Io. Gottlieb Heineccii, ... Fundamenta stili cultioris, quibus accedit Sylloge exemplorum. Adnotationes adiecit Io. Matth. Gesnerus, ..

발행: 1744년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

aal SYLLOGE EXEMPLORUM.

vi nee ipsis Batavis lucri. sed honestioris, cupiditate cederet. Docebant eo tempore Louanti Antonius Peregius, Francquerae Frisonum Uuissenbachius, illa iuris oracula, quorum e scholis, tamquam ex equo Troiano, maximus prudentissimorum hominum numerus prodierat. Hos audire No-sTEn , his studia sua probare, horum in complexu dc consuetudine versari, pulchrum sibi ac honorificum existimabat. Adiit dc Lugdunum, Ultraiectum,cὼroningam, iucundas Musarum sedes, & eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluentes, in quibus ita versatus est, ut fructum uberrimum liceret ipsi ad conscientiam referre. Alcibiadem ita a natura factum canunt annales, ut quarumlibet gentium moribus versatile adplicaret ingenium. Hunc tradunt Athenis omnes splendore ac dignitate vitae superasse , hunc Thebis ita labori inseruisse, ut nemo eum corporis viribus aequaret; hunc denique Lacedaemone parsimonia victus atque cultus; inter Thracas bi-hacitate & incontinentia ; apud Persas venationibus & luxuria praestitisse perhibent. Misera profecto & infelix gloria, imitari nequitiam, &vitia virtutibus redimere. Virtutes No ER , non vitia & sordes , sectahature non Socratis gibbum, sed sapientiam; non inuerecundiam Diogenis , sed fortitudinem; non vinolentiam Cratippi. sed acumen imitanda iudicabat, in hoc unice defixus , ut exploraret ingenia, & singulas, quibus exsplendescerent, dotes in se uno omnes nexu pulcherrimo copularet αHare via est, quam triuit STR4ΚIVS, hae alae , quibus ad illud doctrinae fastigium euectus est, unde veluti fulgentissimum aliquod lumen reipublicae litterariae quam diutissime illuxit, haec adcuratissima cultura, ex qua nihil potuit, nisi inusitatum atque admii andum . eissorescere. Quid quaeso dicendi facultate praeclarius' At eam ita imbiberat disertissimus STRY-ΚΙVS, vi quacumque de re dicere ingressus esset, melle dulcior ex ore flueret oratio. Quia linguarum cognitione fructuosius t Has tanta cura suas fecerat, ut nec in Graecia, nec in Palaestina, nec in vicinis Germaniae imperiis hospes aut peregrinus esset. Quid aut philosophia grauius, aut historiarum notitia iucunatus Sed & has disciplinas ita in numerato habuit, ut iis ad iura illustranda, non ad ostentationem, uteretur. Quid de iuris prudentia dicam 8 in qua non homines amplius, sed ipsam prouocare disciplinam videbatur. Quid de regina illa scientiarum theologia i cuius ille,tantam fuerat, notitiam consequutus, ut id unum tota vita egisse videretur p. Haeret hic animus, & anceps in diuersa trahitur. Si enim tot STRYm de- Cora considero, maxime vereor, ne unoquoque iusto breuius defungare sici reipublicae litterariae suffragia revoco ad animum, dubitare nequeo , quia iam nimium dixerim, quum quae ieiuna oratione expressi, multo praecla rius constanti fama atque omnium sermonibus celebrentur. Quin, si fama

apti conticui siet, si STRYMVS multo plures laudum suarum obtrectatores

o III. Peregri fiones.

232쪽

haberet superstites, quam qui iustum virtutibus pretiem statuerent, nul-himque esset praemium bonae menti ad ingratam posteritatem proposi-

tuni: duratura tamen esset gloria, tot vigiliis parta, nec moritura consecrata aeternitati memoria, nec interitura incomparabilis doctrinae monimenta, quae de temporum non minus. quam hominum liuore honestissime triumphant. Epaminondam legimus famae suae tam fuisse securum, ut quum ingens esset obtrectatorum numerus, nec liberos linia vllos sui ulisset, qui paternam gloriam defenderent, Omnem tamen Venturae aetatis, inuidiam omnes obliuionis minas generoso contemtu ultus sit, ideo , quod natam ex se relinqueret pugnam Leuctricam, quam non modo superstitem sibi, aedicabat. Non minus perenne monimentum se; partus puta ingenia numerosissimos, quos nullus umquam dies, nisi qui saecula omnia, abole bit. Non hic operosiorem dissertationum recensum agam, quarum complura volumina publicauit, iustae instar bibliothecae futura. Nec dicam de nitidis tersisque diatribis, quibus sensuum iura nouo atque inusitatissimo conatu explicauit, de quibus vere usurpare possis, quod Plato de sensibus ipsis praeclare scripserat, illas excelsae mentis internuncias & satellites, &duces ad veritatem certissimas esse. Matio & cautiones in contractibuq dc testamentis obseruandas, in quibus felici industria prudentiam consultricem cum probitate iustitiaque Coniunxit. Taceo adcuratam de actionibus inuestigandis tractationem, qua aequiore iure. quam C. Flauius, formul Tum ille compilator, sellam curulem meruit. Omitto opera, quibus deseponsorum distensionem, successiones intestatorum , & iura clientelaria exsequutus est, luculentissima, nec non selecta, quibus Brunnemanni & Lau terbachii libros illustrauit, adnotamenta, in quibus omnibus eximium se v-hique, hoc est, sui similem , monstrauit. Vnum occurrit, quod silentio non est praetereundum, usus Pandectarum hodiernus, publicae utilitatis egregium Opull. Cuius iam tres partes eruditorum votis exhibuit. Sed o nos i sa felicitate nostra infortunatos, quibus adfectum hoc opus Voluptatem maximam , non absolutum desiderium incredibile incussit i Inchoatam enim Apellis Venerem tristes miramur, cuius perfectioni mors inuidit, nec dabit forte ventura aetas, qui pulcherrimae tabulae ad praescripta lineamenta successurus sit. Haec ilia sunt inuidenda opera, quibus nulla umquam finem adlatura est aetas: hae firmissimae exstructiones, quas nec temporum longinquitas , nec tempestatum coelique iniuriae, nec ulla conglobata hostium vis conficiet ac dissoluet. Quae quidem nisi quis ita magna esse fateatur, ut ea omnibus maximarum laudum adoreis longe anteponenda videantur , in quus profecto rerum aestimator sit: sed tamen sunt alia maiora. Manum nim iniiciunt tot viva ac spirantia STRYΚII monimenta, tot, inquam, viari eruditionis prudentiaeque laude cumulatissimi, quibus NOSTER Omnes per Gert Disitirso by Cooste

233쪽

Gcrmaniam academias, omnia fori subsellia. iudicia denique Omnia ae palatia principum impleuit. Ludibrium cordatioribus debet Gorgias Leontinus, qui de gloria sua bene meriturus, ex quaestu, quem philosophando fecerat, statuam auream inaudito exemplo sibi ipse dedicauit. Tantis scilicet impentis homini suae mentis stultitia stetiti Tanto molimine hoc illi erat agendum, ut vanitatis suae apud posteros exstaret memorial Quanto honestius gloriae suae STRYΚΙVS consuluit, qui totidem pulcheclima simulacra, quot formata a se ac perpolita ingenia posteritati consecrauit ῖ Quo

magis nimirum corpori animus naturae praestantia atque aeternitate antecellit e eo certior e vivis doctrinae ac virtutum simulacris, quam statuis &imaginibus , corpori geminis, immortalitas speranda est q. Pareius fortassis laudes STRYΚΙI videbor exsequutus, qui summae eruditionis lineas duxi, prudentiae oblitus r. Non sola proiecto doctrina ac

multarum rerum scientia est, quae iureconsultum absoluit: inchoat tantum, S speciem quamdam ac superficiem eius adornat, cui vim omnem ac veluti spiritum prudentia tribuit s. Namque si quis est, qui Iesum tantum atque artium cognitione memoriam impleuit, & cui in sola scientia omnis posita laus est, ille personae tragicae videtur similia, quae, nisi accedat Roscius, qui eam gerat decore, gestuque ingenioso vivam spectantibus praesentet, parum ab umbra aut simulacro distare videbitur. Pariter prudentia est, quae Goctrinam iurisperiti informat atque animat, quaeque maxime confert, quod in . rei publicae redundat emolumentum. Haec emcit omnia, haec patrat

Omnia, huius unius beneficio legibus sua aequitas, foro iustitia, rei publicae securitas constat t. Nouum se hic offert incomparabilis STRYΚΙΙ de-

S, nouum ornamentum, quod vereor. Vt satis mea mens aut cogitatio

Capcre, nedum dicendo adaequare oratio possit. Vt enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex iudicare; ita, nisi prudens, non potest perspi-Cere prudentem. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in NosTRO sic eminent ac elucent, ut mediocriter quoque doctos ac intelligentes aduertant & adficiant n. Quis umquam, viso tantum NosTRO. non absolutissimam quamdam prudentiae imaginem sibi contemplari visus est ' Quis non ipsis in oculis & fronte explicatissima perspicacis animi signa ac veluti radios est admiratust Constans est cordatorum hominum opinio, iam inde ab ultimis ducta temporibus, eaque omnium gentium firmata consensu. habitare quaedam in Ore mentis indicia, vultumque ita cum indole animi Conspirare, ut plerumque & orationem & ipsas assiones praeueniat. Hinc, A

q) U. Libri & opera, quaa reliquit. G Argumentum II. de iureconstita prudeni ita, quod denuo loco communi & historia absoluitur. η L Locus communis eiusque I. thesis: iure. Utato etiam prudentia opul est. H Aetiologia cum illustratione a simili.

ti) II. Historia STRYΚII, cuius prudentia

elucet variis robus.

234쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM.

Aethiopes. credo, ac Lacedaemonii in delegendis magistratibus prudentiam

ex dignitate formae cossorisque habitu aestimarunt, & veterum sapientum non nemo. adfirmauit, ii qui mortalium ea corporis dignitate , quae in deorum simulacris cernebatur, usquam terrarum reperirentur, dubitaturum esse neminem , quin eos ceteris imperare oporteat. Quid dicerent illi homines ,

si STRYK1VM essent intuitii Si faciem illam vidissent honestissimam' placidam luminum grauitatem, frontis honorem , dignitatem vultus ac corporis , dc cunctis venerabile celsae proceritatis decus t Quid si scuoritvem supercilio& tristitia vacuam, & venustate temperata senectutis insignia vidissent i Quam pulcram, quam excelsam, quam perspicacem in tam formota domicilio mentem quaesiissent aer Nec fefellisset eos augu m. Quam enim rectitudinem mentis & iudicii inaestimabili dei munere erat consequutus,

eam firmauerat doctrina, & diuturno usu ita perfecerat, ut actionum omnium iridotem attento animo perspiceret, iuras ac honestatis rationes m gna circumspectione perpenderet, succrescentia litium semina provide e Mingueret, omnesque calumniarum latebras retegeret adcurate. Tu testia

es, illustris academia Viadrina, cui STRYMVS noster, per omnia honorum stadia decurrens, summam in iure dicundo ceIebritatem prudentia sua conciliauit. Testis &tu. celeberrima Leucoris, quam STR4 ΚII prudentia decem annos praestitit beatissimam. Et quid te. alma mater Friderici na, intra tam breue temporis spatium , ad eum florem & celebritatem famae evexit, ut de fructuum copia praestantraque cum antiquissimis academiis frequentissimisque certare possis i Quid, inquam ρ nisi STRYΚII prudentia.

quae in rebus omnibus clarissime semper eluxit. Hanc NosTER docendi r tione perpetuo demonstrauit. Docuit enim suauitate incredibili, quae omnium ad se oculos animosque aduerteret, prudentia Vero tanta, Vt nemo quidquam ex eo audiuerit, nisi profuturum, nec didi rit, quod nesciui 1le fuerit rectius. Hanc adhibuit, quoties interrogantibus de iure erat respondendum. Nihil enim statuendum . nihil pronunciandum existimabat, nisi quod instituta caussae cum legibus comparatione iure si tuendum pro unctandumque videretur. Huius denique praesidio reliquas muneris sui rationes omnes felicissimis auspiciis consecit. Sive enim in moderandis academiis eius iudicio opus esset, siue in iudiciis recuperatoriis eius industria deligeretur, sue denique in aulis exposcerentur conmlia: talem se semper dedit STRYΚIVS, ut prudentiae sibi laudem seruaret integram, gratiamque summorum principum conciliaret . Magnum est. placere principi: maius adhuc, plurium imperantium iudicio probari: at Inconcustam eorum retinere gratiam. hoc in maximis negotiis dissicillimis--ineceii Fundam. Cultior. Latin. F f que

M I. Ex ipsa forma & oculis. r II. Ex uni diarurno in docendo, respondendo de iure dc regendis acadetala.

235쪽

stas SYLLOGE EXEMPLOR vu

que numerandum. Quae omnia NOSTεR , non quodam fortunae errore, auende in obsequium seruile submilia, sed inusitata prudentia est consequutus.

Amatus est, quia meruit: nec desiit amari, quum nec mereri desierit. Certarunt in illo ornando eminentissimi principes, inter quos, quum omnibus in rebus mira esset concordia, in hoc uno conuenire non potuit, quis STRYΚIVM possideret. Hunc gloriosus princeps FRIDERI Cus GUILlELMus Magnus, at quam adcuratus ingeniorum aestimatori in academia Viadrina summis honoribus auxit. Hunc IOANNEI GEORGlvs , Saxoniae Elector, Leucoridis suae ornamentum votis omnibus poposcit. Hunc potentissimus DANIAE REx , tamquam splendidis limum aliquod lumen, septentrioni inferre contendis Hunc denique SACRATissIMvs FRIDERICus noster suum vindicauit, nouaeque, quam Halae constituerat, litterarum coloniae, veluti palladium aliquod pignusque futurae felicitatis dedit. Quin ne quid N aTRO ad summam laudem deesset, ipsi Augustissimo LEOPOLDo prudentia STRYΚΙΙ nostri digna visa est, quam amplissima comitis palatii dignitate

condecoraret, ut testatius esset imperii ciuibus , quantum abs se prudentiae pretium statuatur. Mirifica Homeri, poetae sine exemplo maximi, post f ta celebratur felicitas, quam liberalitati forte poetarum magis, quam vero

debet. Eum enim Colophonii civem esse dicebant suum , Chii suum vindicabant, repetebant Salaminii, Smyrnaei vero suum esse, dedicato apud se illius delubro, confirmabant. Sed reliquerit ille tot ciuitates, quaUiuem l sum seto iam lanctum expetiuerint: quanto felicius & maius est ,maud pauciores non ciuitates, sed principes, deo proximos, vidisse NosTRvΜ, qui

de se ornando fruendoque contenderent i Iam Homerum beneficae istae urbes intenapestiua munificentia mortuum ciuitate donarunt, quem vivum inopem ac ingeniose mendicantem destituerant, nullamque habere passi se rarit, nisi ex conscientia, mercedem. Noster & vivus principum gratia floruit, ex florentissimis rebus suis decessit, exemplo posteris futurus, quantum in prudentia virtuti praesidium sit, quantum innocentiae munimentum T. Nec Vero pietas EI Vs, ceteraeque, quibus enituit, virtutes sine laudibus videntur esse dimittendae, iustitia, puta, humanitas, beneficentia, reliquae, quas communi vita aut priuatim ita excoluit, ut aeque illarum fructus in rempublicam litterariam, cui natus erat, remitterentur a. Prima utique atque

excellentissima iureconsulti laus in pietate sita est, quae si ab eius persona absit, aut summum ius, quod aiunt veteres, summam fieri iniuriam , aut iniustitiae speciem induere necesse est b. Nam neque in verum ac iustum qui si quam mente incorrupta inquiret, nisi eum antea irradiarit numen propitium, neque ea, quae iusta deprehenderit, ad publicam salutem referet

nimus a H III. E gratia principum, quam coustanter

retinuit.

. Argumentum III. de --suuib I. Meus communis, eiusque thesis:

236쪽

nimus , niti emendatus. Quae virtus quum iustam rationem apud omnes h beat, qui iuri dicundo interpretandove operam nauant: cui potior est. quam profestorii aut cui magis suspicienda colendaque est, quam ei, qui gincipem inter doctores, principem inter iustitiae sacerdotes loeum obtineu lexibiles quamcumque in partem ducimur a praeceptoribus, dc . ut ita diacam , sequaces sumus. His enim cari, his probati esse cupimus ; quod se stra speraverint dissimiles, eoque obsequii continuatione peruenimus. ut

prope omnes eorum moribus uiuam . Ad hos dirigimur. ad hos conuertimur unice, his tamquam perpetuae cuidam censurae paremus: nec tam praeceptu nobis opus est, quam exemplis, tanto maius in se pondus habituris, quanto luculentius adprobant, ea , quae praecipiuntur, fieri poste e.

Numquam Lenonem expressisset Cleanthes, nisi ille egi isset imitanda; hic imitatus esset acta egregie. At vero, dum non modo scito lis illius ac sermonibus. sed vitae etiam interfuit, dum secreta omnia perspexit, illumque.

an ex formula sua viveret, cum cura obseruauit; tam acri ac vehemente in citatione animus ad virtutem inflammatus est, ut Cleanthes Lenonem breui tempore totum sapientia referret. Platonem quoque dc omnem in diue sum ituram sapientum turbam. plus ex moribus, quam verbis Socratis tr xisse, memoriae proditum est. Denique dc Aletrodorum & Hermachum Ac

Polyaenum viros eruditissimos non senola Epicuri, sed contubernium fecis. se dicitur d. Edoctus ista ab ineunte aetate Set RYΚIVS omnes reliquas, quibus adfluebat, virtutes ac ornamenta parum ad usum rei publicae pertinere iudicauit, nisi suis exemplo aeque ad pietatem, ac praeceptis ad doctrinam prodesset e. Prima hinc ILLI ac antiquissima cura, Christo seruatore frui, illius meritis expiare sordes, illius gratiae praesidio emendare animum, caste porro dc pie deum colere, puras ct sanctas ei allegare preces, &, ut paucis me expediam, ita vitae suae rationes componere, ut quaecumque faceret, omnia fugiendae turpitudinis & honestatis adipiscendae caussa sibi facienda esse statueret. In his auspicabatur diem , dc finiebat, hoc ipsius negotium , hoe otium , hic labor, haec quies, in his vigilias, in his etiam somnum reponebat , longe ab illis diuersus, qui summam in eo iurisperiti laudem collo

candam existimant, si conscientiae pariter ac pietatis 1ensum Omnem ami

Ea est pietatis sanctitatisque conditio, ut numquam seiunctas a se habeat virtutes reliquas . sed istis semper comitata adsit, & tamquam earum regina. sacro hoc satellitio stipata, essulseat. Simul ac sol, ille ductor siderum, co Io nostro illuxit; adeo innumeri statim radii orbem simul implent, ut nullum eius spatium sit, quod non splendidissimum illorum peruaciat lumen, pul

csque

ditur variis argumentis.

237쪽

adis SYLLOGE EXEMPLORVM.

sisque tenebris illustret. Simillime pietatem fulgentissimum virtutum reliqua. rum iubar sequitur, quod tam mirifice in omnibus actionibus exsplendescit.

Vt nulla sit vitae pars, neque publicis neque priuatis, neque forensibus ii que domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, quae non inde decus ac lumen sortiatur. Id quod in nemine. quam S TRYΚIO nostro, adparuit luculentius, qui pietate clarus, omnibus simul virtutibus enituit. Iustitiam, cuius se sacerdotem nouerat, colebat religiose, nec ferebat improbitatem dc tergiversationes . quibus rabulae unice triumphant, turpissimas. Grauis praeterea filii, si quisquam alius, idem v ro etiam comis & benignus erga omnes, sed probos maxime, hoc est , sui similes, quorum nullum a se tristem umquam discedere passus est. Insectabatur vitia, non homines, nullius rei facilius oblitus. quam iniuriarum. Nihil iucundius suauiusque sibi existimabat, quam emendare errantes, idque tam sapienter praestabat, Vt sequerentur monentem' attenti, & persuaderisbi, elaam quum persuaserat, cuperent. Mitto placidam ac quietam animi Constantiam, cuius per omnem vitam studiosissimus fuit, cui seruiuit unico, quam nullis temere litibus aut iurgiis turbauit, procul ab illis seiunctus, quos vel verbo lacessitos statim mala mens & nescio quis furor in simultates ae scenica conuicia agit. Vt paucis me expediam , tanta STRYΚIO nostro eoncordia, tantus concentus omnium laudum omnisque gloriae contiagit, ut nihil pietati eius vitae elegantia, nihil severitati comitate, nihil grauitati humanitate detraheretur. Quid denique de diligentia dicam ac adsiduitate admiranda, quae tot virtutibus tamquami cumulus accessit ῖ Quis credat, ILLum ab ineunte fere adolescentia grauissimis muneribus admotum tot negotia, vix multis ferer

da, tam diu sustinuisse i Quis vero credat ita sustinuisse, ut & scribendis tot aeternis voluminibus suffecerit i Iam miseri ac depressi homines per

uniuersam Germaniam eius opem ac consita expetebant . iam academiarum, iam ordinis sui occupationibus urgebatur, iam aularum negotia erant expedienda. His tamen fluctibus, quibus vel constantassimus'quisque opprimeretur, vivida indole subnixus, felici industria se emersit; laboris p

tientissimus, parcus temporum dispensator. Numquam in cathedra eius pera, numquam vox desiderata est, nec senea quidem aetatis vacatione uti, aut valetudini potius suae, quam adolescentum Hudus, seruire maluit, horas omnes sibi periisse ratus, quas spei iuuenum, votisque parentum flagranti fimis subtraxisset. Celebratur a Tullio Q. Mucius, cuius ianua dc vestibulum in eius infirmissima valetudine adfectaque aetate, maxima quotidie frequentia ciuium & summo hominum splendore ita celebrabatur, ut eius d mus oraculum uniuersae ciuitatis esse videretur. Quam multo maioris admirationis fuit, venerandum senem nostrum intueri, prostratis licet per aet

rem valetudinemque vibus , in frequentissima tamen iuuenum corolla te uis

238쪽

Iastris per diem horis iura praeclara industria interpretantem y Quanto iucundius spectaculum STRYΚIVM videre, sola canitie ae corporis imbecillitate senem, ingeni uuenem Viribus quotidie maiora conantem non magis , quam perlicientem egregiel Sic vixit NOSTER, sic adoleuit, sic cons nuit, sic o triste ae illactabile verbum l decessit. Ultimum enim vitae a tum dum maxima cura perpolivit, stitit, abrupit insuperabile fatum praecla ras decursiones, & virum, immortalitate dignissimum, ex vita, tamquam virtutum suarum theatro, euocauit. Stantem Vespasianum, NOSTRUM l borantem, iura reddentem ac docentem propemodum mori decuit, in hoc illo feliciorem, quod morbo, nisi seiicctute, nullo flebilitatus, sine ullo mortis sensu, exspirauit, quod septuagenarius fere instar iuuenis desider tur, quod animam denique, deo amatam, deo deuotam, coelo, Vnde, accoperat, reddidit, ubi iam inter spiritus beatissimos, laetitia ineffabili triumphans , aeternitati interest, ad quam non nisi ita morienti iter patebat r. Heu luxi heu sidus academiael heu pater desideratissimel quo abiss Quo nemo eruditione ac doctrina ornatior, prudentia consultior, pietate & iustitia sanctior, nemo innumerabilibus in nos nos meritis clarior illustriorque fuit. Quem unum in primis parentis loco venerari, quem Vnum suspicere omnes ac reuereri: unde discendi cupidi doctrinam, oppressi opem, dubii consilium exposcere solebant. Heu Jecus academiae t heu litterariae rei publicae ornamentum t heu fulcrum spei nostrae, frmissimumque colument Eamne calamitatem incidere nos, ut funus Tu Vae dessere oporteat, quod concitatissima pietate totque precibus adhuc sumus deprecati ' Quid tanto dolori nostro adferet leuamentum ' quod tanto remedium vulneri in ueniemus b ' Sed quo abripior i In te uno nobis spes omnis sita est, sum me ac aeterne deus, stator academiae, quem propter beneficia populus christianus optimum, propter Vim ac potestatem maximum cognominat. Te, summe rerum arbiter , oramus ac religiose veneramur, ut Vulneri remedium, dolori Iatium adferas. Serua nobis academiam, quae REGIS SAPIENTI ISI Hrauspiciis inter medias belli tempestates nata, tuo munere tam breui temporatam feliciter adoleuit, ut aetate sua maior superiorque videatur. Serva, quos

superstites per te habemus, professores excellentissimos, ut reddant nobis, quem amisimus, STRYΚIVM. Serua unicum paternae virtutis heredem ut patrem desideratissimum in se Fridericianae restituat, & quam diutissime, adplaudentibus uniuersis, exhibeat. Serua denique ac seipitem incolumem, florentem praesta celeberrimum THOMAsIvΜ , dignissimum solum STRY-

ΚΙΟ successorem, & praesiidem ordinis iuridici ALTERvH potius, quam

239쪽

SYLLOGE EXEMPLORUM.

XVI.

ι Agnum fuit ingenium rR. ΗΟToΜANI, magnumque optimam in ar 1 1 tiunt studium, tum tanti in iuris prudentia tamque mirifici proscctus. ut singulare illud saeculi sui decus nulli aequalium Duponendum videatur. Illuxerat diuinum illud ingenium Galliae , in quo ampliissimo regno variis locis tanta cum laude iura interpretatus est, ut eius domus, id quod de Scaevola eleganter dixit Tullius, totius Galliae esset oraculum. Enimuero non minorem sibi laudem ex eius virtutibus decerpit Germania, quae non solum senatoriae HoToΜANOR v Μ genti originem; sed & nostro. Parisiensis lanienae periculum sugienti, receptum dedit tutissimum. Cogitanti vero mihi subinde de huius viri doctrina ac prudentia, permirum saepe videri solet, aeterna huius viri opera tam cito propemodum hominum manibus excidere potui sis. Iuris prudentiam enim sectatus est non umbratilem illam, qua ante ista tempora omnia paene accroateria ac fora perstrepebant, sed solidam, sed grauem, multaque artium atque antiquitatis notitia temperatam , vereque usui futuram. Erant tum illa tempora, quibus iidemum videbantur iuris prudentiae laudem sustinere , qui id unice per omnem vitam egissent, vi quidquid a Bariolo dc Baldo traditum acceperant, ins gerent memoriae, & in foro ac cathedris stentorea voce creparent. deo tum miseri homines ad illa glossatorum dumeta relegati, in barbarie delicias, & laureolam in mustaceo quaerebant. Verum ab nac dementia dici non potest quam alienus fuerit HoTΟΜANus, qui non modo veteri illi iuris prudentiae Romanas ex ipsa antiquitate ac elegantiore litteratura i cem accendit, verum etiam antiquas, quae passim in foris vigent, Gali rum consuetudines summa industria indagavit, & primus fortassis, quam Parum e iure illo peregrino hodierna sora acimiserint, in praeclaro illo ANTi-TRi BoNiANo suo ostendit. Eam de usu iuris Romani sententiam, quum etiam in familiari congressu, quum essent una BARNABAs BRIssoNIus & IACOBvs Cui AC ivs, fulgentissima illa iuris prudentiae lumina, elegantissimo sermone exposuerit: operae pretium me facturum existimavi, si, quia inter tantos viros familiariter actum sit,breui oratione exponerem A Feruebat iam mellis, & feriae

η Pars altera πιῶ smsi, narratio, de qua ibidem.

240쪽

' SYLLOGE EX EMPTOR V M.

non solum iudiciariam curam, sed Jc scholasticos labores laxaverant, quum BAR

sedentem in hortulo meditantemque offenderet. Huius summi viri aduentu ille mirifice recreatus, contesmin libellos e manu deposuit, amplexusque hospitem: Salue, inquit, o eruditum caput, mihique longe carissimum. Delixum me vides in libellis tuis, doctis profecto & limati illinis, ex quibus

tantam me fateor cepisse voluptatem, quantam nescio an iam dudum ex vllo volumine ceperim. Quid ergo optabilius mihi contingere potuisset conspectu tuo, cuius vel monumentis ingenii quoties frui licet, in coelo mihieme videor i Ad quae adridens suo more BRISSONlvS: &tu quoque, inquit, salue, elegantissime HOTOMANE, quo facundiorem laudum mearum praeconem hodie nusquam reperissem. Quod si Themistocles nullum acroama nuIliusque vocem libentius se audire Professus est, quam eius, a quo virtus sua optime praedicaretur, quo me animo esse existimas, quem aduentantem tot laudibus tu vir laudatissimus excepisti, quas ego si agnoscerem, essem profecto mei ignarissimus ' Enimuero, quamuis nimias illas, quas in me essit disti, laudes non tam iudicio tuo, quam amori, tribuam e tan criquum tibi meum de formulis libellum in manibus esse videam, scire velim, HoToΜANE, de eo quid serio sentias i Egonei inquit ille. Quid vero sentiam , nisi talem illum esse , qualis a te proficisci potuit, id est doctum , t horiosum, elegantem, & illustrandae iuris prudentiae Romanae pariter ac scriptoribus antiquis ut illissimum i Verumtamen quia me de te iudicantem amori plusculum dedita suspicaris: dabo operam, ut & hac te suspicione liberem , de qua in re tecum mihi haud conueniat, candide exponam. Non ignoras, BRIssost, iam diu in ea me esse sententia, paullo minus, quam vulgus existimat, utilitatis ex iuris Romani subtilitatibus in foro nostro redundare. Quum enim non Romae de iure respondeamus, sed in Gallia, cuius non solum leges & mores, verum etiam imperii forma ab illa Romanorum re publica &, institutis longissime seiuncta sunt: equidem non video, cur tam simus patientes. ut vel discere, vel scribere Velimus, quod in via . non simus habituri. Quamobrem mirari clepe numero soleo, te, qui ab Ophebis in foro versatus, denique ad summum palatinae militiae gradum axspirasti, & non potes leuem iuris Romani usum experiundo non didicisse ;excellentissimum illud ingenium ad Romanas tantum antiquitates adpellere,& eas formulas reuocare in lucem, quarum apud nos usus, non dicam o

soleuit, sed nullus umquam fuit. Nolim hoc, BRISSONI, ita interpreteris, ae si abiectius de libro tuo sentiam, quippe quem iam paullo ante fassus sum esse eruditissimum. Sed mallem tamen, id, quod pace tua dixerim, i genium illud tuum commodares illustrandis antiquitatibus patriis, enuclea coque iuri veteri Gallico, ex quo pleraeque, quibus in foro Vtimur, con- saetudines, reliquae esse videntur. Hoc vero est, quod a te boni omnea

SEARCH

MENU NAVIGATION