Io. Gottlieb Heineccii, ... Fundamenta stili cultioris, quibus accedit Sylloge exemplorum. Adnotationes adiecit Io. Matth. Gesnerus, ..

발행: 1744년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

flagitant: & inde est, quod nonnumquam subirascuntur formulis tuis, ceat eroquin eruditissimis, quae tempus illud studiumque tuum utilioribus rebus subtraxerunt. Equidem exspectaui iam diu, ut capitularia regum Fran- .ciae, aliaque patriae antiquitatis monimenta, quae in bibliothecis latitare non ignoras, opera tua e situ extracta illustrataque videremus. Ast quum tu haec tardius, id est, ut ego interpretor, diligentius adornes: facere non potui per coniunctionem studiorum, amorisque nostri, quin hac admonitione non nimis verecunda te excitarem. Paullo commotior hac obiurgatione. quamuis amica, videbatur BRIsso NIus. Repressa tamen tantisper indignatione, alio inflexit sermonem, veritus, ne noua ista HOTOMANI de usu iuris Romani sententia, a qua ipsa erat alleuissimus, taediosae disputationi daret occasionem. Quare prehensa ac blande demulsa HoToΜANI manu: atqui hoc iam , inquit, non agimus. HoTOMANE. Eo enim adueneram conmlio, ut hortulum hunc tuum, quo nihil est cultius, curioso oculo lustrarem, simulque per platanona opacissimum, in quem per areolam proximam patebat via, defixis in terram oculis, deambulare coepit. Haud parum erubuit HOTOMANus , sentiens iam, se liberius, quam BR IssoNII indoles ferebat, Cixisse. Progressi tamen ambo per viam umbrosam, & de variis rebus, maxime vero de re publica & temporum calamitate colloquuti, suam quisque anim commotionem, ille indignationem, hic pudorem non inscite dissimulabant. At vix viam illam inter eiusmodi fabulas semel iterumque conis

fecerant , quum contendentem ad se notarent IACOBvΜ CvIACI vri , Cui,

tamquam aeui sui Papiniano, omnes tum iureconsulti veluti fasces submittebant. Eius aduentu in primis recreatus BRIS SONIVS, frontem, quam ashuc adseuerauerat, explicuit, & advenientem conuersus: opportune, in quit, aduenis, prudentissime CvIACI. Ne enim, quid inter nos actum sit. isnores, HOTOMANus hic noster, quem profecto decebat iuris prudentiae Romanae dignitatem pro virili sua parte tueri, nescio quo abreptus eu re, abiectius de ea sentit, eamque vix ullius hodie usus esse contendit. Quum vero tu omnem aetatem in ornanda repurgandaque a tot sordibus Romana iuris prudentia exegeris: tuum profecto erit, praestantissimam hanc facultatem ab hac contumelia vindicare, cominunemque amicum errore per niciosissimo absolvere. Cui CvIRGIus, delectatus hominis urbanitate : at nostra, inquit, cuius tu dignitati consultum cupis, iuris prudentia, quem quam causia indicta damnari vetat. Quare dum me iudacem adpellas, H TOMANus nobis erit exorandus, primum, ut ne me latum a te iudicem eieret, deinde, ut, nisi molestum sit, caussam suam agat. Nec minus tuum erit, BRIsso NI, ei respondere, ut facta caussae contemone , secundum quem 'tintem dari oporteat, ea, qua par est, aequitate cognoscam. Assensi, Omnes culci irps poscunt. & in platanonis ora adsident e. Tum UOTOMANus, vindicatuso 'Aγ- , de qua praecipua dialogi parte diximus pari. α σου. 4. S. F.

242쪽

dieaturus BRIssoNII indignationem, ita exorsus est: satis animaduerti, BARNABA suauissime, non parum te commotum esse iudicio meo. quod paullo ante iussus de formulis tuis depromebam. Quamquam enim nihil feceram reliqui, ut quanti ego labores tuos faciam , etiam ex iudicio illo meo intelligeres: vel id viluni tamen te mordere visum est, quod ius Romanum paullo minori, quam tu quidem velis , usui nobis hocile esse, existimarem. Id enim ita, meo quidem iudicio , interpretatus es, ac si parum honoris veteri illi Romanorum iuris prudentiae detulerim. Verum , ut prius illud non inuitus fateor & prae me sero: ita de posteriore maximam mihi facis illiuriam. Nunc tu, IACOBE , quam rem vitio mihi det, quaeso animaduertito.

Ius Romanum ego. si quis alius, suspicio. atque admiror, neque Vllum esse puto alterius gentis ius, quod eum hoc comparatum non sordeat. At si uis ex me quaerat, eredam ne lesum Romanarum, nam quae in iure noro ex naturali illa aequi bonique disciplina repetuntur, huc non pertinent,

in Galliae nostrae foras insignem aliquem usum esse: tum vero Πitebor, mihi alia omnia videri. Quin ut liberatius agam cum BRIS SONIO nostro, non solum esse, verum etiam esse posse aliquem eius usum, negabo. Non magis sane res publica nostra ferret leges Romanas, quam veteres illas Mosai-CM. quae licet omnes omnium philosophorum bibliothecas & auctoritatis pondere, & utilitatis ubertate mihi superare videantur, a re publica tamen nostra eiusque institutis plane abhorrent. Haec est illa sententia mea, quam an tam aduersam iuris prudentiae nostrae dignitati existimes, fac, quaeso, ex te, CVIACI, intelligam. Tum C v AClus ad ΗΟΤΟΜANV Μ conuersus: nos, quaeso, FRANCISCE, committere, ut inuidiam tuam accusem. Id vero Crimen quo pacto, quaeso, dilueres, si intempestiuo iudieii nostri desiderio in transuersum aetus, nobis praeclaras illas, quae te in eam sententiam im- Iulerunt, rationes inuiderest Quare, nisi graue est, eas, quaeso, deprome. longam vero mihi orationem imperas, inquit HoΤΟΜANus, cui si plures deposcerem clepsydras, id quidem iure meo facerem. Sed in compendium tamen rem mittam, & eundo per plerasque iuris Romani Partes, quam parum Gallica ciuitate donatum sit, ostenciam. Duae sunt totius iuris R mani partes, quarum altera ad statum rei Romanae pertinet, altera ad rem Cuiusque priuatam persequendam retinendamque est comparata. Publicum illud ius antiquum nullius hodie esse usus, omnes mecum fatebuntur, qui magistratuum munera & iura una cum ipsa re publica mutari, non ignGrant.

Quidquid ergo Romana iuris prudentia de patriciis & plebeiis, de consul hus, praetoribus, aedilibus, proconsulibus, praesidibus prouinciarum, de Praefectis urbi & praetorio, de iuri o ciuitatis Alexandrinae aliisque diminuta Fundam. Cuisior. Laiis. G g grut '

243쪽

gnitatibus praecipit, non magis profecto Galliae, quam iura Mandarinoarum apud ultimos Seres, conueniunt. De aliis dignitatibus apud nos disceptatur, id est, de iuribus regis, reginae, Delphini, fratrum regis, & eo rum appanagii, principum item, bast ardorum resis, Connestabili, Parium, Nareschaliorum Franciae, in agistri regii cubiculi, Admiratii, ducum, comitum, Vicemomitussi, vicariorum, haronum, item thesaurariorum Fra

ciae, praesectorum fisci & rationum, cancellarii, magistrorum supplicum libellorum, Partamenti, Balliviorum, Senesthallorum. Plura huius generis

reserrem, nisi parcerem BR IssoNIo nostro, cuius aures, Romanae adsu ras elegantiae, tot barbara dignitatum nomina vix serre existimo. Iam scire velim, quid Romanis illis cum nostris dignitatibus commune sit ρ Nihil profecto omnia illa possunt rei publicae nostrae prodesse, quae a Romana Illa toto coelo , quoci aiunt, distat. Expendamus, quaeso, quid in Codice nostro de iure publico traditum sit: sunt ea profecto ab iis, quae in Pandectis legimus, cliuersissima. Quam ob rem vero, nisi quod migrante Constantinopolin imperio, alia subito esse coepit rei publicae sacies ' Quod si vero Iustinianeo aeuo in ipso romano imperio ius publicum Romanorum

antiquum obsoleverat: qua fronte illud Galliae obtruderetur, cuius imperium , a Francis constitutum, nihil ex eo tempore cum Romano illo vetere commune habuit ' Pergere volentem interpellauit B RissoNIvs. Consulturus enim memoriae, qua paullo minus, quam HOTONAN Vs , valebat: ad hane orationis partem 1eorsum respondere maluit. Simulata ergo indignatione ISemper ego, inquit, auditor tantum' numquamne reponam PSpeciosa sane est oratio tua, NOTO MANE, sed, quod pace tua dixerim. parum solida. Numquam mihi dubium fuit, quin Mia sit nostrae, alia olim tuerit Romanae rei publicae facies, nec eso me in rebus ciuilibus tam puto esse hospitem , ut cuique imperio suas dignitates suaque iura publica esse ignorem. Verum cogitanti mihi de ciuitatis Romanae facie, obuersari vigetur persecta aliqua numerisque omnibus absoluta rei publicae imago, ex qua Galli non minus quam aliae gentes capere possint regnatricis prudentiae exemplum. Multa recensuisti barbara dignitatum nolirarum nominae sed quid prohibebat, quo minus Franciae rureschallos, praefectos prael rio; duces, praesides prouinciarum ; thesaurarios Franciae, quaestores ;praefectos fisci, comites sacrarum largitionum; Partamentum senatum adpellares, nisi data veluti opera barbarus videri voluisses t Eadem fere sunt veterum illarum nostrarumque dignitatum munera , eadem propemodum i ra, ut, si verum fateri velis, nominibus tantum differre videantur. Quae in orbe Romano imperatoris, eadem regis in Gallia nostra iurisdictio est

Quam parum deinde differunt, Augustarum & reginarum, Caesarum de

244쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.

Delphinorum iurat Quid porro I an non in Connestabilis & Mareschallis nostris veteres illos praefectos praetorio renatos intelligis ' Idem de reliquis videtur statuenaum. Iam vide, quae . HOTOΜANE. quo pacto C IACio huic persuadere eoneris, iuris istius publici Romani nullum apud lios usum .omnino superesse. Ego vero non superesse aliquem usum nego. inquit I OTOMANus, sed nullum umquam fuisse contendo. Totum imperium nostrum non a Romanis, sed a Francis, horum'victoribus constitutum est: nec ea in re Romanorum, sed suos mores atque instituta sequuti sunt. Quum ergo leses illae de ossiciis & dignitatibus non Francis, sed oris hi Romano datae lint: qui fieri potest, ut quasdam earum Iegum, quae numquam in Franciam penetrarunt, reliquias domi nostrae quaeramus i P rum profecto ad rem facit, quod inter Romanas nostrasque dignitate similitudinem, quamdam deprehendere tibi videris. Si enim id sufficere arbitramur , quid prohibet, quo minus & Sinensium iura publica in Francia nostra ciuitate donata statuamus ' Non dissicilius saltim fuerit, similitudinem quamdam inter Sinensium Mandarinos Paresque Franciae, quos Vocamus, quam inter Mareschalios nostros veteresque praesectos praetorio Obseruare. Verum perorasse mihi videor caussam , quod ad iuris prudentiam publicam attinet, nec ipsum BR Isso NIVΜ tam ex animi sui sententia, quam ingenii mei exercendi caussa arbitror haec in medium attulisse. Quare si quidem vobis ita videbitur, priuatorum etiam iurium usum expendam. Tum Cul AClus:

Ita vero, inquit, milii videtur, & quidem maxime. Neque enim res erit magnorum laterum , ut mihi, quae adhuc dixisti, persuadeas. Diu enim est, ceu ipse nouit B Risso Nlus, quod publici Romanorum iuris usum in Francia nullum esse agnoui. Quare si eo me animo adpellauit iudicem, ut es in re secundum se litem darem: vereor, ne eum consilii poeniteat. At de

iure priuato quid statuendum sit, nondum liquet. Quare dabis id opinor,

amicitiae nostrae, ut de eo potissimum nobis sententiae tuae rationes ea, qua soles, dexteritate explices. Profecto ne B Risso Nio quidem id graue futurum, fretus eius humanitate, credere te, HOTOMANE . si de mea iubeo. Ego vero, inquit HOToΜANV s. id nec tibi nec huic Enisso Nio credo, nisi more Quiritium promiseritis. Tune ergo, BRISSONI, aequo animo seres, me ea de re loquentem Z Feram. inquit BRISSONlVS. Et tu, CUI ACI, pergit HOTOMANus, id me credere fide tua iubes' oblectauit cui Acturi viri urbanitas. Protinus ergo respondit: se iubere, contrersusque ad BRIss Niv Μ: vides, inquit, quo loco simus apud HoToΜANVM. Quia enim nos iuri Romano haud parum tribuere intelligit, non minus caute nobiscum agi, ac si cum rabulis quibusdam, in medio soro Romano sibi obuiis, res esset. Quasi vero, inquit BR IssoNlus, hoc tempore opus esset istis amb ebus, nec hodie quaevis pacta, nulla licet interposita stipulatione. rata aberentur. Ium HOTOMΛcius: video me iam multum labom hac stipui

245쪽

tione compendii fecisse. Hac una: enim sollemnitate, quam modo IRIsso Ius euanuisse satebatur, uniuersae, quam agendam suscepi, caussae haud parum lucis accessurum spero. Ex verbis nasci obligationem, non primum nos vel leges XII. tabularum, Vel ius illud Flauianum, verum ipsa natura ac sempiterna ratio docuit. At vero, quod obligatio illa inutilis sit, nisi certa quaedam formula stipulandi conceptioque verborum intercesserit, id vero Romanorum patriciorum commentum est. Quare illud apud nos quoque viget, non quia Romanis legibus demum cautum est, ut sua quisque promimone teneatur, sed quia id ex ipso naturali iure hausimus. At Romanas illas ambages, ad decipiendam plebem comparatas ideo non recepimus, quia Romana sunt, hoe est, non publici saporis instituta. Iam si per uniuersam iuris prudentiam Romanam eas, BRIssoNI , idem, quod iam destia putatione Obseruauimus, ubique deprehendes. Fere enim nihil, nisi quod apsis latiturae legibus stabilitur, in fora nostra receptum, reliqua Vero omnia, Τ uae a Romanis inuenta accepimusώcum ipsa Romana re publica exoleuisie, intelliges. Nosti, BRISSONI, tria esse summa capita, ad quae uniuersumius Romanum, ipsius Triboniani iudicio, possit reuocari. Omne enim ius

aut in statu personarum, aut in rerum qualitatibus , quas Vocant, adquiren-

doque dominio, & obligationibus , aut in actionibus instituendis excipiendisque versatur. Personarum prima apud Romanos diuisio in liberos & se uos diducebatur. Hinc innumerae veterum iureconsultorum disputationes de iure libertatis, de ritibus manumissionis, de diuersa conditione libertinorum , de iure & auctoritate, quam domini retinebant seruo manumisso, quam ius patronatus nominabant, de colonis, statu liberis, de sexcentis huius g neris quaestionibus. Iam cogita, quaeso, quid utilitatis nobis in forum prodeuntibus adlaturus sit ingens & continuus ille labor, qui huic iuris parti addiscendae insumendus est. Apud nos seruilis conditionis hominum aliis pro domanorum arbitrio pensio imperatur, alii certam soluunt, alii m

Mus mortuae esse dicuntur, alii matrimonium libere non contrahunt. Quae Omnia quantum a Romanis institutis remota sint, nemo non intelligit.

Quid iam dicam de patria potestate Romanorum ' Habebant Romae patres liberos paene ipsis mancipiis subiectiores, adeo, ut dc vendere eos dc pignori dare, & quidquid adquisiuissent . vel suum facere, vel in alios transeferre possent. Quin i si quid contra ossicium admisissent liberi, quo supplicio in eos esset animaduertendum , penes patres, tamquam reges quos gam domesticos, erat arbitrium. Horum nihil in Gallia nostra auditur. Romano- m commentum erat illa patria ciuium maiestas adeoque illud cum ipsa Romana ciuitate exspirauit. Nos eo iure utimur in liberos, quod ius naturae

ac sentium non patribus, sed parentibus, indulsit. Unde & illos emancupationum ritus, quia a Romanis sunt inuenti, non magis a Francis adopta os reperimus, quam genera illa nuptiarum, adoptionum ac Iegitimati

num a

246쪽

num, de quibus tam subtiles exstant in corpore Iustinianeo disputationes. Idem concedendum erit de tutelis, ex lege Atilia & Iulia Titia, nec non parentum, fiduciaria, patronorum. Quis umquam dixerit, tutores apud nos ex istis legibus dari' Pupillis praeesse debere, qui educationis bonorumque

in se curam suscipiant, ipsa docet aeterna illa lex ac ratio, cillam e natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus. Quaecumque vero Romani cauerunt, Veluti, Ut certis tantum magistratibus ius euet, tutores ex legibus dandi: ut tutores praesentes certa formula auctores fierent, quoties quid a

pupillo agendum esset : ut si parum ex fide gererent, ab unoquoque ciuium in suspicionem adduci & ad praetorem deferri possent: ea omnia. tamquam Romana instituta, ad nos haud pertinent. Hinc apud nos quidam sunt custodes, quidam legitimi, & in custodibus quand que nobilis, quandoctu e ciuilis est custodia : quae omnia dici non potest . quam longe absint ae iri boniani disciplina. venio ad alteram iuris priuati partem , quae de iure re rum praecipit. Multa hic in legibus Romanis prudenter ac provide esse statuta cie adquirendo rerum dominio , de succestione ab interiato, de cbntractibus item ac obligationibus, quis negaueriti Sed pleraque ita sunt comparata, ut ad sempiternae illius legis normam, tamquam ad Lydium lapidem , composita videantur. Hinc quod ista in Gallia nostra vigeant, adeo . non mirum est, ut, si non vigerent, esset quam maxime mirandum. Vigentenim etiam pleraque in Turcia & positis sub alio sole regnis : quo vix fama uaedam iuris Romani umquam penetrauit. Verum his in rebus multa adiderunt Romani, varia praecipientes de rebus mancipi & nec mancipi, de discrimine agnatorum, gentilium, cognatorum, de bonorum possessionibus, de stipulationibus, contractibus bonae fidei & stricti iuris, quae ne audiuntur quidem in soris nostris, indicio certillimo , ea in Gallia non magis, quam Turcica iura, esse recepta. Alia sunt, quae in iudiciis nostris crepari audimus, Veluti appanagia, Vasallagia, aeberitates cottiera, orι sui cottires , desdroiis seinleuriaux, de iustice directe, censue, reconnoisfance, & his similia. Iam finge, BRIsso NI, excellentissimum aliquod ingenium, quale in C VIA-

Cio hoc nostro admiramur, eo diuturna exercitatione peruenisse, ut iura Romana non minus adcurate teneat, quam aut Cato , aut Scaevola, aut Sulpicius. Si illud hae sola scientia instructium in fillud iudiciarium tuum regnum, aut aliud Galliae forum veniret: nonne sibi, his auditis, in alio terrarum Orbe pedem posuisse vidercturi Reliquae sunt actiones. Sed de his elura

addere nihil attinet. Viio enim, ut ita dicam, verbo rem omnem consecisse videbor, si nihil, quod ad nos faciat, in tota illa iuris prudentiae Romanae parte contineri dixero. Si quis tibi, BRIssos I, qui lupremo Galliae foro tam diu praefuisti, formulam actionis e libello tuo formularum, tamquam e praetoris albo, occineret, an tu, quaeso, eum sanae mentis crederes Sin vero de modo atque ordine iudiciorum quaeritur: is nobis ne ca-

247쪽

tis quidem hodie notus ac perspemas est, tantum abest, ut eum in regno nostro sequamur. Quae quum ita sint, nec te, BRISSON l, nec hunc, quem mihi iudicem tulisti, Cui AS iuri dubitaturum arbitror, quin absolvendus sina suspicione illa, in quam tu me, sententia mea non satis intellecta, adduxeras His dictis, silentium sequutum est, & BRissoNIus, cui iam iuisistpro se dicendum , de iis potius, quae ab NOTOMANO m medium prolatam rant, quam quae ipse esset prolaturus, meditari videbatur. tandem tamen, pudore ad dicendum adactus: Video, inquit, te, HoToΜAN tanta orationis sententiarumque ubertate caussam dixisse, ut mihi tam diserti aduersarii ii genium non inus, quam Ciceroni olim Hortensiit e loquentia timetam Videatur. Verum ut iuris prudentiae nostrae caussam dc seram. eamque e s ris nostris exulare existimem, fateor me oratione tua, quantumuis erucata, nondum adduci. Multis verbis possem pleraque, quae ab usu recessisse ais, temporibus ac foras nostris vinaicare: sed iuris Romani usum hodiernum ostendere malo. Quid tibi videtur. HOTONANE , de toto testamentorum iurei illudne tibi Romae natum videtur 'An vero Romae illud notius esse potuit . quam hodie est in GQuid dicam de substitutioitibus, de legatis ιχ fideicommissis, de codicillis S iis, quae ex isto iure nascuntur, aftionibus Z. Quid his in foro nostro, auditur frenuentius 3 Plura omnino iuris Romani capita exoleverunt, fateor, & quidni exoleuissent, quum iam imper torum veterum aetate multa ve

tera Iomanorum instituta evanuerint ' sed omni R i in

id quidem nec ego umquam , nec hic, quem iudicem adpellaui, CUI AC Vs concedemus d. viri usque iam ora erant m CVIACIVΜ conuersa. Sed hic prudeliter declinaturus sententiam dicendi ossicium; Si milii iudici, inquit, adsessores quidam aut decemviri litibus iudicandas adessent. dicerem ram. DixERvNT. diuiderem tabulas, adsessores mitterem In consilium , diremtis nue suffragiis aut absoluerem te, BRISSONI, aut condemnarem. erum quum ita disseruerit uterque vestrum, ut ex incerto me paene reddideritis Incertiorem: utar iure meo, vetuSque Illud: NONDUM LIQUET pronunciabo. Adiuvit tergiversantem CVIACIum fortuna. Defecerat enim inter cons bulandum dies, accesseratque HoTΟΜΑΝΙ seruulus, Optimam hanc eruditissimorum hominum trigam V oris nomine ad coenam inuitaturus Quare pacti inter se nouam ea de re disputationem , consurrexerunt, & Wogressi aedes, frugalique excepti eoena, multam noctis partem suauissimis se monibus exegerunt, d Epilogus, quae ultima pars dialogorum qualia esse debeat, diximus pari. IL 9p. . fi

248쪽

INSCRIPTIO

STILO LAPIDARI CONFECTA.

D. M.

IN SCRIPTIO

sTILO RECENTIORE A LABORATA. piis omens . audies infausum nomen

suem vixisse Mu-σA'dit , quam viuere.

Μ patriam quaeris: Italia es, μιηι antiquos colonos imitatus, seolred

249쪽

α o SYLLOGE EXEMPLOR vu

Italia terris; his raelo, leges praescribere ausus es. . Illa de tribus terrae partibus hie de tribue Deitatis personis triumphum . adfectavit. Cui irae humanitatem debebat, eiust

diuinitatem νeui redrantionem I eius redimendi virtutem,

nefario, sitae dubio, ausu, in dubium

vocavit.

Tantum ingenium erat preero, . Ut puer senex viveretur. At turbato ordine, senex purio magis

despuit , doctus futurus, si minus diduiset.

A iuri rudentia auspicatus infamam. . Ieges, quas violaturus erat, Adicis a fora , ut tanto ar utiua litigaret. Inue sacras litteras scrutatus es,

verum, ut aper vineam,

proculcaturus, quibus frui potuisset. His instructias subsidiis,

eum veritate bellum gerere coepit equumque Cainum nusia ferret regio, demum in Sarmatia delituit, as non latuit. Labellis enim variis

ea sparsi semina.

quae in infaustum succrevere lolium. Lu υnum laude denum, quod morari deniqua inire homines desis. Tu, licis,

quia felix, fausumque fit I

250쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.' XVII ILDECLAMATIO.

SI exacta demum . qua adhuc paene obtorpuimus, inclementissima' hieme, nihil aliu4 voluptatis ac solatii amoenior haec amii te

peries nobis adferret, quam ut Tuo, REX POTENTI Ssi ΜΕ, exoptatissimo adspectu perfrui, TEque, huius urbis tecta cum splendidissimo comitatu subeuntem, faustissmis adclamationibus excipere iam liceat: tanta profecto nostra hace futura esset selieitas, ut ea omnes prisinae aeris hiberni iniuriae facile pensari unicuique nostrum viderentur. Quemadmodum enim, ubi sol, conuerso in boream fiexu, diem spargere csepit meliore coma, omnia illico re- . creari, refoueri, reuiuiscere, & ex diuturno veluti sopore excitari, . animaduertimus: ita idem euenire solet bonis ciuibus, saluum conspicientibus optimum principem, sacrumque eius venerantibus vultum , & ipsam manum, quae rosnorum gentiumque fata distensat. religiosis osculis libantibus. Quas enim eo conspectu muIto iucum dissimo non magnopere delectetur' quem non noua spe, nouaque veluti vita animet os illud venerandum , a quo nemo Vmquam triustior discessit' Quo denique aduenire potest natus in regnorum salutem princeps, ut non nouo omnia lumine collustret, nouo cal

re reficiat, & noua passim, caque expressissima relinquat infatigabilis sollicitudinis ac prouidentiae suae vestigia i Quis igitur miretur lincredibilem illum hominum concursum , quem in publico illo ingressu Tvo fieri cum stupore vidimus 3 Nullius fuit tam prouecta

ac praecipitata aetas, quem non aduentus Tvl fama in publicum proliceret. Nullius tam adsecta valetudo , cui non tantum virium sumeret laetitia publica. ut lectulo crepere, & vel per senestram TE spectando fructum oculis capere vellet. Vidi mos omnis ordinis, sexus, actatis homines non incondito clamore . sed calidissimis votis, TE, quacumque pergebas, prosequentes. Vidimus ipsis tectis aecolumnis insidentia iuuenum puerorumque eXamina: parenteS, paruulis suis, quos inhaerentes ceruicibus circumferebant, blandissimas voces praeeuntes, Ostentantesque communem patriae parentem, Vix proprium satis noscentibus: omnes denique ciues T vos in preces & vota solutos: quin & peregrinos, quos fortuna eo tempore ad nos aduexerat, communi ciuium Tuo Rum laetitiae prae laetitia

liberaliter illacrymantes. Haec ergo sola si in hoc auspicatissimo ad

uentu TVo , DOMINE LONGE CLEMENTISSIME . cogitaremus r ea

SEARCH

MENU NAVIGATION