes putavit adeundas. Digna videbatur Britannia, quam primana ad nauigaret. Britanniam dico, illud Europae, qua meliorum est pamtium, munimentum, bellicae togataeque prudentiae sedem, eruditissimorum hominum seminarium: hanc, inquam, Britanniam adiit, cui par est nihil,& nihil secundum. Quidquid Londinum in aula, palatus. museis, magnificum splendidumque habet, aut artis usquam ac elegantiae ostentat, quidquid Oxonienses Athenae exteris in exemplum vix imitabile proponunt, totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum ell, totum hoc, inquam, vidit, perspexit, cognouit, intent eque obseruauit. Vidit tot viros omnis eruditionis atque elegantiae principes, quorum ad eminentissimam gloriam ipse paullo post se totum composuit. Iis frui, cum illis esse ac versari, e rum sermonabus, studiis, moribus intendere animum , quam salubre erat ac
frugiferuml,Vidit tot bibliothecas locupletistimas, quarum thesauros ipse deinde animo circumferebat, Longino illi similis, quem spirantem veluti bibliothecam & ambulans nauseum curiosa admirata eii antiquitas. Vidit denique illa regnatricis prudentiae arcana, quae ipse postea auditoribus fide incorrupta evulgabat. His mercibus transmarinis locupletior, quae nec in. periosam fortunae vim, nec maris naufragia, nec piratarum inuitias pertimescunt, ex Anglia soluit. secundoque ventorum flatu in Batauiam adpulit. Numquam profecto salutare.Veneris lidus blandius risiisse, numquam Cast res fulgorem beneficum conseruisse libentius existimo, quam illo die, quo STRYΚΙVS inter fauilas amicorum adclamationes nauem conscendit.At ni ge, coelum subito esse turbatum, finge, mare ventis commotum tenebris totum inhorruisse; nauem porro vasto gurgite iactatam, & nec in remis, nec clauo quidpiam praesidii reliquum, sed tristia omnia, exitiosa , conclamata: quis dubitaret, NOSTRV m tot parentum votis diuinitus destinatum saluum ad litus fuisse euasurum , ipsoque Iulio Caesare multo confidentiorem timentem nautam adloquuturum Qv ID TIMEs , STRYΚIVM VEHis tContinenti igitur fausto sidere redditus, cultissimam Batauiam ita permeauit;
