Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

x RE NATI DE s CARTE fpossimus concipere, nos corpore carere, & absque respiratione vivere, quod tamen vix concipi potest nequaquam sequitur revera ita esse, aut reipsa posse quenquam absque respiratione vivere. IV. Probandum igitur esset, animam posse cogitare absque corpore;

id quidem supponit Aristoteles in quodam suo axiomate, sed non probat ; ille vult animam posse sine organis operari, unde concludit illam posse iis carere, sed non probat assumptum, a quo dissentit experientia;

videmus enim eos quorum phantasia laesa est non recte cogitare ; & si nullam aut phantasiam aut memoriam haberent, nullomodo cogitarent. V. Ex eo quod dubitamus de iis quae nobis obversantur, non sequi iatur dari ens aliquod nobis persectius. Philosephorum plurimi ut Pyrrhonii, multa in dubium revocarunt, neque tamen inde collegerunt esse numen aliquod. Alia nimirum sunt argumenta ex quibus oritur & demonstratur cogitatio illa de Deo. VI. Experientia docet bruta asseetias suos 3c passiones exprimere sito, ut ita dicam, eloquio, variisque indiciis prodere iram, metum, amorem, dolorem & conscientiam maleficii. Testis est historia, de quibusdam equis, qui cum adhibiti suissent ad matres suas , quas non noverant, subagitandas, postquam illas agnovissent, se praecipites egerunt. Equidem ejusmodi nistoriolarum non est habenda ratio, sed patet operationes animalium ex nobiliori principio, quam ex necessitate, inducta ab omganorum dispositione, provenire; nimirum ex instinctu quodam, qua lis nullus deprehendetur unquam in machina aut horologio, quibus nutila inest passio, nullus, ut in animalibus, affectiis. VII. Author dicit animam debere necessario creari, sed non abs re suisset rationem addidisse. VIII. Si lumen esset extensum ad instar baculi, non esset motus, sed linea promens; & si esset motus a Qte ad nos, non fieret in instanti, cum omnis motus fiat in tempore; Non fiet etiam in linea recta, si ipsi, ut musto in lacu, sit pertranseundum medium plenum corporibus quae sint crassiora, quam illa materia subtilis a qua desertur, quaeque agitatione sua possunt lineam rectam infringere. IX. Quoniam Author profitetur se scribere methodicE, cIarh & diastineth, videbatur ex re fuisses explicasset quaenam sit materia illa sit btilis

quam supponit. Jure enim quaeritur, 3. An sit. 2. Utrum sit esementa ris an aetherea; Denique posito quod sit elementaris, utrum propria sit

an communis omnium elementorum.

X. Si aqua noo alia de causa sit liquida, quam quod a materia illa sub-

, tili

12쪽

EPIsTOLARU Μ ΡΑRs II. Epist. II. itili essicitur talis, sequitur gel u non citius liquesectum iri ad ignem, quam sibi; aut sanE fatendum est illud ab lene, non a materia subtili liquefieri. XI. Vix concipi potest aquam esse figurae anguillaris, & rationes quae

ad hoc adseruntur pag. irq. lib.Meteor. & explicantur in responsis ad Fr mondum, non aliud concludunt, quam aquam esse lubricam & omnibus figuris suscipiendis idoneam, sed ejus figuram esse anguillarem evinci non potest; & si corporibus maxime penetrantibus talis inura debeatur, multo magis aeri debetur, quam aqUae. XII. Si sal ideo sapidum sit, quia ejus figura est aculeata & pungens, caetera etiam corpora ejusdem figurae, quamvis insipida,idem praestabunt; hinc etiam sequetur, liquida, quae secundum Authorem sunt figurae anguillaris, & non pungentis, maxime vero dulcia & quae carent aculeatis salis partibus, saporis expertia fore; denique sapor nil aliud erit quam figura externa, non vero qualitas interna, & vis innata sali, alia a corruptione vindicandi, tota posita erit in aculeata figura. XIII. Si ideo corpus aliquod in aqua non subsidit, quia extrema ejus stini aequaliter crassa, fiet ut omnia ita figurata non subsidant, &contrica subsident quorum extrema erunt inaequalia. XIV. Sequeretur etiam, quod cum sal sit istius figurae, &instar baculi rigidi, ficile esset aquam marinam salsugine sua exuere, sitratione, aut transmissione per corpus aliquod cujus pori sint angustissimi. XV. Venim est in Gallica nostra orthographia multa abundare, siquid tamen rescindatur, ita fiat ut vitetur ambiguitas. Dubitaret enim aliquis de vocibus cm vel estru, annon prima etiam significet des corneu tubas quas etiam dicimus cors, & num non etiam altera sumatur pro hoc est,capi aliqua re. Sed haec obscrvatio est Grammatici non Philo phi, quare seorsim ab aliis, & forsan inter Typographi errata, reponenda suit. Te oro ut probatam facias apud D. Onesium eam qua utor libertatem, dum haec mea dubia a tanto viro videri cupio; ut facilὶ illa selvet, ita illum mihi aequum sore spero, meque tibi novo nomine devinctum ha-.bebis, &c. EPIs ToLA II.

Responsum Cartesii.

Formulis non erat opus quibus uti voluit amicus tuus; qui sunt illi ingenio meritoque pares non indigent mediatore, & mihi s per

13쪽

4 RE NATI DE s CARTE fgratum erit quoties ejus similes me de scriptis meis consulere dignabum tur. Quaeso hunc ab illo scrupulum amoveas; sed hac vice quoniam ita voluit, illi per te respondebo. Primo. Verum est, quod si dixissem abseluth esse adhaerendum opinionibus, quas sequi semel decrevimus, quamvis dubiae serent, non essem, minus culpandus, quam si pertinaciam & pervicaciam suasissem; quia adhaerere opinioni idem est atque perseverare in judicio quod de illa tulimus. Sed dixi prorsus aliud, nimirum debere nos esse determinatos in aetionibus nostris, etiam dum fluctuamus in judiciis; vid. pag.2q. lin.8. neque

minus constanter adhaerendum opinionibus etiam dubiis, hoc est, non minus contanter agendum secundum opiniones quas dubias judicamus; ubi semel ad illas determinati sumus, hoc est, cum consideravimus nullas esse quas judicemus meliores, aut certiores, quam si sciremus illas es se optimas; ut revera hac posita conditione optimae sunt. vid. pag.26. Iin. Iue.) Neque vero metuendum est ne haec in agendo constantia nos magis ac magis in errorem aut vitium inducat, quoniam error non potest

esse nisi in judicio, quod suppono nihilominus manere liberum, &considerare sub ratione dubii id quod dubium est. Praeterquam quod

hanc regulam refero ad eas vitae actiones quae nullam moram patiuntur , neque illa utor nisi pro cautela pag. 24. lin. Io. cum consilio mutandi opiniones meas, quamprimum meliores reperire potero, nullamque

negligendi occasionem in illas inquirendi. pag. 29. lin. 280 Caeterum adductus fui ad disserendum de hac quoad adtiones determinatione &constantia, tum quia ad conscientiae tranquillitatem necessaria est, tum

ne quis me culparet quod scripsissem, ad vitandum praeiudicium abdicaniadas esse semel in vita opiniones omnes quibus antea fidem adhibuimus: Nam verisimile erat mihi objectum iri, dubitationem adeo universalem

posse parturire magnam indeterminationem , magnamque in moribus vacillationem. Ita ut putem non potuisse me majori cautela uti, quam usus sui, collocando determinationem, quatenus est virtus, inter duo vitia illi contraria, indeterminationem videlicet & pertinaciam. II. Nihil esse omnino in nostra potestato praeter cogitationes nostras, non mihi videtur figmentum, sed veritas 1 nemine neganda; saltem sumendo vocem cogitationis meo sensu pro omnibus operationibus animae; ita ut non selum meditationes A volitiones; sed etiam sunctiones videndi , audiendi, determinandi se ad hunc potius quam ad illum motum , quatenus ab illa dependent, sint cogitationes. Neque praeter ill quae sub

hac voce comprehenduntur, quidquam est, quod philosephice loquen-

14쪽

Epis ToLARuΜ ΡARs II. Epist. II. sdo homini tribuatur: Quae enim solius sunt corporis functiones, in homine, non ab homine perfici dicuntur. Praeterquam quod per vocem ommimode pag. 2 . lin. 3. &sequentia, nempe quod ad ea quae extra

nos sunt, postquam id omne fecimus quod erat in nostra potestate , id quid nobis non succedit est respeetu nostri absolute impossibile satis

ostendo me non ideo innuisse externa nullo modo esse in nostra potesta te, sed tantum illa non aliter esse penes nos , quam quia possunt sequi excogitationibus nostris, non absolute , neque omnimode ; quia alia sunt extra nos quae possunt consiliorum nostrorum effectus praepedire. Imo ut mentem meam melius exprimerem, junxi simul has particulas, restectu nostri Sc absolute , quas Critici possent contraditionis arguere , nisi sensit

congruerent. Quamvis autem sit verissimum nullam rem externam esse

in nostra potestate, nisi quatenus pendet ab animae nostrae directione; nec quidquam penes nos absolute esse praetcr cogitationes nostras; nec ullum esse, ut puto, qui id non concedat, cum ad rem pressius attendit; tamen dixi nobis esse assidescendum ut huic rei credamus, imo & ad id opus csse longa exercitatione, & repetita saepius meditatione; cujus rei ratio est quod appetitus & affectus nostri nobis semper contrarium suggerant; quodque ab infantia toties experti simus, lachrymando , imperando , &c. nos a nutricibus nostris extorsisse obsequium, atque obtinuisse optata, ut tandem nobis sensim persuasum sit, mundum non nisi nostri causa factum esse, nobisque omnia deberi. Qua in re ii quibus praeclari & fortunati natales contigerunt, plurimas quibus se decipiant occasiones nancistuntur. Unde fit ut & illi fortunae injurias omnium iniquissimὸ ut plurimum perserant. Sed nil mihi videtur dignius PhiloQ-pho, quam si assuescat fidem adhibere dictamini verae rationis, de cavere, falsis opinionibus, quas nobis suadent innati affectus. III. Cum quis dicit Restire, ergo sum, si ex eo quod respiratio absque

existcntia esse non possit, velit concludere existentiam suam, nihil concludit , quia probare debuisset antea esse verum quod respirat; hoc vero probari non potest, nisi etiam probaverit se existere. Sed si quis velit evincere existentiam suam ex respirationis aut sensu, aut opinione I ita ut, tiamsi haec opinio non esset vera, judicetur tamen fieri non posse, ut hac opinione teneremur, nisi existeremus, optimε concluditur, quia haec de respiratione cogitatio obversatur intellectui antequam de existentia cogutemus, neque possumus dubitare quin illam habeamus, quandiu habemus. vid. pag. 36. lin. 22. Hoc sensu, Restira , erga sum , nihil aliud est, cogito, ergo sum. Et si caeteras propositionibus adttendamus ex qui

a s bus

15쪽

6 RE NATI DE s CARTEIbiis probare possumus existentiam nostram, omnes eodem redire percipiemus ; ita ut ex illis non pro tur existentia corporis, hoc est naturae spatium occx antis, &c. scd selum animae, hoc est naturae cogitantis; δc quamvis dubitari possit annon sit eadem natura quae cogitet AI quae occupet spatium, hoc est quae sit simul intellectualis & corporea, nihilominus

eo quem proposui modo non cognoscitur, nisi quatenus intellectualis. IV. Ex eo solo quod quis clare & distincte concipiat duas naturas animae & corporis tanquam diversas, patet eas esse revera diversas, & proinde posse animam absque corpore cogitare, licet clim illi adjuncta est, pos. st in operationibus sitis ex prava organorum dispositione perturbari. V. Quamvis Pyrrhonii ex dubiis sitis nihil corti collegerint, non sc-quitur nil potuisse eg iis colligi. Atque hic conarer ostendere qua ratione

dubitatio inserviat probandae Dei existentiae, & elucidarem difficultates quas in meis super hac re scriptis reliqui. Verum quia promisit mihi quis piam se propediem dubia omnia super hac materia in unum collecti ad me missurum, unde dabitur sertasse occasio id melius praestandi , harum Observationum authorem precor, sinat me eo usque differre donec illa acceperim.

VI. Certum est similitudinem quae inter plurimas brutorum amones S nostras intercedit, praebuisse nobis ab ineunte vita tot occasiones judicandi, quod ex interno principio, illi, quod nobis inest, non dissimilia-gant, hoc est ope animae quae sensus&passiones nostris similes habeat, ut simus omnes a natura hac opinione praeoccupati; & quaecunque siti esse possint illud negandi rationes, vix tamen possi quisquam rem ut se habet aperto dicere . quin se pueris & ingeniis levioribus deridendum praebeat. Sed quod illos spectat qui sent veritatis studiosi, debent prae omnibus dissidere opinionibus, quibus ab infantia imbuti suerunt. Atque ut sciamus quid hic tenendum sit, mihi vidctur attendendum, quale foret judicium hominis, tali in loco por totam vitam educati, in quo nulla unquam praeter homines animalia vidisset ; quique mechanicarum studio

valde addictus aut sabricasset, aut adfuisset fabricantibus automata multa , quorum alia hominis, alia equi, alia canis, alia avis, M. speciem rc-serrent, quaeque ambularent, comederent, &respirarent, uno Verbo imitarentur, quantum fieri potest, omnes eorum animalium actiones quorum speciem referrent; ne omissis quidem indiciis, quibus in passionibus nostris cxprimendis utimur, v. g. clamarent cum percuterentur, fugerent magno oborto strepitu, &c. ita ut tape difficile illi suisset digno stere a veris hominibus, eos qui humanam tantim figuram haberent;

16쪽

EpisTOLARU Μ PAR s II. Epist. II. 7& quem eaepetientia docuisset non potuisse eos dignosci, nisi duobus modis, quos explicui pag. 37. meae methodi; quorum unus est, quod nunquam aut verbis aut signis ad rem de qua intelTogantur, nisi sortuito respondeant; alter, quod quamvis saepe magis ordinati S certi sint illorum quam sapientillimorum hominum motus, tamen multis in rebus in

quibus nos deberent imitari, magis deficiant quam hominum insanissimi. Attendendum est, inquam, ad judicium quod ille homo surret, de iis quae apud nos sunt animalibus, ubi illa videret. Praecipuε si esset Dei cognitione imbutus, aut saltem observasset quanto intervallo omnis, qua utuntur homines in suis operibus, solertia, cedat naturae in efformandis plantis industriae ; & qua ratione illas innumeris canaliculis visum suis gientibus instruat, per quos paulatim sursum promovet quosdam succos, qui ubi ad summitatem ramusculorum pervenerint, inibi commiscentur, adaptantur, atque eo modo exsiccantur, ut solia , flores &sructus efforment; ita ut firmiter crederet quod, si Deus aut natura ulla automata efiinxisset, quae actiones nostras imitarentur, multo persectius

illas imitarentur, essentque industria incomparabiliter majori efformata, quam eorum ullum quod ab hominibus excogitari possit. Dubium autem non est quin iste homo, ubi videret ea quae apud nos sunt animalia, observaretque in illorum actionibus illa duo per quae nobis discrepant, quaeque in automatis su is observare consuevisset, judicaret non inesse illis

Verum ullum sensum, ullam passionem veram qualis nobis inest, sed Q- Ium crederet esse automata, quae a natura efficta, ossent multo persectiora quam ullum eorum quae ipse anica sabricasset. Ita ut restet tantum considerandum, utrum judicium quod ille ferret cognita causa, falsaque

opinione nulla praepeditus, esset minus fide dignum, quam illud quod

nos infantcs tulimus, quodque nonnisi ex assuetudine deinceps retinuimus, nullo alio innixi sundamento, quam similitudine illa quae inter actiones eorum extzrnas & nostras intercedit, quae quidem ad probandam inter internas similitudinem neutiquam susticit. VII. Conatus sum Ostendore animam esse substantiam a corpore realiter distinctam, quod mihi videtur sufficere, agenti cum illis qui fatentur Deum esse rerum omnium creatorem, ut etiam fateri ipsis necessum sit, debere necessario animas ab illo creari. Ii autem quibus certo innotuerit ejus existentia ea quam ostendi via, non poterunt illum pro tali non agnoscere.

VIII. Non dixi lumen esse extensum ad instar baculi, sed ad modum actionis aut motus per baculum transmissi; & quamvis motus non fiat in

17쪽

8 RE NATI DEI CARTE finstanti, nihilominus unaquaeque partium ejus potest sentiri in alterutro extremorum baculi, eodem instanti hoc est, eodem tempore exacth quo in altero producitur. Neque etiam dixi lumen esse sicut mustum in lacu, sed veluti actionem qua superiores partes musti deorsum tendunt; tendunt autem exacte per lineam rectam, quamvis non possint exactEadeo moveri per lineam rectam, ut dixi pag. 8. lin. I. IX. Quoniam professus sum me nolle explicare iundamenta Physica pag. 76. lin. I9. non existimavi esse cur materiam subtilem, de qua

sum locutus, accuratius explicarem.

X. Quamvis aqua non alia de causa maneat liquida quam quia eius partes in agitatione sua conservantur ab ambiente materia subtili, id non obstat quo minus liquescere dc at, quoties istae partes ab alia aliqua causa agitabuntur; neque quidquam hic dissicultatis occurret, modo intelligatur quod, cum ignis polleat vi movendi partes terrestrium corporum quibus admovetur, ut cernitur in pluribus exemplis, multo magis poterit movere partes materiae subtilis, utpote minores, minusque inter

se junctas: quae duae qualitates essiciunt, ut corpus unum dici possit alio subtiliuS. XI. Manifestum est, non fuisse mihi animum asserendi quod partes aquae ullorum animalium figuram reserant; sed selum oblongas esse, laeves& flexiles. Jam vero si possit ulla alia figura reperiri per quam aequὶ

bene atque per hanc omnes illarum proprietates explicentur, per me licet illis tribuatur: sin minus, non video cur non liceat illas sub hac, aeque bene atque sub ulla alia concipere, cum aliquam necessario habeant, haec autem sit inter simplicissimas. Quod attinet ad aerem, quamvis non

negem posse fieri ut quaedam ejus partes sint hujus figurae, tamen multa

ostendunt non omnibus posse illam competere; nam v. g. non esset adcolevis, quia ejusmodi partes facile sibi invicem adhaerent , non magno circa se spatio relicto , & sic aptae sunt componere corpus satis densum&grave, quale est aqua; aut etiam multo penetrantior esset quam experimur, nam vi penetrativa non longe superat aquam, imo & illi in quibusdam casibus cedit; neque etiam posset gradatim tam facile condenseri aut rarefieri, ut seri sistet.

XII. Qiiod continetur in hoc articulo, mihi videtur idem esse ac si ex eo quod dixissem dolorem, quem ex ictu gladii persentiscimus, non esse in gladio eodem modo quo in sensu, sed sollim produci ab aciei ejus aut mucronis figura, materiae duritie, & vi quo impellitur, mihi objiceretur, caetera corpora, quae ejusmodi aciem Fabebunt, fore apta cidem

18쪽

Epis ToLARuM PAR s II. Epist. II. 9 dolori creando, caetera vero aliter figurata, praecipue mollia & quae gladii duritie carent, sore inepta sensui afficiendo. Denique dolorem non esse aliud in isto gladio quam figuram ejus externam, non Vero qualitatem internam, atque vim qua tuetur vaginam in qua reconditus est, ne fiangatur, totam consistere in actione qua laedit, atque in eius figura. Unde patet quid respondendum habeam, nempe quod corpora cujus partes partibus salis aequales erunt magnitudine , figura , duritie, &c. eundem effectum quoad gustum obtinebunt; sed hoc posito non poterit supponi ejusmodi corpora esse insipida; nam esse inspidum non est carere sensu gustus, sed non esse idoneum huic sensui afficiendo. Liquores vero quorum partes sunt diversae figurae, magnitudinis, &c. non habent saporem salis, sed diversbs possunt habere, quamvis non acres adeo& pungentes, si partes eorum sint molliores, quemadmodum ex contusi ne dolor non est idem atque ex scissura; neque tantus dolor inferri potest 'pluma,utpote constante ex materia molliori,quantus gladio.Denique non video cur sapor sit qualitas magis interna sali, quam dolor gladio. Quod autem spectat ad vim salis caetera corruptione servandi, illa neque consistit in actione pungendi, neque in partium ejus figura , sed in earum duritie aut inflexibilitate , quemadmodum gladii rigiditas servat vaginam ne frangatur. Illarum igitur figura nil aliud conseri, nisi quod per illam penetrandis caeterorum corporum poris idoneae reddantur, quemadmodum etiam gladii figura illum idoneum efficit ut in vagina recon

datur.

XIII. Ut corpus aliquod non subsidat in aqua, non sitis est ut ejus extrema sint aequalia, sed praeterea requiritur ut non sit supra modum crassum, & ut superficiei suae planae incumbat; ut videmus exiguam acum ex chalybe conflatam aquae incumbentem innatare, quod non accideret majori, neque eidem aliter positae, neque frusto chalybis ejusdem ponderis , sed diversae figurae, & cujus extremum unum sit alio longe crassus.

XIV. Concedo hunc ultimum articulum, cujus experimentum habemus in aqua marina, quae sale suo exuitur, multam arenam permeando. Sed observandum est non satis esse ut transcoletur per corpus cujus

pori sint angustiissimi, ad salsuginem ei detrahendam, quia illorum aditus statim a primis salis particulis praecluderentur, neque daretur trans itus partibus aquae insipidis. Quare potius transmittenda est per corpus aliquod cujus pori sint satis laxi, in quibus anguli sint & flexus, partibus salis detinendis idonei. De t autem corpus illud esse magnum & densum, ut cum aqua non possit partes suas salsas omnes simul deponere, sed

19쪽

io RE NATI DE s CARTEI hic unam ibi aliam, prout in angulos aut sexus a quibus detineantur, inciderit , ei concedatur tempus omnes eas deponendi antequam totum

permeaverit.

XV. Quod ad Orthographiam, defendat illam Typographus; in hoc

enim nil ab illo aliud expetivi, nisi ut usum sequeretur; & quemadmodum non curavi tollendas literas p cx voce corps, aut i ex voce estnis, ubi appositae crant, ita neque addendas ubi omissae, quia id nullis in locis observavi posse creare ambiguitatem. Caetcrum non mihi proposui resoria mare Orthographiam Gallicam, nequc ulli aut hor esse vellem, ut illam ex libro Lugduni Batavorum edito, addisceret. Sed si mihi liceat dicere quid hic sentiam, credo quod si pronunciationem exactu sequeremur, id multo plus commodi afferret peregrinis in lingua nostra discenda, quam incommodi vel nobis vel illis ex paucorum vocabulorum homonymia; loquendo enim potius quam scribendo essermantur linguae, & si in pronunciaHone occurrerent saepe voces quae ambiguitatem inducerent, id statim usus immutaret. Te vero etiam rogo essicias ut responsa haec amirico tuo grata sint, hoc est ut ipse sis eorum propugnator, & desectus meos suppleas, idque me obstringet ut permaneam, &c.

Viro Clarissimo nato Descartes S. D.

objectiones contra eba Meditationes deprima Philosophia, o praec aede mente humana, de Deo, de corpore, o vacuo. Non is sum, vir Clarissime, qui negotiosissimum otium tuum altercationibus interturbare velim; sta cum doctissimis operibus in Iuccmeditis pro singulari tua humanitate saepe professus sis, si quid obscuri aut minus corti cuipiam videretur, te responsione illustraturum, ingratum tibi sore non existimavi, si oblato beneficio uterer, idque te postulare auderem, ut quem in omnibus sere, quae de prima Philosophia docuisti, tecum plane consentientem habes, uno aut altero qui superest scrupulo ,

liberare non graveris, quos, ne te amplius morer, breviter exponam. De mente humana.

Quae de mentis a corpore distinctione disseruisti, certe clara, perspicua divina mihi videntur, atque ut veritate nihil antiquius, eadem serd

20쪽

EPIs To LARuΜ PARs ΙΙ. Epist. IIL' ita S. Augustino toto pene libro io. de Trinitate, sed maximὶ capite Io.luculenter esse disputata non sine magna voluptate percepi. Id unum me movet,quod in sponsionibus ad obj. quintas p. so . editionis Solianae humanam nunquam mentem non cogitare asseras, eo quod sit substantia cogitans; quod autem non recordemur cogitationum quas habuit in utero matris vel in lethargia, inde provenire, quod ad recordationem cogitationum quas habuit mons, quamdiu corpori est conjuncta, requiritur, ut quaedam ipsarum vestigia in cerebro impressa sint, ad

quae se convertendo,sive se applicando, recordetur:mirum autem non esse,

si cerebrum infantis, vel lethargici, vestigiis istis recipiendis sit ineptum.

At enim in mente nostra duplex memoriae vis necessario admittenda videtur

Altera mere spiritualis, altera quae corporeo organo indigeat , sicut duplex cogitandi vis, ut tu ipse egregie explicas & probas; altera quae purὸ intelligit sine ope ullius facultatis corporeae; altera, quae ad imagines in cerebro depictas se applicat. re fatendum est, quod ad post riores hasce mentis operationes attinet, hoc est, imaginationes, fieri non posse ut earum recordemur, nisi quaedam ipsarum vestigia in ccrebro impressa sint. Sed contrarium prorsus de puris intellectionibus dicendum videtur;

nempe ad carum recordationem nullo modo requiri impressa illa in cerebro vestigia; imo vero quamdiu purae intellectiones manent, id fieri nullatenus posse, quandoquidem nullum est iis cum cerebro, vel ulla alia re

corporea, commercium.

Et sane quis credat mentem sine ope cerebri intelligere posse, suae vero intellectionis sine cerebri ope recordari non posse. Imo vero, hoc posito, de rebus spiritualibus&incorporeis, qualis ipse&Dcus est, mens ratiocinari non posset, cum omnis ratiocinatio ex multarum intellectionum serie constet, quarum connexio a nobis percipi non potest, nisi priorum recordemur, dum posteriores cssormamus. At priorum nulla in cerebro impressa vestigia, cum puras illas intellectiones suisse statuamus. Potest igitur mens suarum cogitationum meminisse, sine impressis earum in cerebro vestigiis. Alia ergo causa quaerenda est, cur si semper mens cogiatet, nemonactenus carum cogitationum recordatus suerit, quas in utero matris habuerit; praesertim cum illas maxime claras & distinctas suis se necesse sit, si verum est, quod ubique asseris, & quidem merito, ut mihi etiam videtur, nihil magis menti nostrae officere, quam sensuum prinjudicia, quae tum nulla plane fuerunt. B x M-

SEARCH

MENU NAVIGATION