Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

sent, satis de eo judicare potuisse. Tanto majores vobis debeo gratias; tibi

certe imprimis, ob applausum tam liberum, &majorem quam meritum me esse ausim fateri, sed cujus maximam partem amicitiae erga me tuae tribuendum esse non dubito. Itemque Domino Fromondo, quod tam diligens es. volucrit in legendo meo scripto,& tam ossiciosus in suis de eo sensis transmittendis. Mihi sine videor ex tanti viri, & in iis materiis de quibus ago tam versati judicio , multorum aliorum sententias agnoscere. Sed tamen quia in multis animadverto ipsum non attingere meam mentem, nondum inde possum colligere, quid & ipsemet& alii, post accuratius examen simi dicturi. Nec tibi plane assentior, judicanti explicationes meas rejici quidem posse & contemni , non autem refelli rationibus & resutari. Quippe, cum nulla nisi valde manifesta principia adis mittam, nihilque praeter magnitudinci, figuras, & motus Mathematicorum more considerem, omnia mihi Philosephorum subterfugia interclusi,& quicunque vel minimus error in meis occurret,ab aliquo deprehendetur,& mathematica demonstratione rescitetur. Sed contra,quicquid adeo verum est & firmum, ut nulla tali demonstratione possit everti, non impune, ut spero, saltem ab iis qui docent, contemnetur. Licet enim videar tantum exponere quae dico, non probare; sicile est tamen ex meis explicationibus syllogismos eruere, quibus aliae de iisdem materiis opiniones tam manifeste destritentur, ut si qui nihilominus eas tueri velint, non commode, nec sorsan sine risii auditorum iis, qui mea intellexerint, sint responsuri. Non ignoro Geometriam meani paucissimos lectores habituram; nam cum ea scribere neglexerim, quae ab aliis sciri suspicabar,&pauci ssimis verbis multa imo omnia quae unquam in illa scientia potorunt inveniri) vel complecti, vel saltem attingere sim conatus, lectores non modo peritos eorum omnium quae hactenus in Geometria & Algebra cognita fuere,sed etiam valde laborioses,ingeniosiss& attentos desiderat. Duos audivi esse apud vos, en delinum & van der egon; gratissimum mihi erit, si per te quicquid vel illi, vel alii quilibet, de ea judicabunt accepero. Quae de motu cordis imaginari te scribis avidissime expecto, S rogo ut quam primum mittas, simulque, si placet, significes quomodo Responsiones meae Domino Fromondo satisfecerint, &cum meo nomine plurimum salutes. De Leydensibus Philosephis nihil plane habeo quod scri-kam, inde enim discessi priusquam iber vulgaretur, &hactenus, quantum scio, quemadmodum de aliis etiam vaticinatus es, conticuere omnes. Vale, & me amare perge, sum enim, &c.

y. Nonas Octobris p.

32쪽

Responsio Domini Cartesii ad quasdam animadversiones

D. Fromondi in ejus Methodum, Dioptricam, & Meteora. Eropportune mihi videtur clarissimus&doctissimus vir D. Fromondus in exordio suarum in me objectionum de Ixionis fabula meminisse,

non tantum quia recte monet mihi cavendum ne vanas opinionum nebulas loco vcritatis amplectar, quod, quantum in me est, facere velle & semper hactenus secisse profiteor; sed etiam quia ille ipse dum meam Philosephiam se impugnare putat, nihil praeter inanem illam ex atomis & vacuo consatam, quae Democrito & Epicuro tribui solet, aut tales alias, quae ad me nihil attinent, resutat. Et primo ad pag. 46 & 47 Methodi, cum dicit, tam nobiles actiones, qua-ussiunt νι is o similes, prodire non posse ex tam ignobili ct bruta causa, qualis est calor naturalis, supponit me putare bruta videre plane ut nos, hoc est sentiendo, sive cogitando se videre, quae creditur fuisse opinio Epicuri, a que etiam nunc sere apud omnes est vulgaris; cum tamen in tota illa parte usque ad pag. 6o. satis expresse ostendam, me non putare bruta videre sicut nos, dum sentimus nos videre; scd tantummodo sicut nos, dum mente alio avocata, licet objectorum externorum imagines in retina n stra pingantur, & sorte etiam illorum impressiones in nervis opticis factae ad diverses motus membra nostra determinent, nihil tamen prorsus eois

rum sentimus; quo casu etiam nos non aliter moVemur, quam automata , ad quorum motus ciendos nemo dixerit vim caloris non sussicere. 2. Item ad pag. 36. cum quaerit, quid opus sit animaι substantiales brutis instrere, de ait, hinc sortasse viam serni Albeis, ut animam rationalem a corpore humano excludant; hoc ad neminem minus attinet, quam ad me, qui cum Sacra Scriptura firmiter credo, &, ni fallor, satis dilucide explicui, ani-mM brutorum nihil aliud esse suam sanguinem, nempe illum, qui in eorum corde calefactus & attenuatus in spiritum, ab arteriis per cerebrum in nervos &musculos se diffundit. Ex qua doctrina sequitur tantam esse differentiam inter animas brutorum & nostras, ut nullum, quod sciam, Validius argumentum fuerit hactenus ab ullo excogitatum ad profligandos Atheos, & perstiadendum mentes humanas ex materiae potentia non educi. Contra vero, qui nescio quas animas substantiales, a sanguine, calore & spiritibus diversas, brutis astangunt, primum non video quid respondeant ad Levitici cap. II. vers. iq. ubi expresse dicitur, anima enim

omnis Diuitigod by Cooste

33쪽

- RE NATI DAs CARTgsomnis carnis in sanguine cfl, de sanguinem omnis carnis nou edetis, quia anima ca nu in sanguine est. Itemque Deuteronomii cap. I 2. vers. 23. hoc bolum cave, non sangmnem somedat, sanguis enim eurum pro anima est, or idcirco non debes animam comedi recum carni vi, & similia, quae multo clariora mihi videntur, quam illa quae asseruntur in quasdam alias opiniones, quae damnatae sunt a quibusdam ob id tantum, quod Sacrae Scripturae contradicere videantur. Deinde etiam non intelligo, postquam tam exiguam differentiam inter operationes hominis & bruti posuerunt, quomodo tam magnam inter naturas animarum rationalis & sensitivae sibi possint persuadere; ut nempe sensitiva, cum sela est, sit naturae corporeae & mortalis, cum vero est conjuncta rationali, sit spiritualis&immortalis. Quid enim est in quo illi sensum 1 ratione distingui putanti nempe in eo quod cognitio sensus sit apprehensiva&simplex, nullique ideo salsitati obnoxia; cognitio vero rationis sit paulo magis composta, & per ambages syllogisinorum serri possit; quod nullo modo majorem ejus persectionem videtur arguere; cum praesertim iidem dicant Dei & Angelorum cognitiones smplicissimas ctiam esse &intuitivas, sive apprehensivas tantum, nullisque discursuum involucris alligatas; adeo ut per ipsos, si fas est dicere, brutorum sensus ad Dei& Angelorum cognitionem magis quam humana ratiocinatio accedet. Haec & talia multa non tantum iis quae de anima striapsi , sed & aliis materiis sere omnibus potuissem adjungere ad propositi nes meas roborandas, quae de industria subticui, tum ne quid falsi docerem illud ipsum refutando, tum etiam ne ullis opinionibus in Schola receptis viderer insultare velle. 3. Cum ad paginam so dicit, non minorem requiri calorem in corde quam in fornace, ut gutta sanguinis satis celeriter ad illud dilatandum rarefiunt; non videtur advertisse quo pacto lac , oleum & alii liquones sere omnes igni appositi sensim quidem initio & longe se dilatant; sed cum

ad certum caloris gradum pervenerunt, momento temporis intumescunt;

adeo ut nisi ab igne statim removeantur, vel sagiem vas, in quo sent, detegatur, ut spiritus, qui precipua simi causi illius rarefactionis, egredi possitnt, maxima eorum pars essiuat, & in cineres effundatur: atque hic gradus caloris, pro varia liquoris natura, varius en debet, adeo ut etiam quidam sint qui vixdum tepidi sic rarefiant. His enim perspectis ficile judicasset sanguinem cujusque animalis in ejus venis contentum ad illum caloris gradum quam proxime accedere, quem acquirere debet in coriae, ut ibi temporii momento rarefiat. .

q. Sed nullibi manifestius ostendit, se nebulas Democriteae Philos

phiae

34쪽

ΕpIs YoLARuΜ ΡΑRs IL Epist. VIII. 1 sphiae in locum meae Iunonis apprehendisse , quam in Animadversi

ne ad pag. 4. Dioptrices, ubi n t me recte explicare quomodo luminosium transmittat radios in instanti per comparationem cum baculo caeci, quia inquit: Radius exiliens ὸ corpore solari potivi cum sigitta comparari debeat, excusa arcu, qua successin, non is instanti traiicit aerem, δύα Nunquid hic pro me Leucippum videt vel Epicurum , vel certe Lucretium, qui alicubi, nisi me fallit memoria, sticula solis dixit in cammine i Nam quod ad me attinet, cum nullibi vacuum supponam, sed contra dixerim expresse spatia omnia , a sele ad nos corpore quodam fluidissimo quidem, sed tanto magis continuo, quod materiam sv tilem nominavi plena esse. Non video quid contra comparationes meas tam baculi, quam lacus uvis calcatis reserti, quibus duabus trans. missionem radiorum in instanti explicui, objici possit. Atque si rudem 5 pinguiusculam Philosephiam meam esse dicat, ex eo quod existimem aliquod corpus vitri poros facillime posse permeare, ignoscere debet res,andenti, me multo crassiorem & tamen minus selidam illam indicare, quae poros ullos in vitro esse negat, ex eo quod Eno pervii non snt.. Videmus enim senum etiam 1 peristromatis interiectis , si non plane tolli, saltem maxime imminui & obtundi ; ex quo selo potest intelligi ejus naturam non esse, ut sicile per quoslibet meatus, sed tantummodo ut per sitis latos & patentes transire possit. Quippe cum sit motus aeris, vel saltcm ab aeris motu dependeat, nemini mirum esse debet, eas vias quae flatui, sive integro aeris corpori non patent, ipsum

quoque non admittere.

s. Objicit etiam hic, si lumen non trajiciatur nisiper corpora mota localiter, igitur omnis horum corporum motus es lumen. Quae consequentia talis esse mihi videtur, ac si diceret, si serrum non fiat candens nisi incalescat: Ergo quoties aliquo modo incalescet, etiam aliquo modo erit candens. Nam fateor omnem impulsum materiae subtilis, cum ad certum gradum velocitatis pervenit, sensum luminis efficere; atque sic oculis paulo sortius fricatis vel percussis selent scintillae apparere , licet nulli ad illos radii luminis aliunde perveniant; sed nego motum magis remissum & ordinarium ejus materiae esse lumen; quemadmodum non sufficit calor remissus in serro, ut sit candens. Et quod attinet ad species intentionales, de quibus hic verbum subjungit , siquidem dicat caecum etiam illis indigere ut mediante baculo externa objecta percipiat, per me licet; eodem enim modo ad visionem requiruntur.

6. QMid dicit in Pg. i7. non esse satis clare demonstratum , fiet

D ipsi

35쪽

16 RE NATI DE s CARTE fipsi, ut spero, perspicuum,si

attendit tantum ad ea quae

sequuntur in pagina I 8, nempe pilam ab Α, versus Bimpuliam , debere eodem instanti pervenire ad aliquod punctiam circumserentiae circuli DI,& ad aliquod punctum lineae rectae F E I; nam cum uniciam sit punctum I, saltem infra telam , in quo recta F EI, circulum D I intersecet, patet tunc pilam ad Ι, non ad D, esse ituram. 7. Intelliget etiam quo sensu in pag. 23 dixerimus aerem magis impedire trajectum luminis, quam aquam, nec ullas ipsi urinatorum experientia tenebras offundet, si distinguat inter multitudinem radiorum, &facilitatem quam habent singuli radii separatim, ut hoc vel illud corpus

diaphanum permeent. Eo modo enim aerem multo plures admittere, quam aquam, ex cujus nempe superficie multi resiliunt, &quae, quantumvis sit limpida, non paucas terrae particulas habere solet admixtas, quae 'radiis illam ingresss, nunc uni nunc alteri occurrentes, facile intra paucorum cubitorum altitudinem omnes excludunt: sed hoc non impedit quo minus idem radius aerem & aquam pervadens facilius per hanc trans

eat, quam per illuni ri quod Elum dixi, &, si satis intelligo quid sit domonstratio, demonstravi.

8. Quae dicit in pag. ueo. de causa diversitatis colorum desiderari, inveniet in fine i I paginae, & in Principio o. ut puto sufficienter explicatum, &praeterea tam sese inserius 1 pagina aue ad 261 demonstratum , ut nihil hic ea de re addendum esse existimem. 9. Ad pag. 3O. Miratur me non agnoscere aliam siensetionem, quam iἱumqtis exercetur in cerebro; sed iuvabunt me, ut si,ero, Medici omnes & Chirurgi ad hoc ipsi persuadendum; sciunt enim illos quibus membra nuper suerunt abrissa, dolorem saepe in iis partibus quibus carent, putare adhuc se se tirer novique olim puellam cui cum grave vulnus haberet in manu, adeo ut quoties Chirurgus accedebat velarentur ejus oculi ut facilius se ab eo tractari pateretur,) totum sere brachium ob gangraenam serpentem fuit amputatum, pannique in ejus locum ita suere substituti, ut per

aliquot postea hebdomadea co se priuaum esse ignorant ἱ cum tamen interim Diuitigod by Corale

36쪽

EpisTOLARU Μ PARSII. Epist. VIII. 1 terim varios dolores nunc in digitis nunc in metacarpio, nunc in brachio , quibus carebat, se sentire quereretur, affectis scilicet, in ea brachii parte, quae supererat, iis ne is, qui prius a cerebro ad illas partes descendebant; quod procul dubio non contigisset, si doloris sensus, sive, ut dicit, sensatio in manibus, aut aliis membris extra cerebrum perageretur. 1 o. Non io quid objiciat in pag. I 19 & 163. ubi demeteoris agitur: Namsi nimis croa mea PM ophia ipsi videtur, ex eo quo figuras ct magniturines, o situs 2 motus partium , tot mechanica, confideret; illud damnat quod existimo sepra omnia esse laudandum, & in quo me praecipue essem & glorior; nempe quod eo philosephandi genere utar, in quo nulla ratio est, quae

non sit mathematica & evidens, cuiusque conclusiones veris experimentis confirmantur; adeo ut quicquid ex ejus principiis fieri posse concludimus, fiat revera, quoties activa passivis, ut pareth, applicantur. Miror ipsum non advertere illam, quae hactenus in usu fuit, mechanicam nihil aliud esse quam verae Physicae particulam, quae cum apud vulgaris Philosephiae cultores nullum locum reperiret, apud Mathematicos se recepit. Mansit autem haec pars Philosephiae verior & minus corrupta, quam caeterae, quia cum adussim&praxin reseratur, quicunque in eam peccant,

sumptuum jactura plecti selent; adeo ut si contemnat meam philosbphandi rationem ex eo quod sit similis mechanicae, idem esse mihi videtur, ac

si eandem contemneret, ex eo quod sit vera. Si autem nolit aquam , aliaque corpora ex aliquibus partibus actu distinctis componi, advertat, quae- se, nos in multis visu percipere talos partes; ita enim agnoscimus pulvisculos in Iapidibus, filamenta in lipnis, atque, ut ipse dicit, stamina & subtegmina in carnibus &similia; nihilque magis est rationi consentaneum, quam ut judicemus de iis,quae propter nimiam exiguitatem sensit non percipimus, ad exemplum &similitudinem eorum quae videmus. Momin ritque etiam seipsum dixisse in objectione, ad obj. Us . aerem & spiritus aquae incluses, summas ejus partes exitu suo attollere, quod certe non potest intelligi, nisi fateatur istum aerem & istos spiritus ex variis particulis, per aquam, hinc inde sparsis, constare. ods sorte timeat unionis suae integritati, similibusque aliis rerum umbris, quibus subtilis Philosephia continuum situm insarcit, nolitque ideo concedere corpora terrestria ex particulis actu divisis esse conflata, legat, quaeso, iterum quae in pag. I S continentur, invenietque singulas ex illis particulis concipi a me instar corporis continui in infinitum divisibilis, &de quo dici poterunt illa omnia quae in subtilissimo suo tractatu de compositione continui, demonstravit. Itemque etiam me nihil eorum expresse negare, quae alii in

37쪽

corporibus sit peraddunt iis quae ibi explicui, sed crassam meam & rudem Philosephiam pauculis istis esse contentam. Ir. Si denique sibi persuadet me temere & absque fundamento si1π

nere partes a Ooblatara instar anguillarum &similia, meminerit eorum

quae sunt in pag. 6. libelli de Μethodo, & sciat se, si dignetur omnia

quae in Meteoris & Dioptrica scripsi cum sussicienti attentione perlegere, sexcentas ibi rationes reperturtim, ex quibus totidem syllogismi ad ea demonstranda formari possunt hoc pacto. Si aqua sit magis fluida & dissicilius congeletur, quam oleum, indiciusia est hoc ex partibus sibi invicem

facile cohaerentibus, quales sunt rami arborum, istam vero ex mamslubricis,quales sunt eae, quae habent figuras anguillarum, constare; sires experientia testatur aquam esse oleo magis fluidam, & eo dissicilius congelari. Ergo indicium est oleum ex partibus sibi invicem cohaerentibus, aquam vero ex magis lubricis, quales sunt eae, quae habent figuras anguillarum, constare. Item si panni aqua madefacti facilius siccantur, quam qui oleo intincti sunt, indicium est aquae partes habere figuras anguillarum, quae facillime panni poros egrediuntur, 3 partes olei habere figuras ramorum, quae iisdem poris magis implicantur; sed experientia hoc testatur. Ergo , &c. Item, si aqua sit gravior oleo , indicium est huius partes ramosis esse, ideoque multa circa se intinalia relinquere, partes autem aqua esse anguillarum instar, & ideo minori spatio esse contentas, atqui hoc t statur experientia. Ergo, &c. Item si aqua facilius in vaporem attollatur , sive, ut Chymici loquuntur, sit magis volatilis, quam oleum, indicium est illam constare partibus quae instar anguillarum facillime ab invicem separantur, oleum vero partibus ramosis, quae magis inter se connectuntur. Atqui hoc testatur experientia. Ergo,&c. ianae singu la quamvis seiunctim considerata non nisi probabiliter persuadeant, omnia tamen simul spectata demonstrant. Sed si talia omnia stilo Dialectico deducere voluissem, immani profecto volumine Typographorum manus & lectorum oculos fatigassem. Ιχ. Ad pag. 362. paradoxum ipsi videtur moti languidum meresienseatis-nem frigoris, motum rero νelociorem caloris. Quo exemplo ipsi etiam parad xum videri debet, levem fricationem in manu sensum titillationis voluptatisque essicere, sortiorem vero doloris: nec enim minus diversi sunt dolor & voluptas, quam calor & frigus. Itemque hoc pro paradoxo habere debet, nempe si coipori tepido unam manum quae calida sit admo- vemus, illud nobis stigiuum vigetur, quod idem putamus esse calidum ,

38쪽

3. Ad pag. i 6 . Issi etiam paradoxum ridetur frens rarefacere, sed tamen experientiam illud manifestantem non excusat. Nam cum dicit aerem &spiritus, qui ex aqua frigore condensata exprimuntur, summas eius aquae partes vasi inclusas exitu suo attollere,fitetur aerem & spiritus aquam egre-ci, summasque us partes attollere, neque nihil in eorum locum succedere supponit, adeo ut tunc aqua illa sesundum sium plus spatii occupet,& simul minus materiae in se contineat, quam prius, quod prosecto est frigore rarefieri, non autem condensaria Nam quomodocunque fiat, ut unum corpus plus spatii occupet, quam ante, hoc rarefieri appellatur. Nec tamen ideo putandum est hanc causam sublevationis aquae, quam affert, veram esse; nam si aer & spiritus utpote calidi, vi frigoris extruderentur ex aqua, transire deberent in alium locum, in quo minor esset frigoris vis; atqui circumcirca nullus esse solet talis locus, praesertim postquam aquae superficiei satis crassa glaciei crusta obductii est. Nec dicendum etiam illos sursum tendere, quia sunt leves; nam si superior vasis pars a curate esset clausa & sola inferior aperta, nihilominus aqua in eo conglacians intumesceret. Nec ratio, quam dedi, istius intumescentiae ullo modo convcllitur ex eo,quod glacies rarior & fistulosior in summo vasis soleat apparere; hoc enim fit, quia particulae aquae cum dispositae sint ad sediversis modis incurvandas, ut ibi dixi, facilius hoc assequuntur versus si perficiem, ubi libere se attollunt, quam in medio, ubi nullum inveniunt locum, nisi fracto vase, ad quem deflectant. Sed praetcrea ne dubitet eandem aquam a frigore initio condensatam, paulo post ab eodem frigore rareseri, notare debet in experimento a me allato illam incipere intum scere, cum adhuc est plane liquida, &aliquandiu antequam ulla particula glaciei in ejus superficie conspiciatur. I . Ad pag. 366. Non ruit exhalarimus incassa radiorem Solis insiublime to si, &c. quia, inquit, radii Solis corpora non ego vero expresse dico non quidem esse corpora, sed cujusdam corporis impulsionem, quod hic sufficit. Neque negari debet talis impulsio, quia illam, ut ait, non sentimus: eodem enim algumento esset dicendum,quoties ambulando nullum aerem corpori nostro occurrere sentimus, nos in vacuo ambulare. Sen

timus vero etiam laetii manifeste radios solis, quoties ipsis nudam cutem exponimus; caleficiunt enim illam, & calor iste nihil aliud est, ut alibi exposui, quam motus quidam in particulis cutis ab eorum impulsu concitatus . Quam vero probabile est hoc quod addit, fumos exhalationum aut ν porum non aliter quam raritates , aut pulsivgraviorum extrudi in sublime, nempe vapores de exhalationes. cum nihil aliud sint, quam aquae & terrae pam

39쪽

ticulae, nihilominus tamen in aere leviori existentes, pulsu graviorum se attollent φ merito profecto librum Archimedis de ιηfidentibin humido me nunquam legisse, vel fallem nunquam intellexisse armeret, si quid aptum ad hoc probandum in eo contineri scripsissem. Sed forte dicet per illa graviora se intelligere ipsum aerem, quia nempe terra & aqua vi radiorum Solis ita rarefactae sunt, ut ipso aere leviores evaserint. asi vero etiam hoc sit vel minimum probabile radios Solis ad aquam & terram nunquam pervenientes, nisi per aerem transeundo, hunc qui ad omnem dilatati nem est paratissimus, tam parum rarefacere; illas vero tam multum, ut eo

leviores evadant.

s. Ad pag. i 82. Miror ipsum velle veram causam cur aquae summa superficies polita sit, & quod de suo addit uniformiter rotunda, ex Amchimede in eodem libro de iis quae vehuntur in aqua, esse petendam; nihil enim in eo continetur, quod ad hanc rem possit referri praeter postulatum, ut partibus humus aqualiter iacentibus miηinpressa a metu pressa expentur, ct secundam propositionem in qua ex hoc postulato demonstratur, omnis

humidi consistentis ct manenti superficiem esse spharicam, ei que phaera centrum

idem esse eum centro terra. Quod certe quam proxime verum est, & quantum susticiebat ad institutum Archimiais; quod nempe non aliud inte dat in eo libro, quam demonstrare quantum & quomodo debeant onerari navigia, ne submergantur. Sed hoc prosecto nullo modo aptum est ad reddendam rationem cur superficies aquae sit polita; nam contra ex isto Archimedis fundamento caeterisque aequilibrii legibus, si non habeatur ratio aliarum rerum, & inter caeteras istius affrictus, de quo sum locutus, evidentissime sequitur illam debere esse scabram & inaequalem: quia cum, saltem ut plurimum, sint aliquae terrae particulae aquae immistae, quae ejus partibus sunt graviores, ut patet ex eo quod ipsa aliquandiu in vase asservata subsidant, itemque in ea sint aliqui spiritus ipsa leviores, ut sa-tetur in objectione ad pag. I . Demonstratur in propositione 4 & ue istius libri Archimedis, partes seperficies aquae, quibus plures terrae particulae& pauciores spiritus subjacent, debere paulo viciniores esse centro terrae aliis circumjacentibus, quae plures spiritus & pauciores terrae particulas sub se haberent, sicque superficiem illam plane rudem & impolitam evadere. Vel certe si velit terram & spiritus &similia omnia, esse aquae mqualia in ratione gravitatis, quandiu illi permixta sunt, fateri saltem debet Archimedis argumenta non procedere, nisi quoties humidi super scies est pars sphaerae medium terrae pro centro habentis, &c. proinde quid dicet de guttis in aere pendentibus, itemque de undis, quae

40쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. VIII. 3 iquantumlibet agitatae superficies semper habent maxime laeves & po

litas.

. 16. Ad pag. 367 & I68. Substiti aliquandiu hoc in laco, nec potuis

sem unquam suspicari, cur rotae radios & titionis celerrime circumacti circulum igneum asserat, ad illa quae de vaporum raritate scripsi resutanda, nisi commodum meminissem dici ab Aristotele rarefactionem fieri per augmentationem quantitatis, atque ideo plerosque ex ejus sectatoribus sibi persuadere, corpus rarefactum plus spatii secundum omnes dimensiones replere, quam si sit condensatum; juxta quam opinionem recte sane diceretur rotae radios vel titionem non esse rariores, nec plus spatii occupare dum circumaguntur, quam dum quiescunt: sed crassa mea Philo phia talem augmentationem quantitatis non capit; nec aliam rarefactionem intelligo praeter illam, quae fit cum partes alicujus corporis, ab invicem removentur, illiusque pori sive intervalla quae se ni inter istas partes augentur. Nec dico singulas particulas corporis, cujus pori ita augentur , rarefieri, sed tantummodo totum corpus. Nec denique nUo quaedam corpora, licet eorum partes quiescant, posse esse rarissima, ita enim spongiam raram appello, non modo cum sicca est, sed etiam magis cum aqua saturata magis turget. Perinde enim est sive aer, sive aqua, sive alia quaevis materia contineatur in ejus poris, quoniam ad ejus naturam non pertinet. Atqui nihil evidentius est, quam motum celerrimum singularum partium alicujus corporis essicere ctiam interdum posse, ut singulae ab invicem magis removeantur, quam si quiescant; quemadmodum cum titio alicubi circumagitur, impedit quo minus alii titiones aliis modis in eodem loco possint etiam circumagi; adeo ut hic nodum in scimpo quaesiverit. 17. Ad pag. r7s & i 89. Negat saporem salsum in eo consistere, quod partes salis punctim incidant in poros linguae, quia inquit, si hoc verumst, quoties casu transversim incident, aliquem alium saporem exhib bunt. Sed notare debet acum non pungere nisi cuspide, nec gladium scindere sine acie, reliquis autem sitis partibus nullum posse vulnus infligere, atque eodem modo particulas salis transversim in linguam incidentes non magis sentiri, quam illas aquae dulcis; sta quia sunt permultae in qualibet ejus mica, non magis potest contingere, ut illa in ore liquescendo nullas cuspides in linguae poros immittat, quam ut si quis nudis pedibus ambulet supra spinas& non laedatur. Subjungit me nimis multa sperare per ῆ-lum situm & motum localem posse expediri, quae absque realibus aliis

qualitatibus non possunt intcu i; sed si velit enumerare. problemata,

quae Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION